Io. Gottl. Heineccii ... Antiquitatum Romanarum iurisprudentiam illustrantium syntagma; secundum ordinem institutionum Iustiniani digestum. In quo multa iuris Romani atque auctorum veterum loca explicantur atque illustrantur. Pars 1. 2.

발행: 1745년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

6o AN T. RoΜ. ADINsTIT. TI. Quo- XI. Quemadmodum vero heredes praetorii modod ta honorum possessionem PETERE S POSTULARE dicebantur : Ita Praetor eamdem DABAT, S tum honorum possessio ACCIPI &AGNOSCI dicebatur. In danda bonorum pos.sessione formula utebatur Praetor BONORUM POSSESSIONEM Do. Ast si decreto interposito, dicebat: IN BONA IRE IVBEO, Valer. Max. VII, 7. IN POSSES IO.

NEM ESSE IUBEO: alia erat ratio. Poste riores enim formulae tum plerumque locum hahebant, cum Praetor in possessionem mittebae rei seruandae caussa, vel legatorum seruando. rum gratia, siue quod reus neque potestatem sui faceret, neque defenderetur. Adeoque haec sollemnia verba ad possessionem potius honorum, quam bonorum possessionem videntur pertinere. Bris . Form. V. p. 4O8. XII. Iua XII. Et hoc quidem nit ius antiquum bo- nouum. norum possessionis. At Iustinianus hic quoque multa suo more mutauit. Nam ex intestati honorum possessionibus tertiam, quintam ct octauam speciem plane sustulit 3 reliquas in Pandectas referri iussit. s. 2. 3. L. s. h. t.

TIT. XI.

GATIONEM.

Ρ Lures sunt modi adquirendi per uniuersita

tem. Caius Inst. II, 2. Finc. eo refert hered

62쪽

tatem , emtionem per quam non cum Contio mulieris in manum conuentionem, nec cum Aleandro emtionem familiae, sed emtionem bonorum debitoris intelligimus. Uid. Iac. Oisel. ad Caii Ins. l. c.ρ. m. 92. S arrogationem. Sed recte A. Contius Diis. Iur. Gu. I, a. alios quosdam addit adquirendi modos, veluti bonorum possessionem, addictionem bono iam libertatum conserua darum caussa, ct eam , quae fiebat per reducitionem liberae mulieris in servitutem ex SC. Claudiano.Quum ergo de hereditatibus S bonorum possessionibus satis prolixe adhuc egerit Imperator, emtio ero bonorum, quae iam lustiniani aeuo ab usu recesserit, itidem supra satis explicata sit: nunc reliquas adquisitionum, quae per uniuersitatem fiunt, species exsequemur. S hoc quidem tit lo de adquistione per adrogationem: sequente XII. de bonorum addictione, quaest liberiatis conferuandae

causa, ct titulo denique XIII. de SC. Claudiano

agemus.

I. Quid adrogatio sit, quo ritu, quaque solo, omnialemnitate fieri debuerit, iam supra Libro I. Ti. 'dii

XI. g. V. siega. dicere occupauimus. Vbi etiam tfinsibist 'g. VI. VII. et XVIu obseruauimus, adrogatum ad adrog transisse in alia sacra, aliamque familiam, adeo-t xςm que adrogatorem adrogatum in potestate habuisse. Geli Noct. Atr. V, i 9. Quum itaque Pa tria potestas etiam illud ius complecteretur, Ut

quidquid adquirerent filii, non sibi, sed patri

adquirerent: vid. supra Lib. I. Tit. IX. l. 7. Consequens erat, ut S adrogati bona uniuersa S iura adquireret adrogator. Vnde omnia, quae adrogati fuerant, tacito iure ad eum transire

63쪽

ερ AN T. ROM. AD IN3TIT. ire dicuntur, qui adrogauit, L. I S. D. de ad i. Cum capite ergo etiam fortunae eius in familiam S domum adrogatoris transferebantur, adeo, ut S actiones oe nomina transirent sine cellione l. i. res. h. t. Attamen filius stricto iure manebat debitor, adeoque adrogator ex debito filii conueniri non poterat. g. vlt. Inst. h. t.

L. Pen. C. ne TX. pro marit.

II. Exee. II. ΕXcepta tamen erant ea iura, quae capi-ptis iis, iis deminutione perimi solebant. Talia eranti .' δε l ' Operarum ossicialium obligationes, ius adgna. nutione tionis, Vsus S usus fructus. Haec cum capitis perime. deminutione perire possent. L. T. D. de cap. δε-bantur. min D. qui, mod. v us r. amittatur. Pauli. Recepi. Sent. III, 6. 39. Omnes vero, qui se adrogari sinunt, capitis deminutionem paterentur: non poterant profecto cum reliquis iuribus ad adrogatorem transire. f. I. Inst. h. t.

III. Iu. II l. Sed S haec sustulit Iustinianus. Ad

nouum. rogatoribus enim non omnium bonorum adinquisitionem, sed usumlauctum tantum, dominio ad rogatis integro servato, concessit. Morintuo autem filio ad rogato in adoptiua familia, etiam dominium rerum eius ad adrogatorem transire voluit, nisi superessent aliae personae, quae patrem in iis, quae adquiri non possent. ex Constitutione antecedebant. l. 2. Ins. h. t. Iden etiam Iustinianus consultissima ratione sanxit,

ut adrogator ex filii adrogati contractibus conueniretur. &, si ille hunc defendere nollet, creditoribus bona filii , quorum pater adrogatorvsumfructum habiturus fuisset, possidere permitteretur. f. vis. Insi. b. t.

64쪽

LIB. III. TIT. XII. TIT. XII.

ΕΟ, CUI LIBERTATIS CAUsSA

BONA ADDICUNTUR. Bonorum addictio libertatum conseruandaiarum caussa tota ita comparata est, vi sine antaquitatum cognitione intelligi nequeat. Astantiquorum mores, in venditione bonorum obseruati, aliaque, ad quae hoc titulo adluditur. iam alio loco exposita sunt, ad quae hic licebit lectorem remittere. I. Saepe fiebat, ut obaeratus quispiam facto . Casia testamento, heredem instituerit extraneum, si is os t xulo mulque servis quibusdam libertatem vel lega. 1889- ret, vel fideicommisio daret. Non adeunte ergo herede, Et hereditatem ob latitans aes alienum sibi suspectam repudiante, libertates etiam corruebant. L. 2. C. de test. man. L. I. C. de 'deic. liberi. II. Quum vero nihilominus magnus esset II. Restri. libertatis favor: D. Marcus Imperator rescripto ad Pompilium Rufum statuit, ut bona, quae iam non sine ignominia desuncti venire debebant, servo potius cuidam testamento manuinmisso addicerentur, ta in ea tamen lege, Ut non solum servi, quibus tum directo tum per fideicommin

a) Ia ergo , cui addicta bona, nec heres erat, nee honorum possessor. Bonorum tamen possessori adsimilabatur. L. 6. g. II. D. de friuomm. lib.

65쪽

ει AN T. Rou. AD INsτIT. eommissum libertas data, libertatem conseque

rentur, Verum etiam Creditoribus Caueretur de

solido singulis soluendo. Quin & fisco bona

non aliter addici pali us est Imperator, quam ut libertas iis est et salua, qui eam adita hereditate consequi potuissent. Ipsum rescriptum D. Marisci integrum exstat g. I. Iul. h. t. De Pompilio Ruso. ad quem Imperator rescripsit, disputant, servusne an liber homo fuerit 3 Servum fuisse, existimat Theophilus d. g. I. ubi eum

των τυχοντων ελευθεριας εν τῆ διαΘ- , Unum eorum,

quι libertatem Iesamento consiequuti fuerant, adpellat. Sed negat Arnold. vinn. ad L I I. si quidem haec nomina servis non magis Conueniant, quam Caii Seli. L. 23. D. demaaumi . Sed servum fuisse, mihi vix videtur dubitandum. Quid mouisset enim extraneum, Vt tam duris conditionibus addici sibi pateretur hereditatem Uirginii Valentis, aere alieno oppressa myNomen vero Pompilii Rufi non a D. Marco, sed ab Imperatore Iustiniano ei datum videtur Per προλin ιν, quia libertini solebant aut manumissorum , aut eorum, quorum se patrocinio adplicabant, nomina adsumere. Atque ila etiam sentit Eguinarius Baro. III. Caussa III. Causiae ergo huius Constitutionis sunt huius re- tum libertatis fauor, tum de iuncti existimatio,HΠPΠ' quam per bonorum venditionem laesam fuisse. supra Lib. II. Cit. XVIII. XIX. n. 9. Obserua.

uimus.

IV. Iua no. IV. Sed S his suo more nonnulla addidit um a lu- Iustinianus L. vlt. C. de tesam. manum. in quati auri. '' cautum I. Vt ius postulandi bonorum addictio.

66쪽

nem annuum esset. II) Vt si plures simul satisdato postularent, iis bona simul addicerentur. III) Ut eius potissimum, qui plus se praestiturum esset pollicitus, ratio haberetur. IV Vt qui plus, quam alter, cui bolia addicta, intra

annum offerret, altero libertatem suam retinente, bona obtineret. Quae omnia Commentatores latius exsequuntur.

VENDITIONEM ET EX SC. CLAUDIANO.QVidquid de adquisitione per bonorum venaditionem dici potuit, iam supra Lib. II.

Tu. XVIII. XIX. l. XL occupatum est. Obseruatis enim ritibus, ibi descriptis, aftiones omnes S iura defuncti ad bonorum emtorem, vel sectorem, transibant, unde S is a creditoribus,

non secus ac bonorum possessor, conueniebatur, quia Uterque successor erat praetorius. Cur. Sigon. de Iudic. I. I 8. p. Mo. Theoph. pr. Abi. h. t. l. Senatusconsulti quoque Claudiani me-t. De sC. minimus iam aliquoties supra Libro I. Tit. II. n. C Rud an s. N L. I. Tit. XVI. n. 7ι ubi etiam eius occasio Vψ'

nem & historiam in compendio exposuimus. nihil ut hie addi posse a nobis videatur. praeter id unum, quod mulier eiusmodi libidinosa inseruitutem detrusa simul cum libertate omnem P. II. L amise.

67쪽

66 AN T. Ro M. AD IN3TIT. amiserit substantiam. princ. IV. B. t. Quod tanquam saeculo suo indignum sustulit Iustinianus. I. Ins. h. t.

OBLIGATIONIBUS.

I Us nobis vel in rem competit, vel in personam. De illo hactenus actum: hoc quum ex obligationibus sit, de iis iam agere incipit Tribonianus ab hoc titulo usque ad Lib. IV. Tu. V. Videndum ergo, quid Romanis fuerit obligatio. S quot eius fuerint genera. I. Obliga. I. Obligationem definiunt veteres, quod sit Rh-,.., is ii vis oran cessitate adstringimur alicuius reisoluendae, secundum nostrae ciuitatis iura. pr. Inst. h. t. At haec definitio non e1t obligationis in genere, sed speciatim obligationis ei uilis Smixtae. Quamuis enim alias naturalis aequi tas Omnes conuentiones, etiam nullis legibus ciuilibus definitas, seruari iubeat, nihilque tam congruum sit fidei humanae, quam ea, quae pla Cuerunt, inter homines seruari: L. I. D. depare. Romani tamen Patricii, quorum intererat, ple

bem litibus quam plurimis implicari, a naturali illa simplicitate desciverant, Omnibusque obligationum generibus certam formam certumque ordinem dederant, ita quidem, ut nisi quis istam formam sequutus fuerit, nulla valida nasci videretur obligatio. a Et hinc addita sunt verba:

aὶ Pacta ergo nuda non producebant obligationem, cui uo

68쪽

ba: siexndum nostrae risitaris sura. Ceterum hoc non ita intelligendum est, ac si Romani negansent, pacta este seruanda Potius eum virum malum atque improbum iudicabant, qui pacta violasset. Legenda, quae in eam rem disierit Seneca de Benet. III. is. Sed non adsistebant iura iis, qui nudum pactum inierant, quod fidem in negotiorum contractibus sanxerant. Geli: Non. Ait. XX, I. adeoque libi imputare debebat, qui nuda pactione alterum sibi obit ringit, quod

communem conuentiones firmandi modum,

puta stipulationem, omiserit. Add. Merili. ObsULI, 39. Ium ergo Romano vetere non pacta nuda, Immo nec Iusiurandum , vllam producebant obligationem, sed contractus. primus quinquaginta de contractibus leges dedit Serv. Tullius Rex. Dionys Halic. fit. Nom D p.ra 8. Quem etiam primum aes signasse, numumque,

Geli. NOE . Att. XV a vera fidem maiores in neesariorum contrae rhus sanxerint. At postea lamen i digna tua Praetor, hac in re impune falli fidem, non quidem actionem, sed exceptionem tamen ex pacto dedit. L. q. Ante hoe edictum variia artibus eludebantur pacta , crebraeque in foro erant disputationea de conuentionibus, pactorum ne an tu contractuum numerum essent reserendae. Quo reis spieit Plaut. AMDI. II, 2. N. 8 .

- - - βιο , quo vos paeIo soleatis perplexarier IPactum non pactam est, non pactam aurem pactum

69쪽

II. Obliga

tio vel ci. uilis vel praetoria, naturali , et uilis, mixta.

68 Asr. RoΜ. AD INsTIT. praecipuum contractuum instrumentum , cu- disse, tradit Plin. Hiit. I. XXXIII. 3. cuius narrationem Operose defendit B. Branchu. Observ. Dec. II, I 2. quamuis alii numos Numae Soriginem S nomen debere contendant. Eas leges deinde abrogauit Tarquin . Superbus. Dionys Hal. IV, 24s. Denique plerasque in XII. Tabulis restituere Decemviri, quos sequuti iureconsulti disputatione fori eo rem deduxere, ut nemo posset, nisi certa adhibita forma, cou-

trahere.

II. Quum vero sorma illa obligationibus data esset vel per leges ciuiles, vel per edicta Praetorum: factum est, ut obligationes in CIVI

LES & PRAETORIAS, vel HONORARIAS,

distinguerentur. l. I. Inst. h. r. L. I. g. pen. D. de exercrr. an. L. I. . 8. D. desdeius. L. 8. g. vis. D. de accept. Illae legibus vel constitutae sunt, vel comprobatae, veluti ex contractibus obligatio litterarum S verborum, ex delictis furtum ne manifestum, damnum iniuria datum, Sc. Has Praetor ex sua iurisdictione constituit . quales sunt ex conuentionibus constituta pecunia , edelictis iniuria Se. Sed reuera hanc distinctionem , saluo tamen discrimine ratione praescriptionis, sustulit Iustinianus, dum Omnes obligationes miscuit, corpori que suo iuris inseri iussit promiscue. Thomas. Not. ad Inst. h. t. Praeterea obligationi adsistit lex,& quidem vel sola naturalis, cui non adstipulaturius ciuile, vel ciuitit , cui naturalis aequitas resistit, vel narurale uel ciuile tui simul. Unde primi generis obliga

70쪽

Lia. III. T iri XIV. ' 6 MIXTA adpellatur. f. I. Insiit. de obligat.

III. Porro omnes obligationes nasci con-III. Quid stat vel αροσως ex naturali aequitate sola, vel contra'u.

ex facto, eoque vel licito vel illicito. Quae ex ζάπ facto licito descendunt obligationes, CONTRACTUS dicuntur: quae ex illicito, DELICTA , vel MALEFICIA audiunt. Vid. Cal. Inst.

II, 9. princ. Contractus quum consensu ineantur, isque vel verus sit vel praesumtus, ii, qui ex vero nascuntur, contractus; qui ex praesumto, quasi contractus adpellantur. In delictis quoque vel dolus concurrit, vel culpa tantum. Si dolus, verum delictum; sin culpa, quas delictum inde nascitur. Vid. Thomas. Diff. de usu

pract. ariton. aduer . iudicem imperite iudic. l. 2. IU. Contractus b) ergo in se considerati Romanis iureconsultis sunt conuentiones , qui-rrhin. bus subsunt caussae ciuiles id est, eius m di ne-& contra- otia, quae iure ciuili recepta, adeoque idoneactus. unt ad producendam obligationem. Ger. NOOdi. de Pact. et Transact. I x. p. 67 3. Paullo aliter con tractus a pactis distinguo. Pactum enim neque nomen S caussam, contrustum aut nomen S caustam , aut certe, si nomine caret, caussam habere oportet. L. 7. I I. et 2. D. depare. Habere autem nomen dicitur, cui eiusmodi inditum est vocabulum, quod producat actionem eiusdem

s' sunt etiam alia contractilum nomina. Vaeantur enim se, negotia civilia, caussae, causosae ei viles, formae negotii, contractus negotii, vel negotia contractus. Loca collegit Ger. NOcidi. I. c.

cap. IX, p. 673.

SEARCH

MENU NAVIGATION