Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

LIBER SEPTIMUS. Lutubam , & Vcetiam. c quibus Luteua aliquamdiu Francorum Regibus paruit: uti docet Synodus permissis Theodeberti Regis apud Arvernos habita , cui Deuterius Episcopus Ecclesiae Luteuensis interfuit. sed i -

postea a Vesigothis, & ni fallor ) a Leouisildo Rege

per Reccaredum filium recepta est, tum cum Recca-xedus III imperi j Mauricij anno, repulsis Francis, tria γοῦν

castra occupauit, nimirum Caput arietis, Vgernum, at

que aliud, quod nec Ioannes in Chronico, nec Gregorius in Historiae libro vi II filo nomine appellant, ego Luteuam fuisse existimo, in IV veteribus Notitiis prouinciarum & ciuitatum Galliae Luteuam castrum dictam. Vnde inter Episcopos prouinciae Galliae , vel Septimaniae , qui Toleti & Narbone iussu Reccaredi Re gis Conuenerunt, Agrippinus de riuitate Loteua E si pur numeratur. dc Leontianus Lutubensis Episcopus edicto Flauij Gundemari Regis subscripsit. Anatolius quoque Eccissia Lumbensit Episicipuae Concilio Toletano aquarto, sexidque interfuit; Gisibertus Diaconus, agens

vicem An emandi 'sopi Lotobensis , Concilio Toletano XIII. Tolosa veQ dc Vcetia post Vogladense irroelium sub Chlodouet, posterorumque eius ditione

emper & imperio fuerunt: quemadmodum Gregorius, Fredegarius, & Concilia Galliae docent. Quare in statuto Ludovici Pij de Monasteriis Regni Francorum pagus Tolosanus a Septimania distinguitur. 8c apud Lucam Tudensem, in descriptione Sedium Hispaniae ac prouinciae Galliae a Wamba Rege Vesigothorum facta,

Narboni metropoli Beterae , Agatha , Magalona , Nemausus, Luteua, Carcasib, & Elena subiiciuntur, quae vi II urbes Septimaniae usque ad Saracenorum aduentum in Hispanias Vesigothorum Regibus paruerunt: nec ulla Tologae dc Vcetiae ibidem fit mentio. Quam- suam reccntiores quidam Auctores Hispani huic descriptioni Tolosam falso inseruere , cuius urbis Episcopus Narbonensi quidem Metropolitae, sed non Regibus Vesigothorum ac Hispanorum suberat, nec magis quam Vceticus Episcopus vllis ob id umquam cum Metropolitano suo Hispaniae Conciliis interfuit. Vt omittam

432쪽

Isidorum Pacensem Episcopum, veterem scriptorem Hispanum , qui in Chronico tradit Tolosam Eudoni Franco Aquitanorum Duci paruisse, atque a Saracenis frustra obsessam esse. In libro de vita Betharij Carnutenorum Episcopi inuenio , Theodoricum minorem, Francorum Regem , coactis ex Burgundia , Alama nia, oe Gothia copiis, Chlothario Chilperici filio bellum intulisse. tamquam Gothia vel Septimania sub ditione cius esset, cuius partem minimam, Tolosam nimirum de Vcetiam obtinebat. Nec id magis miror,

quam quod semel atque iterum affirmat Rodericus Toletanus Archiepiscopus in Rerum Hispaniae libro is si Rutenos, Albam, Albigam vult dicere ) ac Vmaritim

rinitates, Gothorum tempore , ad Narbonensem prouinciam pertinuisse : dc antequam Saraceni in Hispaniam transirent, hasce tres vibes, cum Narbonensi prouincia,

vel Gallia Gothica in potestate Vesigothorum sitisse , quas Francorum Regibus paruisse fatebitur , quisquis vel unum Gregorium, vel Concilia Galliae legerit. Ad

rerum ordinem reuertor.

Dum Theodebertus in Septimania , atque Prouincia bellum gerit, Theodoricus eius pater, quem albqui Theudericum appellant, Chlodoueum parentem imitatus , Sigiualdum propinquum suum , ex

Duce Arvernorum , capite truncat, statimque numtium clam ad Theodebertum mittit, ut Glualdum Sugiualdi filium , quem tum secum habebat, interimar. At Theodebertus, ut erat mitis , iuuenem , quem de sacro fonte exceperat, interficere noluit, vocatdque patris litteras, quibus eum occidere iubebatur, legendas tradidit, ac suasit , ut fugeret, nec ante domum rediret, quam Theodoricum patrem suum decessisse, ac se regnare comperisset. Obligatus tanto beneficio Clualdus Theodeberto gratias egit, confestimque Valedixit , & Arelatum urbem Ostrogothicae ditionis, aqua Theodebertus obsides acceperat , petiit. Vbi cum parum tuto se latere intelligeret, ob vicinitatem Vcetiae , aliarumque urbium Theodorico parentium , in Italiam fugit.

433쪽

LIBER SEPTIMUS. 3bs

Interea fidissimorum amicorum diligentia Theode-berto nuntiatur Theodoricum patrem ipsius grauiter

aegrotare , cuius nisi mortem velocitate antecederet,

futurum esse , uti interclusus a patruis Regni paterni finibus prohiberetur. Quo cognito Theodebertus apud Arvernos Deuteriam cum filia sua deponit, atque omnibus rebus postpositis , celeritate quanta poterat, festinat ad patrem, in urbe regia Mediomatricis, Mettiove aegrotantem . nec multis post diebus quam aduenerat, Theodoricus decedit , Mettisque sepelitur, ut ait Herimannus Contractus in Chronico. Obiit Theodoricus III & XX regi ii sui, LI circiter aetatis anno, hoc est Iustiniano Aug. IV dc Paullino iuniore Coss. malo isxxxiv enim Fredegarius oc Aimoinus nisi si exemplarium vitium est) et XXIV regni annos attribuunt. Fuit autem Theodoricus vir acer, agilis, astutus de callidus, ac bellicosus, omnium demum patris sui virtutum , vitiorumque Consors, insidiosus sociis, infidus fratribus, cognatis perniciosus. quippe & Chlodo merem fraude decepit , interclus que a Burgundionibus auxilium ferre noluit: dc Chlotharium in societatem belli adscitum per summum nefas interimere voluit ratque ante paucos menses quam decederet, Sigi ualidum Ducem, propinquum suum , non ob aliud s credo in suspectum , quam quia potens & genere propin

quus erat, occidit, ut sublato viro, qui res nouas moliri poterat, firmius filio relinqueret Regnum. Quae facta minus mirabitur, qui animaduerterit finitimis Regibus raro inter se bene conuenire , ac nescio quo fato fieri , ut Reges plerumque fratres ac propinquos , etiam priuatos, nedum dignitate aequales, suspectos habeant & inuisos. A paterna pietate minime degenerauisse Theodoricum indicio sunt Venderat, Remigio Remorum Episcopo ab eo datae: Gaugiacum in pago Remensi, ac Cerminiacum , vel Germaniacuim Theodorico Abbati collata , cuius etiam exsequias celebrauit,

summisso sanctitati humillimi Monacsi regali fastigio. Gregorius in libello de vita Niceti j Trevirorum Episcopi tradit, Theodorico Regi Nicetium tum Abba-

434쪽

RERvM FRANCICARUM tem magno honori ac venerationi fuisse , propterea quod ipsum peccantem libere admonere ac castigare consueuerat : atque ob id Regis iussu ac decreto , de consensu populi, Treviricae eum Cathedrae impositum esse. Idem in libro de Vita sanctorum Patrum fanum fuisse apud Agrippinenses scribit variis donis & ornamentis refertum : in quo Franci idololatrae s nondum enim omnes facti erant Christiani sacrificare, acusque ad vomitum potione dc cibo repleri, & quam dolebat quisque, corporis partem sculptam e ligno ponere consueuerant. Hoc fanum, cum nemo intus csset, succensum esse a Callo patruo suo , tum Diacono , Cleric6que Palatino: qui ut ethnicos strictis gladiis persequentes euaderet, in aulam propere se abdiderit. Regem autem Theodoricum , re cognita , minaces dc furore a

censos blandis sermonibus mitigauisse, ac postea mortuo Quintiano Gallum , ex Diacono Presbyterum factum, gratis Arvernorum Episcopum designauisse , ac ciuibus eum suis epulum publica impensa praebere ius- sisse , atque in urbem Arvernos duobus Episcopis comitatum misisse. Et haec quidem sunt pietatis bonitatisque Theodorici argumenta certissima. Quod vero ad rem militarem pertinet, bello eum optimum fuisse docent Albienses, Ruteni, Cadurci,az

Aruerni, Chlodouei patris imperio perdomiti , de post

parentis mortem Chochilalchus Danorum Archipirata interfectus; Badericus ac Herminafridus Toringorum ReFes alter post alterum fusi magnis proeliis 'ac caesi; totaque Toringia subacta , de in formulam redacta prouinciae; tam facile dc Aruerni recepti, & Mundericus Oppressus; pars denique Saxoniae numquam peregrina imperia expertae facta tributaria. Quippe cum Franci, antequam Galliam occupassent, positi essent inter Alamannos, & Saxonas, gentes nationum Germanarum Validissimas , ac ne Francis quidem ipsis fama & viribus inferiores; post domitam Galliam ne quid esset in Germania, quod timere deberent, magna felicitate dc singulari quodam Dei beneficio accidit Chlodoveo atque Theodorico Francorum Regibus, uti Alamannos subi-

435쪽

LIBER SEPTIMVS 397 geret pater; filius Saxonibus fractis, si non omnibus,

saltem finitimis tributum imponeret. Quod cx Gregorio Turonicae Ecclesiae Episcopo colligo, cuius in libro Historiae Iv inuenio,Chlotharium, cum Regnum Francia, hoc est Regnum Austriae, quod Theodebat domortuo acceperat, circumiret , a suis de altera defectione Saxonum cognouisse , tributa , quae in annos singulos pendere solebant, conferre recusantium, statimque Saxoniam petiisse. cuius finibus simul ac appropinquavis set, Saxones ad eum legatos misisse , qui pacem peterent , & quae fratribuae ac nepotibus eius dependere consueuissent, dare paratos se esse dicerent. Vbi emendandus Gregorius, dc non fratribus, sed fratri, ac nepotibusChlotharij tributa pependiae dicendi sunt Saxones , nimirum Theodorico fratri Chlotharij, dc eius filio, ac nepoti, Theodeberto, ac Theodebaldo, qui regionem Cattorum , Toringiam , ali6sque pagos Saxoniae finitimos obtinuere. ut tam facile Theodoricus bellum Saxonibus inferre potuerit, quam constat Chlodomeri,& Childeberto eius fratribus, qui in Galliis tantum regnaudre, necnon Chlothario ipsi, ante Theodebaldi

mortem, nullo modo cum ea gente Transrenana reni

fuisse. Nepotes autem, aetate Gregorij, fratrum dc s rorum filios, fratrumque ac sororum filiis genitos appellare mos erat.

436쪽

HADRIANI

VALESII

RERUM FRANCICARUM

LIBER OCTAVUS.

HEO DEBERTI amicorum, suadentium ut ad patrem aegrotantem festinaret, S a patruis metuendum esse monentium, salubre consilium, nec vanus metus fuit. Quippe Chiudebertus de Chlotharius Francorum Reges, quemadmodum antea Chlo-

domeris fratris sui filiis interemtis Regnum Aurelianense occupauerant, sic Theodeberto Theodorici fratris filio Regnum eripere conati sitiat. Ex quo iudicari potuit, quid eo absente facturi fuerint, qui praesentem oppugnare non dubitauerunt. Sed experti sunt ambo facilius pupillos quam iuuenem aetate florentem posse spoliari. cum enim iunctis viribus Theodeberto bellum intuli uent, obuium eum , non minoribus copiis instructum , habuere , incertumque proeli j exitum timentes, dc a nouo Rege placati ac demulsi muneribus domum rediere. Sic igitur Theodebertus a primoribus Francorum sibi subiectis, quos Gregorius Leudes appellat, defensus , ac in paterno Regno stabilitus est. In quo iuuenis prudentiam mirari libet, qui pacem dc amicitiam

437쪽

LIBER OCTAVUS. 399 patruorum auro redimere , quam se & suos inter initia principatus pugnando in periculum coniicere maluit.

Confirmato Regno , Theodebertus, aliis Theudo-bertus; aliis Theuibertus dictus , Deuteriam ex urbe Aruernis euocauit, perductamque ab his, quos miserat, in matrimonium accepit, Childerico proauo suo magis reprehendendus. hic enim idolorum cultor , dccaelebs Basinam, Bisini Toringorum Regis coniugem, duxit uxorem. ille & Christianus, & sponsus , immemor fidei datae Wisigardi, alienam uxorem, vivo priore marito, sibi coniunxit.

Interea Childebertus, posteaquam vidit se Theode-berto nihil nocere potuiste , cum eo in gratiam redire constituit , inuitat6que per legatos uti ad se veniat, nuntiari iubet , sibi, qui muliebris tantum sexus liberos genuerit, esse in animo fili j ipsum loco habere. Venit igitur Theodebertus Lutectam Parisiorum, excipiturque honorifice a patruo, dc armorum, vestium, coterorumque ornamentorum regiorum, equorum quoque & catenarum ternis paribus donatur. At Giualdus Sigiualdi filius , audito Theodebertum Regni paterni potiri, ad eum ex Italia reuertit. cui Rex laetus multis osculis excepto faustum reditum gratulatus est, tertiamque partem munerum , quae a Childeberto patruo acceperat, dedit, ac paterna bona, quae Theodoricus in fiscum suum intulerat, restituit. Catenas autem videtur appellasse Gregorius torques, quod eis collum

tamquam Catenis innectitur, ac cuincitur. quibus praeceteris gentes Germaniae, Cheruscos, Sueuos, & maiores Francorum Sicambros decorari consueuis te in Epi- tomes rerum Romanarum libro IV auctor est Annaeus

Florus.

Eodem anno, quo Theodoricus Francorum Rex o ierat, Iustiniano Aug. IV & Paullino iuniore C thalaricus Ostrogothorum & Italorum Rex , Eutharici & Amalasventhae filius , Theoderici de Audefledae

Chlodouei sororis nepos decessit, duodevicesimum aetatis ; octauuin regni annum nondum transgressus. Quo

438쪽

oo RERUM FRANCICARvM mortuo Amalasventha, Theoderici filia, ne a s&o

bitri sua Ostrogothis contemtui esset timens, accivitex Tuscia Theodahadum, fratrem amitinum suum, aliaque iussum fidem sibi dare seruandae dignitatis ac primi loci, Rauennae in Regni eum consortionem recepit. de qua electione Iustinianus Aug. 6c Senatus urbis Romae Amalasventhae Reginae, ac Theodahadi Regis litteris certiores sunt facti. Hic Theodahadus, quem Graeci Theudatum appellant, erat Amalafridae, sororis Theoderi et Ostrogothorum Regis, filius: homo a secta qui dem Academica, & ab Ecclesiasticis Latinisque litteris non alienus, sed imbellis, timidus, dc admodum auarus, itaut in Tuscia, in qua priuatus consenuerat, magn6sique fundos habebat , possessiones confinibus suis per

vim ablatas semel atque iterum a Theoderico auunculo, necnon postea ab Amalasventha paullo ante Atli larici mortem restituere coactus sit. Cuius sicuti videri volebat) iniuriae magis quam tanti accepti benefici j, ac datae fidei memor, breui Amalasventham auctorem

suam Regno pulsam in insulam lacus Volsiniens, relegauit, ac post paucos dies per satellites suos in balneo strangulauit, supradictis Iustiniano Aug. Iv & Paullinora Σὶν iuniore Coss. feminam omnibus virtutibus adornatam,

prudentem , seueram , paucis lites componentem , in consultando acutam, in loquendo grauem, i is dc sequi seruantem , adeo ut Symmachi & Boethij liberis bona restituerit, Liberium Patricium, Praefectunt Galliarum, bene de Republica meritum sua liberalitate ditauerit, & ad violandos Romanos nihil Ostrogothis umquam indulserit. Eamdem, praeter notitiam litterarum , Graeco ac Latino sermone doctam, & lingua Cothica ita usam esse tradit Senator in libri Variarum XI epistola I, ut legatis externarum gentium, & hominibus suae ditionis se interpellantibus, sine interprete au-

ditis responderet. V .

Quo magis miror Gregorium Turonicum Episcopum in libro Historiae iii de Anialasvenilia, omis eius nomine, scribere: Theodericum Regem Italiae morientem paruulam filiam , quam exi Chlod ei Regis soro

439쪽

set, & ad maturam aetatem peruenisset, contra matriSVoluntatem , a qua adolescenti cuidam nobili Regis filio collocanda erat, Trauuilani seruo suo nupserit,& una cum eo munitae se urbis muris incluserit. Tum matrem , posteaquam filiam frustra monuerat, ut in matrimonio sortiendo iudicium suum consiliumquς sequeretur , neve diutius nobilitatem generis sordido

contubernio foedaret, accensam contumelia exercitum aduersus eam misisse , captaque urbe Trauullanem c pite truncatum , puellam domum reductam esse , ubi matrem veneno sustulerit. Ambas autem sectam Arianam secutas ait Gregorius, adiicitque Italos indignantes mulierem Regno expulisse, &Theodahadum, quem Theodatum Regem Tusciae appellat, accersitum Regem tautauisse. cuius iussu Theoderici filia , parricida matris , praefervido balneo cum ancilla inclusa, dc vapore enecta perierit. Qua cognita re Childebertum&Chlotharium Francorum Reges, consobrinos mulieris , ac Theodebertum, missis Rauennam legatis , Theodaha- do amitinae mortem obiecisse, ac ni homicidium satisfactione lueret, Regnum se ei, ac Vitam eodem mortis genere erepturos denuntiauisse, Confestimque a Theodahado perterrito L aureorum millibus fuisse placatos.

quam pecuniam Childebertus, ut erat prae inuidia ad decipiendum Chlotharium fratrem semper paratissimus, cum Theodeberto Theodorici fratris filio diuiserit. Chlotharium verd , thesauris Chiodomeris iniecta manu, multo plura his, quibus a fratre fratrisque filio

fraudatus fuerat, rapuisse.

Et ita quidem Gregorius de unica Theoderici filia Amalaluentlia scribit. quae falsa esse ex eo intelligimus , quod Amalasiuentlia Florentio & Anthemiolo xv. Coss. anno XII ante parentis sui obitum Eutharico nupsit, & viro primum, deinde patre orbata, Athalarici fili j sui annum circa decimum agentis tutelam gessit, Regnumque Italiae administrauit, atque Vidua postea, quoad vixit, fuit . uti omnes eorum temporum Au

440쪽

oti RERVM FRANCICARvMgothis , quorum sub ditione tum Itali crant, Regem appellatum Theodahadum dicere debuit Gregorius.

Quem Theodahadum , antequam in Italia regnaret, idem Regem Tusciae vocat, ut appareat eum priuatum adhuc vulgo Regem Tuscia dictitatum esse , propterea quod magnas ea in prouincia possessiones habebat , maximamque aetatis partem, Theoderico auunculo dc Athalarico regnantibus, ibidem exegerat. Vnde castrum insulae lacus Volsiniensis impositum , dc Vrbem Veteia rem loca Tusciae munitissima elegit, quo Rex opes omnes suas ac pecuniam inferret, castr6que supradicto Amalasventham clausit. Auct6rque est Procopius , iii

belli Gothici libro I , Theodahadum plurimorum in

Tuscia locorum ac latifundiorum dominum , cum ab Amalasvenilia Athalarici tutelam gerente finitimos possessionibus per vim expellere vetaretur, & sua cuique restituere coactus esset, legatis , quos tum forte Iustinianus ad Amalasventham miserat, clam pollicitum

esse , Tusciam accepta magna pecunia dc Patricia dignitate se in potestatem Imperatoris traditurum : quod eum facturum fuisse , & Constantinopoli reliquum vitae acturuna, nisi paullo post Athalarico mortuo ab Amalasvenilia Regina blanditiis mitigatus, & in Regni

consortium receptus esset.

Ceterum Audesseda Regina soror Chlodouet, uxor Theoderici Regis Ostrogothorum , matcrque Amala- suentliae, siue viro superstes fuit, siue quod mihi verisimilius videtur) ante eum decessit, tam Ariana esse potuit , quam Lanthildis soror , quae antequam Chlodo-ueus Christianus fieret, errorem Arianorum secuta est. praesertim cum a fratre suo adhuc idola colente Ariano Arianaeque gentis Regi in matrimonium data sit . ut apud Cassiodorum Senatorem Theodericus ipse significat in litteris, quibus Chiodoueum Francorum Re sem pro Alamannis victis profugisque deprecatur, affinem eum appellans, & glorios.e eius asinitati gratulari se dicens, quod Alamannos victrici dextra subegerit. Ex quo intclligitur Audefledam ante victoriam Alamannici belli, seu ante baptizatum Chlodo ucum fra-

SEARCH

MENU NAVIGATION