장음표시 사용
421쪽
LIBER SEPTIMvS. 38, litibus ibidem relictis Theodoricus Rex Sigiualdum,
cognatum suum, Ducena praefecit,& cum exercitu locuplete domum rediit. Fuit Sigiualdus magna vir potentia & auctoritate , qui apud Arvernos bona multo rum inuasit, nec multo post a Theodorico occisus Gi-
ualdum filium reliquit, ac Ranichildem filiam , quae Brachioni Toringo , postea Abbati Monasterij Maiia-
tensis , quo Sigiualdus seruo ad venatus aprorum usus erat, praedia ac saltus dedisse dicitur. Auctor libri de vita Fidoli Consessoris memoriae tradidit factum esse quorumdam insolentia , uti Theodoricus Francorum Rex, Sigiberti ac Brunichil lis nepos, Arvernis & Biturigibus redderetur infensus, ac Theo-
deberto fratre suo ad auxilium euocato tantam cis calamitatem inferret , ut claris limus quisque ex diuite mendicus & patria extorris factus sit. Tum pueros de adolescentes corporis pulchritudine egregios, dc puellas specie excellentes, reuinctis post terga manibus, a Francis abductos vendit uesque esse. in his fuisse venerabilem Fidolum, iuuenem clarum genere, Arvernorum urbis incolam, quem a Barbaris dotinim reuertentibus, de per agrum Tricassium iter facientibus emetie Aventinus Abbas , Cameliano, magni Lupi successore, Tricassinam Ecclesiam regente. Et ita quidem hic Auctor scribit. quem ego existimo nomine deceptum supradictam Theodorici maioris in Arvernos expeditionem Theodorico minori, Brunichildis ncpoti, ac fratri Theodeberti tribui sic. Quippe Historicorum nostrorum nemo huiusce Theodorici minoris aduersus Arvernos expeditionis mentionem facit. Praeterea Camillianus Episcopus Ecclesiae Tricassinae quem hic Auctor Camelianu appellat, Concilio Aurelianensi I Felice&Secun-iaxt..dino Coss. interfuit, dc uiuere usque ad XXI regni Theodorici maioris annum potuit, vique ad Theodoricum minorem nullo modo potuit, qui anno X XC V III post
Felicis & Secundini Consulatum, siue post Chlodouei
ab aui sui mortem regnare coepit. intra quod tempus Camilliano mortuo Vincentius primum, tum Ambro
sius, deinde Gallomagnus, δί Asrcecius Tricassinae Ec-
422쪽
38 RERvM FRANCICARUM clesiae praefuere. e quibus Ambrosius Tricassum Epi scopus anno XXX V III regni Childeberti Regis Con es. cilio Aurelianensi V intectuit : Galloinagnus Concilii Parisiensis IV, & Synodi Matisconensis primae statutis consensit atque subscripsit: Ag ecius Concilio Matisco
nensi II affuit, euocatus inter ceteroS a Gunichramno vel Gunthramno Rege , Theodorici iunioris maiore
Post receptos a Theodorico Aruernos, Mundericus quidam familiae regiae se inserens, d Regnum affectans opprimitur. res ita gesta est. Mundericus, vel Moderi cus, unus ex Optimatibus Francorum Austrasiorum,elatus superbia Principem se esse, ac propinquum Regum, nec minus sibi quam Theodorico Regnum deberi aD firmare coepit. quod cum multis agrembus persuasisset, adiiciens comitibus suis adiutoribusque partium bene futurum, facile cunctos perpulit, ut in verba sua iurarent, ac regium sibi honorem haberent. Theodoricus Rex , defectione Munderici cognita , dolo eum decipere ac interficere intendit: mittit, qui hominem inuitent uti ad se veniat, portionem Regni sui, si qua ei debeatur , accepturus. qua Mundericus fraude intellecti nuntiis respondit, se ad Theodoricum minime vent rum : irent, renuntiarentque R egi suo, Regem se, sicut illum , esse : m6xque comperto missum aduersus se ab Theodorico exercitum aduentare , quoniam ad proelium committendum vires deerant, Victoriaci castri muris cum suis se inclusit, de oppugnationem strenue sustinuit. Cum per dies v II nihil regiae copiae proficerent , certior factus de pertinacia obsessorum Theodoricus , Vnum e suis, nomine Aregi silum vel Charigi silum misit, qui Munderico fidem incolumitatis daret, egressumque Victoriaco interimeret. Facit, quod iussus est, Aregi situs: accepta fide castrum ingreditur : Mundericum monet, consulat sibi, habeat rationem liberorum suorum , dedatque se Regi, cui tametsi velit diaresistere non possit, fame & inopia subactus ni consilium suum sequatur ) breui venturus in manus eius, atque periturus. Tum Mundericum timere se dicentem,
423쪽
LIBER SEPTIMUS. 3 ῖ ne egressus cum liberis & amicis omnibus suis iussu
Regis interficeretur, confirmat Aregistilus, in pristina apud Regem gratia pristini; que honore futurum ait: nec dubitauit manibus altari impositis fidem dare, inuiolatum cum fore. Igitur Mundericus castro egreditur , manum Aregi sili tenens. in quem coniicientibus oculos militibus Aregi silus ex composito signum caedis dedit his verbis. quid ita Mundericum , quali numquani antea visum , defixi intuemini r statimque in eum ab omnibus impetus factus est. At Mundericus ubi intellexit deceptum se periurio , detestatus Aregi silum, auersum lancea confodit, strict ueque gladio una cum suis magnam stragem regiorum edidit, dc ne inultus moreretur, dum spiritus superfuit, quoscumque consequi potuit , interficere non δcstitit. bona eius in fiscum ilia
lata sunt. Ceterum qua in regione haec gesta sint, haud facile dixerim , propterea quod cum Mundericus Victoriaci obsessiis dicatur, plura in Gallia loca eo Homine appellari reperio. Siquidem Gregorius in libro iv Historiae Victoriaci villae mentionem facit, quam idem miliam Victoriacensem in libri VI capite XLI; Ionas in libro de vita Columbani Victoriacum villam publicam, in suburbano AOuiensis urbis sitam vocat. apud quam Sigibertus a Neu stratiis Rex consalutatus , moxque summissis a Fredegunde Regina percussoribus interemtus est. Eiusdem Victoriaci, Uitrei & Uitri ibi dicti, in testamento Euerardi Comitis,&Gistae eius coniugis fit mentio :.quem esse ait Aubertus Miraeus vi cum inter Atrebatas & Duagium medium. at Victoriacum illud villa publica, non castrum , Min Chlotha- iij, non in Theodorici Regno positum erat. Aimoinus in Historiae libro II castrum Victoriacum, quo Munde ricus se contulit, in Arvernorum finibus posuit, ccleris omnibus ignotum. certὸ apud neminem alium castrum eius nominis in Aruernis inuenisse memini ux- re existimo castrum Victoriacum , quo Mundericu in
sese cum suis contulisse ait Gregorius, fuisse ad Matronam flumen in pago Pertensi Regnόque Theodori
424쪽
in Chronico modo Victuriacum castrum , modo Victoriacum castellum appellat, recentiores Auctores c
a Circa id tempus Theodoricus & Childebertus Francorum Reges , composito bello ciuili, quo alter alterum petierant, foedus inierunt, dc pace iureiurando firmata, multos Senatorum, hoc est Procerum Gallorum fi
lios obsides inter sese dederunt: sed postmodum nefariorum hominum impulsu ortae sunt iterum inter ambos fratres inimicitiae , foedusque ruptum , & obsides eorum , apud quos custodiebantur, serui sunt facti. equibus multi fuga domum rediere , quidam ab suis pre 'tio redemti sunt ; nonnulli in seruitute remansere. Quo tempore Theodoricus Francorum Rex Mundeticum nihil ad se pertinens Regnum affectantem interfecit, Childebertus S Chlotharius Chiodomeris fratris sui filios, ne paternum Regnum repeterent, interemere. Chlodomeres, quibusdam Chlodmirus dictus, ta xxiv Iustino Aug. II dc Opilione Cossi a Burgundionibus circumuentus & caesus tres filios ex Cundelica uxore susceptos , nimirum Theodoualdum, Guntharium, MChlodoaldum pupillos reliquerat. Hos aula Chrochi Idis Regina apud te educabat, diligebatque unice , futurum sperans, ut a patruis in Regnum paternum substituerentur, quod illi tamquam fratris filiis integrum intactumque seruarent , nondum inter se diuiserant. sed infelix Chrothildis, uti antea Chlodomeri filio, e peditionem Burgundicam suadendo, Causa mortis fuerat ; sic tum nepotibus cura & beneuolentia sua , dum consulere studet , odium & exitium attulit. Quippe Childebertus ductus inuidia, timEnsque, ne regii pueri.fauente Chrothilde in patris locum sussicerentur, nuntium clam Augustam Suessionum ad Chlotharium
mittit, ut mature Lutectam veniat, secum deliberaturus de fratris filiis, more priuatorum tonderi oporteat,
an interimi: alterutro facto Regnum, quod cis Chrothil diς mater sua tradi velit, ipsos inter se nemine prohibente esse diuisuros. Nec Chlotharius moram fecit, laetusque Lutectam Parisiorum ad Childebertum venit.
425쪽
LI AER SEPTIMUS. Interea dolo Childeberti sparsus in populum rumor tota urbe discurrit, ambos Reges coire, non ob aliud, quam ut fratris filiis debitum Regnum restituant. Collocuti inter se Childebertus de Chlotharius Reges , ubi de agendae rci via conuenit , per nuntium petunt a Chrothilde Regina matre sua , quae tum in urbe Lutecta morabatur , ut ad se fratris filios paterno Regno donandos mittat. Cauisa Regina, post captum cibum, pueris nutriciisque comitatos eos misit, adiectis
verbis: Non mihi videbor amisisse filium , si mos in eius
Regnum substitutos videro. At Theodoualdus, Guntharius,& Chlodoaldus, Chlodomeris fili j, simul in Palarium vencre, comprehensi, seorsum a pueris &nutriciis
suis custodiuntur. confestimq; ab Childeberto&Chlothario missus Arcadius, Auiti Aug. pronepos, forfices& strictum gladium Reginae ostendit: interrogat, quid de nepotibus suis fieri velit, forficibusne tonderi, & priuatos vivere placeat , an gladio iugulari. Tam inexspectatis verbis velut telo icta Regina respondit, malle se nepotes suos, si ad regale fastigium non extollantur,
mortuos videre, quam tonsos. siue mente ira & dolore perturbata nesciebat quid diceret: siue existimabat filios in hoc scelus minime duraturos. Quo celeriter per Arcadium relato responso , Reges tamquam fauente matre pessimum propositum exsequuntur. Chlotharius Theodoualdum maximum Chlodo meris filiorum brachio prehensum arietat in terram, ac sub ala cultro crudeliter traiicit. quo spectaculo cxanimatus Guntharius
ad pedes se Childeberti patrui supplex prosternit, &ge
nua eius amplexus cum fletu, Succurre mihi, sin quit
piissime pater, ne ct ego peream sicut Irater meus. Sera motus misericordia Chil debertus lacrimas profudit, rogauitque Chlotharium fratrem, ut Guntharium sibi donaret, quidquid voluisset pro vita pueri reddituro. Mouere potuissent vel iratissimum & alienissimum hominem preces : sed Chlotharius , serae similis gustato
sanguine in rabiem acta , omnem humanitatem exuerat. itaque mortem fratri ipsi minatus est, ni puerum
a se repelleret, α tu inquit tam cito datam mihi μ
426쪽
,st RERvM FRANCICARUM dem viotas ' iam panitet te facti , cuius dux auctor fuisti Z His territus verbis Childebertus fraterno furo
ri cessit, ac Guntharium a se reiecit, quem Chlotharius exceptum cultro in latere transfixit. Chlodoaldus, vel Chlodoualdus , minimus natu filiorum Chlo meris, per miros sortes periculo liberatus mortem effugit, neque a patruis potuit comprehendi. Is sibi ipse capillo, secuit, Clericusque factus , magnis postea a Chil deberto & Chlothario possessionibus ob sanctitatem vitae donatus est. e quibus Dusiacum , vel Tusiacum in pago Mosemagensi, quod Frodoardus Duodeciacum, quidam Dusicam villam, alij Dociacum appellant, Remensi Ecclesiae legauit: Rutiliacum in Biturigibus positum S. Dionysio dedit : Nouientum, vicum agri Pari faci, Ecclesiae Parisiorum, qua in urbe Presbyter ordinatus fuerat, donauit, vir non genere quam virtutibus clarior , atque apud Nouientum VII Idus Septembris decessit, & in Basilica, quam ibidem exstruxerat, est sepultus. locus nomen eius tenet.& in epistola Eginardi ad
Gorbertum Abbatem de Monasterio S. Chlodouualdi fit mentio. Post Theodoualdi & Guntha ij caedem pueri ac nutrici j eorum ad unum omnes iugulantur. quo nefando facinore peracto, Chlotharius equum conscendit, ac una cum suis Augustam Suessionum repetiit. Childebertus quoque , cum oculos ciuitatis ferre non pollet, abdidit se in suburbanum: nec multo post ambo Regnum Chlodo meris, causam pretiumque sceleris sui, inter se diuisere, imitati Chlodoueum parentem suum, qui caedibus propinquorum Regni terminos promouerat. Theodoualdus autem dc Guntharius elati sunt m gna Clericorum psallentium Dequentia,magni que Omnium bonorum litictu, Chrothil de Regina usque ad Basilicam S. Petri, in qua sepulti sunt, funera prosequente. Haec miserabilis iugulatio Chlodomeris Regis filiorum Lutectae facta est post Burgundiam perdomitam, Vt Gregorius, Fredegarius, & Aimoinus tradunt. subacta est autem a Childeberto δί Chlothario Burgun- IV, dia Iustiniano Aug. iv dc Paullino iuniore Cost si Marium sequimur, hoc est post decennium quam Chlodo-
427쪽
& Orestis anno II, post Chlodomeris mortem octavo. itaui insequenti anno, Iustiniano Aug. III Cos. Theo- doualdus & Guntharius, IX post amissum patrem anno, a patruis suis interemti esse videantur. Ex quo apparet falsum esse , quod ait Gregorius , cum iugulati sunt, alterum, nimirum Theodoualdum, annos X; alterum , puta Guntharium , septem tantum habuisse. ne de Chlodoaldo loquar, qui cum esset minimus filiorum Chlodo meris , vix tum sexennis fuisset. Ceterum notare conuenit, quod tradit Gregorius , Chlodoaldum
auxilio virorum fortium esse liberatum , & qui sint hi
miri fortes, scire operaepretium est. Animaduerto i*itur a Gregorio Viros Fortes vocari eos, qui tum proprie Barones dicerentur. Vnde Isidorus in Originum libro ix
ait accepta mercede seruientes, mercenarios, eosdem δίBarones dictos , quod sint fortes in laboribus. quem tamen falso affirmare puto Barones mercenarios fuisse.& in veteribus Glossie Paron, fortis in laboribus appellatur. ex qua nominis interpretatione cognoscitur Baronem idem significare quod fortem. Eosdem Gregorius in Historiae libro vii Viros Forti mos, & in libro
IX Viros Fortiores vocat, cum scribit omnes Viros riditi Jmos regionis trans Duranium sitae Gundo baldo iunctos esse: atque Viros Fortiores, qui Suessionis & Meldis erant, ad Childebertum minorem Francorum Regem venisse , ab edque petiisse , ut Theodobertum filium suu in natu maiorem ipsis praeficeret. & Fredegarius in Chronico , cum ait milibadum Burgundiae Patricium ex Patriciatu suo , hoc est , ex prouincia cui praeerat, Pontifices, ac Nobiles, ct Fortes, plurimam praeterea
multitudinem coegisse , uti se ab inimicis defenderet, nomine Fortium non alios sui fallor quam Barones designat. Porro tametsi Gregorius scribit Childebertum re Chlotharium Regnum Chlodomeris inter se aequa lance diuisisse: tamen apud Faustum de vita Mauri Abbatis inuenio, Cenomanos & Andecavos, qui non minus quam Turones sub ditione Chlodomeris suisse mihi videntur , Theodeberto paruisse : itaut ipse, aut Theo
428쪽
3yo RERUM FRANCICA Ruri doricus cius pater portionem Regni Chlodomeris a Childeberto dc Chlothario accepiste credi possit. Paullo post caedem Chlodomeris Regis filiorum , Theodoricus Rex Wisigardem, vel misegardam, maconis Langobardorum Regis filiam , Theodeberto filio suo despondit. Hic est maco, qui ab aliquibus Guaco,
a Procopio modo Vacis , modo Vaaces appellatur . dcvlai qui Ioanne Consule, solicitantibus legatis spe ingentis pecuniae, belli aduersus Romanos societatem cum Vitige Ostrogothorum Rege inire noluit, propterea quod Imperatori Iulliniano amicus sociusque erat. Eumdem Paullus in rerum Langobardicarum libro I filium Zuchilonis fuisse ait, & Tatone Rege patruo sito victo &interemto , atque Hildeche filio eius fuso fugatoque, Regnum Langobardorum occupauisse: uxores habuisse Ranicundam, vel Ranigundam, Toringorum Regis filiam , de qua supra scripsimus; deinde Austrigosam, filiam Gipedum Regis, ex qua Visegardam , & Walderadam tulerit: quarum maiorem Theodeberto Regi Francorum in matrimonium tradiderit; minor Cusimpald, seu potius Teudupald , hoc est Theodo baldo
Vesigothi , ut alibi diximus, Vogladensi clade omnem Aquitaniam, dc partem aliquam Septimaniae amiserant. sed cum multa ex his , quae Chlodoueus armis adquisierat, post eius mortem , Francis in Toringos, Burgundionesque conuersis , recuperauissent; Theodoricus Theodebertum, Chlotharius Guntharium maiorem filium, ad recipienda quae defecerant, cum copiis misere. Guntharius, ubi ad urbem Septimaniae proximam Rutenos peruenit, incertum quam ob causam, domum reuertitur. At Theodcbertus, Datre suo patrueli constantior, Septimaniae fines ingreditur, Deas castrum Beterensium expugnat, ac diripit. Erat in eodem agro castrum Capraria , a quo Monasterium S. Maria Ca-
pariensis apud Septimanos in decreto Ludovici Pij de
Monasteriis dictum puto. Ad eos castellanos Theode-bertus caduceatorem misit, qui denuntiaret, ni deditionem facerent, ipsos castro incenso vincula & seruu
429쪽
tutem esse passiiros. In eo erat Castro matrona, nomine Deuteria, non genere dc prudentia quam forma eminentior , quae virum suum , metu Francorum Beteras sese conferentem, ex industria sequi noluerat, ibique una cum filia remanserat. Haec cognitis mandatis
misit, qui Theodebertum inuitarent uti veniret, faceretque quod placeret, quoniam resistere ei nemo posset. quibus verbis Deuteria Theodebertum non tam in castrum, quam in lectium suum inuitabat. Igitur Theo- debertus receptus in castrum , cum pacata ibi omnia, nihil usquam hostile cerneret, summam adhibuit curam , ne quam Franci castellanis iniuriam inferrent. Castrum intranti Deuteria Culte exornata occurrit, quam Theodebertus, captus amore mulieris, contubernio sibi adiunxit. Deuteriam autem arbitror Caprariae dominam fuisse, nec aliter feminam , s quae virorum partos erant) legatos de deditione ad Theodebertum fuisse missuram, aut castrum in potestatem eius tradere potuisse. nisi quis credere malit muliercin nobilem ac potentem auctoritate sua Caprariensibus persuasisse, ut portis patefactis Theodeberto se dederent, quem Gregorius hoc loco more suo, quod Regis filius erat, Regem appellat. Fuit Deuteria, ut ex nomine intelligitur, natione Galla, vel squemadmodum tum loquebantur ) Romana. unde Fredegarius in Epitome eam genere Romanam, hoc est Callam; Aimoinus quoque iri Historiae libro II Romani generis feminam Vocat. C quibus Fredegarius Scholasticus , linguae Graecae ignarus,
pro Deuteria corrupte Deoteriam , ac Teoteriam appellauit. Nimirum qui Graecis aut Latinis nominibustum dicti reperiuntur in nostris historiis, scire licet hos Callos esse dudum enim Gallica nomina exoleverant. contra Franci habendi sunt, vel in parte Germaniae Francis subiecta nati , quotquot circa ea tempora Germanicis nominibus appellantur. sic & Afri a Vandalis ; sic Hispani Septimanique ab Vesigothis ; sic Itali &Prouinciales ab Ostrogothis; sic Britanni ab Anglis distinguebantur . Sed postea Franci a Gallis non raro ut ux res , sic nomina cognominaque Latina accepere , dc
430쪽
Gallis nonnumquam, sublato discrimine, ob maternum genus Francica data sunt nomina. quod semel notat Iesufficiat. Porro Theodeberto tum non in Septimania modo cum Veligothis, sed etiam ac multo magis cum Ostrogothis in Prouincia res fuit. Quare Gregorius in libri iii capitis XXI inscriptione Theodebertum in Prouinciam contendisse dicit, Sc in capite XXIII ab Α- relatensibus eum obsides accepisse , quae urbs, Caput Prouinciae Arelatensis, Athalarico Ostrogothorum de Italorum Regi parcbat. Verum Cassiodorus Senator, ut supra retulimus, in libro Variarum X I, dum Athalaricum puerum, Regem suum, more Panegyristarum
laudat, ait Francos, ingenti expeditione turbatos, Cum Ostrogothis, tametsi ab eis lacessebantur, pugnare noluisse , Theodoricumque Regem morbo amisisse. Ex quo facile cst cognoscere Theodebertum , non Ostrogothorum viribus , sed allato nuntio de morbo Theodorici patris sui territum sicuti est Gregorius) ad eum festinauisse, Prouinciaque excessisse. Vesigothos Vogladensi clade partem aliquam Septumaniae amisisse supra diximus. quod ut intelligatur,
notare conuenit in Septimania, quam prouincianam
bonensem primam appellabant, urbes, vel ut loque
bantur ) ciuitates fuisse octo, nimirum Narbonem in tropolim, Tolosam , Beteras , Agatham , Nemausum, Magalonam , Luteuam , Vcetiam . quemadmodum in Notitiis prouinciarum lc ciuitatum Galliae ante occasum Imperi j occidentalis editis inuenio. Ex quo appa ret Carcatanem dc Elenam , nonnisi regnantibus in Septimania Vesigothis, ciuitates , sedesque Episcoporum esse coepisse. Certe in Synodo apud Narbonem iusisu Reccaredi Regis habita earum ambarum sedium primum fit mentio, cui Synodo Sergius Carcasonensis Episcopus, dc Benenatus Elenensis Episcopus interfuere. Vesigothi igitur proelio fusi a Chlodoueo Alaricum Regem . & omnem Aquitaniam , cuius partem
maXimam annos XXCv III tenuerant, reliqua non multo ante Eurici ductu occupauerant, amiser , praeterea
