장음표시 사용
391쪽
LIBER SEPTIMUS sine Zenonis Aug. consensu Regnum Italiae occupaue- rat. Idem eodem in libro Noricos, & Dacos Theoderico Ostrogothorum Regi , eiusque successoribus paruisse tradit. c quibus tamen Daci , nimirum Trans danubi ni tum sub Gipedum ditione erant, ut ait Iordane in. Daci Ripenses, de Daci Mediterranei Imperatoribus Rom. obediebant. Baioari j vero, qui, teste Paullo io rerum Langobardicarum libro I II, Noricum incolebant, Theodorico Francorum Regi paruere. quippe is leges
Alamannorum, Baioariorum, ac Ripariorum corrigendas curauisse dicitur. Ex quo etiam intelligitur, id quod in libro vi diximus, Chlodoueum post proelium Toubiacense Alamanniam subegisse, partemque minimam Alamannorum ad Theodericum Regem Italiae perfugisse. cum Chlodouei filius successorque Theodoricus
Alamannorum leges emendauerit. Non negauerim L
men partem aliquam Noricorum sub Ostrogothorum imperio fuisse. quod videtur docere Epistola Theoderici Regis ad prouinciales Noricos, Senatoris Variarum
libro i II inserta. Mortuo Theoderico Gothorum Rege, nepotes eius, i a xxvi Athalaricus, puer annorum circa octo vel decem, in stalia sub tutela Amalasventhae matris suae; Amalaricus 'Alarici filius in Hispania regnare occoepere. qui consobrini Galliae partem Gothicae ditionis ita inter se diuisere, ut regionem inter Alpes Maritimas ac Rhodanum iacentem, vulgo Prouinciam dictam haberet thalaricus: Septimaniam, vel Gothiam a flumine Rho- dano ad Pyrenaeum usque promissam Amalaricus obtineret, ac tributa, quae antea Theoderico pendebantur,
deinceps ipse exigeret. thesauri quoquc, qui sui ait Procopius) Carcassone sublati fuerant, Amalarico sunt redditi. dc quoniam Ostrogothi&Vesigothi, dum viri
que Theodericum Regem habebant, amnitatibus con- .nubiorum alteri alteris sese commiscuerant, singulis, qui extra fines gentis suae elusinodi matrimonia contraxerant, optio facta est, ut vel vXor virum, vel vir uxorem sequeretur. Athalaricus, postquam rerum po
392쪽
qui peterent, Vt corum, quae Paullo ante a Theodericoniici suo facta erant, obliuisceretur, mem6rque Eutha .rici patris, quem per arma adoptauisset, pacem dc amicitiam eisdem conditionibus, quibus a Zenone & Anastasio Augustis cum auo suo iuncta fuerat, secum iniret. Iordanes de Origine rebusque Gothorum, re in libro de Successsione Regnorum, ac Freculius in Chronico tradunt Francis, Contem tu regni puerilis ac muliebris
tutelae bellum parantibus, quidquid Theodericus in
Gallia occupauerat, concessum, hoc est, partem Galliarum, quam annos circiter XVIII Ostrogothi tenuerant,
Francis repetentibus redditam esse. Assentitur Iordani ac Frecul Sigebertus in Chronico, quippe ait Francos extorsisse e manibus Athalarici, quidquid Galsarum auuaerim Theodericus tenuerat. Sed Iordanem, Frecultam,
ac Sigebertum falli Cassiodorus Senator, in Variarum libri viii epistola vi, & libri XI epistola I, dc Concilium Araulicanum indicant, ex quibus discimus Prouinciam Athalarico Regi paruisse, atque a Felice Liberio V. C. & Illustri, Praefecto Praetori j Galliarum atque Patricio administratam esse. & dissertis verbis Pr copius in libro I belli Gothici scribit partem hanc Gai liae a Vitige Ostrogothorum Rege Francorum Regiubus Childeberto, Chlothario, ac Theodeberto datam
fuisse. Opera pretium est Cassiodorum Senatorem V.C. δίJllustrem, ex Consule, Praefectum Praetorij, atque Patricium in libri Variarum X i epistola i de initiis principatus Athalarici & Amalasventhae loquentem audire. Franci, tot Barbarorum victoriis praepotentes, quam i
genti expeditione turbati sunt Z Larestiti metuerunt cum nostris mire certamen, qui praecipitatis saltibus proelia sim pergentibus intulerunt. Sed quamuis superba natio aut
nauerit conflictam , vitare tamen proprii Regis nequiuit interitum. Nam Theodericus ille, diu potenti nomine gloriatus , in triumphum Principum nostrorum languoris potius pugna superatus occubuit: ordinatione credo diu na, ne nos aut a finium bella pol enent, aut iusto produ- ritus exercitus vindictam aliquam non haberet. Macte
393쪽
LIBER SEPTIM Vs. yys procinctus Gothorum omni felicitate iucundior, qui host/m
Regalem capite caedis, ct nobis nec znius mitimi fata sub ducis. Burgundio quinetiam, ut sya reciperet, deuotus effectus Ut, reddens se totum, dum accepisset exi uum. elegit quippe integer obia re, quam imminutus ob stere. tutius tunc defendit Regnum, quando arma deposuit. recuperauit enim prece, quod amisit in acie. Beatam te, Domina, laude multiplici, eui diuino beneficio necessitas tollitur cum Ela certaminis. Quibus verbis indicat Cassiodorus Se nator Theodericum, vel Theodoricum Francorum Regem Athalarico Regi Amalasventhae filio bellum intulisse, cumque Ostrogothi nihilo secius se ad resistenta dum pararent, morbo ipstim obiisse. quem aflinem Athalarici dc Amalasventhat non sine causa appellat, quippe Amalafaciatha,Theoderici Ostrogothorum Regis ex Audesseda Chlodouei sorore filia, Theodorici Francorum Regis amitina erat. 8c Athalaricus , ac Theodorici huius uxor, Sigismundi Regis filia, co sobrini Theodericum Ostrogothorum Regem communem auum maternum habebant. Quod autem supra ait Cassiodorus Senator, Theodoricum Francorum Re.
gem, dum aduersus Ostrogothos bellum gereret, morbo interiisse circa initia principatus Athalarici, videtur conuenire cum liis, quae nostri Histores scribunt, Theodoricum , misso cum copiis aduersus Gothos Theodeberto filio suo, decessisse. nisi quod nostri mo tuum eum dicunt anno regni XXIII, hoc est Iustiniano Aug. Iv dc Paullino Coss. quo ipso anno Athalarnis xxx cus Rex obiit. Porro quod ibidem ait Senator, Bum Φρundiones tum sisa precibus recepisse, hoc est, Godom rum Burgundionum Regem urbes Burgundiae, post Sigismundi fratris sui captiuitatem & mortem a Theo cibus occupatas, pace cum Athalarico Inita recuperauisse: id initio regni Athalarici factum esse non potest. quippe Concilium apud Carpentorate urbem Burgundiae Mavortio V. C. Consule habitum legimus. 15- .& Synodum apud Arausionem, Vrbem quoque Bu gundicae antea ditionis, Decio Iuniore V.C. Consule Diniri coactam esse constat, cum ad dedicationem Basilicae,
394쪽
316 RERvM FRANCICAstu Mquam Illustrissimus Praefectus & Patricius Liberius ea
in urbe exstruxerat, inuitati ab ipso Episcopi conueninsent. codemque anno paucis post mensibus Concilium apud Vasensem vicum, hoc est, apud Vasionem opidum antea Burgundiae, est congregatum. eui Concilio, ut Mduobus superioribus Conciliis, nimirum Arausicano, dc Carpentoratensi, praesedit Caesarius, Episcopus Arelatensis urbis, uti antea Theoderico Ostrogothorum Regi; sie tum Athalarico subiectae. Ex quo cognoscitur non nisi Episcopos Vrbium Athalarico parentium hisce tribus Conciliis interfuisse,& Carpentorate, Arausionem Cauarum, ac Vasionem Vocontiorum, urbes
Sigismundo Burgundionum Regi quondam subiectas, ut Synodus Epaonensis docet in fratri eius successori, que Godomaro ab Athalarico, III regni sui anno e acto, nondum fuisse restitutas; quemadmodum nec Va- pincum, Cabellionem Cauarum, & Αptam Iuliam. Neque enim dubito, quin Constantius 6ί Philagrius Epia ε xxvii. scopi, qui Carpentoratensi Concilio Mavortio Coc interfuerunt, & Praetextatus, qui Arausicano assuit, iudem sint, qui decretis Concilij Epaone coacti interio xv xl. Episcopos Burgundiae Agapeto V.C. Cos subscripsere, nimirum Constantius Episcopus rivitatis rapincensis, Philagrius Episcopus rivitatis Cabesca, oe Praetextatus in
scopus ciuitatis Aptensis.1axxvii. Indictione v. Mavortio solo Consule lustinus Aug. ex ulcere, quod in pede habebat, in languorem incidit, cumque ingrauescente vi morbi de vita paene de
speraret, Iustinianum, sororis suae filium, annos X L vnatum, quem iamdudum Nobilissimum designauerat, intendis Aprilibus in consertionem potestatis recepit, Epiphanio Constantinopolitano Episcopo , Senatoribusque, ac primoribus militum conuocatis, Imperato-rcmque appellauit, atque eius capiti diadema sua manu imposuit. Tum Iustinianus cum insignibus imperatoriis ad populum, qui in Circum venerat, eX more pro
cessit, faustisque acclamationibus, & solitis laudibus
exceptus, in Palatium rediit: ac statim uxor eius Theodora Augustae nomen accepit. vi Marcellinus,Euagrius,
395쪽
LIBER SEPTIMUS. 337 Auctor Chronici Alexandrini, & Zonaras, ac Cedrenus tradunt. Ex quo apparet errare Victorem Tunu-nensem Episcopum in Chronico, cum ait post Consulatum Iustini A. II & Opilionis, quem male Apionem appellat, Philoxeno & Probo Coss. Iustinianum, orante I xxv. Senatu, a Iustino Principe inuito Caesarem tantummodo factum. Imperauit Iustinianus cum auunculo suo menses IV. quippe Iustinus ex vulnere pedis, quod quondam, in proelio sagitta ictus, acceperat, Mavortio Con sule Kalendis Aug. interiit, L X X v i I aetatis, IX impe- i xxvii.
rij anno, ac die XXII, vir Catholicus & pius. Deeio solo Consule Stephanum Prasiectum Histania- i5xxix rum factum, tertio anno Praefecturae suae,noc est post Consulatum Lampadij & Orestis , quo anno Amalaricus periit, Gerundae in Concilio discinctum esse scribit Auctor Appendicis Chronico Victoris adiunctae. Vbi notandum est Amalaricum Vesigothorum Regem absentem Hispanias per Praefectos administrauisse , propterea quod, Gesalici fratris sui exemplo, Narbone in Gallia
habitabat, post occupatam a Chlodoueo cum Aquitania Tolosam, quae Regum Vesigothorum domus fuerat: Post Amalaricum autem omnes Vesigothorum Reges in Hispania, cuius partem maximam obtinebant, habitauere, uno excepto Liuua, qui Regno Galliae Narbonensis contentus, Narbone triennio regnauit: videturque primus Vesigothorum Principum Athanagildus, Iustiniano imperante, Toleti regni sedem statuisse. . Herminafridus Toringorum Rex, ut supradiximus, Theodorico Francorum Regi dimidiam partem Regni Baderici fratris sui daturum se promiserat, si Franci-cis viribus victum eum interficere potuisset. sed cum adiutore Theodorico fusum acie fratrem occidisset, quod pollicitus erat, reuerso in Franciam Rege facere neglexit. Cuius periurij non immemor Theodoricus ;deceptum se ac derisum fremens, Herminafrido bellum inferre summo opere instituit, Chlothariumque sea trem suum socium sibi adsciuit, parte ei praedae pro
missa, si ex hoste victoriam tulisset. Deinde conuocatos Francos hortatus est, ut cum priuatam iniuriam suam
396쪽
ium caedem popularium ulciscerentur, ireminiscere turque crudelitatis ac perfidiae Toringorum, qui quondam incursione in Franciam facta obsides, quos a Francis bellum deprecantibus acceperant, neca uissent, pu ros neruis femorum ex arboribus suspendissent, captiuas
puellas partim equis pernicibus alligatas distraxissent, partim grauibus plaustris obtriuissent. quod ego X regni Chlodouci anno factum retuli, quoniam ea mihi bellitum a Chlodoveo Toringis illati causa fuisse visa est; Postremo adiecit Theodoricus Herminafridum, violata fide, quod pollicitus sit, facere recusare, ab c6que poenas periuri j Deo secundo iusta ultione expetendas esse: quoniam ipse frustra sepe per legatos pr omissa re poposcisset. Quo Franci audito indignates Re gem suum
tanto scelere circumuentum fuisse, Uno animo unaque
sententia causam belli probauere, & quo duceret sequi
paratos se este confirmauere. Igitur Theodoricus,Chlothario fratre & Theodeberto filio comitibus, Renum traducit copias, ac Toringiae fines ingreditur. At He minafridus, qui Francos virtute a suis superari non posse intelligebat, dolo eos decipere conatur. Campum, in quo proelium Committere constituerat, fossis intercidit , easque denso cespite operit. Postquam pugnari Coeptum est, inulti Francorum equi in fossas decidere, donec nostri cautiores facti cognitam fraudem euit uere, & circuito insidiarum loco Toringos invasere.
quorum cum magnus numerus esset interfectus, reliqui omnes una cum Herminafrido Rege terga verterunt , nec prius fugere destiterunt, quam ad Onestrudem fluuium peruenerunt. Ibi Franci fugientes consecuti tantam caedem fecere, ut alveus fluminis cadaucribus repleretur, & victoribus amnem transeuntibus aceruus corporum loco pontis esset. Sic apud Fortunatum in libro, quem de Virtutibus Hilarij scripsit,
inuenio Chlodoueum Theodorici patrem, media nocte monitum in somniis ab Hilario Pictauorum Episcopo, Vt votis in Basilica sua nuncupatis confestim cum hostibus proelio decertaret, post id factum tam feliciter pugnauisse, ut intra horam diei tertiam ex gente Haere-
397쪽
tica victoriam ferret, dc propter Vcsigothorum coacer uatorum cumulos ex longinquo campus in collem inii latus esse videretur. quod suo loco omissum hic retuli, ut ex his duobus proeliis, Vogladensi, atque ad Onestrudem, quisque colligat, quales tum Francorum pugnae esse consueuissent, qualcsque victoriae. Hic est Ones rudes, vel Vnestrodes fluuius, ad quem postea Si-gibertus, Dagoberti filius, Australiorum Rex a Radulfo Duce Toringiae rebelli eruptione facta victus est,&
Caesis circa Onestrugem Toringis , Herminafridus Rex cum paucis fuga salutem petiit, atque in muni- tam se urbem cum coniuge dc Iiberis contulit. Franci autem victores, agris igne dc ferro vastatis, & depopulata regione, magnum hominum numerum in seruitutem abduxere. Gregorius Turonicae Ecclesiae Episcopus Toringiam tum captam, & in Francorum potesta tem redactam dicit. quod si verum est, ita intelligi debet, ut non omnis Toringia, sed pars eius a Theod0rico Francorum Rege post victos Toringos armis occupata fuerit. cum Herminafridum Toringorum Regem fuga mortem euasisse, muris munitae urbis se inclumse, nec in Francorum manus venisse constet. Regiam quiadem sedemque Regum Toringorum siue ea Erpfesta tum, siue alia urbs fuit in tum a Theodorico & Chlothario Francorum Regibus captam fuisse ex eo iudicari potest, quod Chlotharius, cui ex pacto pars praedae debebatur, Bertharij Toringorum Regis filium, filiamque nomine Radegundina,qui in aula Herminafridi patrui sui educabantur; captiuos abduxit. nisi adolescentulum dc virgunculam cum patruo profectos ad bellum, ibique captos esse credimus.
Non fuit colentus victoria belli Toringi ci Theodoricus Rex, sed ut erat C Elodouei parentis sui saeuitia 5ί auiditate animi simillimus , Chlothario seatri, quo adiutore &socio Toringos fuderat, pro auxilio nefariam in Toringia mortem persoluere voluit, ut eius Regnum adiungeret suo: cumque viros armatos post aulaeum stare iussisset, qui inopinantem dei inprouiso interficerent, Chlotharium
398쪽
36o RERVM FRANCICAR v Mad se vocavit, tamquam cum eo sine arbitris de sum mis rebus acturus. Domum intranti Chlothario propter aulaei breuitatem pedes insidiatorum apparuere detecti. qua re dissimulata haudquaquam territus suos armatos sequi se iubet, domumque fratris comitatus ingreditur. Tum Theodoricus, ubi intellexit detectas esse insidias, causam comminiscitur, cur armatos domi post aulaeum collocauillet, &alia ex aliis turbatus loquitur, vagis sermonibus fictisque fabulis innocentiam simulans: atque ut fratrem deliniat, catinum ei magnum dat ex argento. ViX Chlotharius vale dicto, &pro munere gratiis actis domum redierat, cum Theota doricus, questus apud suos se sine causa catinum perdidisse, Theodebertum filium post eum misit, quia patruo munus peteret, quod ipse ei dedisset. hac arte relatum a Theodeberto catinum recepit. EX quo apparet Regibus Francorum , quamuis maxima tum Galliarum parte potirentur, non multum argenti fuisse. Vnde
Gregorius Turonicae Ecclesiae Episcopus in Praefatione libri v Historiae tradit, Chlodbueum, Theodorici MChlothari j patrem, cum hostilium gentium Reges interficeret, regionesque subigeret, neque aurum, neque
argentum sicut Chlothari j fiiij, eius nepotes, aetate sua in thesauris habebant in habuisse. Victis Toringis, Theodoricus,& Chlotharius Francorum Reges exercitus spoliis graues in Franciam reduxere. c quibus Theodoricus, domum reuersiis, He minafridum Toringis Regem , a quo fuerat promissis deceptus , pari fraude decepit : & data cum fide euocatum ad se, cum venisset Tolbiacum, accepit honorifice, magnisque muneribus donauit. mOXque cum ambo super murum opidi colloquerentur, Herminafridus impulsus,& de summo muro in terram deiectus, effuso cerebro exspirauit. ita vir pessimus dignum crudelitate sua habuit exitum, Regnumque, pro' prur quod fratres suos interemerat, deformi morte sublatus amisit. Gregorius in Historiae libro III nescire se ait, a quo Herminafridus deiectus fuerit, multos tamen affirmare Theodorici dolum ea in re manifesto
399쪽
LiBER SEPTIMVS. 361 festo patuisse. Fredegarius in Epitonae Herminafridum a Theodeberto Theodorici filio interfectum; Aimoinus a Theodorico ipso de muro ptaecipitatum dicit. Addit Aimoinus, secutus sui soletὶ veterem Auctorem Historiae Francicae,Theoderici Merouingorum Regum penultimi aequalem, Herminafridi liberos iussu Theodorici interfectos esse, totumque Regnum Toringiae uti dc Fredegarius tradit) ab eodem Iubactum de oc
Nouissimum hoc aduersus Toringos bellum Indictione IX post Consulatum Lampadij re Orestis gessisse atque confecisse videtur Theodoricus. quippe Gregorius scribit Theodorico in Toringia morante,Childebertum fratrem cius Arvernos opidum occupauisse, in uexque cognito eiusdem reditu ex Arvernia in Hispaniam ad vindicandam Chrothil dis sororis suae iniuriam contendisse, Amalarici que Regi Vesigothorum bellum intulisse, ut appareat uno eodemque anno duos potentissimos Reges Herminafridum Toringum a Theodorico; Amalaricum Vesigothum ab Childeberto fusos acie, interfect6sque esse. Constat autem post Consulatum
Lampadii & Orestis Amalaricum a Childeberto Fra
corum Rege proelio superatum atque Cauum esse. quemadmodum prodit Auctor Appendicis Chronico Victoris Tu nunensis Episcopi adiunctae. De expeditione Theodorici Regis Francorum ad uersus Toringos Procopius in libro primo belli Gothiaci sic refert. Toringos Barbaros beneficio ac permissu Caesaris Aug. post cuius obitum tamen annis amplius quadringentis nulla eorum fit mentio) sedes, quas nunc obtinent, possedisse. quibus Francos, post Theoderici Gothorum Regis mortem nemine amplius ipsis resistente, bellum intulisse, & Herminafrido eorum Rege interfecto, totam Toringorum gentem regioni inque subegisse : uxorem Herminafridi Amalabergam cum
liberis ad Theodahadum fratrem suum Ostrogoth rum Regem in Italiam perfugisse. Quamquam Athalaricum tum in Italia regnauisse, nec nisi anno III post expeditionem Toringicam, nimirum Iustiniano Aug.
400쪽
36α RERUM FRANCICAR v M. iv & Paullino Coss. Theodahadum ei succestae non
minus certum est, quam falsum , quod supra vetus Auctor Historiae Francicae & Aimoinus produnt, Herminafridi liberos a Theodorico Francorum Rege post patris sui caedem interfici iussos esse. Amalaberga enim una cum liberis fuga Italiam petiit, ex Regina facta priuata, amisso Regno, propter quod virum in caedem fratrum suorum impulerat. Femina digna, quae publica ruina protereretur , nec Toringiae excidio , cuius
causa erat, superesset e, ambitiosa, superba, intolerabilis, matris demum filia. siquidem Amalafrida eius mater, post mortem Thrasemundi Vandalorum Regis viri sui, cum freta Gothis, quos Circum se habebat, res nouas moliretur, atque Hilderico Thrasemundi successori insidiaretur, capta dc in custodia priuata mortua est. He minafrido Toringorum Regi ex Amalaberga uxore liberi fuerunt Amalafridus, auiae maternae cognominis, Hamalafredus Fortunato , Procopio Amalafridas diaetiis, & Ranicunda. e quibus Amalafridum Procopius in belli Gothici libro iv Gothum virum, Amalafridae sororis Theoderici Gothorum Regis nepotem, He minastidi Toringorum Regis filium futile ait, atque a Belisario cum Vitige Constantinopolim abductiam, ibi ab Imperatore Iustiniano Romanis copiis esse praepositum : sororem eius Audoino Langobardorum Regi in matrimonium datam: eumdem iussu Imperatoris Iustiniani cum militibus Romanis, quibus praeerat, auxilium
Langobardorum Regi Audoino aduersus Gipedes tulisse, a quo hostes proelio superati sint ,& magna caedes facta. Sive igitur Amalaberga in Italia decessit, antequam Vitigis caperetur, siue cum Ostrogothorum Optimatibus Constantinopolim abducta est: constat eius liberos primum ab Amalasvenilia , & Athalarico Rege , sobrino suo , tum a Theodahado , Ostrogothorum Rege, auunculo suo , deinde a Maiasuentlia Regina , uxore Vitigis Regis , sobrina quoque sua Rauennae in Palatio esse emicatos , & Indictione II pione viro clarissimo solo Consule , una cum Vitige, Ostrogothorum Rege , qui Rauennae obsessus a Beli-
