Io. Gottl. Heineccii ... Antiquitatum Romanarum iurisprudentiam illustrantium syntagma; secundum ordinem institutionum Iustiniani digestum. In quo multa iuris Romani atque auctorum veterum loca explicantur atque illustrantur. Pars 1. 2.

발행: 1745년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

sio AN T. Ro M. AD INsTIT. dicem , aut quod litem suam fecerit, aut salsi aut repetundarum postulare , de quibus Iudiciis partim supra ad GA V. n. I. partim infra TIT. XVIII, n. 67. seqv. agitur: Vel denique interponere adpellationem , antequam sententia in rem iudicatam transierit. Sed de Adpellatione quum in Institutionibus tacuerit Impera,

tor, plura hic dicere, nihil attinet. TIT. XVIII.

IVDICIIS PUBLICIS.

PLane diversa erant a Iudiciis praetatis PVBLICA, quorum illis sua quisque persequebatur, his Respublica delicta publica vindicabat.

Unde Iustinianus mine. IV. h. t. Publica Iudicia neque per actiones ordinantur, neque omnino quidquam simile habent cum ceteris Ludiciis, magnaque viversitas eorum es cst in instituendo θ' in exercendo. Quum ergo Titulo G. ct sequentibus de Iudiciis privatis sit actum: nihil iam videtur reliquum, quam ut de publicis quoque ex Antiquitatibus non

nulla moneamus.

r. Quid I. Iudicia PUBLICA quae fuerint, tum de-ζεὐάὸ ξ .mR . ς'ς cognost mus, si ea a popularibus, evia pubile. α ινσο ιη is, ac denique populi Iudiciis accurato popularia seiunxerimIS. Cum popularibus ergo adtionibus in eo con veniebant Iudicia publica, quod virobique cuivis e populo actio permitteretur, quum in privatis Iudiciis non nisi is, cuius in-ῖererat , actoris vice fungi poctet. Ast in eo haut leve

312쪽

LIB. IV. TIT. XVIII. 3ri leve inter populares actiones S publica Iudicia intercedebat discrimen, quod illae ad civilem mulctam actori adplicandam; haec ad publicam

animadversionem essent comparata. Vnde illae erant cognitionis Praetoriae, haec coram Quaesitoribus ac Iudicibus instituebantur. Quales postulares actiones erant albi corrupti, sepulcri vi ati, deiecti vel effusi. Vid. L. 43. g. 2. D. de ρυ- cur. L. 36.5.ω sin. D. de his qui elyud. vel desee. Zo-

vocamus, Romani populos adpellarum. Vude , in libris legum popularis vocatur, quae cuilibet de popula datur, actio. Ita enim vertendum esse hunc locum, iam monuit Brisson. de Verb. Sign. p. 44 . quum in vulgari versione perperam legaturplebria ed ratio. Cons. Thomas. Dissert. de Abigeis num. M. II. Magna quoque Iudiciorum publicorum Η.& extraordinariarum cognitionum similitudo inter e Crat ac convenientia. Vnde de eorum diseri dςm tamine haut levis est controversia inter Iureconsultos. Uid. Ant. Matth. de Crimin. prole . IV, cognitio. T. p. S3. Thomas. Diff. alleg. n. XVstqv. Myer. uς. Post . ad Paxae de extraord. crim. p. 6I3. Sed Plana tamen res est. In eo conveniunt Iudicia

extraordinaria & publica, quod utraque te dunt ad animadversionem publicam, S crimina, quibus Reipublicae utilitas laeditur, vindicant. Sed disserunt tamen variis modis, quos nescio an accuratius quis exposuerit, quam

II. Thesaur. Antiquitatum stam. praemissis, ubi ita

313쪽

ara AN T. RoΗ. AD INsTIT. scribit vir doctissimus: PUBLICA Iudicia erant

de criminibus, de quibus lex certa lata erat, NI i ita illa lege poena, secundum quam legem posu- labatur a quocumque cive, qui publici criminis aliquem volebat accusare, nis essent quibus iure id non licebat. Publica dicebantur, o quia pertin bant ad flatum publicum, sue Rei publicae, non ad privatorum flatum, ut Iudicia privata, θ' quia ex legibus publicis oriebantur. EXTRAORDINARIA erant, quae ea: legibus publicis non orie bantur , sed in quibus quaerebatur de criminibus, de

quibus aut nullae leges erant, aut si leges essent, cum crimen aIrocius duceretur, quam ut Iecundum leges

iudicaretur puniendum esse. In Iudiciis publicis sortitebantur inter sie Praetores, quam quisque deberet exercere quasionem, de vi, δε adulterio: in extraordinariis cognoscebant aut Cus aut toιus Senatus,

aut Princeps, aut Praefectus Vrbi intra C. lapidem, aut Praefectus Praetorio, Ultra C. lapidem, aut in Provinciis Imperatoris Legati Augusti pro Praei re , in populi vero Proconsules. Ex quibus patet. I.

Publica Iudicia instituta esse de criminibus, de quibus leges latae erant, ct finita illis legibus poena, secundum quas leges postulari posiet a quocumque cive , qui publici criminis aliquem vellet accusare, nisi essent, quibus Iure id haut liceret. a) Ast extraordinaria Iudicia ex legibus publicis non orta, in iisque quaesitum de criminibus, de quibus aut nullae ex ita.

314쪽

exstabant leges, aut poena nulla finita. II. In Iudiciis publicis sortitos esse inter se Praetores, quam quisque deberet eXercere quaestionem, veluti de vi, de adulterio, de Maiestate. In extraordinariis vero cognovisse aut Consules, aut totum Senatum, aut Principem, aut Praesectum urbi intra centesimum lapidem, aut in Provinciis Imperatoris Legatos Augusti pro Praetore, in populi vero Proconsules. ibὶ Addit Graevius aliam disserentiam, quod in Ddiciis publicis quilibet e populo accusare potuerit; in extraordinarais Tero non nisi is, cuius inter uerit; quam licet argumentis ita ut poenitendis in dubium vocarit illustris Thomas. l. c. satis tamen certa res videtur de plerisque. Sane id constat de actione sepulcri violati, L. I. g. 9. LAE. D. de sepulcr. Viol. expilatae hereditatis, L. A. D. expil. her. Quin ob hane ipsam caussam haec delicta privata adpellantur. L. I. f. vlt. D. de oen. L. a. libe=a D. de concusf. L. 3. D. de praevaricat. L. I. D. depellionat, quia nimirum non omnibus promiscue accusandi ius est.

Alioquin enim S plura ad statum Reipublicae

pertinent, veluti ruptio aggerum Nili, S accusationi locus est, ct inscriptioni in crimen, J.. TD. D. de delicI. priv. ct poena capitalis. L. I. f. Tu.

L. 9.i de extraord. crimis. Quae omnia non cadere bin Observavit hoc ipse Sigon. de Iudic. II, 4. p. - . Et

in hoc praecipua extraordinariorum dc publicorum luin

diciorum sita fuisse videtur differentia. Quin ideo diis cha haec Iudicia videntur ExTRAORDINARIA , quia tunc non ii, penes quos criminum quaestiones ordinariae essent, sed alii superioresMagistratus extraordinem iudicarent.

315쪽

ar AN T. ROM. AD INsTIT. eadere in delicta privata, nemo non videt. Ceterum plura erant eiusmodi extraordinaria crimina, veluti sollicitatio alienarum nuptiarum, inquinatio lacuum , ct aquarum publicarum corruptio, interpellatio puellarum de stupro, abactio partus, dardanariatus , aliaque plura, de

quibus Doctores ad Pandectas Lib. XLVII. Tit. XI. seqv. iii. Quid III. Interdum S privatas ct publicas caus-

inter ea &sas non Magistratus Cognoscebant, sed popu- iudicia po-lus, S tune eiusmodi ludicia vocabantur ΡΟ-P---y PULI. Privata rariora erant, publi paullo frequentiora, iisque inprimis Maiestatis aliaque crimina vindicabantur , in quibus de capite

civis Romani quaerebatur. Hinc eleganter Plaut. in Menaechm. IV, 2. v. I 8. discernit iudiciaprivetista, publica, S quae coram populo eXercebantur. En eius verba: - - - fur ad POPULUM,

aut in IVRE, aut ad IVDICEM res est. Sed de his populi Iudiciis sub finem Tituli aptior

erit dicendi locus. IV. Quae- IV. Ceterum Iudiciis publicis vindicaban- nam cri- tur crimina publica, quae vel adversus Rempu-ἡ E ia' blicam suerant commissa, vel Reipublicae saluia die . pu. tem laedere, dignaque adeo Videbantnr, quae le-blicis Τ ge Spoena publica vindicarentur.Prioris generis erant crimina ambitus, repetundarum, Vis publicae; posterioris, homicidium, veneficium, parricidium, crimen falsi, adulterii, plagii. Car. Sigon. de Lud. II, 2. p. 1 3I .sty. Non ergo Omnia

crimina Iudiciis publicia vindicabantur, sed ea,

316쪽

L33. IV. TIT. XUIII. 3rs de quibus leges Iudiciorum publicorum exstabant. Unde Macer L. I. D. de public. Ludic. Non omnia, inquit, Iudicia, in quibus crimen vertiIur, Npublica sunt,sed ea tantum, quae ex legibus Iudiciorum publicorum veniunt, τι Iulis ADtesatis Uc. V. Ea crimina poenis vindicabantur, qua-U. Quibus rum octo genera Ciceronis auctoritate prodi-pος i. Hi dit Isidor. Orig. V, 27. ρ. 93 .edit. Dion. Gothos'. 'ri. 'damnum. vincula, verbera, talionem, ignominiam, reos' Quid exsilium , servitutem , mortem. DAMNUM alias damnum 'S mulcta vocatur. Initio Reipublicae quum nondum esset pecuniae tanta copia, duarum ovium S triginta boum suprema mulcta erat. Quum vero ea res ob inaequale armentorum pretium inaequalem faceret mulctae aestimationem: paullo post exactos Reges A. U. C. ccxLVIII. lege Ateria Tarpeia constituti sunt in singulas oves aeris deni, in. boves centeni. Geli Noct. t. XL, I. Dionys Halic. X. p. 674. Fest . voce Peculatus p. 3 9-UI. UINCULORUM nomine veniunt VI. Via-

compedes, pedicae, bolae, manicae, catenae, ςψὶJ nervi , carcer . Carcerem primus ad terrorem

civibus inserendum aedificavit Ancus Marcius, Liv. I, 33 quamvis alii id tribuant Tullo Hostilio: Sed id sorsan de parte carceris intelligendum. Carceris enim locus subterraneus vocabatur latomiae, vel lautumiae. Fest. hae voce. Liv.

XXVI. 27. XXXII, 26. XXXVH. 3. XXXIX.

4δ. L. I. g. g. D. de alest. Eius alia pars vocata Tullianum, alia Robur .Fest..hac voce. Liv. XXXII,

60 prior a Tullio Rege exstructa, a quo etiam iste locus Tulliani nomen obtinuisse videtur. Di.

317쪽

gi 6 AN T. ROM. AD INSTIT. Distinguebant vero Romani, utrum accusatus crimen esset confessus, an inficiatus y Ante confessionem rei in custodiis liberis habebantur, siquidem vel ipse Magistratus eos domi adservabat, vel alii privati Nobiles eorum suscipiebant Custodiam, ceu patet exemplis apud Liv. XXXII, 26. XXXIX, II 4. Sallust. de Beli. Caintil. XLIX. Post confessionem vero rei in vincula publica coniiciebantur, dum ferretur &exequutioni mandaretur sententia. L. S. D. decus. ω exhib. reor. L. 2. C. eod. Ipsi carceri praeerat commentariensis, Cuius erat, eos, qui in vincula publica coniicerentur, in commenta rios referre, eorumque nomina Triumviris re

rum capitalium singulis mensibus ingerere. L. vlt. C. eod. Plin. His . Nat. VII, 38.

VII. Ver. VII. VERBERA fustibus & virgis inflige-hς δ bantur. Et illis quidem Romani in castris,

e his in urbe utebantur, nec ab ullo temere extremum sumtum est supplicium, quin virgis prius in terga saeviretur. Liv. kra, I9. Sed postea virgarum metu cives esse variis legibus liberatos, iam supra, Ad M. Lib. I, n. XXVu

observavimus.

vii I. T.. VIII. TALIONIS poenam iniuriis atrociolio. ribus statuerant Decemviri, quorum haec lex reliqua est apud Festum S Gest. Noct. Ait. XXL.

ce) Fustuarium supplietum ordinarium erat eorum, qui ducem deseruerant. Cieero Phil. III, 6. Liv. V, 6. Quo ritu istud supplicium sumtum sit, docet Po

318쪽

talionem hanc transactione a se amoliri possent, neque credibile sit, quemquam adeo stolidum fuisse, ut oculum sibi excuti pro oculo. quam pacisci cum laeso, maluerit; facile est ad existimandum, etiam antiquissimis temporibus rarissimum apud Romanos fuisse talionis usum, tantum abest, ut eam sequiore aevo obtinuisse vero mile sit. IX. IGNOMINI A vel Censorum nota, vel IX. Igno lege aut edicto Praetoris inurebatur. Illam ta-minia. men paullo leviorem visam opinor. Cicero sane apud Non. Marcell. I, 93. Censoris Ludicium nihil fere damnato, ait, adferre praeter ruborem. De infamia, qua Praetor edicto certos homines notabat, singularis exstat Digestorum Titulus, ad

quem plura commentantur Iureconsulti.

supra satis multa notavimus. MORS vel Cl-um,ser. VILIS, vel violenta erat. Morte civili plecte tu a M. ε bantur, quibus adimebatur libertas vel civitas, qua de re iam suo loco actum est, nec haemortis species disserunt ab exsilio S servitute. Ast violenta morte, quae in primis huc pertinet, animadvertebatur in eos, qui extremo digni videbantur supplicio. Et antiquis quia dem temporibus usitatissimum erat suspendi

um in arbore infelice. Q Quod supplicium

s) Infelix arιον Tumebo in AdoeνLIV, 3. est stipes, seu

furca, eumque ea in re sequitur Sigon. de Iudic. III, 3. Ast Catoni & Plinio felices arbores vocantur in uniis versum, quae fructum serunt, infelices, quae neque seruntur unquam, neque fructum ferunt. Conf. Coel.

319쪽

st 3 AN T. RoΜ. AD INsTIT. metuendum erat P. Horatio , quum sororem occidisset. Liv. L a G. Nec infrequens praecipitatio ex rupe Tarpeia, de qua Iust. Ryc-quius de Capitol. Cap. IV. p. q.sequ. Quod supplicium licet antiquitus servis S liberis hominibus commune esset, ceu ex Lege XII. Tah. demonstrat Gell. Noct. Att. X, I 8. postea tamen fuit liberorum hominum proprium: servi vero sub furca caesi in crucem agi consueverunt.

o Quo de supplicio eiusque ritibus multa disputata sunt a Iusto Lipso, Gret sero, Ge. Calixto, Barth. Nihusio S plurimis, qui Christi passionem commentariis illustrarunt, eruditis. Instar omnium esse possunt Ant. Bynaeus de passisne Chrisi, & Sagiti in Harmon. Euangelip. de paρμα Dom. Part. II, n. 6I8.sequ. Saepe etiam sontes , virgis caesi, demum securi percutiebantur ahetoribus. Exemplo esse possunt Iunii Bruti filii, patris ipsius iussu ita percussi, apud Liv. His. Π, s. ut & Campani, eodem modo tractati, teste Liv. XXVI, 13. Non rara quoque erat strangulatio , quae Triumvirorum interventa a lictoribus laqueo fiebat, & quidem plerumque in

εὶ Unde Cicero Philipp. I. Talis animasieso fuit Do

labellae cum in audacessceler stosque servos, tum in imis puros nefariosque liberos. Hos scilicet ad saxum, illos ad erucem condemna it. Add. Cic. ad Attis.

Dis. XIV, 7. fὶ Ignominiosius videbatur, securi, quam gladio feriri.

Hine Ulpianus L. 8. q. I. D. de hoen. negat, in eum t Io animadverti posse alio , qui ad gladium damnatuast. Eodem pertinet, quod Papiniano securi percusso , Antoninus Caracalla dixit: Gladio te exsequi oportulo meum iussiim. Vid. P. Faber Semest. I, 3. l. IO.

320쪽

L13. IV. TIT. XVIII. gro

in ea carceris parte, quae Tullianum vocabatur. Sallust. de Bello Catilinari LV. Cicero in mi nium, M. Valer. MaX. V, . T. VI, 3. I. EX altera carceris parte, quam Robur adpellabant,

praecipitatio fiebat. Quale supplicium describit Festus voce Robur p. 4io. Singulare quoque supplicium parricidarum erat culleus, de quo infra suo loco dicemus. n Sub imperatoribus

multae aliae poenae receptae, multae veteres

abrogatae. In iure nostro supplicia licita ocis currunt, ad furcam damnatio, vivicomburium. capitis amputatio, quibus proximae metalli coercitio, ct deportatio in insulam, quae quia caput, vel naturale vel civile, adficiunt, poenae CAPITALES adpellantur. L. 28. m. f. II. L. 8. g. I. L. 46. D. de poen. Illegitimae contra erant poenae, si quis inedia necaretur, L. Io. D. de inierae N releg, iunctis Basilicis, vel si animadverteretur in aliquem securi, telo, suste, laqueo, veneno , virgis, L. 8.f. l. 3. D. poen. praecipitatione. L. 2s. 3I. D. b. t. Inter NON CAPITALEslicitas sunt fustium admonitio, flagellorum casti gatio,.damnacio in Opus temporarium, relegatio , infamia, dignitatis priVatio, L. 6. g. vlt. L. L. 8.υ ) Haee omnia in libera Republiea fiebant. Sub Imperatoribus multae aliae ac longe acriores poenae inventae sunt. veluti damnatio ad metalla, ad bestias, vivi comburium, aliaque huius generis supplicia. Nec desunt exempla , quod homines arboribus incurvatis

alligati , postea remissis illis in partes distracti sunt. Qualia multa hine inde in historia Augusta, &in Maris tyrologiis occurrunt. Conf. Sagittarii libellum de Cruciatibus Mart)rum.

SEARCH

MENU NAVIGATION