Io. Gottl. Heineccii ... Antiquitatum Romanarum iurisprudentiam illustrantium syntagma; secundum ordinem institutionum Iustiniani digestum. In quo multa iuris Romani atque auctorum veterum loca explicantur atque illustrantur. Pars 1. 2.

발행: 1745년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

sso AN T. ROM. AD IN sT IT. guit. Proprie enim Patronus dicebatur orator, qui voce causiam orabat. Qui vero vel ius suggerebat, Vel praesentiam suam commoda.bat amico, Advocatus vocabatur. Addit idem procuratorem, S cognitorem, qui tamen ad privata tantum iudicia pertinebant. Ascon. in Cicer. Verrin. I. p. Ips9. XXII. Ci- XXII. Veniente die, in quem accusatorem ratio rei S reum adesse iusserat Praetor, utrumque ci ..hεὰ Iari oportuit Per praeconem. Si reus ergo criminis conscientia sese haut sisteret, absenti irrogabatur exsilium. Ascon. in Milonian. p. I 23. Ein, reo praesente, accusator non adesset: exi. mebatur accusati nomen de reis. Ascon. ιn Corinnel. p. I O7. Posero die, quum Cassius adsedisset, set citati accusatores non adessent, exemtum es nomen de reis Cornelii. XxIlI. XXIII. Vtroque prodeunte, porro de Iu- ...' .i dicibus legendis agebatur, ut tantus adesset eois μμ rum numerus, quantus erat lege definitus. Fiebat autem hic delectus per Aortitionem e editionem. Insortitione Praetor, vel Iudex quaestionis, nomina omnium, qui eo anno inter Iudices adlecti fuerant, in urnam coniiciebat, ac sorte deinde eum educebat numerum, quem lex praescribebat. Quo facto, deinde tum accusatori, tum reo, dabatur potestas, reiiciendi, quos parum sibi putarent idoneos, quorum in locum deinde alios subsortiebatur Praetor, Vel Iudex Quae- .stionis, quibus ille Iudicum numerus legitimus compleretur. Cic. Verr. AII. L. 6. Ascon. Pae-dian. in Verris. II. p. I 8 l . Nonnunquam lex non sorti, sed accusatoris reique arbitrio Iudi

332쪽

LIE. IV. TIT. XVIII. 33 et cum electionem permittebat, S hi tunc ΕDΕ-RE IUDICES, ipsi autem Iudices EDITITII

dicebantur. Cic. pro Muraena XXIII. pro Planc. XU. S XUII. Sic lege Servilia Glauciae accusator iubetur ex CDL Iudicibus edere centum: ex his centum reus edere quinquaginta. Vid. fragmenta legis Serviliae apud Sig. de Iudie. II, 27. p. 6o9. Lecti Iudices cisabantur , citatique vel excusatione se tuebantur, vel accedebant, subselliaque Iudicum occupabant. Et hi tunc tu rabant in leges, ut obstructi religione iudicarent. Quum iurassent omnes, praeter ipsum Praetorem : n nomina eorum libellis consignabantur, ne pro selectis Iudicibus, ut fit in multitudine , aliqui suppositi corruptissime iudicarent , Aseon. Paedian. in Verrin. LI. p.

18 T.

XXIV. Iam ipsa demum causia cognosci xxIR coepit, eaque cognitio duabus potissimum actio- Actio prinibus absolvi consuevit, prima & secunda, nisi 'sorte lex comperendinationem , adeoque secundam actionem prohiberet. In prima actione accusator, accepta dicendi potestate, actionem instituit, crimina rei singulatim percensuit, S ad singula vel testes interrogavit, vel tabulas,

servorumve tortorum consessionem produxit , ut fidem faceret Iudicibus. Unde interrupta plane fuit prior haec oratio, Vt patet ex Ciceronis oratione L. adversas Verrem. Postea

vero

inin Praetor enIm iam initio Magistratus iuraverat eouee piis verbis, se ex animi sententia & secundum legea iudicaturum. Petr. Faber Semes r. I. p. 13.

333쪽

vero eamdem caussam alio die retractavit, non interrupto dicendi genere, sed oratione perpetua, qua crimina illa dicendo exaggerabat, testimoniaque artificiose confirmabat, ct totius vitae anteactae flagitia narrabat, eaque oratio καν ἐξοόν dicta est accusatio. Cic. pro Gel. III. XXV. XXV. Quum ergo prima statim Oratione actita . 'Ariculatori omnia testimoniis essent confirmanda, m. hini. eaque in quaestiones, testes & tabulas distinguetae. rentur: de singulis monenda quaedam ex Anti.

quitatibus existimo. QUAESTIONES erant

testimonia servorum, VI tormentorum expressa. Solebat enim accusator, simul ac Iudices cum Praetore adsedissent, servos rei in quaestionem postulare. o Ascon. Paedian. in Cic. pro Mil. p. I 323. Non licebat tamen servos in caput domini interrogare, nisi in caussa incestus Sconiurationis, Cic. Partit. orat. XXXIV. pro Milone XXII immo S postea in caussa tributorum, L. I. f. Σα D. de quaeston. de quo loco videndus Culae. Obs VI, 19. in reliquis crimini-hus non oportebat, salutem dominorum servorum arbitrio committi. Cicero pro Milon. XXIL Pauli. Recepi. Sent. HI 6. S. Nonnunquam

ct alieni servi in quaestionem postulabantur, sed

non iri Immo & privati olim torquebant servost. Cie. ννο Cluent. LXIlI. LXVI. Quinctilian. Deeiamat. CCCxxvIII. CCCXXXVIII. CCCLIII. Ut Moribus & institutis maiorum id tua tribuit Cicero

in Partit. Orat. XXXV. depro Rege Deiot. I. Ast Taeit. m. II, 3o. illud a SC. quodam vetere arcessit. Probabile est, SC. quodam illud vetus institutum in

usum fuisse revocatum.

334쪽

Lia. IV. TIT. XVIII. assnon nisi singuli, & permittente domino, a quo

tamen concedendum id erat, si caveret accus tor, se, si exspirassent in quaestione, eorum pre tia; sin deteriores facti, eius quoque dammae stimationem praestiturum. Pauli. l. c. g. 3. L. I 3. D. de quaest. Servi ergo in quaestionem post lati, praesentibus Advocatis, equuleo alligati ita

intendebantur, ut tanquam ex cruce penderent miseri, ipsaque compages ossium illis divelleretur. Tum porro augendo dolori admovebantur candentes laminae, ungulae serreae, aliaque huius generis tormenta, quae satis operose describuntur a Car. Sigon. de Iud. III, II. p. 72O. βρο. Hieron. Mag. lib. sing. de Equuleo, edito cum notis Gothois. Iungermanni. Uctam Ferrar. Elector. I, s. Sagittar. de Cruciat. Marum

XVII. p. 313. seqv. aliisque. Quaestione habita S consessione servorum in tabulas relata, tabulae obsignabantur, donec depromerentur in iudicio. Cic. pro Milon. XXII. XXVI. Quemadmodum vero servi per tor xxvr. menta, ita liberi homines extra illa quaere Testim bantur, S hi testes dici solebant. Providendumnia. vero inprimis erat, ne testes adhiberentur parum idonei. Vnde exploranda erat conditio cuiusque, utrum quis Decurio esset, an plebeius, ct num honestae S inculpatae vitae, an vero notatus S reprehensibilia Z locuplesne , an egens esset, ut lucri caussa facile quid admisiitrus videretur' porro an inimicus ei, contra quem serebat testimonium y an ei amicus, pro quo serebat Z ct quae sunt huius generis alia, quae cum cura explicare solent Iureconsulti ad Nitulum

335쪽

s3ι AN T. ROM. AD IN3TIT. rulum D. de testibus. Dolendum est, periisse Domitii Afri, Oratoris S Caussidici. libros II. de testibus, laudatos a Quinctiliano Inst. Orat. IV, . VI, 4. Fuit enim auctor iste inter ICtos &

oratores veteres celeberrimus, cuius memine

runt Plin. Epist. VIII, 18. Tacit. Annal. XIV, I9. ct Hieron. in Chron. n. MMLX. qui eum domo Nemausiensem fuisse ait. Ceterum hi testes vel sua sponte dicebant testimonium, vel inviti, si quando iis, permittente lege, accusator testimonium denunciaret. A Gua tamen necessitata lex Iulia de iudiciis publicis exemerat generos , soceros, Vitricos, privignos, sobrinos, so-hrino natos, eosque, qui propiore gradu essent. libertos item S patronos. L. A. D. de resib. Ceterum testes interrogabantur in iudicio ab accusatoribus, ct in eo quam maxime elucere videbatur eorum prudentia S dexteritas, quod

longius repetita interrogatione verum extorquerent etiam invitis. Cic. pro Flacco X. Hinc quum Phaedria adolescens apud Terentium obliquius interrogaret eunuchum de turbis in domo meretricis datis: Donatus ad illum i cum Eunuch. IV, 4. v. 33. notat: Et hae sunt obliquae interrogationes , quibus uti oratores videmus, quum derivare testimonium nituntur. Quamvis vero testes non nisi iurati dicerent testimonium, S de iis etiam rebus, quas ipsi vidissent compertasque haberent: non alia tamen for mula interrogabantur, quam illa: S. TE

336쪽

Lis. IV. ΤIT. XVIII. 3 3s vel ARBITROR , vel NON ARBITROR,

respondebat. Cicer. Acad. Euaest. IV, 47. Spro Fonteio M. Quod etiam Culaeius observavit obf. LII, 26. Absentes testes per tabulas dicebant testimonium.

XXVII. Tabularum nomine Omne genus XXVIL scripturarum veniebat, quo caussam probabat Tabulauaccusator, eoque inprimis pertinebant in repetundarum S peculatus crimine tabulae dati S reeituae. expensi, tabulae auctionariae: in reliquis pactiones, litterae, syngraphae, aliaeque huius generis, quae obsignatae diligenter ab accusatore ad Praetorem deferebantur. Cic. M. Lais. Verr. cap. V. S. Verrin. I, 6 I. Car. Sigon. de Iudie. IL, IS e XXVIII. Iam ut ad primam actionem re xxviri. deamus, ubi accusator actionem suam pariterniniae accusationem absolverat, Patroni sese ad rei si defensionem accingebant, inter quam S accusationem aliquot plerumque dies intercedebant.

Vid. Cellar. ad Cic. pro S. Rose. IV. In ipsa desensione quid egerint Patroni, facile est ad suspicandum, idque satis superque docent tot

Ciceronis, quae exstant, orationes. Crime scilicet obiectum vel diluebant, vel iure factum contendebant. Testes, quos produXerat accusator, vel reiiciebant, vel sibi prodesse ostendebant, ct quae alias ipsa suggerit ratio caussaeisque indoles. Vid. Cic. pro Cluent. XVIII. ct pro Fonteio L. N XVI. Illum vero non praetermittendum , quod in epilogis ad misericordiam concitandam etiam filios reorum produxerint.

337쪽

ANT. ROM. AD INsTIM Qua de re multa suo more praecipit Quinctiistianus Inst. orat. VI 2. xxix. XXIX. Nec Patroni solum reum per aliis Laudatim quot saepe dies m defendebant: sed adhiberi V - etiam solebant laudatores, id est, summa auctoritate viri, sive cives, sive ex municipiis missi, qui publica laudatione rei periculum sublevarent. Cic. pro Cluent. XL. Horum laudatorum plerumque decem dabantur, isque numerus Iam erat moribus receptus, ut honestius videretur, nullos, quam pauciores accipere. Cic. in Verr. V, 23. Ea laudatio modo praemittebatur de sensioni, modo innectebatur eidem, modo eam sequebatur, ut ex Ciceronis orationibus

pro Flacco, pro Cluentio S pro Scauro patet. Cons. Sigon. de Iudic. II, 19. p. 58 xxx XXX. Ceterum lex, ex qua agebatur, aut

Compe. hanc Unam actionem admittebat, . aut compellendinatio, rendinationem concedebat. Si unica actio ad-

'' mittebatur, tum finita defensione, statim in su

1 - 4δ' mittebantur Iudices, & sic primo μαμ, vel primo iudicare dicebantur. Auctor ad Herenn. IV, 3 6. Vos veriti sis, s primo coetu comdemnassetis , ne crudeles existimaremim P Quae verba egregie interpretatur Turneb. Adversar. XX, 1s. Sin lex comperendinationem haberet: tum perendie nova instituebatur partis utriusque recitatio, sed ita, ut priore loco reus, poste. riore accusator diceret. cicer. Verris. I, 9.

ibi Asconius Paedianu .

SIe Cieero Cornelium per quatriduum defendit , teste Ascon. Paediano in corMI. p. 3 3M.

338쪽

LIR. IV. TIT. XVIII. 33

XXXI. Finita S hac actione, ubi uterque XXXI. Orator Di XI addididerat, statim praeco, DI- tu .ςς XISSE, eos pronunciabat. Quo facto, Praetor tabellas distribuebat inter iudices, eosque ad serendam sententiam mittebat in consilium. Ascon. Paedian. in Cic. Verrin IIIp. I 8 I. Miseret e Iudices in constium es dimittere Iudices adsen. tentiam dicendam, υbi allegatis omnibus argumentis , orator dixeraι DIXI. Et in Verrin. II. p. I 82 3. Moris veterum fuit, quum fatis visum esseisuxisse verborum, hanc sbi necessitatem sulendae orationis imponere , ut dicerent ad ultimum : DIXI: quod etiam ab vIraque parte oratione consumta, ut inconflium dimitterentur, praeco fr soleret pronunciare :DIXERYNT. Acceptis tabulis, quae cereae erant, de diversi coloris, Cie. Verr. V. consurrexere Iudices. & in levioribus caussis sententiam singuli de tabulis pronunciarunt: S tunc

PALAM dicebatur LATA SENTENTIA : in

gravioribus vero CLAM hoc fieri consueverat. Accedebant enim Iudices ad urnas, quarum toterant, quot Iudicum ordines, S in illas e tribus, quas acceperant, tabulis unam immittebant. Qui absolvendum credebant reum, eam immitin

te bant, cui Α, id est , ABSOLVO . inscriptum. Qui condemnandum ; alteram, in qua C, id est, CONDEMNO legebatur. Qui denique dubitabant, tertiam . in qua NL id est . NON LIQUET , immittebant. Interea dum hae tabuislae immittebantur, S earum deinde fiebat diremtio: νὶ Ita in vulgatis Cieeronis. editionibus. Sed pro

Praetore legendum esse Praeconem , recte monet Fr. Hotomanu1 in prooem. ad . in rim. p. 129.

339쪽

sententia Iata a Praetore

338 AN T. ROM. AD INsTIT. remtio: reus in genua provolutus Iudicum genua osculabatur, nihilque, quod ad misericordiam excitandam facere videretur, praetermittebat. Valer. Ma X. Vt II, I. 6. Idem etiam faciebant laudatores & amici, ceu patet e Xem plo M. Scauri, Cuius laudatores ad genua Iudicum, quum sententiae ferrentur, bifariam se diis viserant, S pro eo rogabant, teste Asconio Pae-diano ad Cicer. pro Scauro. p. Ips . Invaluerat etiam, ut virgines Vestales aliquando adhiberentur deprecatrices. Vid. Tacit. Ann. ΣΙ, 32. S Bernegg ad Suet. Iul. cap. LXXXII. Diremtis tabulis, Praetor ipsam pronunciabat sententiam. Aut enim conde m nabat reum, aut absolvebat, aut amplius cognoscendum aiebat, prout id plura suaderent suffragia. Coel. apud Cicer. Ol. VIII, 8. Condemnationis sermula erat: UIDETUR FECISSE, vel, NON IURE VI DKTUR FECISSE. Absolutionis: NON UIDETUR FECISSE, vel, IURE VIDETUR FECISSE.Ampliationis denique: AMPLIUS COGNOSCENDUM. Cic. Acad. Suaesi. L 7. de Finib. I, 7. Quin S si poena adiiceretur, simili id fiebat formula: VIDERI EUM IN EXSILIO

ESSE, BONAQUE ElVS VENIRE. IPSI AQUA ET IGNI PLACERE INTERDICI.

Liv. XXV, 4. Sigon .de Iuae V, 22. Brisson. de Form. V. p. 8o. Condemnationis sententiam pronunisciaturus Praetor, Praetextam ponere solebat. teste Plutarcho in Cicerov. p. 883. nec verba solum antea relata. proferebat, verum etiam

poenae S supplicii nonnunquam faciebat

340쪽

Lin. IV. Ti T. XVIII. 33

mentionem, quamvis etiam aliquando eum praetermitteret, S ad ipsiam reiiceret legem. c. r. g. 4. D. ad SC. Turpil. XXXIII. Absolutus reus, domum se re xxxiit cipiebat, positoque sordido habitu, resumebat Repetit, togam albam, is ut patet eXemplo Ciceronis caussae apud Plutarch. in Cicer. p. Si non absolu-ς0gRmo tionis, sed ampliationis tantis pronunciata

esset sententia: denuo cognosci caussa ab integro solebat alio die, quem Praetor arbitratu suo statuebat. Tune iterum primus dicebat accusator, S deinde patronus, quo sacto, denuo in consilium mittebantur Iudices, idque eo usque fiebat, donec ad liquidum perducta

esset causa. Denique condemnato reo, aut Tribunorum implorabatur auxilium, cuius rei exempla exstant apud Plutarch. in Caelare ρ.7o8 Cic. pro P. Oriuci. o. aut Consul ipse, vel alius Praetor intercedebat, uti patet exemplis apud Valer. Max. VII, 7. 6. aut lis ei aestima batur , veluti in iudicio repetundarum , aut ipsa sequebatur animadversio, ct reus in poenam aliquam condemnabatur. Lite aestimata, aut pecunia solvenda erat, aut eam summam, proscriptis eius bonis. sectores curabant. Ascon.

Paedian. in Verrin III. ρ. I 8 S. De poenis . quales fuerint apud veteres , iam supra satis superque dictum est.

XXXIV.

ι Licebat tune reo absioluto contra accusatorem vel calumniae, vel praevaricationis itistituere actionem , de quibus multa iureconsulti. Adde Sigon. de D. dιc. II, 26.

SEARCH

MENU NAVIGATION