장음표시 사용
411쪽
LiBER SEPTIMUS. 37 nia fusum acie caesumque Amalaricum , 3c Toletum a Childeberto captum esse credidisse , propterea quod Childebertum H baniam petiisse, δί interfecto Amalarico Chrothildi in fororem suam recepisse apud Gregorium legerant, neque existimabant, nisi capta Regia Regum Vesigothorum, Chrothildi m Reginam a fratre recipi potuisse. At, ut supra diximus, post interfectum
Alaricum, ereptamque Vesigothis cum Aquitania Tolosam, Narbo Martius amborum Alarici filiorum, Ge- salici dc Amalarici, alterius post alterum , ac deinde Liuuae sedes fuit. nec ante Amalarici mortem Reges Vesigothorum Hispaniam ,excepta Callaecia Sueuorum Regno, totam sibi parentem Septimaniae praetulere, relicto Narbone Toletum Regiam delepcre, ubi quan
to remotiores a Francis , tanto tutiores a repentinis e
rum incursionibus forent. nam Toletum Carpetanorum Tago flumini impositum, umbilicus Hispaniae esse dicitur, abcstque ab urbe Narbone millia passuum ci citer septingenta. Unde factum est , ut Toletum urbs regia, dc metropolis, regia sedes Vocaretur, & Reges Ve-sigothorum ac Hispaniae, ab ea urbe nonnumquam Principes Toletani, dc Reges Toletani cognominarentur. Et quoniam Toleti mentionem facere coepi, omittere non possum Fortunati de ea urbe versus , quibus
Brunichil dim, &Gailesuintham, Athanagildi Vesig thorum Regis Zc Goisuinthae filias , alteram ad Sigi-bertum , alteram ad Chilpericum Francorum Reges Τoleto missas in Calliam indicat , atque priore superstite posteriorem paullo post factas nuptias decessisse. Versus tales sunt
Toletus gemmas misit tibi Vallia turres Prima flante quidem, fracta secunda iacet. Alta super colles, sterio se cacumine pulchro, Flatibus infestis culmine la ι ruit. Sedibus in patriassa sundamenta relinquens, Cardine mota suo non stetit una diu. Qui versus paene mihi persuadent Toletum, Vesigoth rum Regum sedem, tum duas turres habuisse pro insigni, quo postea Castellae & Toleti Reges, orti Vesigo-
412쪽
iliorum genere, uti voluerint: atque par sororum Gade- suintham Sc Brunichildim, regi ait virgines duas, Toleti educatas, hisce duabus turribus, regiae urbis insigni ob
magnitudinem Comparari. neque enim credo has puellas supra turres dici, quod vectae carrucis argentatis, quas Fortunatus ob formam rotundam turres appellat, in Galliam venissent.
Amalarico Vesigothorum Regi successit Theudis Ostrogothus , antea Theoderici Italiae Regis Armiger,
atque in tutela Amalarici gerenda eiusdem vicarius: qui a Iordane Thiudis, vel Thiodes; Theuda a Gregotio; ab Aimoino Theodus dicitur. Regnauit annis XVI, mensibus v I, ut ait Isidorus in Chronico. Quamquam
Auctor Appendicis Chronico Victoris Tununensis Episcopi adiunctae Theudi non amplius XII regni annos iv xxx i. tribuit. quippe post Consulatum Lampadij dc Oresti, Amalaricum Regem a Childeberto Francorum Rege proelio superatum & interfectum, & post Consulatumro cciii. Basili j V.C.anno II successorem eiusTheudim mortuum
dicit. Procopius in belli Gothici libro I tradit Theudim hunc, hominem Gothum, sic semper Ostrogothos appellat) a Theoderico Rege Italiae Hispaniensi exercitui praepositum, mulierem natione Hispanam, loc pletem admodum de latifundiis diuitem in matrimonium accepisse , militumque duo millia rnercede con- ducta, & satellites ad custodiam corporis lectos circum se habuisse , itavi verbo quidem Dux Ostrogothorum
a Theoderico in Hispaniam missorum I re autem tyrannus non occultus esset. qua re cognita Theodericum
timentem, ne si Theudi bellum inferret, Franci armati tibi occurrerent, aut Vesigothi res nouas molirentur, eidem quamuis rebelli Magisterium militiae non abstulisse , sed Primores Ostrogothorum ad Theudim scribere iussisse , recte eum facturum , si Theoderici salutandi causa Rauennam venisset. Theudim porro nihilo secius imperata quidem fecisse, & quotannis tributa ex Hispania Rauennam deportari minime prohibuiste,
ad Theodericum vero nec venire voluisse, nec per litteras inuitantibus venturum se promisisse.
413쪽
L; BER SEPTIMUS. Quo anno Amalaricus Rex Vesigothorum & Hispa- Mnorum, a Francis victus est& occirus, eodem in Africa Hildericus Vandalorum &Alanorum Rex a suis regno spoliatus cst. Rem ab origine repetere conuenit. Gei sericus Vandalorum & Alanorum Rex matura sene-ctote decessit , quem annos XXXV II menses tres regnauisse, nimirum post captam Carthagi nem, tradit Victor Vticensis Episcopus , non ut falso putat Procopius) annos XXXIX. Hic non multo ante obitum pacem cum Zenone Aug. per Seuerum Patricium legatum conuentus fecit, quae ab utriusque successoribus
usque ad Imperatorem Iustinianum summa fide seruata est. Geiserico patri successit Hunericus natu maximus filius , qui Eudociam , Valentiniani Principis &Eudoxiae Aug. maiorem filiam, Romae captam, in m trimonium duxit, ex eaque Hildericum suscepit, atque V I II regni anno obiit. Post Hunericum Gunthamundus, Geiserici ex Gentone filio nepos, Vandalis &Αl nis praefuit annos XI, menses VI, & Trasimundo se tri moriens regnum per manus tradidit. qui amissa con iuge, ex qua nibit liberorum tulerat, Amalafridam, se rorem Theoderici Ostrogothorum Regis, viduam, ma-uEmque iam ex alio viro Theodahadi dc Amalabergae, in matrimonium petiit, missamque a fratre suo cum sex Ostrogothorum millibus , dc uno de Siciliae promontoriis Lilybaeo dotatam, duxit uxorem, atque septimo dc vicesimo regni anno mense I v interiit. Hi Reges omnes s nam ne Gunthamundum quidem excipit Procopius in domi maiores Afris Catholicis, quam foris hostibus, nimirum Maurorum gentibus, clades intui
runt. Trasamundo fratri suo patrueli successit Hilderi- cus, Hunerici Regis ex Eudocia filius, Geiserici oc Placidi Valentiniani Aug. nepos, optimus Sc aditu facilliumus, ac nemini grauis Princeps: qui id Catholicos S cerdotes ab exsilio reuocauit, & clausas prius Ecclesias aperiti iussit. tum Amalafrida a vandalis in custodiam tradita est, dc Ostrogothi, qui eam in Africam secuti
erant, tamquam res nouare voluissent, ad unum omnes interfecti. Amalafridam tradit Victor in Chronico
414쪽
3 6 RERUM FRANCICAR v MibYxin. Maximo Consule post viri sui mortem , cum fugeret ad Barbaros, commisso proelio apud Capsam locum Ercino proximum captam , & in priuata custodia mo tuam esse . quam sororis iniuriam Theodericus Ostrogothorum Rex minime vindicauit, propterea quod
uti ait Procopius in classem non habebat. Quamquam apud Cassiodorum Senatorem in libri Vari rum Ixepistola prima non Theodericus . sed Athalaricus eius nepos atque successor de morte Amalafridae queritur, postulatque, ut Hildericus sibi satisfaciat. Habebat Hildericus Rex propinquum nomine Gelimerem, Gelaredi filium, Genionis nepotem, Geiserici pronepotem a Procopio dictum, cui tamen Iordanes atauum fuisse Geisericum dicit , ut si eo nomine male usus non est,
Gelimerem Geiserici adnepotem fuisse credidisse videatur. Hic despecta Hilderici senecta atque segnitia, erat enim admodum imbellis in persuasit Vandalorum Optimatibus, ut homini desidi, a Mauris victo, imperiumque Africae ad Imperatorem Iustinianum transferre conanti Regnum adimerent , ac se in eius locum sufficerent. Ita Getimer ab Vandalis Rex salutatur, ingressusque Carthaginem , Hildericum VIII regni annum agentem , consobrin6sque eius , Hoamerem dcro xxxi. Euageem fratres post Consulatum Lampadij & Orestis mandat custodiae, mult6sque nobilium prouinciae Afriacae fortunis spoliat, multos interimit. Qua cognita re Iustinianus Aug. casum Hilderici amici sui miseratus, legatos ad Gelimerem misit, qui postularent, ut eum in libertatem Regnumque suum restitueret. At Gelimer,
vir non intinus crudelis quam rapax , dimissis legatis, Hoam eri quidem celeberrimo Duci, quem Achillem
Vandalorum vocabant, oculos effodit: Hildericum au-tem de Euageem artius custodiri iubet , calumniatus Constantinopolim eos ad Iustinianum confugere velle.
Tum Imperator per legatos sub belli comminatione petiit, ut Getimer Hildericum, consobrin6sque eius ad
se Constantinopolim mitteret. quo non impetrato,
pace cum Perus facta , Belisarium Magistrum nullitiae, dc Patricium viribus instructum in Africam misit. cuius de
415쪽
de aduentu simul ac Gelimer cognouit, Hildericum Rogem cognatu suum, & propinquos eius, amicosque cdm
Vandalos tum Afros, quoscumque custodiae madauerat,
iugulari iussit, superatusque proeliis Ammatam, & TZa-Zonem,uel Sesaonem fratres suos amisit,atque petitis frustra a Theude Vesigothorum Rege auxiliis, fugatus, ac post trimestrem obsidionem fame ad deditionem compulsus est, nec plusquam annos tres ac menses VIII potiri potuit Regni eius, quod legitime adepturus, & quiete possessurus fuerat, si Hilderici senis fatalem mortem exspectare voluisset. Recepta est Africa a Romanis, Imperidque restituta Indictione XII Iustiniano Aug. IV.& Paullino Coss. post annos CVII quam ab Vandalis de Alanis ductu Celserici occupata fuerat: & Carthago
anno XC v, postquam a Geiserico capta fuerat, iterum in ditionem Roma torum cessit. quae eo facilius celeriusque gesta sunt, quod Celsericus Rex urbium Africae omnium, excepta Carthagine, muros solo aequauerat. Sardinia, & Corsica , quae insulae Italiae quidem X v II prouinciis adnumerabantur, sed sub Vandalorum Regum imperio fuerant; item Ebusus, Maiorica, dc Minorica, quae Baleares appellantur, iterum Romanae prouinciae sunt factae, non iam Imperatoribus Occidentis, qui dudum esse desierant, sed Principibus Orientis pariturae. & Gelimer cum uxore dc liberis , & ingentibus opibus, quas Africae, Italiae , & Illyrici prouinciarurn spoliis ac populationibus Geisericus cumula uerat, Constantinopolim abductus est, quem Iustinianus Aug. possessionibus in Galatia non contemnendis donauit, Patricium facturus, si Arianam haeresim damnare voluisset. Hilderici autem liberis dc nepotibus, a Valentiniano Aug. ducentibus genus, multa & magna contulit. Ex Vandalis captiuis alae v equitum factae, Murbibus Orientis praesidere iussae. Nec multo post Vandali, qui in Africa relicti erant, a Salomone Duce, timente ne res nouas molirentur, plerique cum coniugi
bus & liberis totius prouinciae finibus expulsi sunt. Circa id tempus , quo Romani in Africa Vandalorum Regnum euertebant, Francorum Reges in Gallia
416쪽
Regnum Burgundiae occupauere. Gregorius Turonicus Episcopus , qui saepe fabellis , & leuissimis rebus, aut etiam nihil ad Historiam pertinentibus paginas implet, hoc bellum tribus verbis inuoluit magis quam explicuit, cum scripsit Childebertum re Chlotharium
Fraucorum Reges , postquam Theodoricum fratrem frustra inuitauerant, ut aduersus Codomarum uxoris suae patruum una cum lysis expeditionem susciperet,
Burgundiam petiisse, obsessoque Augustodiano, ac fugato Godomaro , omnem regionem occupauisse. Gregorium Fredegarius Scholasticus in Epitonae , & Aimoinus Monachus in Historiae libro II secuti sunt. Procopius Gregorio vetustior in libro I belli Gothici tradit Francos , quos Germanos appellat , cum Bur un-ssionum retiquiis pugnam conseruisse, fusisque hostibus, eorum Regem hoc est Godomarum) castello quodam' inclusisse, ibique arta custodia seruasse , & omnem resionem , quam Burgundiones obtinuerant, tributariam iecisse , atque gentis domitae ac subactae armis & opera i vellent, postea usos esse. Vbi notare conuenit, cum Franci tum omnem Burgundiam subegerint, uti
ait Gregorius ipse, Augustodunum opidum Burgundiae non obsessiim modo ab eis, sed etiam captum fuisse :neque fugatum solum Godomarum proelio, verum lccaptum, Cum Procopius apertξ prodat in castello quodam eum a Francis custoditum csse. Iuo in Chronico, malum secutus Auctorem, scribit Francos, Chlodomeris Regis mortem indigne ferentes, Godomarum, quem Gothimarum vocat, persecutos esse atque interfecisse.& Ioannes Parisiensis, qui ante annos trecentos floruit,
cum dem a Regibus Franciae, Chlodouei filiis intereia tum dicit. Subacti autem sunt a Francis uno proelio Burgundioncs co facilius, quod aliquot iam ab cistacin expedi tionibus& certaminibus fracti& attriti erant. quamobrem Procopius supra Francos non cum Burgundionibus, sed cum Burgundionum reliquiis pugnauisse ait. Occupata est a Francorum Regibus Burgundia Iusti-Dxxxiv niano Aug. IV Sc Flauio Paullino Coss . Indictione xii,
vel Fl. Paullino iuniore Consule : si credimus Mario
417쪽
Auenti censi Episcopo, cuius verba notanda sunt. Hoc
ait) Reges Francorum Childebertus, Chlotharius, ct
Theudebertus Burgundiam obtinuerunt, oe fugato Go- domaro Rege, Re num eius diuisierunt. Quibus verbis indicat Marius Theodebertum Theodorici filium iam tum regnauisse , cum nouissima haec in Burgundiones expeditio suscepta est, nimirum Paullino iuniore Con- xxiv sulo , quo ipso anno Theodoricum decessisse infra docebimus. At Grcgorius contra,Childeberto &Chloth,
rio Bumundiam petentibus, Theodoricum corum fratrem Mucrnos recepisse ait, dcinde Munderi cum Regnum affectantem oppressisse; cum Childeberto fratre
foedus iniisse , quod postea ruptum sit; Theodeberto filio suo visigardem despondisse; eumque ad recipienda opida, quae Gothi post Chlodouei mortem recuperauerant, misisse; ac tandem decessisse. quae omnia cum Theodoricus Francorum Rex uno anno e6que regni ac vitae ultimo facere non potuerit, Credendum est vel ante subactam Burgundiam ea gesta esse , nec ab Cregorio ordine exponi: vel certe Marium Paullino iunio- i xxxiv. re Consule Burgundiam a Francis occupatam falso
dixisse , quae potius post Consulatum Lampadij & O-I X mrestis anno II, post aduentum Burgundionum in Galliam CXX , post occupatam ab eis Sapaudiam XC anno perdomita fuerit. Sane ante Iustiniani Aug. Iv dc Fl. Paullini iunioris Consulatum Burgundiam in Franco- rax iurum ditionem cessisse nonnulla sunt quae mihi paene persuadent, quorum illud primum & maximum cst, quod Concilio, XXII regni Childeberti anno, hoc est Iustiniano Aug. III Consule Aurelianis habito , inter- rari fuere e Burgundia Iulianus .Viennensis Episcopus , Agrippinus AEduorum, vel Augustodunensium Episcopus , dc Asclepius Presbyter missus ab Adelphio Episcopo Rauracensi. quae tres Burgundiae urbes , i Vienna Allobrogum , Augustodunum AEduorum , 'δc Augusta Rauracum, . licet sut alibi dixi) a Francis, Chlo- domeris Regis sui mortem ulciscentibus victoribusque captae credi possinti; tamen videntur potius ab Childe-berto α Chlothario cum reliqua omni Burgundia esse
418쪽
38o RERUM FRANCICARUM occupatae. siquidem tum Augustodunum suti ais e gorius) ab eisdem obsessum dc captum est. Accedit
etiam, quod cum vno eodemque tempore Childeberiatum & Chlotharium Burgundiam, Theodoricum A . uernos petiisse dicat Gregorius , parum verisimile est Theodoricum Regem Francorum, recenti victoria belli Toringi ci ferocem, Arvernos Vrbem, quam post Coni xxxi sulatum Lampadij&Orcstis dolo fratris amiserat, nonnisi tertio post anno , Iustiniano Aug. IV & Paullino Coss. armis recepisse. Vt omittam Gregorium Vesigothicae Childeberti expeditioni Burgundicam eius deis expeditionem continuo subtexere , Procopium & Aimoinum, quamuis falso, etiam praeponere. ex quo in-ia i telligi potest, post Coinsulatum Lampadij & Orestis confecta expeditione Vesigothica , insequenti anno , mxxxi i post Consulatum Lampadij dc Orestis secundo, expediationem Burgundicam a Childeberto esse susceptam. Quare apud Sigebertum Vesigothicam expeditionem proxime sequitur Burgundio, sed prior octauo , posterior nono imperij Iustini senioris anno facta falso di
Ceterum tametsi Marius scribat Childebertum, Chl . tharium, & Theodebertum Burgundiam inter se diuisisse : tamen existimo eam inter ambos tantummodo. fratres Childebertum & Chlotharium fuisse diuisam di propterea quod ut supra docuiὶ regnabat tum adhuc Theodoricus Theodeberti pater, cum Burgundia subacta est. neque verisimile est Childebertum es Chlotharium portionem Regni suo periculo ac suo labore quaesti Theodorico fratri, qui expeditioni interesse nolumrat, sponte concessuros fuisse. Neque est,quod quis dicat Concilio, apud Arvernos consensu Theodeberti Regis . XXV habito post Consulatum Paullini iunioris, tres Burgundiae Episcopos interfuisse, nimirum Gregorium Lingonicum Antistitem, Venantium Vi uariensem, seu Albensem, dc Grammatium Vindonissensem. nam Episcop1
ex omnibus Francorum Regnis ad Synodos euocati venire Consueuerant, atque svi Concili j Aurelianensis III. . Praefatio docet) absentiam suam diuisione sortis excol
419쪽
LIBER SEPTIMUS. 381sare non poterant. Praeterea quod ait Aimoinus Germanum ad Theodebertum Austrasiorum Regem, pro villis Augustodunensis Ecclesiae precaturum, Cabillonum venisse, quae Burgundiae urbs fuerat, id in libris Aimoini a Duchenio editis non reperitur. Theodoricus a fratribus suis ad belli Burgundici societatem inuitatus legatos re infecta dimisit: siue quod Godomarum, Burgundionum Regem, uxoris suae patruum oppugnare nolebat, siue quod in Arvernos rebelles arma conuertere , dc erepta sibi a Childeberto recipere constituerat. At Franci Austrasi, Theodorici ditioni subiecti, qui Burgundicam praedam spe praesum' serant , secuturos se Childebertum Zc Chlotharium, desertur6sque eum denuntiauere , si in Burgundiam non proficisceretur. quos Theodoricus ubi ad defectionem paratos vidit, hortatus est, ut se in regionem Arvernorum sequerentur, ex qua multum auri argentique , magnum mancipiorum , pecorisque numerum , dc pretiosas vestes ipso permittente domos essent relaturi , & semel atque iterum exercitui promisit,
quemque, Una cum regionis praeda, captiuos quo vellet translaturum. His Austrasij pollicitationibus illecti futuros se in potestate Regis affirmant, dc quo duceret ituros. Igitur Theodoricus, agrum Arvernorum ingressus, totam regionem vastat. cuius uentu territus Arcadius, Auiti Aug. pronepos, qui AruernOSChildeberto Regi prodiderat, fuga sibi consuluit, &Avaricum Biturigum urbem Childeberto tum parentem petiit. Placidina mater eius, Sc Alcima amita iussu Theodorici comprehensie , omnibus rebus exspoliatae,& Cadurcos in exsilium missae sunt. Theodoricus vero Francorum Rex , depopulatis agris, urbem Arvernos obsedit. quo tempore repetitos a Porciano Abbate sanctissimo viro captiuos non paucos solui iussit, dom6s que dimisit, & potitus urbe, cum muros eius euertere constituisset, ab Hii pingo Duce placatus est. Hic est Hil pingus, cuius hortatu Theodoricus intra V III ab Arvernis lapidem iniuriami fieri cuiquam vetuit, ut in
libello de vita Quintiani Arvernorum Episcopi tradit
420쪽
381 RERvM FRANCICARVM Gregorius. In libro, quem idem Auctor de virtutibus Iuliani Martyris edidit, inuenio Theodoricum Franc rum Regem pro reuerentia Martyris intra VII a Britauate vico milliarium quemquam vexari ac diripi prohibuisse, δc milites, qui Ecclesiam S. Iuliani moliaue rant, vican6sque in seruitutem abduxerant, supplicio affeci is,atque ablata loco restituisse. Post captos Aruernos, expulsumque Childeberti praesidium,Theodoricus
ad castrorum oppugnationes conuertitur: Tigernum incendit: Lotiolautrum, quod in libro de vita Quintiani Episcopi Vtrense castrum Gregorius appellat, seruo Proculi Presbyteri prodente , occupat. ibi Proculus, qui quondam Quintianum iniuria affecerat; ad altare Ecclesiae ab Austrasiis interfectus atque discerptus est :castrum ferro dc isne vastatum : castellani capti atque
abducti. Erat in finibus Arvernorum Meroliacum, maximum & situ atque opere munitissimum Castrum : ex
quo emissos milites L ad praedam agendam Austrasj cepere. quos Theodoricus Rex religatis post terguimmanibus ad munimenta castri producendos curauit, denuntiarique Meroliacensibus iussit, ni imperata facerent, captiuos se ibidem ante ora parcntum inters cturum. hac Meroliacenses denuntiatione territi singulos captiuos singulis trientibus , ac seipsos eodem pretio rcaemere. Sic igitur depopulata perdomitaque Aruernia, maiores, ac minores natu omnibus fortunis spoliati : in his Gallus pupillus, genere nobilis, Gregorij Hi,
storici nostri patruus, Arvernorum postea Episcopus, quem tum ita aulaim Theodorici transsatum , hoc est Palatinis Clericis adscriptum , auctor est Fortunatus. ac praeter nudum soluit, nihil cuiquam a Francis A straliis relictum est. Multi Clerici ii lcmque ciues Am uerni .a Theodorico abducti, Treviricae Ecclcliae seruire iussi , credo . ut Regi essent obsidum loco. sicut postea Theodebe; pus , Theodoricum patrem suum imi latus , Arvernorum nobili sunt ac potentissimi cuius que libcros, i i his Florentium patrem Gregorij Historrici, oblides ad se adduci is stit, ne ad Childebertum
