Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

Li3ER SEPTIMVS. 363sario, sese dediderat, cumque Maiasuentlia Constantinopolim captiuos abductos esse: ubi Amalafridi soror, Herminafridi & Amalabergae filia,a Iustiniano Aug. Au-doino Langobardorum Regi collocata est, uti ait Procopius. Accedit Procopio Iordanes, apud quem in libro de Successione Regnorum dicuntur Langobardi, socij Principum Romanorum, Theodata sororis filiam, traditam sibi ab Imperatore, Regi fluo matrimonio iunxisse

se, ac cum Gipedibus Romanorum aemulis proelio commisso, eos paene Castris exuisse, dc utrimque hominum millia amplius sexaginta cecidisse. Haec est Audoini Langobardorum Regis aduersus Thurisindum Gipedum Regem magna pugna atque victoria, cui Amalafridus interfuit. ut appareat Regem Langobardorum a Iordane

dici Audoinum, qui Amalabergae Theodahadi sororis filiam , Amalafridi germanam in matrimonium duxit. At Paullus in Rerum Langobardicarum libro 1 Rani-cundam filiam Regis Turingorum, hoc est Herminafridi in primam maconis, qui ante Audoinum apud Langobardos regnauit, uxorem fuisse scribit, δί nullis eam genitis liberis decesssse indicat. siue falso Ranicundae, pro Atido ino, Vaconem virum fuisse credidit: siue duae Herminafridi filiae splures enim ex Amalaberga siuscepit) duobus Langobardorum Regibus; maior nomine

Ranicunda Vaconi; minor Audoino nupsere. Amalafridus Herminafridi filius a Iustiniano Principe Magister militum factus est, atque in Orientis partibus obiit, quem apud Fortunatum Presbyterum Radegundis, soror eius patruelis, mortuum luget his versibus.

suid mihi flere vacet Zpressam hanc an funere gentemZAn variis vicibus dulce ruisse genus ZNam pater ante cadens, ct auunculus indesecutus

Triste mihi vulnus frit uterque parens. Restiterat germanus apex: sed forte nefanda Me pariter tumulo pressi arena suo. Omnibus exstinctis, heu viscera dura dolentissQui super unus enas, Hamal ede iaces. Tale menine diu exste ui munur amantis,

Militiaeque tua hanc mihi missis opem.

402쪽

Cernere non merui miuum, nec adesse sepulcis. Persiero in exsequiis altera damna tuis. Non fuit ex longa consanguinitate propinquus, Sed de fratre patris proximus iste parens. Nam mihi Benharius pater; illi Ermenefredus. Germanis geniti, nec sumus orbe pari. Vbi miror, quod Radegundis de patris quidem sui Be thari j , dc de Herminastidi patrui quem auunculum parum proprio nomine appellat in deque fratris caede , cae de Amalafridi Datris patruelis morte mentionem faciat ; de Baderici autem alterius patrui sui exitu nihil dicat. Apud eumdem Fortunatum Radegundis, ad Α- malafridum scribens, de caede fratris sui, adolescentis prima lanugine conspicui, dc de sororibus Amsani disic loquitur. Vos quoque nunc Oriens, oe nos occasus obumbrat, Me maris Oceani, te tenet unda Rubri.

-Vuid dissera luctus' 'De nece germani cur dolor alte tacestsualiter insidiis insons cecidisset iniquis, Oppositaque fide raptus ab orbe fuit. De que tuis similis mihi cura sonoribus hac est,

Vuas consanguineo cordis amore colo. Nec sicet amplecti qua diligo membra parentum. Quibus ex vertibus cognoscitur, Herminaseidum Toringorum Regem ex Amalaberga inore marem unum Amalafridum; feminini autem Lexus plures liberos generauisse , qu; Constantinopolim abducti, & a Iustimano Aug. viris sint collocati. Hae autem Herminafridi filiae , grandes admodum virgines dc aetate prouectae nupsere, si verum est, quod ait Auctor Chronici aara- ire meo editi , Patricio dc Hypatio Cost. Amalabe Ram , ab Theoderico Ostrogothorum Rege auunculo suo Herminastido nuptum datam esse . quippe non ΠΙ-

nisi Apione filio Strategii solo Consule , hoc est pol Consulatum Patrici j dc Hypatij anno XXXIX, er-minafridi liberi Rauennae capti a Belisario, & una cum Vitige Rege in Orientem abducti sunt. Praeterea eX Fortunato intelligitur Radegundi, Berthari j Toringo-

403쪽

L in E R SEPTIM V s. 3urum Regis filiae , fratrem unicum fuisse , qui falso crimine apud Chlotharium Regem accusatus, ac iussit eius interemtus sit. quamquam apud Gregorium in lί-bri III capite IV. dicitur Bertharius Rex Radegundimsi iam pupillam reliquisse , dc alios filios, de quibus in-sea scripturum se Gregorius pollicetur. at is in eiusdem libri capite V M. velut dictorum immemor, & parum sibi ipsi consentiens, de uno tantum Bertharij Regis filio, Radegundis fiatre mentionem facit, quem ait ius se Chlothari j Francorum Regis, a pessimis hominibus impulsi, nefarie occisum esse. Nunc quoniam de He minafridi liberis, dc de Radegundis fratre scripsimus, de Radegunde ipsa pauca dicenda sunt.

Chlotharius Francorum Rex, antequam Toringiam cum Theodorico Datre suo peteret, partem praedae in praemium latae opis pactus sibi erat. Igitur. post fusum acie Herminafridum Toringorum Regem, p6stque subactam ab Theodorico Toringiae partem maiorem, plurimi Chlothario captiui obtigere. Inter eos fuere Ber-thari j Toringorum Regis filius, de filia nomine Rade-gundis , puella excellentis formae, quam Chlotharius, Captus amore eius, apud Ateias educauit, dc ut Regis filiam decebat, instituendam, ac litteras docendam curauit , dc annos pubertatis ingressam in matrimonium duxit, ade6que dilexit, nihil ut praeter eam se habere nonnumquam diceret. at illa, pro nihilo ducens regale fastigium, noctu nudis pedibus orationis causa Basilicam

petebat, mane egentium curam agebat: cum egentibus vesci, quam cum viro conuiuari; sbia humi cubare, quam cum Rege in lecto geniali malebat: Monachis ac seruis Dei non solum honorem habebat, sed etiam ad vitam necessaria conserebat: itavi Rex affirmaret non se Reginam, sed Monacham uxorem habe re. Nec multo post Radegundis relicto viro , vestem regiam sacro velamine mutauit , dc profuga in Aquit niam venit, ac pro reuerentia Hilarij Pictauensis quondam Episcopi Pictavis habitare constituit. v bi postea permistia Chlothari j Regis Monasterium puellarum eX- struxit, Virginesque ibidem Deo sacratas , ac seipsam

Zet iij

404쪽

RERvM FRANCICARUM Regulae S. Caesarij Arelatensis Episcopi, & Agneti,

quam Abbatissam constituerat, subiecit. Vt refert Boe thius πlfinus Episcopus in libro de Vita Iuniani Con fessoris ad Godolenum Abbatem, qui & Brittharium patrem Radegundis Reginae Francorum appellat, sit sidque ait Chlotharium, quem gloriosi mum, oe exulta '

lenti una, ac orthodoxum Regem vocat, inter ceteras clarissimas ac ferocissimas nationes , nobilis nam To

ringorum gentem suae ditioni imperioque subieciste. Quippe Toringi a Theodorico, cuius unius e Chlodo uel filiis fines attingebant, subacti, tributariique facti sunt, Chlothario sui diximus ) in praemium lati fratri

auxilij portione praedae contento. Apud Gregorium in uenio Radegundim ieiuniis claruisse , orationibus, ac eleemosynis crebro vacavisse,&fuso nere consueuisse iresque omnes ac possessiones, quibus a Chlothario Re ge viro quondam suo, filiisque ac successoribus eius auiacta fuerat, in Monasterium suum contulisse , donationemque eam eorumdem Regum diplomatis confirmandam curauisse: Basinam, Chilperici Regis filiam, Monacham suam , ne nuberet, deterruisse , patrique eius

restitisse: atque cum litteris Sigiberti Regis, cui Pictaui parebant, fac forsitan etiam cum versibus Fortunati ad Iustinum iuniorem Aug. ea de re scriptis) Clericos in partes Orientis misisse , qui ab Imperatore Dominicae Crucis lignum peterent, quod clim in Monasterio positum fuisset, loco nomen dedit. nam Monasterium s. Crucis coeptum est appellari, quod alij ab auctore Monasterium Radegundis; alij a loco Monasterium Picta-uense cognominant. Decessit B. Radefundis uti ait Gregorius) anno XII regni Childeberti iunioris, mensis sexti tertiodecimo die , hoc est Idibus Augusti, ac post triduum in Basilica S. Mariae, quam inchoaverat, sepulta est anno Lui postquam , Chlothario Franco

rum Rege capta,&in Franciam abducta fuerat. Rade-gundini cum saepe alibi, tum in libro VIII Fortunatus laudat his vcrsibus.

Splendida serraco quondam subuecta superis, O fNunc terit obsequio planta modesta lutum.

405쪽

L1BER SEPTIMUS. 367 sua prius insertis onerata est dextra smaragdis, Seruit inops famulis sedulitate His

Aurea sulcra tenens, iam tum sibi milis honore E fugit exstructum ,puluerefusa, torum. Haec de regio Toringorum genere dicta sint. res Franci-cas persequamur.

Dum Theodoricus bellum in Totingi a gerit, in

urbe Aquitaniae Aruernis falsi rumores increbuere a Toringis victum eum interfectumque esse. quod cum non minus libenter quam temere credidisset Arcadius , vir nobilissimus , unus e Senatoribus Aruesenis , Auiti Aug. pronepos, Childebertum Francorum

Regem inuitauit , uti regionem Arvernorum tamquam vacuam possessionem occuparet. nec moratus ille cum exercitu eo Contendit . aduenienti portas Aruerni clausere. haerentem itaque Regem Arcadius noctu i

cisa sera unius portae , urbi intromittit. sic potito Aruernis Childeberto nuntiatur Theodoricum sospitem atque victorem ex Toringia reuertisse. cuius de redis tu certior factus , Aruernis praesidio imposito , Lut clam Parisiorum rediit. ubi mox iustioris belli gerendi occasio cupido oblata est. Amalaricus Vesigothorum

Rex , arma viresque Francorum metuens, a quibus Viactum caesumque Alaricum patrem suum , & omnem Aquitaniam subactam viderat, Chrothildim, Chlodo- uel & Chrothildis filiam , ab eius fratribus in matrimonium petierat, uxoremque duxerat. Haec assinitas, quae

Amalarico praesidio futura fuerat,si coniugem amauisset, eidem dissidenti atque saeuienti causa exiiij fuit. quirpe Amalaricus Arianus, Chrothildi Catholicae piissimaeque feminae diu multumque persuadere conatus, ut A rij sectam sequeretur, postquam expugnari posse desperauit, immeritam habere sibi odio S despicatui coepit:& ad Ecclesiam procedentem saepe stercore aliisque purgamentis desuper proiectis inquinari iussit. postremo firmam proposito, atque in fide Catholica perseuerantem furens pugnis ic calcibus saeuissime cecidit, adeo ut sanguinem vomeret. Ita tractata Chrothildi, Regina , in dies grauiora metuens, ad fratrem Childeber-

406쪽

tum epistolam, & sudarium suum, sicut erat, sanguine infectum misit, petens ut fortunam suam miseraretur, ac vindicaret iniuriam, celeriterque his se malis eriperet Litterae cum sudario ferendae fido seruo traduntur. quibus lectis Childebertus, contumelia sororis grauiter commotus , contractis copus expeditionem in Α-

malaricum suscepit. Vetus Auctor Historiae Francicae, & qui eum tequi solet, Aimoinus Monachus tradunt Childebertum Francorum Regem in urbe Aruernis, itaut diximus, capta hasce a Chrothil de sorore sua litteras accepisse, statimque non exspectatis fratris Chlotharij, quem& Chrothildis implorabat, auxiliis , ex ea urbe in Hispaniam

cum maximo exercitu contendisse. Contra Gregorius

in Historiae libro III scribit Childebertum , cognita Theodorici fratris sui ex Toringi a regressione, ex finibus Arvernorum rediisse, dc in Hispaniam ob sororis iniuriam profectum esse. idemque in libro de Gloria Confessorum prodit, Childebertum Regem in Hispaniam tendentem ad Eusychium vel Euficium Etemitam in agro Biturigum habitantem venisse , ac quin' quaginta ei aureos obtulisse: quos vir sanctus aspern tus, Regi victoriam praedixerit. tum hunc auro egentibus dato vovisse, si victor Deo propitio ex Hi ania reuertisset, Basilicam se ibidem, in qua pius seneOepoliretur, exstructurum, vot6que se postea exsoluisse. Min libro de vita supradicti Eusicij dicitur Childebertus Francorum Rex , cum Hispanias & Amalaricum peteret , Francia ibus egressus esse , dc per Bituriges iter faciens, Euficium ibi habitantem de euentu belli consuluisse, seque ac suos eidem per nuntium commenda uisse. Ex quibus intelligitur Childebertum ex Aquit nia finibesque Arvernorum in Regnum suum redusae, α tectae Parisiorum, quae d ipsius regia , & Franciae ,

hoc est Neustriae urbs erat, omnibus rebus ad expeditionem comparatis, in Galliam Narbonensem contenaine.

Historicorum, qui de eo bello scripsere, non modica discordia est. Vetus Auctor Appendicis, quae Victoris Chronico adiuncta legitur, natione ut existimo )

407쪽

LIBER SEPTIMUS. 369Hispanus, tradit post Consulatum Lampadij & Orestis id alaricum Regem a Gildeberto Francorum Rege ,

quem pro Hildiberto Zidisertum appellat , in Gallia Narbonensi proelio siveratum, Barcinonem fuga peruenisis, ibiaue a Franco angone percussum interiisse. hastam autem seu lanceam Franchangonem Vcabant. Sic&Fredegarius Scholasticus in Epitome .Α malaricum filium Alarici propter uxorem saam, quae soror Regum Francorum erat , Tarcinone a Gildeberioloe Francis occisum Sigebertus in Histoniat in Gildeberio interemtum dicit. Auctodem Appendicistis qui cur iqisidem Issidorus in Chronico , sed ita tamen ut Amalaricum a suis interfectum assirmet. quippe apud eum dicitur Amalaricus, cum ab mdeberio Francorum Rege crima Narbonem pre illo se natus fulset, Barcinonem fugiens venisse: omnium- aue contra se odio excitato, apud Barcinonem sapud Nari nem imendose legitur in in foro ab exercitu iugulatus interusse ab exercitu, inquam, non Childeberti, sed suo cui ob cladem acceptam colemtulerat; vel potius a Theude ipso, qui Regnum Hispaniae post eius morte occupauit. neque enim aliter accipi potest, quod ibidem ait Isido- . rus, Theudim Regem Vingothorum morientem vetuisse percussorem tuum supplicio assici, ac meritas se

poenas sceleris luere dixisse, quod ipse Duc suumpriuatimsolicitatum hoc est Amalaricum Regem suum soliciatatum ad secretum colloquium) occidiset. Hic rem paene incredibilem mirari libet, Francis tantum animorum tantumque virium fuisse, ut Amalaricum , quem apud Narbonem acie vicerant; pedibus trans Pyrenarum Bardi icinonem persequerentur, ει cum Vesigothos fuga,tum Francos insequendo millia passuum amplius C LX emetiri potuisse. Procopius in libro I belli Gothici Amalaricum in Gallia, hoc est in prouincia Narbonensi prima, vel S

primania , quam obtinebat, a Francis interfectum indicat. sic enim scribit: AmalaricumVesigothorum Regem sororem Theodeberti Germanorum Regis in matrimonio habuisse. quam cum more patrio Deum colere vir Arianus prohiberet, dc a fide Catholica abducere co-

408쪽

naretur, in recta sententia perseuerantem despicatui habere coeperit. mulierem, postquam quotidianas iniurias& contumelias amplius ferre non poterat, de viri saeuitia fratri per litteras questam esse. eam ob rem Germanos

hoc est Francos) Vesigothis bellum intulisse , magnumque de atrox proelium esse commissum, quo tandem fulus Amalaricus , multis suorum amissis, ceciderit. tunc Theodebertum non modis sororem suam cum

omnibus regiis opibus , sed etiam partem eam Galliae. totam , quam Veli sthi rei bant, recepisse. Vesteothos vero, qu, cladi superfuerant, ex Gallia in Hispaniam, in qua Theudis regnabat, cum toniugibus& liberis transiisse, ibique consedisse. Vbi motandum est. falli Procopium, cum quod uxorem Amataraci seronem Theodeberti appellar, quae Childeberti soror , amita Theodeberti erat : tum minimὸ quod regionem Gaiuliae , quam Vesigothi obtinebant, hoc est Septimaniam, praeter quam eis in Callia nihil erat reliqui , a Francis tum subactam dc occupatam dicit. Constat enim Chiudebertum Francorum Regem , contentum ultione δε- roris iniuri:e , posti victum caesumque Amalaricum domum rediisse : prouinciarnqae Narbonensem primam,

vel Septimaniam quod fui vesigothis, ac Rege ipso interfecto , haud dissiculter facturus videbatur in bello

minimὸ quaesiuissequam Septimaniam nec Gunichramnas Rex, fratris eius filius, semel atque iterum missis eo maximis exercitibus ; nec quisquam alius Francorum Rex , ante aduentum Saracenorum in Hispaniam, siue

ante Catolum presectum Aulae Pippini Regis patrem, eripere' risigothis, ac imperio suo subiungere potuit. Vt ad Historicos nostros veniam, Gregorius Turo nicus Episcopus in libro Historiae tertio de eo bello Childeberet tanta securitate sui solet) tantaque negli

nec Vnde, qudve Amalaricus fugerit, dicat. sic autem, eo teste, res gesta est. Cdin Chi debertus Francorum Rex , vindicandae sororis iniuriae causa , Hispanias pe tiisset: Amalaricuς Regentia scribit , ut nec

ullius mentionem faciat cognouit, naues parauc

409쪽

Li AER SEPTIMUS. 37ιtibus hostibus nauem conscendere properanti relictarum in thesauro suo gemmarum venit in mentem: quarum secum asportandarum causa in riuitatem reuersus, ab exercitu Childeberti a portu intercluditur. tum Amalaricus, spe euadendi sublata , in Ecclesiam Christianorum sic Catholicos vocabant confugere coepit, ac priusquam limina sancta contingeret, ab Franco ei rusia manu lancea interficitur. At Childebertus nudatis ac spoliatis hostium Ecclesiis, ut Regni sui Basilicas instrueret, praeter reliquam praedam vasa eX auro puro gemmis ornata , quae Salomonis fuisse dicunt, nimirum LX calices, XV patinas, quaS patenas Vocant,& Euangeliorum thecas XX domum retulit. Chrothit-

dis vero , Clottidis quibusdam dicta , dum a fratre cum magnis opibus in Franciam reducitur , in itinere decessit, ac pollea Lutectam Parisiorum delata, dc iuxta Chlod eum patrem suum sepulta est. Et ita quidem Gregorius scribit ue nomine riuitatis atque portus Narbonem Martium, portumque Narbonensem haud dubiὶ designans: apud quam urbem Amalaricum a Childeberto proelio superatum esse Auctor Appendicis supra & Isidorus produnt, Auctor Chronici a Duchenio editi etiam ibidem interiisse ait. Praeterea aut Narbo tum a Childeberto captus, atque direptus est , qua in urbe Chrothil dis soror eius erat: aut certe Narbonenses reddita fratri Chrothilde Regina , ac sacro profa-n6que auro a victore se redemerunt. Ne quis porro existimet non in Gallia dc circa Narbonem, ted in Hispania rem gestam esse , propterea quod Gregorius scribit Childebertum, belli Amalarico inferendi causa, Hispanias petiisse: scire conuenit, Septimaniam nonnumquam a scriptoribus Hispaniam appellari. Vnde Isidorus in Chronico, loquens de exercitu Gunichramni a Fl. Reccaredo Vesigothorum Rege per Claudium Em ritensium Ducem apud Carcassonem Septimaniae opidum fuso , negat ullam umquam in uis amis Gothis maiorem contigisse victoriam. & LucasTudensis in libro III ait, prouin m Galba, hoc est Septimaniam γHispaniam citeriorem dici: ac in fine libri Septimaniam,

410쪽

3 1 RERUM FRANCICAR v MI Upaniam citeriorem; Hispaniam autem ipsam, interio rem Hupaniam appellat: atque diuisions Sedium Hisponiae a V amba Rege factae haec verba subtexit: Sunt Sedo harum duarum I sis paniarum X XC sub imperio Gotho rum, id est Sedes Hispaniae proprie dictie, atque Septi

maniae. quamquam Ioannes Monasterij Biciariensi, Ab bas, Luca multis saeculis vetustior, non Septimaniam, sed Hispaniam, citeriorem Histaniam , Vel Regnum citerioris Hispania vocat. Denique Fredegarius in Chronico, dc Aimoinus in Historiar libro III exercitum Guntia chramni, qui Septimaniam tantum petierat, sut ait Gregorius) bis intra quadriennium Hispaniam ingressum esse

dicunt.

Vetus Auctor Historiae Francicat, Theodorici posterioris Francorum Regis aequalis, & qui eum transscriabere solet , Aimoinus Monachus in relatione huiusce Chil deberti expeditionis ita Gregorium sequuntur, ut in quibusdam ab eo dissentiant. Siquidem memoriae tradunt, Amalaricum Regem Gothorum, quem ipsi Amal-ricum, quidam Almaricum vocant, a Childeberto Rege

equitatu validiore victu acie,multis suorum arrussis, cum

reliquis fuga naues petere retendisse, sed persequentibus Francis, aut svti ait Almolaus in occurrentibus, dc praeoccupato itinere hostes a mari intercludentibus, ipsum Ecclesiam Catholicorum cursu petiisse, quo antequam

perueniret , ab equite Franco hasta contallus sit. tum Childebertum, vastata Hispania, Toletum urbem sine mora oppugnauisse, atque opidanis consternatis cepisse

se, magnisque opibus inde sublatis , dc sorore sua recepta, in Franciam reuertisse. Quo tempore Childebertus, per Biturigas iter faciens, Euficium sanctissimum virum salutauit, ac nummorum libris X v donauit, dc ro

rum paria solui iustit, regressusque Lutectam mi in his Vlfinum propinquitate sibi coniunctum , Optimmum hominem piissimumque, pro suo quzmque gradu suaque opera praemiis dc opimis fundis remuneratus est. Hic animaduerto supradictum veterem Hist ricum, dc Aimoinum, atque etiam Adonem, in Hispa-gatu eius multa captiuorum alterius alteri colli

SEARCH

MENU NAVIGATION