Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

LigER SEpTIMus. 3: deberto in partem cesserit. quod ego a tanto viro scriptum nollem. cum Gregorius praeter ceteros initio libri terti j Historiae tradat , post quadriennium quam Chlo doueus decesserat, apud Arvernos in locum Euphrasij Quintianum electione populi Episcopum subrogatum esse at Apollinarem, Sidonij quondam Arvernorum Episcopi filium , impulsum a Placidina uxore, & Alcima sorore, ad Regem nimirum Theodoricum) venis. se, oblatisque multis muneribus Episcopum orat natum

esse, atque menses non amplius IV Episcopatu male usum obiisse. qua re cognita Theodoricum Aruernae Ecclesiae Quintianum praeponi iussisse. Ex quo intelligitur Arvernos, gentem validam Aquitaniae, ne de Albiensibus, Rutenis , dc Cadurcis loquar anno quinto post Chlodouei mortem, hoc est octo annis ante Chlo- domeris caedem , Theodorico Mediomatricorum vel Mettensium Regi paruisse, partemque Regni eius, non Chiodomeris fuisse. Et quoniam suptii de Apollinare & Alcima mentio facta est, notare conuenit Apollinarem hunc fuisse Apollinaris Sidoni j, qui primo Praefectus Vrbis, & Patricius , deinde Arvernorum Episcopus fuit, filium, Auiti Augusti ex Papianilla filia Sidonij coniuge nepotem , sui in acie Vogladensi Aruernis praefuit, dc ad quemunt Auiti Viennensis Episcopi aliquot epistolae, Apollinari Iblustri mo, & viro Illustri Apollinari inscripta, in quibus eum Dominum oe pratrem, ac in epistola ad Euphrasium et Dum Sublimem ac siimum, fratrem flume ollinarem , Domni Sidonij filium, Asagnificumque

Auitus appellat.Hic Apollinaris, a Sidonio patre in epistola i X dc XI libri V memoratus, sororem habuit nomine Alcimam, Sc ex Placidina uxore Arcadium genuit. unde Placidinam, matrem Arcadij; & Alcimamosororem patris eius is hoc est amitam Arcadij; Arcadium autem ipsum, Senatorem Aruemum in libro Historiae I It vocat Gregorius. qui & in libro de Gloria Martyrum Α- pollinarem una cum Victorio Arvernorum sexque fini, timarum ciuitatum Duce Italiam petiisse tradit, Victoridque Romae ob adulteria interfecto, comprehensum

362쪽

3α RERUM FRANCICAR v Ma Romanis, ac Mediolanum in liberam custodiam mi sum esse: & equo fugientem, comite puero, custodes euasiste, ac in opidum Arvernos reuertisse. Arcadio,

Apollinaris filio , Apollinaris Sidonij & Papianillae nepoti, Auiti Principis pronepoti, filia fuit Placidina, quae

Leontio, homini nobilisnino prouinciae Aquitaniae, postea Burdigalensi Episcopo futuro nupsit, eique su- erstes fuit. ut Venantius Clementianus Fortunatus in bri i Carmine X v docet his versibus. Cogor amore etiam Placidina pauca referre, Lua tibi tune coniux, est modo cara soror. Lumen ab Arcadio veniens genitore refulget, si uo manet Augustum germen, Avite, tuum timerijs ei toto qui rexit in Orbe, Cuius adhuc pollens iura Senatus habet. Sed genur ipsa fluum sensus moderamine vicit, Cuius ab eloquio dulcia mella fluunt. Clara ,serena, decens, sostera ,pia, mitis, opima,ssua bona cuncta gerit, quidquid honore placet,

Moribus, ingenio, meritorum luce coruscans.

Omauit um mens pretiose fimum. Hic est Leontius, qui iuuenis uti significat Fortunatusὶ Childebertum Regem Francorum in Hispaniam secutus est : posteaque Episcopus Burdigalae Basilicam S. Mariae; Mediolani Santonum in patria sua Ecclesiam exstruxit: Bistonnum, Vereginim, & Praemiacum villas Burdigalenses restituit & excoluit: ac mille aureis a Chariberto Rege multatus est, propterea quod Emerium, quem Chlotharius apud Santonos Episcopum faciendum curauerat, post Chlotharij mortem Episcopatu deiecerat. Ceterum cum ex aliis, tum ex facto utriusque Placidinae auiae dc neptis cognoscitur mulieres nobiles a viris suis libenter secubuisse, dummodo eos Epuscopos viderent : vimque omnem suam ad id contendisse. Haec in gratiam Apollinaris Sidonij scripsimus, cuius nepotis Arcadij nobis infra mentio iacienda erit. ad rerum ordinem reuertendum est.. Gregorius Aruernus, Turonicae Ecclesiae Episcopus, in libro Historiae tertio mortichiodouei, diuisionique

363쪽

LigER SEPTIMvS. 32s Regni eius nuptias Chrothildis subtexit, quam Chlo-

doueus ex Chrothil de uxore susceperat: scribitque, cum Chlodouei filiis multum virium dc roboris esset,Amalaricum Alarici filium, Regem Histanta sororem eorum Chrothildem in matrimonium petiisse, quam fratres

cum metua ornamentorum mole ad virum in Hispaniam

miserint. At cum Chlodoueus obiit, Chrothil dis puella admodum infans ; Amalaricus puer tum adhuc 5 paruulus erat, ut Iordanes, Procopius, &Auctor Appendicis Victoris affirmant. nec tum ipse, sed Theodericus Ostrogothorum Rex, maternus eius avus, sub specie tutelae Regnum Hispaniae ac Vesigothorum obtine bat. unde Concili j Tarracone Petro V. C. Cos coacti, i, xvi & Synodi Gerundae Agapeti Consulatu habitae decre-ibxvit. tis anni regni Theoderici, non vero Amalarici adscribuntur. Praeterea cum nonnisi anno undevicesimo post Chlodouei mortem Amalaricus a Childeberto Francorum Rege victus sit & interfectus: si paullo post Chlo- douei parentis sui obitum Chrothil dis ei nupserat, credendum erit sid quod parum verisimile est) mulierem

tamdiu sevitiam viri tulisse,& post annos circiter duodeuiginti de contumeliis suis, quibus diuturna assietu . do callum obducere debuit, fratri per fidum seruum questam esse. ut omittam, quod alio in loco notabo, Merouei posteros filias, & sorores suas, virginesque stirpis regiae non aliis quam Regibus collocare consueuis. se. quare si tum sicuti ait Gregorius ipse) Rmeratis stania Amalaricus, cum Chrothildem duxit uxorem;

nonnisi Olybrio solo Cos quo anno III Kal. Septembr. Ia xxvi. Theoderico mortuo Hispaniae Regnum obtinuit; aut potius insequenti anno eam in matrimonium accepit.

Ob id apud Almoinum in libro II dicitur Amalaricus, cum partem Regni paterni, quae a Francis non fueratorem

pata,si episset regendammissis ad Childebertu dc Chlotharium legatis rogasse, ut inito foedere sororem suam ipsi nuptum darent. Certe Amalaricum, quo tempore Alaricum parentem suum amisit, paruulum M infantem fuisse putandum est, si post Consulatum Lam- ia xxxi.

padij & Orestis, hoc est anno XXIv post patris mortem,

364쪽

quo anno periit, adolescens erat: uti ait Iordanes, qui in libro de Origine Gothorum Amalaricum in ipsa adolescentia Francorum fraudibus irretitum Regnum cum vita amisisse scribit. & ne quis sit dubitationi locus, auctor est Procopius in libro I belli Gothici post Theoderici

mortem, p6stque subactam a Francis Tori lagiam, atque Burgundiam, sin qua tamen Godomarus etiamtum regnabat in Amalaricum Vesigothorum Regem, Francorum arma viresque metuentem, sororem Theodeberti Francorum Regis Childeberti debuit dicere) in matrimonium petiisse&accepisse. Theodebertum autem, quem Theudibertum appellat, sicut supra Iordanes, Chlodouei filiis annumerare videtur Procopius, VXorem Amalarici, quae Chrothildis Chiodouei filia fuit,

Theodeberti sororem vocando. Ceterum an praeter

Chrothildi m alias Chiodoueus filias habuerit, dubitare quis potest. Nam ne de Audefleda loquar) Robertus Monachus Autissiodurensis, in Chronico anno bis C X

scripto, a Theudechilde Chliamei Regis filia, pia Virgine

Monasterium Apostolorum in urbe Senonis exstructum ait: quod Monasterium apud Odorannum Monachum Theuchildis Regina dicitur excitauisse. Quae Theude-chil dis, vel Theuchil dis non magis mihi Chlodouei filia videtur fuisse, quam Emmia, aut Emma pridie Nonas Octobres Martyrologio Vsuardi inserta, & Sancta Emmia, Virgo eximia sanctitatis, filia Chlia et Regis dicta. Postquam Quintianus apud Arvernos in locum Apollinaris Episeopus est subrogatus, hoc est anno V vel'vI post Chlodouei Francorum Regis mortem, Dani, qui sinus Codani Septemtrionale latus possidebant, oram Saxoniae Frisiaeque praetervecti, Galliam classe petiuere, egressἱque nauibus pagum unum de Regno Theodorici , hoc est forsitan Batauiam, igne & ferro vastavere.

iamque in naues captiuos, ac omnem praedam impOsuerant: iam reuerti domum parabant: Rexque eorum

nomine Chochilaicus , quem alij Cochitagum appetilant , exspectabat cum paucis in litore, dum naues altum tenerent, ipse mox secuturus. quum Theodebemtus a patre suo Theodorico aduersus praedones missus

365쪽

cum magno exeret tu apparatuque armorum deimpro

uiso superuenit, qui & Regem interfecit ,& Danis inopinantibus oppressis, ac nauali certamine superatis, maxima Caede facta, captiuos & praedam recepit. Vetus Auctor Historiae Francicae, Theodorici Merouingorum Regum penultimi aequalis, pagum a Danis depopula

tum vocat Attuarias. quod ii verum est, ex eo cognoscitur Attuarios, gentem Franciae veteris Reno conte

minam, si non omnes, saltem eorum partem tum in Gabba prope Riparios sedes habuisse,regionique,in qua Con sederant,nomen suum dedisse. Hi sunt Dani,quos postea Nordinannos vel Norimannos Franci vocatiere, qui regnantibus Caroli Magni .posteris omnem Galliam caedibus, latrociniis, ac incendiis deformauere. Danorum primi mentionem fecerunt Iordanes, atque Procopius.c quibus Iordanes eos Cogenorum, hoc est Cognovimgentis Germanicae, stirpe ortos esse, viros proceritatis

eximiae, Erul6sque finibus expulisse scribit, de Scanetiae suae cultoribus adnumerat. Procopius in belli Gothici libro primo Danorum gentes prope Varnos ponit, quia Senatore Guarni, ab Iordane marni appellantur.

Florentio & Anthemio Goss. Theodericus Rex Ita- y κ' hae Amalasventham filiam suam, quam ex Audefleda Chlodouei Regis sorore tulerat, Eutharico Cillicae collocauit. qui anno II pust collega Iustini Aug. factus delatum sibi a socero Colulatum Romae iniit,eumque in Ur- sbe primum, deinde Rauennae ludis Circensibus, venationibus, ac sparsione nummor uim in populum celebrauit, atque ante Theodericum decessit,ex Amalasiuentha, ore sua liberis genitis Athalarico , & Mata suentlia. . e quibus Athalaricus Theoderico auo materno successit; Maiasuentlia Vitigi Regi,ac postea Costantinopoli Ger .manoPatricio nupsit. Natus erat Eutharicus in Hispania patre Veterico, vel Viderico, auo Beremundo, Thorinmundi Ostrogothorum Reguli filio, qui vi Hunnorum

se dominationi eximeret, patriam, reliquerat, dc ad Ve-sgothos populares suos, regnante Theodorico maiore,

commigrauerat.Thorismundus autem Rex,proauus Eu

tharici, consobrinus fuerat Vandalarij ,aut Theoderici

366쪽

3Σ8 RERvM FRANCIC A MItaliae Regis. Eutharicum hunc Cillicam vel Cilligam,

regio Amalorum geuere ortum, ac iuuenem prudentem fuisse, magnisque animi & corporis virtutibus eminuic se tradit Iordanes. incertus Auctor Chronici nuper editi asperum,& Fidei Catholicae infestissimum eum fuisse dicit, quem in Chronico Victoris male Heraclium ;apud Marium Eutheriit pro Eutherico appellari reperio. Petro V. C. Consule Rex Burgundionum Cundoba

dus decesssit superstitibus relictis Sigismundo & Godomaro filiis. e quibus tamen solus Sigismundus, Sihi Dmundus Gregorso dictus, Regno paterno successit. cum antea in Burgundia, quemadmodum apud Francos , Regnum patrium fratres inter se diuidere , dc in sua singuli parte regnare consueuissent. Vir doctissimus Sigis nundum viui3 patre Regis nomen obtinuisse putat , propterea quod apud Auitum legitur epistola ad Symmachum urbis Romae Episcopum sic inscripta: Epi stola ab Auito Epi copo dictata nomine Sigismundi Regis ad Sy manum Papam: Symmachus autem obiit Senatore solo Cos ante biennium quam Gundobadus decederet. dc quod Marius Aventicensis Episcopus in Chronico Florentio & Anthemiosioss. anno ante Gundobadi obitum Monasterium Acauni a Rege Sigismum do exstructum dicit. Quo argumento si quid probari

posset, credere nos oporteret Sigismundum, ante annos minimum XXII quam Gunaobadum patrem amitteret , hoc est, saltem anno post Odoacris caedem, vivo

ac regnante in parte Burgundiae patruo suo Godegi si-lo, Regem fuisse, regnique participem dc consortem egisse. cum Iordanes in libro de Origine Gothorum scribat Theodericum Ostrogothorum Regem, ubi in Italiam venit, mox finitimis Regibus Alarico dc Sigissimundo filias sitas in matrimonium dedisse. At Auctor Chronici ab Henrico Valesio fratre meo editi melius quam Iordanes Theoderici filiam Sigismundo Alio Gundobari Regis., non autem Regi nuptum d tam ait. Regem igitur ab Auito,& a Iordane ac Mario appellatum Sigismundum existimo, non quod vivo pa-xxe regnauerit, sed quod Regis filius, ac postea Re i

367쪽

LipER, SEPTIMus. successor fuerit. Regum enim liberos Reges vocare mos erat. sic Gregorius Guntharium, dc Chramnum Chlotharij Regis filios; Fortunatus in libro IX Chlo-dobertum dc Dagobertum infantes, eius ex Chilperico nepotes, Reges appellat. sic & Brunichil dis Regina Athanagildum,suum ex Ingunde filia nepotem, non pri uatum modo sed exsulem ac egentem, Costantinopolim a Graecis abductum, Sc Childebertus Francorum Rex eumdem sororis suae filium in litteris Dominum gloriosum Athanagildum Regem vocat. Certe Gregorius,cum tradit, mortuo Gundo do,Regnum eius Sigismundum ob- .imuisse,& Marius ipse in Chronico, cum ait Petro Cos io xvi. Regem Gundobadum obisse, leuatum esse filium eius Sigismundum Regem, ambo satis apertc indicant eum non ante patris mortem Regem appellatum esse. Quod autem scribit Fredegarius in Epitonae, Sigismundum apud Genetiam in villa Quadrivio aussu patris Regem salutatum esse, id si verum est, ita intelligendum & a cipiendum videtur, ut maiorem natu filium Sigismundum Gundobadus moriens solum, excluso Godomaro natu minore, a Burgundionibus Regem iusserit appellari. Eidem Si ismundo inter initia rariri irinrm Λ α-

Rimo) Comitiuam Sacrarum largitionum, vulgo Comitiuam Sacraru dictam, codicillis detulit. Quapropter Alcimus Ecdicius Auitus,Viennensis Episcopus, in epiastola ad Ioannem Constantinopolitanum Episeopum, Dominum suum Patricium Sigismundum vocat. M in epistola ab Auito dictata nomino Sigisnundi ad Imperatorem Anastasium, Sigismundus ipse militia fas ibus, uti pollentis contubernio, hoc est, militia Palatina in veneranda Romani nominis participatione honoratum se ab Imperatore dicit. praeterea Auiti epistola X Lii sic inscribitur: Epistola ab Auito Epi podictata nomine Domini C. S. ad Vitalianum Senatorem & epistola XXCvI, ita inscripta legitur: Epistola ab Auito E. dictata nomine Domini Regis C. S. ad Imperatorem Anastasium, hoc est,

nomine Domini Regis. Comitis Sacrarum. DotiusQuam

368쪽

- o RERUM FRANCICAR v Mautem est,quod Sigismundus Rex Burgundionuit 'pud Auitum in epistola X X CIII, ad Anastasium Aug. scribens, ait se gratiae debitorem non magis parentis debitatis, quam beneficiis sibi datis factum, proauosque &auitores suos nomini Imperi6que Romano semper fuisse deuotos, dc militiae titulos ab Imperatoribus sibi ob latos magni fecisse, magisque semper ambiisse, quod a Principibus acciperent, quam quod a patribus attulissent. Quibus verbis vidctur indicare Sigismundus ab Anastasio Principe dignitatem aliquam Gundobado patri suo delatam esse, Gundi ucumque auum suum, ScChilpericum maiorem patruum,Burgundionum Reges, ab ultimis Imperatoribus Occidentis, nimirum a Seuerode Anthemio Magisterium militum obtinuisse. Florebat tum non minus pietate quam doctrina supradictus Alcimus Auitus , Hesychij primum clariss- mi Senatoris, deinde Viennensis Episcopi filius, sediΩque successor : Apollinaris Valentiae Episcopi, dc Fuscinae Virginis Deo sacratae frater. qui, quod Gundo bado persuadere non potuerat, eius filio Sigisnundo initio regni persuasit, ut Ariana Haeresi damnata, Patrem, & Filium, de Spiritum Sanctum unius eiusdemque maiestatis ac virtutis esse publico profiteretur. M facto, Auitus orationem apud populum habuit, cui ctosque ad Fidem Catholicam inuitauit. Facile impe iratum cst a Burgundionibus, ut Regis sui imitarei

tur exemplum, dc religionem Catholicam, in qua eo

rum maiores versati erant, eiurato errore sequerentur.

Erant Sigisnundo ex Ostrogotha uxore liberi, puella virgo , dc Sigistricus adolescens, a Gregorio Sutricus, ab Auito Dominus Segisticus dictus. o quibus prior puella Arij Haeresim damnauit,postridie Sigistricus: ut docent

inscriptiones duarum Homiliarum, vel orationum ab Auito tum habitarum. Ostrogotham vel Ostrogothonem, Theoderici Ostrogothorum lc Italiae Regis filiam, Sigismundi coniugem Iuisse dixi, secutus praeter ceteros Procopium, qui in belli Gothici libro 1 Theudichusam, hoc est,Theodegotham sororem Ostrogothae, At rico minori Vesigothorum Regi nupsisse tradit. Vt af

369쪽

I. IBER SEPTIMUS. 33i pareat errare incertum Auctorem supradicti Chronici nuper vulgati, apud quem dicitur Theodericus alteram filiam nomine Areuagni sita eam solus appellat Alarico Regi Vesigothorum in Gallia; alteram nomine Theodegotham Sigi sinundo filio Gundobadi Regis collocauit se. Ceterum Burgundiones una cum Sigismundo Rege, eiusque liberis Anastasio δί Agapeto Coss. videnturi xvii Catholicam Fidem secuti esse . quippe eo anno, qui II regni Sigismundi annus est, Epii copi Burgundiae Epaone

Conuenerunt, de antiquis regulis,&de nouis Controue

siis sententiam dicturi. cui Concilio praefuit, Sacerdotumque decretis primus subscripsit Alcimus Auitus Epi scopus XVIa Kalend. Octobr. Agapeto V.C. Consule ibo . subscripsisse dicitur & Pelagius Presbyter missus a Domino Salutare Episcopo riuitatis ennicae,nisi si potius,ut puto, Episcopus ciuitatis Aumtica is fuit, nam Auentia cum Burgundionum Regibus parebat. Auenionem autem Senator in Vatiarum libri III epistola XXX viii docet Theoderici tum fuisse. Magno solo Cos Anastasius Aug. decessit. quo mor- i, xkiu. tuo Amantius Praepositus sacri cubiculi, magna cunuchus potentia Iustinum Comitem Excubitorum accersit, ingentemque ei pecuniam dat, militibus Theocriti . nomine dispertiendam. qua ille pecunia Imperium sibi quam alij emere maluit, atque a populo & ab Excubitoribus largitione deuinctis VII Idus Iul. Imperator est

consalutatus,vxorem eius Coronatam dc Augustam nun

cupatam, pro Lupicia vel Lupicina, quod nomen inhonestum ac indecorum videbatur, Euphemiam Constan tinopolitani vocaverunt. Erat Iustinus natione Thrax,

vel potius ut ait Victor Illyricianus. quippe Agathias

in libro v Bederianam eius patriam et em Idyricam Bederianamam vocat: a qua apud Auctorem Chronici Alexandrini Iustinus Bendarites mendoso cognomina tur, cum dicendus sit Bederi aniles.&Iustinianum, sororis eius filium, natum ait Procopius in quodam loco

Dardaniae Europaeae Illyrici prouinciae dicto Taurelio ;alij in urbe Pelagoniae Achride, quae regio Macedonia Illyrici quoque prouinciae attribuebatur. Iustinum, ob

370쪽

RERVM FRANCICARUM scurissimis parentibus gcnitum , primo pastorem ac suarium fuisse scribit Zonaras, deinde inter gregarios

milites stipendia meruisse, tum per omnes militia: gr dus ad Senatoriam dignitatem, dc ad Comitiuam Ex cubitorum , ac tandem ad Imperium peruenisse. Quo

libentius credo, id quod Euagrius Scholasticus, Syrus Epiphanensis, in Historiae Ecclesiasticae libro iv tr dit, Iustinum, senem ignotae originis , tam liberalium studiorum expertem, ut nomen scribere nesciret, praeter spem cum suam tum ceterorum omnium Imperatorem factum esse, praelatumque multis Anasta-sj Aug. propinquis opulentissimis, potentissimisque, ac

aetate florentibuς, in primis Hypatio, Pompeio, dc Pro bo, genere consobrinis,& Anastasj sororum filiis, Consularibus viris, & patriciis. e quibus Hypatius auunculi

sui Anastasj Aug. principatu Magister Praesentis miliatiae, una cum Areobindo Olybrij Aug. de Nobilissimae

Placidiae genero, Magistro militum Orientis, aduersus Persas, ac deinde aduersus Vitalianum bellum infelicititer gesserat, atque anno XIV post Anastas' mortem, orta Constantinopoli seditione, a populo per vim Imperator appellatus, & rebellibus per Belisarium fusis ac caesis captus, Iustiniamque Principis iussu una cum

Pompeio fratre interfectus est. Hic animaduertere lisbet, Constantinopolitanos metu malorum, quae Orientales passi erant grauissima, Arcadio & Theodoso pueris dominantibus,qui eluisti luxuri Principes ut ait Iordanes) per annos stia LX imperantes Regnum minuerant, post utriusque obitum non alios quam aetate prouectos Imperatores creauisse. siquidem Marcianus I vIIIaetatis suae anno,&Leo iam senex,&Zeno XLVII transgressus annum,Anastasius etiam L XIII emensus, ad In

peri j insignia viri consilio & pace optimi, nec rerum imperiti peruenere. dc Iustinus senex annorum L X v III recepit Imperium. qui petentibus Proceribus, ut Iustini num sororis filium XL tum circiter annos natum, in comisertium imperi j reciperet, purpuram manu tangens respondit:quin vos potius oratis, ne hoc insigne Imperat rium a me iuueni deseratur. Idem simul ac Imperiit obti-

SEARCH

MENU NAVIGATION