장음표시 사용
381쪽
LIBER SEPTIMUS mihi videri: haec ab Radigere Varnorum Rege inuito
inuita dimissa, dc domum reuersa, magna experimenta pietatis dedit, in viduas, pupillos, egentesque benefica, munifica Ecclesiarum ornatrix, ita silauis δί mitis, ut ab omnibus amaretur magis quam metueretur. quemadmodum ait Fortunatus, apud quem eadem prole potens cum dicitur , prolis nomine genus, non liberi si-gqificantur. sic enim non semel loquitur Fortunatus, exempli causa in libri quarti Carmine septimodecimo.
ilissuta decens, Dagaus cana iugalis, Romana studio, Barbara prole fuit. Haec est Theodechildis, quam Gregorius in libro de . Cloria Confessorum Theudechildam Reginam appetilat, cum ait Nonninum, Vel Nantinum quemdam Tribunum ex urbe Aruernis in Franciam venisse ad Thei dechildam Reginam tributa deferentem, quae ei forsitan Theodebaldus Rex fratris filius domum reuetiae assignauerat. Aruerni enim ut Theodorico ; sic Theode-herto, ac Theodebaldo paruerunt. Huius Theodechiudis. matrem, quam Sigismundi Regis Burgundionum - filiam, Ec Theodorici Francorum Regis posteriorem uxorem fuisse dixi, unus Frodoardus in Historiae Ecclesiae Remensis libro II Suauegotiam Reginam, Thm-dechilius Reona matrem appellat. Ceterum non dubito, quin Tneodechildis haec eadem sit, quam Odorannus 6c Robertus Monachi in Chronicis tradunt ad urbem Senonas Monasterium Apostolorum, S. Petri Viui nomine hodie notum, exstruxisse, multis atque amplis aedificiis ornauisse, dc praediis locupletavisse, ibique si pultam esse. c quibus Odorannus truncato nomine Theuchiliam Reginam appellat in versibusi tumulo eius inscriptis; Robertus Theudechildim, quam magno cr- rore Chlodouei Regis filiam , deuotamque Virginem fuisse dicit. Agendici igitur, vel Senonis Theodechil- dis consenuit, atque decessis. quae urbs Theodeberto, ac Theodebaldo eius filio paruit, ut docet Leonis Se-
382쪽
3 RERUM FRANCICARVM nonicae Ecclesiae Episcopi ad Childebertum Regem
epistola. De exstructione supradicti Monasterii mentionem facit Fortunatus his versibus ad Theodechild Reginam scriptis. Ecclesi a sacra te distensante nouantur, Ipsa domum Christi condis, re illi tuam. Fuit & alia aetate Fortunati Theudechildis, vel Theodegit dis, opilionis filia , Chariberti Francorum Regis
uxor Fredegario; Regina Gregorio dicta, cum Dominat Ingobergae Reginae pellex potius vocanda suerit. de qua Fortunatum supra loqui nemo sanus credet. Nec
de Theodechil de Regina plura, quae memorentur,oC- currunt. Res Francicas, ut coepimus, persequamur.
Gundo badus Burgundionum Rex, sicut in libro vdiximus, Chilpericum Regem ouartae partis Burgundionum , fratrem suum , Chrotnil dis Reginae patrem
interfecerat, uxoremque eius in flumen merserat. quod nefandum facinus cum in auctorem, patruum suum,
vindicare non potuisset Chrothil dis, in eius filios Siagismundum atque Godomarum, fratres patrueles suos, paterni sceleris immunes vindicare cupiebat. Igitur cum Lutectam Parisiorum venisset, Chlodomerem, Chil debertum, ac Chlotharium Francorum Reges, filios suos hortata est, ut iniuriam suam, cruentamque patris sui ac matris, aut ipsorum & auiae mortem vuciscerentur, atque hanc sibi pro nutrimentis ic educutione gratiam referrent. Non erat difficile iuuenes impatientes oti j in bellum impellere. Itaque Reges matris precibus, & sceleris atrocitate, ac maxime sua sponte moti expeditionem suscipiunt, ingressique Bu gundiam, obuios cum magnis copiis Sigismundum, atque Godomarum fundunt acie. quos ambos vetus Α
ctor Historiae Francicae Reges appellat, quasi Godomarus, vivo & sospite Sigismundo, in Burgundiae parte
regnauerit. Viisti Burgundiones, multis morum amfsis, terga verterunt. Codomarus fuga salutem sibi peperit. at Sigismundus Rex, cum Monasterium Sanctorum
A caunensium peteret, a Chlodomere una cum uxor & liberis, quos ex ea tui at, captus, atque in agro Aurelia-
383쪽
Lis ER SEPTIM Vs. 3 Frelianensi diligenti custodia asseruari iussus est: ut ait
Gregorius. quamquam auctor est Marius in Chronico Maximo Consule Indictione I Sigismundum Regem ai. dsuis Francis traditum, & in Franciam in habitu Mon chi perductum, dc cum coniuge ac liberis in puteum abiectum esse. Marium sequitur Aimoinus, cum scribit Chlodomerem caede Sigismundi non diu esse laetatum, sed insequenti anno in Burgundia periisse. at Gregorius, ceterique nostri Historici iussu Chlodomeris Burgundiam repetentis, hoc est Indictione II Iustino Aug. ii dc Opilione Coss. Sigismundum interfectum dicunt. ι xxiv Ex Mario igitur intelligimus superiorem in Burgundiones expeditionem a Francorum Regibus Consulatu Maximi Indictione I factam esse. IoXXul: Postquam tres Francorum Reges, Chrothildis filij,contenti victoria, cum captiuis ic praeda in Franciam reuertere, Godomarus, Gundobadi Regis filius, Sigismundi frater,quem alij Godmarum,alij Godemarem appellant, . cladis reliquias collegit, receptisque viribus Burgundiae Regnum obtinuit. Rex Burgundionum factus est Co domarus ut ait Marius) Iustino II & Opilione Cossii a X v. Indictione II. cui priusquam Chlodomeres bellum inferret , Sigismundum interficere statuit. Florebat tum in pago Aurelianensi Auitus, Mittacensis Monasterij Abbas , Maximini discipulus , vir sanctissimus atque grauissimus, qui certior factus de inito atroci consilis
Chiodomerem Regem adiit, nec dubitauit assirmare, si Sigismundo vitam non eripuisset, victoriam eum ex Burgundionibus laturum : sin eumdem interemisset,
ipsum in manus hostium venturum, cadcinquC Cum
uxore dc liberis passurum, quae Sigi sinundo coniugique ac liberis eius fecisset. Damnauit Chlodomeres salubre consilium, negans prudentis esse hominis foris bellum gerere, hostibus domi post tergum relictis, quibus occisis facilius reliquos vincere dc interficere posset: statimque Burgundiam petens Sigismundum cum uxore & liberis iugulari apud Columnam agri Aurelianensis vicum, Almoino Calumniam dictum, δίin puteum abiici iussit. Has Sigismundus Burgundio-
384쪽
3 6 RERvM FRANCICARUM num Rex, eiusque coniux occisi Sigistici poenas pependere. Non omittendum est, quod ait Vsuardus in Martyrologio , Sigismundum Regem Burgundiae, quem Sanctorum ordinibus adscribit, a Francis cum coni se & liberis captum esse, ac in profundum putei me sum Kalendis Maiis exspirauisse, atque postea sepultum a quodam Abbate , etiam miraculis claruisse In quo videtur Usuardus secutus esse Marium Episcopum, qui Sigismundum una cum suis in puteum proiectium esse tradidit: cum eum Gregorius, Aimoinus, celetique - nostri Historici, antequam deiiceretur, interemtum di-Cant. e quibus Florentius Gregorius in libro de Cloria Martyrum, & Aimoinus Monachus in Historiae libro II produnt corpus Sigismundi postea Acaunum delatum, qui est locus Sedunis, gentis Sedunorum capiti, proximus in ibique in Monasterio S. Acaunensium Martyrum honorifice sepultum esse. Isitur Chlodomeres Francorum Rex, maximus Chr thildis filiorum, comperto Godomarum vires Regn-que recepisse, Sigismundum sui diximus in interficit, atque ad societatem belli Theodoricum maiorem natu fratrem suum inuitat: qui Sigismundi soceri sui iniuriam vindicare volens, cum eo sese expeditionem BC. Cepturum confirmauit. apud Viserontiam, vel Vise- ronciam, locum agri Viennensis, in Burgundiae fiuibus
coniunguntur exercitus. tum ambo fratres cum G domaro proelio conflixere. Fusi Burgundiones cum Rege terga vertemi. quos fugientes Chiodomeres,ut equo pernicissimo vehebatur, incautius insecutus est. at illi Francorum Regem longe a suis remotum ubi agnouere, simulant se Francos esse, signum eius usurpant, dubitantemque quid ageret ad se inuitant. quippe Burgundionibus eadem, quae Francis, ut origo, sic linFua, nimirum Germanica erat. Chlodomeres, non minus incredendo, quam in periequendo temerarius, ad Burgundiones accedit, dumque Francis adiungi putat, in medios hostes incidit, circumuentusque interficitur. Eius caput Godomarus amputatum conto praefigi , ostentarique Francis iussit. quo viso agnitoque, nostri
385쪽
Contra atque sperauerat, non consternati, sed ad vitionem incitati proelium redintegrauere. funditur fugatur. que Godomarus : qui non multo post Regnum recuperauit. caesi ad internecionem Burgundiones. Burgundia omnis igne ferroque vastata, re in Francorum potestatem redacta est. lenibus quoque, dc infantibus parci ira dolorque vetuere. sic bellicoso Regi hostium Caede parentatum est. Nupta fuerat Chlodo meri Gundeuca, quam Fredegarius Gunthiucham, aliqui Godeu-cam appellant. Hanc Chlotharius post fratris mortem incesto sibi matrimonio iunxit. Ex Gundeuca tres filios sustulerat Chlodomeres, Theodoualdum, multis Theudoaldum dictum, Guntharium, vel GuntllaCharium,&Chlodoaldum: quos aula Chrothil dis Regina, diebus luctus exactis, apud se educauit. Interfectus est Chlodomeres XIII regni sui, XXX circiter aetatis a
no Iustino Aug. II & Opilione Coss. Vt scribit Ma-ia xxiv. rius in Chronico, qui & eodem anno Boethium Consularem atque Patricium iussu Theoderici Ostrogothorum Regis in agro Mediolanensi occisum dicit. Agathias a Gregorio, & reliquis nostris Auctoribus, quos in superiore expeditione seribenda secutus sum, dissentit . quippe in Historiae libro I tradit Chlodomo em quartae partis Francorum Regem, quem ipse Chimthomerum, alij Chlodomirum appellant, cum Burgu dionibus pugnantem, telo pectori infixo, cecidisse. c
ius comam promissam & compositam, atque ad dorsum pertingentem ut Burgundiones videre, Regem hostium ab se interfectum esse intellexere. Propterea quod moris erat Francorum Regibus capillum a pueris intonsum retro per ceruicem &dorsum effundere,eumdemque a fronte diuisum in humeros demittere, atqque ingenti diligentia pexum dc ornatum pro insigni
regio habere: cum priuati omnes essent circumtonii , nec facile cuiquam permitteretur,ut comam promttae
rei. Addit Agathias Burgundiones abscissum Chlodo-meris Regis caput in hasta fixille, Francuque ostendu- se. quo spectaculo tantum singulis ac uniuersis timorem iniectum d tantamque despnationem illatam esse,
386쪽
ut infractis animis certamen detrectauerint, & conditiones pacis a victoribus latas acceperint. ita bello composito reliquias Francici exercitus celeriter liben-tόrque domum rediisse. Regnum autem Chlodomeris
eui nihil liberorum fuisse falso ait Agathias fratres eius statim inter se diuisisse, quod tamen Gregorius nonnisi post interemtos Chlodomeris filios diuisum esse indicat in libri terti j capite duodevicesimo. Vt
manifestus sit error Aimoini Monachi, qui Chlotharium Regnum cum Uxore Chlodomeris fratris cons stim post eius mortem obtinuisse tradit, quasi Theodoricus & Childebertus Reges aequo animo passiiri fuerint sua se a fratre natu minore supradicti Regni parte privari. Idem Aimoinus, paullo aliter quam Ceteri nostri Historici, de posteriore hacce 5c nouissima Chlo- domeris aduersus Burgundiones expeditione refert, nimirum Chlodo meri Burgundiae fines ingresso Godomarum armatum occurrisse, proeliumque cum eo non
dubitasse committere e sed Burgundiones more suo, cum Francorum vim dc impetum sustinere non ponsent, terga vertisse. tum Chlodomerem Regem iuuenta 6c successu exsultantem, dum audacius hostes insequitur, incitato equo uos longe post se reliquisse: quem Burgundiones, quia cominus incessere non audebant, Procul telis appetere coeperint. ipsuba in confertissimam hostium partem irrupisse, dc quem primum obuium habuit, equo deiecisse, Circumuentumque Confossis lateribu concidisse, Principem magnum animo, impigrum, α manu strenuum, ac eximia specie ven rabilem , sed consilio parum prouidentem. Francos vero cognita Regis morte non, ut ceterae nationes facere consueuerant, fugam capessivisse, sed ira incitatos magnam Burgundionum caedem fecisse , . vastataque omni Burgundia Franciam repetitasse. Ceterum ut supra retuli, apud Gregorium dicitur Theodoricus, iniuriam soceri sui vindicare volens, Chlo domeris fratris legatis de belli Burgundici societate ad se missis venturum se promisisse. quo autem is modo Sigismundi soceri sui mortem in auctorem. vltus
387쪽
LigER SEPTIMUS. 349 sit, tribus verbis indicat Fredegarius Scholasticus in
Epitome, cum ait, apud Viserontiam pugna conserta, Chlodomerem interiectum Sc capite truncatum esse,
deceptum ab auxiliis Theodorici, qui uiliam Sigismundi habebat uxorem. Ex quibus intelligi potest Theodoricum Francorum Regem signum, quod Chlodomeres militibus suis dederat, clam ad Godomarum Burgundionum Regem uxoris suae patruum deferendum curauisse, auctoremque ei fuisse, ut Chlodomerem, incautum iuuenem,&auidum pugnae simulatione fugae deciperet, atque ut Sigismundum socerum vindicaret, fratrem sub oculis suis interfici passiim esse, circumuentdque subsidium ferre noluiste. Praeterea notare conuenit, id quod aiunt Gregorius ac Fredegarius, Buriagundiam tum nihilominus in Francorum potestatem redactam esse. Nam cum nonnisi Indictione XII Iustiniano Aug. Iv. dc Paullino Iuniore Cost Childebertus to xxx & Chlotharius Francorii in Reges Burgundiam obtinuerint , sicuti tradit Marius in Chronico: tamen SP nodo XXII regni Childeberti anno, hoc est Indictione X I Iustiniano Aug. III Consule apud Aurelianos in xxx
habitae interfuere, decretIsque in primis subscripsere Iulianus Episcopus Ecclesiae Viennensis , Agrippinus AEduorum Episcopus, & Asclepius Presbyter pro Adetiphio Episcopo Rauracensi. Vienna autem,&Augustodimum AEduorum , dc Augusta Rauracum, vel Rauricorum, Burgundiae urbes erant. Vt appareat, antequam
Childebertus & Chlotharius Regnum Burgundiae armis occupauissent, partem eius, praesertim supradictas urbes Francis paruisse. quam Burgundiae partem nouissima Chlo dometis aduersus Burgundiones expediatione a Francis, Regis sui mortem ulciscentibus victoribusque, subactam fuisse credendum est. idque eo verisimilius videtur, quod tum Sc Theodericus Ostrogothorum Rex, qui Prouinciam tenebat, hoc bello tam quam sua occasione usus, partem Burgundiae finitimam Prouinciae, misso ex Italia cum copiis Tolum vel Tholuit Duce, occupauit. Vt apud Cassiodorum Senatorem in libri Variarum VIII epistola X Athalaricus Rex docet
388쪽
31o RERUM FRANCICA RVM his verbis. Mittitur igitur, Franco oe Burgundio decem tantibus, rursus ad Gallias tuendas, ne quid aduersa manus pra meret, quod noster exercitus impensis laboribus vindicast. Adquisiuit Reip. Romana, aliis contendent bus , absque ulla fatigatione Prouinciam, oe factum est
quietum commodum nostrum, ηυbi non adiuimus bellica contentione periculum: triumphus sine pugna, sine labore palma, sine caede victoria. tantum ergo eius gloria debemus, quantum utilitatis accepimus. Certe Synodo opi-ibrii V. lione V.C. Cos . hoc est eo ipso anno, quo Chlo domeres in Burgundia interfectus est, apud Arelatum permissu Theoderici Ostrogothorum Regis habitae interfuere praeter ceteros Philagrius, Praetextatus, Iulianus,
Florenti j duo, dc Constantius Episcopi, ij omnino, quii a xvii. Agapeto V. C. Consule una cum ceteris Burgundiae Episcopis Epaonem venerant , decretisque subscria plerant. e quibus Philagrium Episcopum Cabelliacum, Praetextatum Apientem, Iulianum Carpentor tensem, Florentium Arausicum, Florentium Tricastinum, Constantium Vapincensem Episcopum fuisse sub scriptiones docent. Ex quo cognoscitur Cabellionem, Aptam Iuliam, Carpentorate, Arausionem, Augustam Tricastinorum,&Vapincum, atque, ut Synodus Carpentoratensis docet, vicum Vasensem, hoc est, Vasionem, urbes Burgundiae a Theoderico Ostrogothorum Rege post Sigismundi mortem ex occasione esse OCC Patas, Godomarumque post caedem Chlodomeris Francorum Regis totum Burgundia: Regnum minime recepisse. Probo iuniore & Philoxeno Coss. Theodericus Ostrogothorum Rex Ioannem sedis Apostolicae Antistitem Rauennam euocauit, Sc una cum Episcopis Ecclesio Ravennate, Eusebio Fanestri,& Sabino Campano,cumque Senatoribus Theodoro, Importuno, & Agapeto Consularibus viris, & Agapeto Patricio, Constantinopolim ad Iustinum Principem legatum misit, qui peteret, ut in partibus Orientis ademiae iussu Imperat ris Haereticis, in primis Arianis Ecclesiae restituerentur, qui damnata Haeresi facti erant Catholici, Haereticis
389쪽
redderentur. si id Augustus non fecisset, minabatur Theodericus se in Italos Catholicos saeuiturum. Ioanni omnium Romanorum Episcoporum primo Constantinopolim venienti Imperator Iustinus cum Clero urbis occurrit, eumque honorificentissime accepit. qui uti ait Marcellinus) Constantinopoli dexter in dextro Ecclesiae Magnae solio consedit, Pasichamque plena voce. k id est Latinis) precibus celebrauit. Anastasius Bibliothecarius, & Aimoinus Monachus in Historiae
libro II produnt Ioannem,tamquam B. Petri Vicarium, Iustini Aug. capiti diadema imposuiste, eumque Principem omnium Imperatorum primum a Romano Episcopo insignia imperij accepisse. quod nullus alius Graecus, aut Latinus Auctor memoriae tradidit. nequaquam enim verisimile est Iustinum Aug. qui ante annos fere 1eptem a Constantinopolitano Episcopo coronatus fuerat , iterum ab Ioanne Coronari voluisse. constatuue Carolum omnium primum, a Leone Episcopo Romano corona capiti imposita, Imperatorem Augustum appellatum esse, eiusque exemplum secutos esse filium nepotes, pronepotesque,& abnepotem, ut non ante Imperatores dicerentur, quam ab Ecclesiae Romanae Episcopo fulment coronati. quo aetatis suae more decepti Anastasius ac Aimoinus Ioannem quoque Rom. Eoiseopum capiti Iustini Aug. coronam imposuisse existimauere. Dum Constantinopoli morantur legati , Theodericus Rex Symmachum Principem Senatus ex QT eratque Patricium, cuius filia nomine Rusticiana Bocthio nupta fuerat, Roma Rauennam perduci iussit virum sanctitate, doctrina, & nobilitate non minus Boethio eminentem, & gloria ac fauore populitiorentem: metuensque, ne ob generum suum salso crimine damnatum res nouas moliretur, eum similiter tallo maiestatis crimine insimulatum occidit , reuerumque Ioannem cum sociis coniecit in vincula. Breui impietatis & saeuitiae merita Barbarum paena
consecuta est quippe insequenti anno, quo Olybrius, i xxvi Areobindi ex Magistro militum Orientis, ex Consule,
ataue Patricij, dc Iulianae Nobilissimae seminae filius
390쪽
Valentiniani Aug. 6c Eudoxiae pronepos Conlulatum iniit;Theodericus, dum Basilicas Catholicorum per vim
occupare, dc suarum partium Viris, nimirum Atlanis tradere parat, morte praeuentus cst. Decessit Theo dericus Rex Gothorum & Italorum III Kalendas Se- tembres; aut, ut ait Auctor Chronici a Cuspiniano
1 in editi, mensis Septembri, Olybrio V.C. unico Consulet cum XXXIII annos melassesque fere sex post interfe-etiim Odoacrem Regem in Italia; post occisum Gesali cum Vesigothorum Regem annos XV in Hispania Septimaniaque regnauisset. Quamquam Synodus Tarratrix vi cone habita anno V I Theodorici Regis Consulatu Petri dicitur item Synodus habita Gerunciae anno VII The imo Vii dorici Regis, Agapeto V. C. Consule. cdm Consulatus P tri, quintus regni Theoderici in Hispania; Consulatus autem Agapeti, sextus sit annus . nisi Theodericum, cui Auctor Appendicis Chronico Victoris adiunctae, dc Isidorus, aliique XV tantum regni Vesigothici annos tria buunt, Vesigothis Hispaniensibus annos XVI imperauisse credimus. quod aliter facere non possumus, quam quartum &vltimum regni Cesalici annum, quo is profugus, & a Theoderico Regno expulsus, in Aquitania latuit,Theoderico attribuendo. Apud Iordanem dicitur Theodericus, paullo antequam obiret, Athalaricum,
suum ex Amalasventha filia nepotem, patre Eutharico
orbatum, pucrum vix decem annorum, Regem Constituisse: Comitibusque, & primoribus Ostrogothorum,
quos conuocari iusserat, mandauisse t Regem colerent, Senatum populumque Rom. amarent, Principemque Orientis placatum semper propitiumque haberent. Cuius mandati memores Athalaricum Regem, Zc matrem eius octo annos in pace regnauisse. Ceterum Theodericus,
quem alius Theudoricum; alius Theodoricum; quidam Graecos secuti Theudericum appellant, Procopius in libro I belli Gothici verbo quidem Tyrannum is re autem verum Regem fuisse scribit: Tyrannum in am,Credo propterea quod iniussu Anastasu Aug. Rex a suis fuerat appellatus. ut idem Odoacrem Tyrannum vocat, qui
