De verbis Domini, Hoc facite, pro oecumenico concilio Tridentino, aduersus sophisticas nebulas Matthiae Flaccij Illyrici. Per F. Iohannem Porthaesium postulatum Ecclesiasten celeberrimae Ecclesiae D. Martini Turonensis. ..

발행: 1567년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ad Pastores dirigitur, oblationem per se inuoluit. Quod si plebi do ministris ex

aequo conueniat hoc mandatum, facere corpus, seu hoc facere, plebs debet potestate sibi concessa cosecrare,immolaresumere ac distribuere, sicut mini-r.Cor. . stri.& sic talis minister, qualis populus. cq 'st' omnes ergo Apostoli, omnes ministri,& dispensatores mysteriorum Dei, contra sanctu Apostolum. Verum enim 'erosi Ministri hoc sacrum munus usarpant sine Dei verbo expresso, politicu erit,dcnon religiosum, in praeiudicium & diminutionem potestatis omnibus ex aequo concessae & commisia, imo plebs recedet tunc a Dei expresso iussi Hoc facite, permittens tantum ministris hoc munus consecrandi, immolandi, & distribuendi, quod erat secundum Lutheis

Tanos omnibus ex aequo conueniens .

Quod si tutati fuerint ministris tantum Conuenire ut conficiant & distribuant

plebibus, quibus diuinis verbis id in coena probabunt nisi his. Hoc facite in mei

comu

142쪽

HOC FACIT ac MComemorationem. Praeterea quomodo

manducabunt hoc ipsum corpus Christi in coena, pro nobis datu sub specie bus panis & vini,nisi suetit antea ibidem

virtute verbi factuna' Consecratu ergo& effectum habemus in Christi come morationem diuinum corpus, quod consequenter est etiam sumendum ac distribuendum in siti commemorationem. Caeterum,iussit Apostolis facere simpli- Christis citer, s& non manducare tantum & bia obtulis inber id quod secerat. Fecerat aute illud ipsum suum corpus, quod fuit datum in passione pro Apostolis: at illud erat immolatu, propterea consequens est Christum Dominum in coena immolassi dicens: Hoc est ipsum corpus meu,quod pro vobis datur, vel tradetur. Fecit enim id quod dixit:ergo suum sacrum corpus pro nobis immolatum suit essectum. FaCere vero, Vt diximus,corpus immolatu in cruce pro homine,est mactare: unde reuera seipsum modo exangui seu incruento in nouissima coena pro nobis Patri I obtu-

143쪽

obtulit. Nam non fecit, secundum silui Verbum, Corpus madiandum, sed mactatum,quod nos Christi ministri facimus: non rursiis loriolantes, sed macta, tum pro nobis facientes seu offerentes. unde dicimur immolare, quia immola-, tum pro nobis in cruce facimus,)cuiui

oblationis actio est mystica, non ad retoterandum semel factum sacrificium, sed . ad illud dispensandum & instimendum. Propterea no fit trans substantiatio per diuini verbi efficacem virtutem vi subinde immoletur, sicut calumniantur impudentissime nostri aduersarii, sed in c5, secratione ac diuina trassebstantiatione sit ipsam et oblatio,qua postea-antea explicarat & explicat, diuinam lcilourgiam faciens Sacerdos,multis verbis ac lignis. Deinde Apostolis mandatum fa Dr.ra ciendi dedit,dicens: Hoc facite in mea

comemorationem. Fecerat autem condi

secrando,osserendo, ac sumendo,ut diximus, corpus seum, ergo Apostolos id sacoro decreuit. At consecrare & offerrα

144쪽

HOC FACITE. soconsciendo & sumendo non poterane sine Sacerdoth ordinatione:vnde neceia sum est, his Domini verbis eos Sacerdo' tes institutos,ut facerent corpus mactatum pro nobis, sumerent, ac dispositis distribuerent. Non sint proinde secundum expressum Dei institutum legitimi Ministri, qui non faciunt corpus, quod mactatum est pro nobis, sicut Christus Dominus praecepti,dicens: Hoc facite

in mei commemorationem . Hoc,propterea primo corporis substantiam desiis gnat, quae est efficienda. Deinde connotat actionem sumptionis manducando& bibendo diuinum corpus per verbum essectum. Nam implicat contradictione manducare & bibere corpus & Christi sanguinem in commerationem eius, nisi prius Spiritussancti obumbratione suerint effecta,secundum verbum Dei, H0c est ipsim corpus meum. Expresso ea de causa Dei verbo sese opponunt adue sarii qui stimere contendunt, mittentes confectionem corporis mactati,quae

145쪽

DE VERBIS DOMINI,

secum consequentia necessaria sacrificium inuoluit. Profecto stupidos ridi- eulosque nimis sese ostentant, quando mandatum sumendi corpus mactatum admittunt, interim nescientes potestatem coficiendi rem sumendam sibi conimissam prius. Subinde verbum Dei manet firmissimum, quo docemur ChristudedisseApostolis corpus, quod suit mactatum in crastinum, non enim damus 8 res no factas) idcirco Christus fecit hoc ipsum suum mactatu corpus priusquam daretur . Id autem est immolare, ideo immolauit ut Apostoli participes essent sacrificij. Hinc est quod terrena semeta transire secit in immolatum corpus, ae effusum sanguine, priusqua daret, iuxta verbum situm,hoc est corpus meti, quod pro vobis datur. Quod si quis refractarius opponat,Agnu occisum ab origine mundi, cuius participes fuerunt Patres nostri,hoc in figura, voto,promissione, ac desiderio fatemur factum, no autem

146쪽

HOC FACITE. 6ssone completum credimus. Patres enim qui Christum incarnandum prae cesserunt, spiritus sancti gratia ec perunt per sdem in promissum mediatorem, quae suit illis sacerrimum pignus

beneficis, suo tempore in sua natura per Messiae immolationem accipiedi, cuius sunt reuera effecti participes per inca nationem, baptismum, coenam nouissimam,ac passionem:Apostoli vero in corna, sicut nos, acceperunt hoc incarnaintum & immolatum in crastinum diuinum Corpus , quamobrem panis & vini

elementa semper demutata sunt in illud ipsum Christi corpus pro nobis datum

in die veneris sancta. SECTIOD.XIII. SI quis autem curiosias, quaerat a no bis,quam ob causam Christus in corana secerit corpus immolatum in die sanis cta,cuius efficientia: ipse aiulior existensusque ad consummatione saeculi nos ministros constituit'Sane respondemus,Dei

velle & posesecundum tuum verbum,

147쪽

DE VERBIS DOMINI,

esse sapientissimam omnium rerum ratione. Ideo nos suo verbo expresso tantum insistere ac fidere affirmamus. V rum simul istud intelligimus. samma actum sapientia, ut relinqueret hoc suum corpus, quod efficeretur mactatum, ne iterum putaretur sanguinis profusone immolari. Hoc inquam sacriscatum nobis commisit, ut quasi ob oculos si1am passionem presentem summo nostri amore captus,exhiberet.Nihil enim maius cogitari potuit aut committi,quam ipsa oblatio inter Ecclesiae manus depoα sata, non quatenus viva tantum,sed simpliciter quatenus oblata,ut scirent intelligerentq; hanc oblationem mysticam di incruentam,esse legitimam dispensationem ac sumptionem sufficientissimi sacrificij in cruce peracti:Veruenimvero scut in cruce oblatu fuit pro vivis, desunctis,& cunctis mortalium necessitatibus, ita dispensandum est pro ommunecessitate per oblationem exanguem.

Vnde altaris sacrificium est quoad effi-

148쪽

cientiam,seu in effectu per se propitiatorium ad remisionem peccatorum institutum, & laudis est etiam oblatio. Sed quum ratione habeat sacrificii sanctificatorum dicente A postolo, Probe eseipsum homo) ordo rerum postulat, ut

effectum exerat in reconciliatos,& dis positos, secundum mensura donationis Christi. Dicitur verb ab Ecclesia sacriis scium laudis secundum scripturas, Leuit. 7. quia laudes pro reconciliatione,& gratiarum actiones pro beneficiis a ceptis stiper re oblata osseruntur. qua de re proprio tractatu ex Dei verbo & Pa trum sentetia disputare alibi speramus.

Praeterea, quando a nobis quaerunt adstuersarij, quomodo transeant esemet a mcorpus mactatum pro nobis, id fieri omam ipotentia verbi, Spiritusq; sancti opem ratione, astruimus, quoniam dixit &H cta sunt ut aiunt Cyprianus,Ambrbsius, Chrysostomus, Augustinus, Theophi dactus; Damascenus, α Basilius. Nam sirperuenit Spiritus sanctus,& obumbratia . . I iiii dosi,

149쪽

DE VERBIS DOMINI,

Υbeopbii. donis,ea demutans in id quod no erant, ' M. I /ςςx in corpus & sanguine Domini, ae M.=.i ix/ Vt tunc desint esse quod erat, & fiant Dama lib. iuxta Dei verbum,hoc est ipsum Christi

4 cap. 4. Domini corpus,quod non erant. Qua Leituri uo re haec res Iumme diuina,praebere nobis ad manducandum & offerendii carinnem vivam, innocentem, inconsumptibilem, immortalem, & impartibilem,

quae manducata & oblata,semper eadem manet, immortalitate dc vita aded sce-cunda, ut sumpta reddat nos vivos, ac Vera vita, suo tempore reuelanda, aeterinnaliter praemunitos, nostram interim in dies absorbens vetustam mortis mortalitatem. Non enim consumitur hoc sacrificium manducantium morsibus, sed inconsumptum permanens manducan tium niurialitatem consumit,mortem';

eis connaturalem sita inessibili efficientia absorbet. Verumenimuerὁ ad verbum Dei aduersarios prouocemus,cui illi se obtemg.coriar. Perare fingunt. Pronunciat aute Chri-

150쪽

HOC FACITE.

ulus sine verborum inuolucro : Hoc est ipsam corpus mes, quod pro vobis frangitur: hoc facite in meam commemorationem. Iubet no tantum dicere ver bis, aut manducare & bibere in eius c5na emorationem, sed etiam facere simpliciter, hoc quod ipsemet Christus Dominus fecerat prius. Acceperat autem panem,benedixerat, suum mactatu corpus essecerat,ac primus sumpserat: ideo hoc totum Apostolos facere decernit. Iubet enim sacere in sui recordationem, quoad actionem, qua elemeta efficiuntur corpus sacrificatum,& sumuntur in memoriam benedictae pastionis, ut nihilosecius maneat sacrificij substantia, quoad rem oblatam. Iam quid facere, determinatu per actus religionis significarit,ex scripturarum usu penitius uno& altero exemplo iterum doceamus,ut utriusque testamenti collatione,ac figurae ad veritatem comparatione, inimicorum nostrorum asinariam impudentiam coerceamus. Legimus aute Exod.

SEARCH

MENU NAVIGATION