Theologia patrum dogmatica, scholasticopositiva, auctore r.p. Antonio Boucat ... Tomus primus octavus Tomus septimus. De sacramentis pars tertia, in qua agitur de institutione, necessitate, materia, forma, ministro, effectibus, & usu quatuor sacramen

발행: 1737년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

3 i Dissertatis Tertia

Sed qui cornat sumendo alternatim cibum , deinde potum, unicam sumit coenam , adeoque non majorem rehctionemao qui coenat spiritualiter sub una panis specie. Replicabis: Atqui duplex refectio subduplici specie habetur: Ergo dcc. Probatur subsumptum: Sub unica habetur, & quidem totaliter , quatenus re corpus &sanguis sub urtica specie continetur . Igitur sub duplici specie duplex utique cς-na reperitu C.

Respondeo negando subsumptum. Ad probationem , nego paritatem : Qui enim unicam tantum speciem sumit , recipit totam Eucharistiam , totalitate nedum Sacramenti, scd&usus, cum Communio laica unicam tantum speciem importet :Altera vero sub utraque specie , est primario pro Sacerdotibuς eonficientibus Eucharistiam , ut Sacramentum & sacrificium est; hinc ut Communio Sacerdotis sit completa, debet fieri utraque specie, maxime quia id muneris competit confi- Cienti Sacramentum , exprimere passionem per effusionem Christi sanguinis, quetu of sere in altari in remissionem omnium pec

catorum .

Repones'. Sacramentum facit quod significat : Sed duae species plus fguificant quam una : Igitur re ex opere operato maiorem conserunt gratiam. Aespondeo distinguendo minorem Duae species plura significant materialiter quam una , concedo : formaliter , nego : ex parte enim sumentium unam solum important resectionem: Igitur utraque Communio , & sub duplici , ct sub una tam tum specie eamdem ex se producunt gratiam .

Insistas : Si saera Eucharistia in triduo mortis Christi data suisset sub una specie, dubi procul non fuisset tantae essicaciae, quam si dispensata sub utraque specie: Εrgo a smili etiam nunc cum datur sub u. nica specie, est minoris eis actae. Respondeo negando antecedens cum enim gratia quae datur sub duplici specie, eadem si entitative cum ea quae datur sub unica, tantum gratiae recepissent qui in triduo mortis Christi sub una specie , non secus ac illi qui sub duplici specie recepissent. θοώer Gonetus hic disputatione T.

art. 4. g. 2. pag. 3t s. negando paritatem. quia, inquit, in triduo sanguis non suisset concomitanter cum specie panis conia secrati, sic ut nunc est j sed adhaerendum est primae soluti l . cum enim verbum fuit unitum hypostatice in trideto mortis corpori , non Obstante separatione corporis δc sanguinis ab anima , eadem gratia per unicam speciem , ac per duplicem

producta fuisset. sYNOPS Is PROBATIONUM.

nr sub unica rannum spedes dantur bono.

PRIMO : Sie definivit Concilium Tridentinum Sest . 2I. C. 3. Secundo: Quia, inquiunt Patres, totus,

ct integer Christus sicut sub duplici specie . ita dc sub una solum continetur. Tertio: Est unica resectio etiam subduplici specie sumpta Eucharistia, adeoque non major gratia datur in duplici. specie

quam in unλω

PRIMO: Cum Clemens UI. scribit Regi Galliarum, se illi lubenti animo concedere Communionem sub duplici spacie ad gratiae augmentum , intelligit ilΙud augmentum promanandum esse majori do votione, quae est opus operantis . Secundo: Qui communicat saepius , majorem recipit gratiam , quia plures res

ctiones sumit : Sed qui simul & eodem tempore Eucharissiam sub utraque specie accipit, nonnisi unica donarur, quippequi

unicam coenam celebre .

νtior Esto quod in triduo mortis Chrussi sanguis separatus sui stet ab anima, una tamen species consecrata , eamdem tam produxissex gratiam propter unionem Verbi lypostaticam cum correre , quam

si communicasset sub duplici specie .

342쪽

Utrum Communio sub dupliei specie suerit in usu pro Laicis CONCLvS ID P R ι M A. Communio sub utraque speeie prioribus . saeculis fuit Laicis rite

.concella.. Probatur inultis momen is .

PRIMA ratio haec est. Quod traditi me firmatur , legitime suit concessum :Atqui ex traditione liquet ab ipso Christo ad duodecimum usque saeculum Cominmunionem Laicis sub utraque specia fuisse concessam: Ergo dcc. Lx primo Saeculo habemus ipsum Chri- 'stum , qui Matthaei 16. instituendo Eucharistiam sub specie panis di vini, uti- que & in utraque specie sumi commendavit tum exemplo, quippe qui Discipulis & cibum , & potum 1acrum dederit: deinde etiam quasi virtuali ptaecepto ,

quando dixit: me faeire in meam commemo rationem. Iam vero quod ista Communio

etiam Laicis concessa sit , Apostolus r. Cor. II. expressὸ dicit ; omnes enim indiscriminatim Fideles alloquitur : Probes aurem se ipsum homo , sic de pane illaba ι , ct da ealice bibat. Ex secundo Saeculo, Iustinus Apologia 2. venit in testimonium , dicens : Qui M apud nos vocantur Diaconi , atqueis Ministri distribuunt unicuique praesen-M tium, ut participet eum in quo gratiae is actae sunt, panem, vinum & aquam. ,, Ex tertio Saeculo, Cyprianus L. de lapsis dicit speciem panis consecrati mulieri nequam incaute datam, postea in cinerem abiisse in peccatorum vindictam :Non silet etiam calicem : Ubi vero ,

, , inquit, de puella loquens quam nutrix, ιnis sciis parenribus ad idolorum sacri ieia deruinis urat , solennibus adimpletis calicem Diaconus offerro praesentibus Coepit , is & accipientibus ceteris, locus ejus ad- ω venit M. DEx quarto Saeculo, Ambrosius, ut habetur L. 9. Hist. tripartitae cap. 3 o. Theodosium Imperatorem , post caedem Thes-

dalonicensum sic allocut us est r Qv o modo hujusmodi manibus recipies sanis clum Domini corpus , sua temeritateis sacrati sanguinis poculum ore tuo suia is cipies . Eidem suffragatur veritati Cyrillus Ierosolymitanus cateches I. Mystagon Chrysost. Homil. 33. in Matth. dc alii. Ex quinto Saeculo, se produnt S. Leo I. & Gelasius I. ille sermone 4. in qua

dragesima, ait : Cumque ad tegendum se infidelitatem suam, nostris audeant inis,, teresse Mysteriis , ita in sacramento- rum Communione se temperant , ut in- is terdum tutius lateant ; ore indignois Christi corpus accipiunt, sanguinem au- tem redemptionis nostrae haurire omni ,, no declinant. ,, Tum praecipit Communionem sub utraque specie sumi, ut Manichaei abhorrentes vinum & deleg rentur di a sacra mensa propellerentur. Iste vero re habetur de Consecratione distic . a. rapite comperimus : Compertinis mus , inquit , quod quidam , 1umpta is tantummodo corporis lacri portione .

is a calice cruoris abstineant. Mordo Romanus 7. s. s. Io. saeculo in t

to sere occidente pro regula disti plinae

circa Eucharistiam nabitus, commemorat

Communionem sub duplici specie intre Missarum solemnia; sic enim habetur titulo qualiter eelebrandum sis esseium Missat Recepto calice Archidiaconus confimis mat omnes sanguine Dominico, quo1M communicaverit Pontifex Corpore D

Altera ratio sic proponitur t Ecclesia habet potestatem dispensandi in Communione sub utraque specie : Igitur cum

eam concedit , uti legitima censetur . Antecedens liquet ex Concilio Tridentino Sesse et x. canone R. tum Sest 22. in

decreto finali relinquit prudentiae summi Pontificis permittere Communionem sub utraque specie. Idem dicit Concilium B sileense ad petitionem Legatorum Bohemiae, & Mora viae , qui Communionem sub utraque specie expostulabant. De Ista lotestate sic loquuntur Patres Basilieenia es Sest. 3o. Ecclesia quae regitur spiis ritu veritatis secum manente in aete is nu in .... Ordinare habet quomodo ipsuis non conficientibus ministretur Eucharistia, prout pro reverentia ipsius Sa

343쪽

Dictbertatio Tertia

is eramenti , & salute Fidelium videritis expedire. HTertia : Non semel Ecclesia usum ea. licis permisit Laicis : Ergo &c. Probatur antecedens. Primo quidem S. Leo ,

ut dictum est , & eum ipso Getasus in-mnxerunt cunctis , Fidelibus sumere vel ipsum calicem in sacra mensa , ut ab ea propellerentur Manichaei . Secundo , Sugerius Abbas San Dionysii apud Gallias meminit privilegii in vita Ludovici VI. vulso Crasti Francorum Regis ipsi concessi , quo Communionem sub utraque specie sumeret . i Loquens enim de die ultimo quem cliust anno II 36. ait: Quaerit coram, devotissime confiteri , se ec securissimo Dominici corporis &se sanguinis viatico exitum suum muniri. is quod quidem privilegium his etiam temporibus nostris Regibus conccditur , ut ipsa suae unctionis die sacram Communionem sub utraque specie accipiant.

marra : Quod perlectissimum est , secluso periculo se & facere juvat : Sed suscipere sacram Eucharistiam sub utraque specie est persecti mimum , cum me lius exprimatur passio Christi qua redempti tumus, quam unica panis specie. Ergo dic.

CONCLUSIO SECUNDA .

Iustis rationibus Ecclesia rescidit pro Laicis usus calicis. PROBATUR breviter multiplici ratione. Primo quidem periculum loret, Me aliqua sanguinis gutta in terram prolab L tur . Secundo , non desunt qui a Vino abhorreant ; hinc esset utique vomitus occasio, sicque non satis consuleretur re verentiae tanto debitae Sacramento. Teristio , quandoque etiam contigit ut impii

pretiosum subsannaverint sanguinem , de

quo conqueritur S. Chrysostomus Epist. ad Innocentium I. ubi sciabit Locum

se in quo sancti servabantur, ingre 'i sunt

,, milites , quorum aliquOS scimus , nul-

los initiatos Mysteriis , di viderunt M omnia quae intus erant , quin & sanis .ctissimus c. hristi sanguis , scut in tu - multu . contingit, in praedi ctorum miliis tum vestes effusus est . is Demum dictum est communicantes sub una panis specie nullo defraudari bono : Ergo &c.

FIT SATIS OBIECTIONIBUI

Contra secundam Conclusionem. OBII cIES : Non potest citra peccatum calix denegari Laicis o Ergo dcc. Prob tur antccedens e Gelasius Papa jam laudatus cap. Comperimus, hanc affert rationem, cur calix non possit Laicis rescindi i Quia, inquit, divisio unius ejusdem, Mysterii sine grandi sacrilegio , nonis potest provenire. Ergo dic.

Respondeo negando autecedens. Ad probationem distinguo. : Non potest calix , secluso sacrilegio ex parte Manichaeorum Laicis denegari , concedo : ex parte sumentis , nego . Nisi tunc temporis calix

ab omnibus : Fidelibus indiscriminatim susceptus suisset , vix potuissent I Ianichaei detegi , qui non sine sacri lcgio . insciis

Catholicis , ad iactam mensam audebant accedere ut Eucharistiam sub specie panis sumerent : S in hoc sensu loquitur Gela sus ; unde Baronius subnotat Gelaiasium non dixisse, non potest perfici, non potest sumi, sed non potest provenire L. ne grandi sacrilegio. Insabii : Atqui etiam ex parte sumentis sne peccato non denegatur Laicis Eucharistiae calix : Ergo dic. Probatur subsumptum : Iustinus Apologia 2. ait. t Apostoli in Evangeliis ita sibi Christum is praecepisse tradiderunt , p, Scilicet sumere fianguinem . .Similia isquitur Cyprianus Lib. 2. Epist. 3. V quidam, ait, is vel ignoranter, vel simpliciter in caliceis Domini sanctificando , & plebi miniri strando, non hoc faciunt quod Christus se fecit, & docuit . ,, Eo loci, ut patet, non solum de Sacerdotibus , sed & de

Laicis loquitur . Succinit ,Augustinus L. quaestionum in Leviticum q. 37. his Verbis : Ad bibendum sanguinem omnesis exhortantur qui volunt habere vitam. GSed omnes etiam J aici adhortantur, ut vitam Labeant : Igitur auctoritates intelia ligendae sunt de Communione sub utraque specie etiam pro Laicis. Respondco negando subsumptum. Ad reliquas probationes distinguo : Et Pati s loquuntur de disciplina quae suo aevo

344쪽

D. Eucha liae Institutione, est.

Eorebat , ut etiam Laicis concederetur

Communio sub utraque specie , concedo :Sicut enim non desiunt rationes proe unica specie sumenda , ita nec pro duplici :& calix absolute juxta Patrum placita concedendus est Laicis, nego. Concilium enim tum Constantiense tam Basileense , tum etiam Tridentinum , statuerunt ut Communio. subi utraque specie juxta determinationem Ecclasiae fieret, vel non fieret ; cum autem aequum duxerit calicem a Communione laica rescindere , citra. peccatum , omisso calicα , sub una tantum panis specie potest communicare Laicus ingebis: Haereditas. sine injuria non potest denegari filio : Sed corporis & la guinis Cristi sumptio est haereditas omnibus indiscriminatim Fidelibus. debita .. Erugo &ca. Respondeo distinguendo minorem 2 Et Laicus fidelia sub specie panis communicando , sanguinem utique per concomitantiam accipit , concedo : sicque bono haereditario non defraudatur et & nullo modo accipit , nego a.

sine sacrilegio neminem abstinere posse a calice , quippe qui loquatur de Mania chaeis qui per istam communionem propellebantur a sacra mensa , quia a vino abhorrebant. Meiando: Nae dissicultatem auget lo

quutio, Patrum calicem commemoranis

tium , Mandoquidem juxta disciplinam

tunc temporix usitatam ,. de communion: iub utraque specie loquebantuη.. Cum autem Ecclesia. aliter fieri judicaverit pro subsequentibus. iaculis, standum est comis

munioni subi una panis specie .. Terris :. Ne dicas, propter hoc fidelemiax defraudari haereditate , cum sanguinem simiai cum corpore recipiat , quia juxta Concilium Tridentinum Sess. 23. cap. 2. totus Christus. sub. utraque specie realiter praesens est...

De frequenti Communione . Communio sub utraque sterio non semel dulcis concessa est, postea tamen re

scissa fuit ia PRIMUM pater ex Apostolo, qui I. Co-

mnth. II. ait : μιcumque manducaverit panem hune , vel biberit ealicem Domini inisaigne , . reus erit corporis is sanguinis Domi

ni . Idem petet ex Iustino , Cypriano , di disciplina Ecclesiae tempore Manichaeorum, immo & tempore D.. Thomae adhuc vigebat. in quibusdam. Ecclesiis occidentalibus , hoc est saeculo I 3, ut sege- Te est 3.. p. q. 8 o. art. o. in argument O

aeuia autem rescissa suerit, ha5emus ex Conciliis mox laudatis, & disciplina praesenti: immo nec sine privilegio Quisquam

Communionem sub utraque speciae potes M'accipere et ratio cut Ecclesia hanet resti M'derit communionem , est ut taliti Sacra- 'menti reverentiae consulatur , cuin vix

citra profvationem omnibus distribueretur Laicis. MULTA sn hac quaestione eliquanta

sunt; unum scilicet de communione se quentiori secundum se sumpta , alterum de dispositionibus praerequisitis ad comis munionem. digne suscipiendam .. Tertium num indiscriminatim peccatores , ab usa frequenti communionis arcendi sint. D mum quaenam sint regulae pro consulem da. , vel prohibenda. frequentiori cona

munione ia

PυNCT M' PRIMUNum frequenter communicandum si h o NCLUS IOi AFF IRMATIO.. PROBATUR ista Conclasio, septem p tissimum argumentis, scilicet ex Scripturae utriusiue Testamenti , ex traditione Patrum, ex Pr i Ecclesiae, ex sententiis Conciliorum, ex dictis Theologorum, expl1citis Mysticorum Dociorum , aenigus rationibas Theologicis.

345쪽

PRIMUM ARGUMENTUM Ex Scriptura sacra depromitur.

Figura vereris Testamenti. DIcTUM est supra multas veteris Testamenti figuras sacram prς lusisse Eucharistiam: Sed omnes ferme aut saltem celebriores , frequentem communionem sub- indigitant . Ergo &c. Probatur minor :inter omnes , magnisca est figura panis Angelorum manibus praeparatus , scilicet Manna , quo Deus Populum suum in deserto pavit : 1 ed Manna erat quotidie

colligenda , dc sumenda ; sie enim habc-tur cap. I 6. Exodi e Factum est ergo vespere , π ascendens returnix , cooperuit ea fra : mane quoque ros lacuit per circuitum castrorum . Cum rue operuisset supersillam te ra , apparuit in s tudine minutum , σquasi pilo rufum in similitudinem pruina δε- per terram . Lbod eum vidissent Ilii Israel , dixerunt ad inυuem : Man laeuia signi- Mai : Quid est hoc Ignorabant enim quid est et . diuibus ait Mooes : iste est panis ,

quem Dominus dedit vobis ad vescendum . Hic est sermo quem pracepit Dominus, colligarun Di que ex eo quantum suscit ad vescendum . . . Colligebant aurem mane singuli , quantum sulcere poterat , ad vescenuum .

Igitur sicut Manna ad vitam fovendam quotidie erat colligenda, sic & ad vitam animae restaurandam laepius pane Eucharissiae utendum. Ahejam Eucharistiae figuram habemn sin panibus pro postionis, qui perpetuo in conspectu Domini super mensam de ligno Setim auro puro obtectam , arionendi erant sic enim habetur , Exodi Σ3. P nes super mensam panes propositionis, ait Dominus Moysi , in conspecta meo semper. Rursus , I. Regum 2 r. Abimelech dedit David panem huiusmodi sanctificatum

ad vescendum . Douit ergo ei Sacerdos sanctificatum panem , inquit Scriptura : Neque enim erat ibi panis propositionis , qui sublati fuerant a facite Domini, ur poneνentur panes calidi. In illis sententiis duo observanda sunt ῶ Primo quidem quod Ianes in conspectu Domini perpetuo adessent: Secundo quod essent ca-

Dissertatis Tertia

li di , ut vapor panis sumigantis in odorem suavitatis ascenderet in conspectu Domini : si igitur frequentius panes a ponebantur , sic utique frequentius fidoles , ad sacram mensam debent acced re, ut Christo circumdati, anima, mente & spiritu in odorem suavitatis ascen dant ad Deum; scriptum est enim ab Apostolo 2. Cor. 2. ChriUtι bonus odor su-

Gratula novi Testamenti.

CARIsTUs ipse Ioan. 6. omnes fideles sic alloquitur : Nis manducaveritis carnem sui hemitiis , ct biberaris e Ius sanguinem , non habebitis vitam is vobis: Adeo bonus, providus , & misericors , ut sub tute minatione mortis , nos ad suam quotidie invitat mensam : dico quotidie, quandoquidem panis est cibus usualis, & ad vitam tum reparandam , tum conservandam , tum etiam ausendam quotidie necessarius: De isto ulu frequentiori verba laudata intelligenda esse ipse Dominus ait in oratione Dominica , ubi quid sit

petendum, nos edocet dicens: Panem nΦ-s um quotidianum da nobis δodie . Ergo dcc. Rursus , Joan. 6. iterum atque iterum nos ad frequentiorem communionem stinaulat. Sic enim ait: Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Non Myses dedit vobis panem de coelo, sed Paror meus dat vobis panem de calo verum . . . . dixerunt ergo ad eum et Domine semper da nobis panem hune .... qui manducat meam caνnem , o bibis meum fanguinem , habet vitam aternam . . .

scur miser me viυens Pater , is ego vi propter Patrem : π DI mauocat me , is ipse υἰυet propter me . Audis populum a

Christo ex pollulare, ut ranem suum semia per dignet tur illi dispensare : Igitur oclem per , hoc est frequentius pane n E charisti cum sumere debemus: Vides Christum dicentem eum jam vitam haberis , qui de suo manducat pane e Igitur ut nisi tantum panesi vitam perpetuo habeamus. spiritualem ,

. A GHν ' necelsarium est frequentius tam vivifico pane nutriri. Audis quod scut Christus vivit propter patrem , sic & sd lis qui manducat Eucharistiam tenetur propter Christum vivere ; cum autem vita

346쪽

De Eutharistiae In litutione , Uc. 3 I9

quit, adversus perfidiam Paganam descen-

vita in perpetua unione cum principio

vitae sta sit definitur enim a sancto

Thoma origo viventis a vivente principio

conjunctoὶ & nulla major sit unio internos & Christum, qui est via , veritas ,& vita, quam per Eucharistiam , saepius, ct sine intermissione, nobis, si quid amoris habemus, incumbit sumere.

SECUNDUM ARGUMENTUM

Traditiona innixum est.

SENSUM Seripturae saerae ex sanctis Patribus habemus , quippe qui inspirati a Deo loquuti sunt, & unanimis eorum de aliquo dogmate consensus , est inconcussa fidei regula. Sed Patres priorum ,& subsequentium saeculorum , fideles ad

frequentiorem communionem provocant,

innixi maxime laudatis modo Scripturae sacrae sententiis. Ergo &c. Ex secundo Saeculo te prodit Iustinus, qui Apologia secunda , ait : precibus is peractis, panis offertur , & vinum &M aqua .... Et distributio communicatio- is que fit eorum in quibus gratiae sunt M actae cuique presenti, absentibus autem se per Diaconos mittitur . is Erat igitur tunc pro more positum Caepius celebrare

sacra Mysteria, ct nedum praesentibus , sed & abientibus Eucharistiam dispensare: immo & illam, ut dictum est, domi

asservare, ut frequentius, & prout erat devotionis impetus illam sumerent. Ex tertio Saeculo, testem habemus sanctum Cyprianum , qui elavum Ecclesiae Carthaginens s tenebat anno 23o. Hic autem in expositione orationis Dominicae omnem tollit de frequ ntiori communi

ne ambiguitatem , his verbis : Huncti panem dari nobis quotidie postulamus, is ut qui in Christo sumus, & Euchariis stiam quotidie ad cibum salutis accipi - mus, intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti, & non communiis cantes a cailesti pane prohibemur, ais Christi corp0re leparemur. se Hanc ille Pater de frequenti Communione reddit rationem, eo quod nisi adsit frequentior usus, erit periculum a Christo separari: hine alibi vult Eucharistiam saepius ad constatores deserri, ne Hermes , in- dant in praelium. Ex quarto Saeculo , ejusdem veritatis defensor est Hieronimus , qui Epist. So. ait: Scio Romae hanc esse conluetudiis nem, ut fideles semper Christi corpusis accipiant . is Ambrosius ejusdem aevi

Pater L. f. de Sacramentis C. 4. expres

sius loquitur: Si quotidianus est panis, is inquit, cur post annum illum sumis ...is Accipe quotidie , quod quotidie tibi is prosit : sic vive, ut quotidie merearisis accipere : Qui non meretur quotidie

is accipere, non meretur post annum ac- is cipere. HEidem veritati patrocinatur Rasilius Epist. ad Caelariam. Patriciam his verbis : Communicare singulis diebus , ct ian-- ctum Christi corpus percipere praecla- rum est, ct utile , cum ipse dicat ;o Qui manducat meam carnem, & bibit se meum sanguinem , habet vitam aeteris o nam. Quis igitur ambigat. vitam assidue is participare, nihil aliud esse quam mulis lifarie vivere . Nos autem quater in is singulas hebdomadas divinis Sacramen. o tis participamus. 3, Ex quinto Saeculo , obviam venit Chrysostomus, qui Honailia 6 i. ad populum Antiochenum sic loquitur : o consumis tudinem l D praesumptionem l Sacrifi-- cium frustra quotidianum Incassum a1 si si stimus altari, nullus qui Communice se tur . is Audis sanctum Doctorem conqueri, quod fideles frequentius ad sacram

mensam non accederent . Rursus Homitia i . in Epistolam ad Haebreos: Quidis vero, ast , quinam erunt nobis magis, accepti, an qui semel , an qui saepe , is an qui raro Nec hi , nee illi, seis liis qui cum munda conscientia , qui cumis mundo corde, qui cum vita irrepreis hensibili; qui sunt hujusmodi , semperis aec dant.

Non omittendus sanctus Augustinus . Q dappe qui Epist. iis . ad Ianuarium cap. 3. p. 2 a. totum negotium de frequenti vel rara communione dirimat: Ibi refert duplicis personae placita , unius Eucharistiam quotidie frequentare volentis; et teiarius ab eadem prae reverentia & humiis litate nonnumquam secedere cupientis Dixerit aliquis, ast , non quotidie acinis cipiendam Eucharistiam. Quaesieris quare

347쪽

a r o Dissertatis Tertia

is re Quoniam , InquIt , eligendi sunt

is dies quibus purius homo continentiuiis,s que vivat, quo ad tantum Sacramentum ,, dignius accedat. Qui enim manduca-

is verit indigne, judicium sibi manducat, is & bibit. Alius contra: Immo, inquit, si tanta est plaga peccati, atque impe- , tus morbi, ut medicamenta talia dif- is serenda sint, auctoritate Antistitis deis bet uuisque ab altario removeri , adri agendam poenitentiam , & eadem au is ctoritate reconciliari. Hoc est enim in is digne accipere , si eo tempore acciis piat, quo debet agere poenitentiam ;is non ut arbitrio suo cum libet, vel auis serat se communioni, vel reddat. Ce- is terum si peccata tanta non sunt , ut is excommunicandus quisquam homo ju- is dicetur , non se debet a quotidianais medicina Dominici corporis separare. ,, Audis S. Doctorem. I. Frequentem communionem approbare. II. Id unum velle, eum qui vel inhaeret peccato laetati, vel paenitentiam publicam agit , ab illa re

movendum esse. III. Si percaea tanta non sunt, ut excommunicandus quisquam 3udiceis .

tur , Eucharistiam arequentius posse sumere. Tum litigantium componit litem his verbis: Rectius inter eos fortasse se quisquam dirimit litem , qui monetis ut praecipue in Christi pace permane- ant : Faciat autem unusquisque quod is secundum fidem suam pie credit esse,

o faciendum. Neuter enim eorum Oxli is norat Corpus & sanguinem Domini , is si saluberrimum Sacramentum certatimis honorare contendunt. Neque enim liis ligaverunt inter se, aut quisquam eoo rum alteri se praemisit, Zachaeus, &o ille Centurio , cum alter eorum gauis dens in domum suam suste rit Domi- is num; Alter dixerit: Non sum dignus,

is ut intres sub tectum meum: Λmbo Salia is vatorem honoro ficantes diverso , &is quasi contrario modo : ambo peccatis

is miseri , ambo misericordiam conseia is cuti . . . . Nam dc ille ει orando, nonis audet quotidie sumere , ille hono-

is rando non audet ullo die praetermit- , , tere . Contempt m solum non vult

cibus ille , sicut nec manna fastiis is consecrationi Eucharistiae, eommunIea

, bant eidem. 33

TERTIUM ARGUMENTUM

natat Ecclesia D. IN moralibus praxis Ecclesiae plurimum pro aliqua disciplina valet, & usus interomi ia spectandus est : atqui nedum ex

sententiis Patrum; sed & ex ipsa Ecelssae praxi frequentioris communionis usus irinatur. Ergo Sc. Probatur minor va riis momentis.

Primo quidem e Tempore Apostolorum fideles quotidie ad vesperam, Christi insistentes vestigiis, communicabant, ut liquet ex Apostolo, qui I. Cor. 1 I. quos. dam increpat , quod non satis devote ad sacram accederent mensam. Hoc ipsum expressius habetur Actuum . a. ubi de iistem fidelibus haec leguntur : Eran3

aurem perseverantes in iactνina Apostolorum , eommunitatione fractisvis panis , πα-rionibus. Secundo Communio frequens erat

Carthagine , tempore sancti Cypriani , Romae , vivente sancto Hieronymo :Mediolani Divi Ambrosii IEvo , ut ex auctoritatibus laudatis luce meridiana

clarius apparet. Disciplisa s. Saculi pro frequenti Communione. Non iniueundum erit eo loci texere ,

qualis fuit Ecclesae disciplina pro Communione saepius tum a peccatoribus, tum, jullis frequentanda . Primo : Tempore Caroli Magni anno circiter g I3. mos perdurabat, ad sacram Synaxim ter saltem in anno accedendi . Praeceptum de hoc momento restauratum est in Concilio tertio Turonensi canoneso. di habetur 'L. 2. Capitulariorum P. s. his verbis: Ut si non frequentius, 4 vel ter laici homines in anno commuri nicent, .nisi 'forte quis majoribus quia si buslibet cir minibus impediatur . ,, tatamen Cum texceptione , ut isti in Coena Domini ad Sacram meniam Teciperentur: Sic Pstisiuit Concilium 1. Cabit ense Ca-

Petrus Blesei sis Sermone I 6. ait In

prima Ecclesia, quotquod intererant

none 47. In coena Domini a quibus. dam .percoptio Eucharmiae megligitur , , quae quon jam in eadem die ab omni-

h bus fidelibus , exceptis his , quibus

348쪽

De Eueharistiae In Ilitutione , Sc. 3 ri

ti pro gravibus eriminibus inhibitum est, is percipienda sit, Ecclesiasticus usus deis monstrat; cum etiam poenitentes ea-

dem die, ad percipienda corporis , &is sanguinis Domini Sacramenta recon-

s, ciliat .

Secundo: Theodulphus Aurelianensis praecipit, ut cuncti fideles singulis Qtiadrages mete Dominicis, insuper dc diebus Iovis , Veneris , dc Sabbathi Hebdomadae

sanctae, maxime vero die Dominica Resurrectionis communicent . Ita Capitulare Theod. cap. 4 I. Singulis diebus Do- ,, minicis in Quadragesima , praeter hos,, qui excommunicati sunt , Sacramenta

,, corporis, dc sanguinis Christi sumenda es sunt, & in coena Domini , dc in Pari rasceve , & in vigilia Paschae , dc in is die Resurrectionis Domini penitus abes omnibus communicandum, & ipsi diesis Paschalis Hebdomadae omnes aequaliis Religione colendi sunt. se Capite vero 44. subdit Religiosos , dc Monachos singulis serme diebus sacram Synaxim sumere. Salva ratione eorum . qui exis communicati, non quando eis libet, se sed certis temporibus communicant ,

- & Religiosis quibuscumque sancte vi- ,, Ventibus, qui pene omni die id faciunt. ,,

Terris: Carolus Magnus omnes invitabat fideles, ut singulis diebus Dominicis, ec aliis solemnibus festis sacram Eucharistiam sumerent; sc habetur L. 3. Capitulariorum et I 81. dc L. 6. Cap. III.

Ut omnes, air, per dies Dominicos , ia dc festivitates praeclaras, sacra Eucha- ristia cum municent , nisi quibus absti-M nere praeceptum est. Tum posteriori loco ait : Placuit ut fideles. dcc. sis fieri potest, omni Dominica die com-ri municent, nisi criminali peccato, Ecis manifesto impediantu in quia aliter sales vi esse non possunt, quoniam Dominusis dixit, Qui manducat meam carnem

aeuarro : Tempore Ludovici Mantueti Caroli Mapni filii, ad hanc devotionem adhortati sunt Patres Concilii sexti Pari

is ne vero Iacri corporis , dc sanguinisse Domini nostri Iesu Christi , inquiunt, se nihilominus monemus , ut quod Chriis stianae religioni expedit, dc scut vobisse a Patribus nostris admonitum est in, Presar Tisol, ,, aliis Conventibus, quando possibile sumis rit, faciatis, dc vestro exemplo , voisse bis famulantes , ut hoc faciant , in-

is struatis. M inra: Herardus Archiepiscopus T ronensis an. 838. capitulari s 3. dubio-procul exigit , ut ex tribus Dominicis in una fiat Communio , hoc est , ut semel in mense quisque communicet : Ut , is inquit, populis praedicetur, ut oblati is nes Deo offerant, & ut tertia domi ἀδε nica, vel quarta communicent , abiliari nentes se a Luxuria , propriisque ux

o ribus, Ac reliquis illicitis , nisi sorteis criminalibus culpis sint impliciti. is

Demum, Amalarius in una e suis epistolis testatur antiquos Canones obligasse fideles singulis diebus communicare, dc rationem reddere, si ab hac devotione , justa de causa impedirentur. Item Geninnadius conluluit, ut fideles singulis diebus Dominicis de pane sancto participarent , aitque, bonum esse Augustini Consilio ad l rere, qui Communionem quotidianam praedicabat; sic legitur de Amalario Tom. 7. Spici legii pag. rra. Praecipitur in ca-

is nonibus, ut omnes ingredientes Eccle-- siam, communicente quod 'si non comis municaverint, dicant causam quare nonis communicent &c. , , Haec igitur fuit noni seculi pia eonsuetudo , ut frequentius ad sacram mensam accederent cuniacti fideles ; si excommunicatos , Poeni tentes publicos , 8c alios qui gravioribus

peccatis scandalosis detinebantur, excipiamus; ita tamen quod semel in anno , modo vere poenitentes existerent, s cram Synaxim possent sumere : Igitur non sine ausu temerario, dc Zelo non se cundum scientiam abrepti , nonnulli novatores Pharisaico pulvere conspersi, nutu proprio, dc juxta phantasiam , contra praeceptum Ecclesiae, oc iplam traditi nem laicos a facra mensa praepediunt , immo & communionem eis, ad plures usque annos procrastinant. Incassum enim replicarent frequentiorem Communiciis nem, non nisi prioribus Ecclesiae saeculis suisse usitatarn, cum nono saeculo mirum in modum fervesceret haec devotio, ita ut sacra Hostia tunc temporis in manu fiderilium reponeretur, ut ipsi se communic rent. Refrisescente vero charitate, oc Communione frequentiori , abstinuit Ecclesia

349쪽

corpus Domini in manu porrigere , sed solis committere Sacerdotibus, ut populum communicarent, ut habetur in quodam canone veteris Concilii a Reginone laudato L. I. cap. I99. his verbis: Nul- ω li Laico, aut seminae Eucharistiam in is manibus ponat , sed tantum in ore , D cum his verbis, Corpus, & sanguis Do- is mini prosit tibi ad remissionem pecca- torum, & ad vitam aeternam. D id plura adjiciam λ Ea erat ersa sacram Eucharistiam fidelium nono laeculo devotio, ut vel ipsis infantibus baptizatis concederetur Eucharistia; sic habetur L. t. Capitulorum Caroli Magni cap. I 6 I. ubi haec leguntur: Ut Presbyter se in- , , per Eucharistiam habeat paratam , ut is qua udo quis infirmaverit, aut parvulusis infirmus fuerit, statim eum communi

se cet, ne sine communione moriZtur . ,

qtae quidem consuetudo cessavit in Occidente, sub finem undecimi saeculi sub Paschali Papa II. sed ad hunc usque diem

perseverat in oriente. . Usum frequentioris Communionis suta sequentibus saeculis restituit S. Thomas Doctor Angelicus, omnes in Oscio ea intentione composito ad hanc devotionem invitans I restituit sacra Synodus Tridentina, ad hoc adhortans utriusque sexus personas : restituit in primis suo sevo S. Franciscus Salesius. Terrium Argumentum sis ex Conciliis. DIscIPLINA Ecclesiae juxta Conciliorum placita regulatur: Atqui Concilia ad frequentem Communionem adhortantur fideles: Ergo &c. Probatur minor. Concilium Rhemense anno Is 83. titui. de

Eucharistia . Haec dicit : Cum nihilia habeat Christiana religio Sacramento,, Eucharissiae praestantius, & augustius, ,, nihilque ad sancte, & inculpate vivendum essicaeius ejusdem frequentissima

,, participatione fideles omnes hor- M tamur, & per viscera milericordiae Dei ,, nostri obsecramus, ut quam saepisti me, . M saltem vero diebus solennibus commum nicent , dc quotiescumque postulaveritti ingruens aliqua necellitas , quae vita tuis humanam in diserimen , ct periculum

adducat. H

Tum Burdigalense agno I 624. celebrato

Dissertatis Tertia

titui. de Sacramentis e. r. ait: saepissi- is me fideles ad sacratissimae Eucharistiae, , sumptionem cum omni devotione , &is compunctis cordibus accedere per

is piamus. 33

Basileens hanc eamdem commendat disciplinam anno 1437. his verbis: is Quod is autem saepe accedere ad Eucharistiam

is percipiendam digne , & devote , &is cum discussione debita, sit utile & valis de proficuum , immo summe necessa-- rium, cupienti , & desideranti in via se Domini non regredi . sed progredi ,

is omnes Doctores Catholici laudant , ., hortantur: is incessanter fidelem populum admonent, & obsecrant. Tridentinum simi lia loquitur Sess. 22. C. 6. optaret quidem , ait, sacro-sanctari Synodus, ut in singulis Missis fidelesis aditantes, non solum spirituali affectu, sed Sacramentali etiam Eucharistiasis perceptione communicarent , quo adis eos sanctissimi hujus sacrificii fructus

., uberior perveniret. Idem jam dederat Concilium Sess. I 3. cap. 8.

QUARTUM ARGUMENTUM

Ex Theologis eruitur.

INTER Loca Theologica quibus veritates fidei, & disciplinae Ecclesiae capita

propugnantur, auctoritas Theologorum an numeranda est. Atqui Theologi omni exceptione majores docent frequentiorem Communionem , nedum ad persecti

nem, sed & ad salutem utilissimam ecse: Ergo &C. Primo quidem ex Concilio Basileensi mox laudato dicente omnes Doctores, uesanctum Rernardum, Divum Bona venturam,& alios permultos, tum vetustiores, tum recentiores docere , & propugnare stequentiorem Eucharistiae usum : sed instar omnium sit sanctus Thomas Doctor ille Angelicus ; hic q. go. art. IO. ex prosesib hanc movet quaestionem , utrum

liceat quotidie Sacramentum suscipere Tum propolitis in contrarium argumentis ,

sic debellat : Sed contra est , inquit, is quod Augustinus dicit in libro de verbis Domini serinone 28. Iste pa-

quotiis

die a

nis quotidianus est , accipe

350쪽

De Euchari liae In litutione, Sc. 323

de verbo ad verbum ipsius sancti Episco- die , ut quotidie tibi prosit . is Deinde vero in corpore articuli ita prosequitur. Dicendum, quod circa usumis hujus Sacramenti duo possitnt considem rari . Unum quidem ex parte ipsius is Sacramenti, cujus virtus est hominibus,, salutaris, & ideo utile est quotidie i is piam sumere, ut homo quotidie ejus is fructum percipiat, unde Ambrosius diri cit in libro 4. de Sacramentis c. 6. Si is quotiescumque effunditur sanguis Chriri sti , in remissionem peccatorum effun-m ditur, debeo semper accipere: qui semisis per pecco, debeo semper habere mediis cinam. Alio modo potest considerari ex ,, parte sumentis , in quo requiritur, utri cum magna devotione, & reverentia adri hoc Sacramentum accedat : & ideo siri aliquis se quotidie ad hoc paratum in-m veniat , laudabile est , quod quotidie,, sumat ; unde Augustinus cum dixisset, is Accipe quod quotidie tibi prosit , sub-

,, jungit: Sic vive, ut quotidie merearis,, accipere. Ergo &c.

QUINTUM ARGUMENTUM

Ex sanctis Doctoribus Musticis proin

edit . .

IN his quae pertinent ad persectionem animarum , vel augendam , vel saltem Conservandam, inter omnes audiendi sunt Doctores Mystici , qui rerum spiritua- Iium usum proprio comprobant experimento : Atqui ex Doctoribus Mysticis

frequenter communicandum est, cum nullum sit medium essicacius sanctissima Communione ad ciendos pietatis affectus. Ergo &c. Probatur minor. San rus Carolus de hoc venit in testi-INonium maximum , quippe qui scientia Sanctorum donatus sit, , Tridentino adfuerit Concilio, cujus mentem inter Omnes attigit. Porro magnus ille Praesul hoe pastoribus suae Dioeceseos documentum praebet , ut populum ad frequentiorem Communionem provocent , ei ad hoc tum regulas purissimae moralis , tum nascentis Ecclesiae exempla, tum etiam doctrinam communi Patrum suctagio celepi voces reserunt.

19eν utique celeberrimus testis est S. Franciscus Salesius, vitae spiritualis indagandae doctissimus Magister . Hic autem 2. p. introductionis , ad vitam devotam, ex Gallico idiomate Latine sic redditur,& ait de Communione sermonem instituens . Si mundani quaerant a vobis is cur saepius communicatis, illis dicite a ,, Duplicis generis personas frequenteris communicare debere ; persectas quiis dem, cum enim sint optime dii positae, ,, non sine irrogata sbi ipsis injuria . ad ,, principium, & persectionis sontem non ,, accederent: imperfectas vero , ut justa is de causa ad ipsam aspirarent persectioisis nem 3 sortes, ne debiles evadant, tum ,, fragiles , ut sortes fiant; aegras ut sa-

,, nentur, sanas etiam ne prolabantur in is morbum: vos vero, ut imperfecti, deis biles, & aegroti, indigetis saepius comin,, municare. . . . respondete illis, eos qui ,, multis mundanis non implicantur ne- is gotiis, teneri saepius communionem suis mere, eo quod per tempus liceat; ceri teros vero qui e contra multis vacant, is utique ad communionem accedere, quia auxilio egento is Tum in Philothea r. p. cap. 2Ο. Quo tidie Eucharistiae communionem perci pere nec laudo, nec reprehendo. Ο -

nibus tamen Dominicis diebus communicandum suadeo, & hortor, si tamen mens sine assectu peccandi sit . is Gersonius L. de praep. Missae consid. M. similia docet : concinit Taulerus apud Ludovicum Blesensem L. de Sacramentis c. I 6. g. F. in Conc. an. fid. c. s. g. I. scribit S. Gertrudem orantem pro unica sui Monasterii religiosa, quae ceteras RCommunione deterrebat, a Christo interius illi loquente haec audivisse : Cumis deliciae meae sint esse cum filiis homi-

is num , dc propter meum erga illos si morem istud instituerim Sacramentum, is ut fideles illud ipsum in meam comis memorationem reciperent . meumquGis totum desiderium esse cum eis usquaeis ad consummationem saeculi permane is re : quicumque eas a peccato mortali

ura D

bratam proponendo, quatenus tantis im- is immunes , verbis veli aliter avertunt ,

pulsus motivis , sacram mensa in frequen- j is ne pretiosum istud amoris mei pignustare satagat , quae quidem verba q*si is sulcipiant , utique quodam modo pr. - X x Pedian

SEARCH

MENU NAVIGATION