장음표시 사용
451쪽
L i B E R OCTAVV S. ii cuilibet alij mittere, patςrna hereditate excludendum, quam reliqui Ducis filij post patris obitum moluntate Regis inter se sint diuisuri. itaut si Dux moriens non alium, quam hunc rebellem, filium reliquerit superstitem, aut ei ipsi, dummodo fideli & praeclara opera veniam restitutionemque mereatur, aut cui volet alij Ducatum dandi Rex habeat potestatem. Ibidem nemini, praeterquam ei, qui a Duce iudex fuerit constitutus, ius dicere permittitur : dc libero liberum apud Regem, aut Ducem capitis arcessere licet. Dum Vitisis Ostrogothorum Rex data Prouincia, dimissisque Alamannis , pacem ac societatem Regum
Francorum redimit, & in cogendis omnibus copiis occupatus Rauennae moratur : Romani casu Neapolitanorum territi, praesidium Barbarorum ex Vrbe expellunt , Belisariumque cum exercitu Imperatoris recipiunt, post annos LX, quam ab Odoacre Roma capta ruerat. Potitus est urbe Roma Iustinianus Aug. Indictione xiv post Consulatum Belisarij. Eodem tempo-
re Calabri & Apuli, qui nullis Ostrogothorum praesidiis tenebantur , se suaque omnia vltro Belisario dedis derunt. Pitra quoque Ostrogothus sese cum manu popularium, & dimidia parte Samnij maritimi, cui praeerat, eidem permisit. Bessam similiter missum a Belis rio Narnienses; Constantinum, vel Constantianum Spoletini , ac Perusini , finitimique Tusci opidis suis recepere. & Hunila Dux a Constantino apud Perusiam ii tersectis Ostrogothorum millibus VII captus est. Tot acceptis incommodis Vitigis tandem Rauenna prost
ciscitur , cum armatis millibus non minus centum &quinquaginta , Belisariumque obsidet Romae. pugnatum est ad Urbem sexagies septies: dc omnia Barbari frustra experti. Quamobrem Vitigis Rex, ubi ab auxiliis Belisario missis Ioanne duce vastatum Picenum IV litheum fusum acie dc caesum , Ariminum captum cognouit, Rauennae regiae suae timens, post annum da dies nouem obsidionem soluit Indictione X v iterum post Consulatum Belisarii , Ariminumque, cui Ioannes Magister militum praeerat,bbseditas audit6que Belisa
452쪽
xium, rogatum a Datio Mediolanensium Episcopo pri- nusque opidanorum, millo cum paucis Mundita Duce Mediolanum, Bergomum, Comum, Nouariam, ac pleramque Liguriam recepisse , confestim Oratam cumma no exercitu aduersus eum misit.Theodebertus quoquIFrancorum Rex in Italiam proficisci,&Oraiae adiungi iussit hominum millia decem , non Francorum, sed Burgundionum : ne initam cum Romanis cietatem diremisse , & Imperatori iniuriam facere videretur , Burgundiones volentes oc sua sponte , non ipsius iussu auxilium Ostrogothis contra Romanos tulisse praetexturus. Hisce Burgundionibus iuneti Ostrogothi Orata duce Mediolanum, urbem magnitudine, frequentia opidanorum, & diuitiis uni ex omnibus Occidentis
urbibus Romae secundam, cui Mundita cum trecent cum tantum militum praesidio Praeerat, oppugnauere:
ut scribit Procopius. Hic notare in primis conuenit, quod ait Procopius in belli Gothici libro secundo , Theodebertum Francorum Regem Burgundionum millia X Oratae misisse. Quippe aut Theodebertum pro Childeberto appellauit Procopius: ut supra indicaui, Amalaci ci Veiigothorum Regis coniugem, quae seror Childeberti erat, Theodeberti Francorum Regis sororem ab eodem dici) aut si hoc de TheoAeberto non falso scripsit , fatendum est Childebertam & Chlotharium, pace cum Theodebecto Rene fratris sui filio facta, partem ci aliquam Burgundiae dedisse. Theodebertum autem Procopius, eiusque filium, ac patruos modo η γυ-
aut-; modo , vel nusquam is appellat: tamquam hoc nomen toli Imperatori conueniat, quod tamen Sc ipse aliis saepe gentium Barbararum Regulis tribuit j dc Tunapi , .Paranius , Priscus, Zossimus, Agathias , Menander , aliique Francorum ,& Chamavorum, ac Saliorum, Francicarum nationum,Regibus non inuiderunt. Porro tametsi Chil debertus, Chlotharius Theodebertus Francorum Reges utilis magis quam honesti rationem habuere, cum Romanis contra Ostrogothos, & Ostrogothis contra
453쪽
LiBER OCTAVUS. Romanos se auxilia missuros promisere, & abi virisque
pecuniam accepere: tamen prudenter eos fecisse nemo
infitiabitur, quod semel tantum Ostrogothos paruis
auxiliis , dc nullis Romanos militibus iuuerint. quip- ipe Romanos, si Italiam occupauissent, quanto potentiores Ostrogothis , tanto grauiores futuros sibi finiti- imos intelligebant , & Ostrogothis diuturno bello defatigatis & attritis , prouincias Italiae finitimas Galliae ,
facile se occupaturos confidebant.
Indictione I, Ioanne Coc vel sut subscriptio epistola:
Vigili j Papae ad Eutherium Episcopum docet ) Volusiano & Ioanne Coss. Fl. Belisarius adiunctus apud Fir
inum copiis , quas Narses eunuchus Comes thesaurorum ex urbe Constantinopoli adduxerat, Ariminensibus a Vilige obsessis auxilium ferre contendit . cuius aduentu adeo territi sunt Ostrogothi, ut confestim Rauennam fuga petierint. At non Mediolanensium , qui ab Orata oppugnabantur, fortuna eadem fuit. naim Martinus Magister militum, a Belisario eis missus auxi lio, cum ad Padum peruenisset, ibi substitit , dc metu Ostrogothorum atque Burgundionum , quibus impares numero copias habebat , flumen transire non est ausus. Quamobrem milites, postquam canina dc murina vitam toleraverant, pacti sibi incolumitatem, inuiseto Mundita Praefecto praesidi j, Mediolanum dediderunt. Erant Ostrogothi Mediolanensibus ob defectionem admodum infensi. itaque muris funditus dirutis, urbs diarepta : Opidani puberes omnes interfecti: Senatores, δίPresbyteri, aliique, qui in Ecclosias confugerant, ad altaria trucidati. trecenta ibi millia hominum occisa auctor est Procopius , & mulieres ab Ostrogothis inseruitutem abductas, atque Burgundionibus praemium societatis duas, Munditam Paullumque cum praesidio in custodiam traditos, omnemque Liguriam , hoc est regionem Transpadanam, ab eis recuperatam esse. Insequenti anno, Apione V. C. solo Consule, Belisarius Cyprianum & Iustinum cum copiis ad obsidendas Fesu las; Martinum & Ioannem Dertonam ad obseruandum Oratam misit: ipse cum undecim armatorum millibus
454쪽
16 RERUM FRANCICAR v MAuximum Piceni metropolim oppugnare instituit Ita Romanis Ostrogothisque bellantibus , & alteris
defessis, alteris fractis 1, Theodebertus Francorum Rex magnam se partem Italiae facile occupaturum credens, o xix Apione Consule, in Italiam transgreditur. Quanam Alpes transierit, & quantas copias habuerit, non constat. Procopius in libro II belli Gothici centum ei millia petaditum, ense&clypeo ac securi armatorum, equites hastatos circum se perpaucos; Iordanes in libro de successione Regnorum, ac Frecultas plus ducenta millia fuis se scribunt. Cum eo exercitu Theodebertus, superatis Alpibus , in regionem Transpadanam peruenit , quae prouincia dudum, nescio quam ob causam, Liguria appellari coepta erat : veritusque ne transitu Padi prohiberetur ab Ostrogothis , per Liguriam sine maleficio iter fecit: laetis aduentu Francorum Barbaris, & spe certae facilisque ex Romanis victoriae iam clatis. Infra Ticinum opidum, non longe a confluente Ticini δί Padi , pons erat Pado flumini impositus: quem postquam
tenuere Franci, coniuges liberόsque Ostrogothorum obuios interfeccre, & de ponte praecipitauere: ac Barbaris , a quibus deducti, & commeatu adiuti fuerant; tantum eo facto terrorem incusicre, ut in opidum sese celeri fuga receperint. Procopius, vir hostilis in Francos odij ac malevolentiae , hanc caedem , Saxonibus , Toringitve , aut Alamannis Theodebertum sequentibus magis quam Francis conuenientem, inuidioso nomine sacrificium vocat: aflirmatque Francos, licet tum
Christiani fuerint, nondum abolita veteri superstitione ac feritate , homines aliaque animalia immolavisse, dc ita vaticinari consueuisse. quod Ennodius Ticinensis Episcopus, in libro de vita Antonij Monachi, Francos quidem fecisse, sed adhuc idololatras scribit. Theo
debertus traducto Padum exercitu, ad Ora iam Ostrogothorum Ducem, qui circa flumen cum lectissimis copiis Consederat, contendit. Hunc Ostrogothi pacti memorem ad arma secum consectanda venire arbitrabantur.
Francos itaque primo raros , & pacatis similes, castris suis appropinquantes Leti spectabant : deinde ut Co
455쪽
fertos undique circumfundi, Sc secures vibrare viderunt, re improuisa perturbati , multis suorum amistis, terga vertere , & per medios Romanos perrumpendo, Rauennam versus fugam capessi ucre. Romani, Martino dc Ioanne ducibus, castra Ostrogothorum castris opposita habebant. fugientes igitur eos conspicati, a Belisario pulsos acie, k castris exutos fuisse; Belisariumque in auxilium sibi venire crediderunt. cui dum captis celeriter armis occurrere , dc adiungi properant, in
Theodebertum inopinantes incidunt, & contra voluntatem suam manus Conserere coguntur , fusique
fuga Tusciam petunt. ubi tandem confirmatis animis Belisarium, qui tum Auximum agri Piceni opidum munitissimum oppugnabat, de omni re Certiorem faciunt. Sic Franci, Ostrogothis ac Romanis deuictis, virorumque castris vacuis sunt potiti, & quae ibi inuenerant Celeriter consumsere. quare cum, quacumque per
prouinciam AE miliam ibant, desertos vicos oTenderent, & praeter boues ac aquam Padi nihil reliqui esset, complures solutione alui dc dysenteria oppressi, inopia ingrauescentibus morbis , intra paucos dies periere. propterea quod stomachus aqua frigescens bubulam
Concoquere non poterat.. Theodebertus , non minus tertia parte militum ex valetudine amissa; ceteros, quibus ad progrediendum vires deerant , quiete refouendos ratus, in eo loco ubi erat consistere statuit. At Belisarius, cognito Theodeberti aduentu,& Martini, ac Ioannis acie victorum fuga comperta , cum omnibus suis copiis , tum maxime Fesulas obsidentibus timens,
hoc enim opidum subiectum est Apennino monti , qui Etruriam ab AEmilia discludit) ad Theodebertum epistolam scripsit , cuius summa erat. Nemini priuatone humillimo quidem, qui modo nonnihil virtutis, ocaliquam existimationis suae rationem habeat , nedum tot gentium ac nationum Regi periurium, ac violationem fidei conuenire: eoque magis se mirari ipsum, qui societatem belli cum Romanis inierit, non solum nulla eisdem auxilia misisse; sed etiam nunc aperte bellum
inferre : grauique iniuria , quam ulcisci facile possit,
456쪽
18 RERUM FRANCI CARurus magnum Imperatorem afficere. Reminisceretur scripti foederis , dataeque fidei; imponeret frenos cupiditati , sciretque praestare, sua quemque secure possidere, quatri aliena sibi vindicando periculum ob inopiam adiroe. Theodebertus , perlecta epistola, fluctuare animo , Mdubitare quid ageret. tandem a suis increpitus, quod sine causa tot hominum millia miserrime interitura in desertam regionem adduxisset, celeriter domum rediit , iterque faciens per Alpes Cottias , prouinciam Italiae Liguriam olim dictam, cum alia opida&castella ; turri Genuam portu nobilem, Romanis tum parentem diripuit , ac excidit. sicuti scribit Vetus Auctor , qui Marcellini Chronico pauca de rebus nostris subtexuit. Quamquam is falso indicata Theodeberto progredientc, ac nihildum de reditu cogitante , post vastatam Li- Xxxix guriam, Ac totam 2Emiliam, Apione Cos. Genuam dirutam esse: eumdemque, ut militibus suis morbo laborantibus consuleret, cum Pelisario Dactum esse. dc Gauliam repetisse. Neque verisimilitis Iordanes in libro de successione Regnorum,ac Frecultas tradunt, Belisarium paene ut de Ostrogothis, sic de Francis, qui cum Theo- deberto Rege amplius ducenta millia in Italiam venerant , triumphauisse , sed quod duobus bellis occupari
nolebat, rogantibus Francis pacem concessisse, c6squesne ullo suorum detrimento ex Italiae finibus expulisse. Nam Procopius supra scribit Theodobertum , per lectis Belisarij litteris, statim quanta maxima potuit celeritate in Galliam rediisse, nec pacis vllius mentionem facit. neque videntur nostri pressi inopia moram legatorum cuntium ac reuertentium sine pernicie pati potuisse. Dissentit quoque a Procopio Aimoinus , qui in libro II scribit Theodebertum cum maximo equitatu in Italiam contendisse, eamque ab Alpibus usque ad mare peruagatum esse, ac tributariam fecisse. Et Heri mannus Contractus Francos cum Theodeberto Rege a Peli rio deuictos ait, cum nulla inter Theodebertum Sc Belisarium pugna fuerit. procopium sequuntur Marius, dc Gregorius. c quibus Marius, Apione Consule, Theu, debertum Regem Francorum Italiam ingressum, dc Li-
457쪽
pias morbis ex mutatione caeli contractis valde extenuatas fuisse. Gregorius Theodebertum transgressum in Italiam ad Ticinum opidum venisse prodit, ibique multum a uisiuisse , hoc est , multa loca praesidiis occupauisse: led quδd haec regio Septemtrionalibus gentibus non est salubris, multis suorum vi febrium amis sis, ex ea reuertisse , ingentcmque praedam domum retulisse. Vnde dc apud Fredegarium dicitur Theodebertus maritima Italiae, hoc est, Alpes Cottias prouinciam Italiae, vastavisse, Narsemque Patricium quod falsum est fugauisse. Equidem non possum non mirari scriptorem rerum nostrarum, omnium post Gregorium vetustissimum, Adonemque & Reginonem, qui a Theo- deberto maximam partem Italiae vastatam, & Langobardis proelio victis stipendium impositum aiunt. cum Waco Theodeberti ipsius socer tum regnum in Lai gobardis obtinuerit , & anno demum tricesimo post
Apionis Consulatum, Alboino regnante, Langobardi
Eodem Apione Consule anno quinto belli Gothi. D mci. Belisiarius, postquam Fesulas & Auximum ceperat, ultunam bello manum impositurus , omnibus copiis Raucimae vitigem obsedit. Quo cognito Childebe tus , Chlotharius , & Theodebertus Francorum Roges legatos ad Vitigem mittunt, qui dicerent ipsos aegrὀferre, quod a Romanis oppugnaretur, & Belisari j oppri- mendi causa hominum fortissimorum millia quingenta in Italiam adducere paratos este : dummodo eos Via tigis ut belli , sic Regni secietate coniunctos habere ,& Italiae ex aequo secum imperitare Vellet. caueret, nς occultis Romanorum dolis magis, quam aportae F ila corum in se beneuolentiae, confidendum putaret. Bς sarium, quoniam duobus hostibus imparem se futuru videat ,missis Iegatis id agere, ut Vitigem abalienatum a fidelissimis sociis, nudum ac destitutum sequius vin icat : quo cum si Ostrogothi contra Francos arma consociauerint, non. tam virium ipsos quam cladis ei acces
sionem fore. Tum introducti Belisarij legati, qui eod
458쪽
λ- RERUM FRANCICARvM tempore Rauennam ad dissuadendum foedus venerant,
dixere: immensam illam multitudinem, cuius mentione perculsos Ostrogothos Franci sibi adiungere conentur . eo miniis Romanis terrori esse, quo certius sciant maiores his copias breui ab Imperatore cogi posse, sinemque victoriae non in numero, sed in virtute reponi oportere. Debere Vitigem perfidiae Francorum de accepti paullo ante circa Padum incommodi reminisci,& secundum foedus nec priore sanctius seruatum iri, nec sibi utilius futurum esse existimare: ne eisdem artibus circumuentus pereat, quibus Toringorum, ac Burstundionum Reges decepti fuerint. Hac oratione persuasum est Vitigi natura simplici, ut Francos re infecta dimitteret, atque consilium a versuto hoste datum senueretur. Et ille mox sine pugna, cum maiorem Romanis haberet exercitum, infelix dc vecors Belisatio se dedidit, atque cum Maiasuentlia Regina, Optimatibul-que Ostrogothorum , a Belisario Constantinopolim abductus est, ex Rege Patricius futurus: e6que simul lu- pellex regia , dc pecunia deportata : Bessae Patricio, ac Ioanni Magistro militum Italiae cura mandata. At in
Vitistis locum Ostrogothi apud T1cinum opidum Liguriae Heldebadum, Praefectum praesidij Veronensis, Restem creavere. Haec Procopius anno V belli Gothici, λην hoc est Apione Cos. Auctor autem Appendicis Chro-' hico Marcellini adiunctae , & Marius in Chronico anno insequenti Iustino Cos gesta esse dicunt.' Theodebertus Francorum Rex , oblitus sponsae suae Wisiuardis , Deuteriam in matrimonium acceperat. Quod cum Optimates Senioresque Francorum ferre non possent, in unum coniuncti Regem adeunt , quae-rsihique ab eo, quid ita misigardim sponsani aspernetur. qua re commotus Theodebertus cum Deuteria,
uua Theodebaldum susceperat, diuortium fecit, dc Wisigardim v II anno quam eam sibi desponderat, hoc
xc est Iustino iuniore solo Coc in matrimonium accepit. Qua non ritulto post mortua, aliam duxit uxorem. Supradicti diuorti j aliam causam refert Almomus Monachus in Historiae libro II, nimirum Deuteriae partici-
459쪽
L I B ER OCTAVV S. 21 dium. Quippe Deuteria Regina, cum filiam, ex priore viro conceptam , pulchram esse & maturam videret, verita ne ut ipsam Wisigardi, ita virginem sibi Theo- debertus praeferret , Veroduni boves indomitos iungi ad basternam iussit, puellamque in eam imponi, quae de ponte in Mosam flumen praecipitata mersaque est. Qua cognita re,Theodebertum Deuteriam repudiauisse ait Aimoinus, & Wisigardi in sponsam suam matrimonio sibi iunxisse. Exstat epistola Vigilii Romani Episcopi ad Caesarium Arelatensem Episcopum , data pridie Nonas Martias Fl. Ioanne V. C. Consule , in qua Vigi- Viliu, scribit se Gloriose filio suo Regi Theodeberto respondisse , consulenti per Modericum virum Illustrem
degatum suum , quid faciendum sit ei, qui cum uxore fratris matrimonium Contraxit. Quas incestas nuptias cum coniuge fratris non ab alio quam Theodeberto ipso Francorum Rege confectas esse falso existimat Caesar Baronius. siquidem constat Theodeberto fratrem
nullum fuisse. δ: huiusmodi matrimonia a Primoribus Francorum tum contrahi solita docet epistola Mappini j Remorum Episcopi ad Nicetium Trevirorum Antistitem missa: ex qua discimus, regnante Theodebaldo Theodeberti filio , Nicetium aliquos Francorum propter incesta coniugia ab Ecclesiastica commuitione mmouisse. Omitto Consulatum Ioannis , quo Consule supradicta Vigilii epistola data est, quintum fuisse annum, e quo Theodebertus sibi Deuteriam adiunxerat, nec nisi post biennium eam esse dimissam. Circa id tempus, quo Deuteria dimissa misgardim Theodebertus in matrimonium recipit, in Gallia ciuile bellum exoritur , cuius leuem causiun fuisse ex eo p test intelligi, quod tam facile composiluin atque fini tum est. Childebertus, natura alieni appetens, qui MArvernos Theodorico,& Chlodomeris filiis paternassi hereditatem spiritumque eripuerat, Chlotharium similiter Regno & vita priuare constituit: Inuisum Chil deberto fratrem fecerat felicitas, querri ipse nihil liberorum praeter filias habens inultitudine Hariuim forere . ac quotidie crescere dolebit Theodeberto litur socio
460쪽
11 RERVM FRANCICAR v Mnefariae expeditionis assumto, bellum Chlothario in fert, quem paullo ante. socium belli aduersus Theode bertum habuerat , iunctisque ambo Reges viribus Reagnum eius ingrediuntur. Quibus Chlotharius impar, atque etiam imparatus , interiora Regni celeriter petit, S: in saltum Arelaunensem, ripis Sequanae proximum, sese cum suis copiis abdit, concaedibusque omnes aditus praesepit, spe in uno Deo reposita. Eo ut supradicti
Reges venerunt, silua corona cincta Chlotharium cir
cumsederunt. Gregorius scribit Chrothildi m Reginimad Martini sepulcrum votis, ac peruigilio bellum ciuile deprecatam esse: dc quo die Childebertus, ac Theode-bertus in saltum irrumpere, & Chlotharium interficere
statuerant, mane coorta tempestate, totam eorum aciem .
turbatam; tabernacula vento deiecta dc ruptat, equos fulguribus atque fragore consternatos, ac fuga sparsos sine rectoribus cucurrisse: quorum multos amissos; reliquos intra XX a castris stadium aegrcreperiri potuisse: milites grandine imbri mista verberatos, attonitos, prostratos humi, Vix scuta, quibus tegerentur , retinuisse. Chlotharianis interim dc solem serenum fulsisse, & tonitrua cum ventis audita non esse. Tum Reges ambos ad poenitentiam conuersos nefario incepto destitisse, veniamque
sceleris a Deo, pacem a Chlotnario per legatos petitia se, eaque facta domum rediisse. Sic postea Sigibertum Chlothari j filium Chilperico , utrumque Gunichramno, iterum Chilpericum Gunichramno; Theodoricum Chlodouei abnepotem Theodeberto , Theodebertum Chlothario minori bellum fecisse, 6c cum iam ferme
dimicaturae essent acies, aequis conditionibus arma deposuisse legimus. Quam ob causam Agathias, Theode-berti posterioris aequalis , in libro primo rerum auspiciis Iustiniani gestarum, Francorum instituta laudans, qui omnes habitu tantum dc lingua a Romanis di se rent, miratur simul Sc affirmat quasi numquam aliter
factum sitὶ adeo Francos quieti publicae studere , yx
cum antea, pum sua aetate inter tres ac etiam plures diuiso impςxio, sempςr bello ciuili abstiterint. Si qua enim intex Reges controuexsigsrta sit, instrui quidem
