장음표시 사용
61쪽
32 APPARATUs AD PHIL. ET THEOL. Quare satius duco his abliinere , dc hoc unum monere tirones, habuisse veteres Theologos , ct Philosophos , seu Poetas mundum pro Deo , ejusque partes in Deos retuli me , dc nominibus suis distinxisse : si J quibus addide-xunt heroas suos , dc plurimas fabulas , ex quibus Theogoniae constant: quaeque a populis pedetentim receptae fuere et nee aliud in eorum Theogoniis investigari oportere, saJ tametsi alii alio modo eadem explicarint . Quare non ad Rationales, sed Traditionarios philosophos reserendi sunt . 1 I. Poetis POLITICI sapientes successerunt , qui
hominum mores ex rectae rationis praescripto formarunt , societates constituerunt, easque legibus utilissimis temperarunt et idque tanto cum operae pretio , ut ex Graecia , veluti ex equo Trojano , innumeri sapientes sint egressi, qui dc leges populis sanciverunt, dc eos prudentissime re xerunt , dc tam magna prudentiae opinione floruerunt', ut non solum Romanos illos , gentium domitores , docue rint ; sed etiam nunc Europa omnis, quae Romanorum legibus gubernatur , praeclarissimis stet Graecorum institutis .
Hine Zaleuebus Locrensium , dc Epizephyriorum legislator celebratur : Catanensium , dc Italorum , de Siculorum Charondas : Λtheniensium Triptolemus , Draco . Ω- Ion , ceteri r Lacedaemoniorum lacurgus et Cretensium Rba amantus, o, Minos . s3J Hinc etiam septem illi veteres Sapientes nominati, Thales , Solon , Chilon , Pittacus , Bias , Cleobulus, Periander , cujus loco alii reponunt
M onem, qui a prudentia Politica dc Legislatoria , dc Poes , dc magistratibus , quos gesserunt, si Thaletem excipias,
ΓiJ Confer. Everard. Hirbius Λntiquitates Homericae L. I. c. r. IJ Confer. Moshemius i. c. p. 28 I. seqq. 33 De veteribus Legislatoribus , qui fama feruntur , di- putat Fabricius Biblioth. Graecae Vol. I. pag. F28.
62쪽
ΡΑRT. I. LIBER PR IΜUs . 3 3 inlustre sibi nomen fecerunt. ζ1J Verum hi omnes etiamsi
brevibus sententiis acute excogitatis , dc ad mores emendandos accommodatis , ad hominum famam processerint;
a J tamen inter philosophos eo sensu , quo nos eos accipimus, numerandi non sunt: Γ3J neque enim eo modo philolophati sunt ac Thales , qui Practicae philosophiae Theoreticam adjunxit , de quo sequenti capite erit
CAPUT VI. De Graeeapbilosopbia usque ad Christum , praesertim de secta Ionica .HAec initia Graecae eruditionis fuere . At mature Graeci , ut erat illa gens ad omne litterarum genus exincolendum facta , viam, qua ad Philosophiae adyta contendere possitimus, invenerunt . Ergo quo tempore ludaeorum regnum inclinare videbatur , eodem Graeci homines , quasi ab illa essent rerumpublicarum libera sentiendi facultato excitati , rerum caussas libere & peracri judicio investigarunt; & initia Philosophiae illius, quae post obtinuit, - posuerunt . Universa autem Graeca philosophia a duobus auctoribus , tamquam a duplici fonte , di manat, Thalete ,& Pythagora : quorum primus Ionicam sectam , alter vero Italicam condidit .. De Ionica in praeientia, de Italica sequenti capite sermonem faciemus.
tJ Confer. Dioeten. Laertius L. I. praestertimL. 3I'. 6 I. a J Eorum sententias e licavit Bu deus in Sapientia veterum , seu dictis inlustrioribus septem Graeciae Sa
63쪽
34 APPARATUS AD PHIL. ET THEOL. Secta Ionica . I. Ac primum Nates . Mileti in Ionia natus annoe r. Olymp. xxx V. IJ hoc est IOCXxxx. annis ante aeram Uulia. gatam; cum Mathematicarum disciplinarum studio ineenderetur, Naturae scientiam feliciter persecutus est, praesertim Corpuscularem philosophiam . Cumque Moralem , dc Politicam , pro more illius aevi, calleret , inter VII. Graeciae Sapientes numeratus est . Verisimile est , nihil scriptum reliquisse Thaletem sad praeter : quidquid dicat Plutarchus, ct alii, qui certa monumenta non proferunt . IJ Auditorem habuit Anaximandrum Μilesium , s Jqui privatam Thaletis institutionem publicam secit, & auditores plures instituit : & primus Naturalis philosophiae praecepta scripto consignavit : ssJ quod ante se alii nefas
esse putabant, arcana Philosophia contenti . Multum Maiathcmaticam , & Physicam auxit Anaximander. Ab hoc Anaximenes eruditus s6J Naturalem philo rhiam docuit Anaxagoram , & Diogenem Apolloniatem , IIJ qui illi in cathedra ordine successerunt. Huic vero rebelaus successit, Anaxagorae discipulus , s8J qui eadem Socratem erudivit Λthenis . Et in hoc Arcbelao Ionica secta sinem fecit. Ionicorum vero systema quale fuerit, pro certo dice
s13 Laertius I. c. L. I. f. 3T. a J Idem ibidem s. a 3. confer. Fabricius Biblioth. Gr.
Vol. I. p. 238. IJ Fabricius I.ein. 23 s. dc melius Demonstrat. Evang. P. II. c. a. s. r. s 3 Laert. L. ILLI.
7J Cieero de Nat. Deor. L. I. n. I I. Laert. L. II. f. IT.
64쪽
PART. I. LIBER PRIMUS . 3 yre non possumus e quod nulla eorum exstant scripta a nee nisi singulares sententiae apud veteres se offerant, in quibus enarrandis , dc explicandis summe dissentiunt . Quare non nisi infirmis conjecturis locus est . IJ Verisimilius est . plerosque Omnes Jonicos Deum pro anima mundi habuisse ei. e. Deum in materiam esse inmersum , dc tam aristo nexa illi eonjunctum , ut anima corpori, ovoque vitellus e dc hane esse vim illam plasticam , quae materiam necessarici formavit, ita ut Deus sit pars necessaria chaos . s Anaxagoras Deum Materiae adjunxit, sed neutrum ab alio pendere dixit, adeoque systema dualisicum admisit J Praeterea ex corpusculis dissimilibus hoc & illo modo motis omnia esse iacta dixerunt: & quorumdam, quae in natura con tingunt , caussas investigarunt. Etiam Mathematicae Vaca runt, & theoremata, ac problemata Geometrica aliqua invenerunt. sad Sed horum dc Physica , dc Μathemati- ea rudis erat adhuc dc inconcinna . Secta Socratica. II. Socrates vero Λtheniensis , qui ab Anaxagora , dc Archelao accepisset disciplinam s3J dc etiam ab aliis varietatem omnem litterarum didici siet, J aliam omnino institit viam . Nam cum animadverteret, ex disciplinis, quae C a erant
lectuale e. III. s. a I. n. 8.
a J Ea enumerat Stantejus Hist. Philos P. I. c.T. p. I 3J Laert. l. e. f a a, s J se omnium eruditorum testimonio , totiusque judicio
n Graeciae cum prudentia, is acumine , is venustate , imis subtilitate; tum vero eloquentia , varietate, copia, quam M se cumque in partem dedisset, omnium esset facile Frin D ceps . Cicero de Orat. L. III. c. I c.
65쪽
3s APPARATU 1 ΛD PHIL. ET THEGL. erant in usu , parum utilitatis humano generi adferri ; ad Moralem philosophiam potissimum se contulit, eamque auditores suos docuit et ut virtutis amorem excitaret, &viam sterneret ad felicitatem . Neque tamen ceteras diseiplinas repudiavit : quin immo eorum studium non uno locolandavit. Itaque hortabatur discipulos sIJ ut Geometriae , Λ rithmeticae , Astronomiae, Logicae cognitionem adipiscerentur ; ita tamen ut non iis addit cendis perpetuo detinerentur , sed ad usus vitae studium omne suum revocarent : & tantum ediscerent, quantum utile erat ad vitam commode transigendam . Potissimum admonebat , ut rationem valitudinis haberent, dc quae bona, quae mala essent, haberent explorata . Scholam Socrates non aperuit, sed cum amicis domi forisque collocutus , eos meliores reddere conatus est . Philosophandi autem ratio talis erat. - Perpetua ironia usus
hoc sibi proposuit, ut ex inductione accurata aliquid emceret . Id ut facilius adsequeretur , sibi non nisi tarditatem mentis , dc inscitiam tribuebat ; illi vero , quocum disputabat , summum acumen ingenii, & doctrinam . Tum demum eum interrogationibus fatigabat , atque ex aliis alia per necessariam concludendi rationem deducens , cogebat eum , ut aliquod absurdum fateretur et ex quo fieret perspicuum , ea , ex quibus illa ducebantur , eme falla . Quod si adversarius stomachabatur , Socrates humanissime respondebat , paratum se eme adsentiri veritati, modo eam intelligeret . Itaque nihil aut dubium , aut obscurum in disputatione relinquebat r sed omnia sibi diluei- dari postulabat. Hac arte Sophistarum sui temporis audaciam , ct ignorantiam detegebat: qui sub verborum involucris , plerumque nihil significantibus , magnam erudi
siJ confer Xeno obontem Memorabilium L. LIII.
66쪽
PART. I. LIRER PRIMUs. 3 tionis specἰem populo obtrudebant. Sed sophissae taciti
non tulere e nam athei stat, re corruptae juventutis accusatus , cicuta epota extinctus est. IJ
Nulla reliquit scripta socrates , sed Plato, & Xenophon praeceptoris Philosophiam litteris consignarunt e quorum hil oriae fide Platoni Xenophon antecedit. IJ Quare nullum ipsius Philosophiae excogitari potest systema : sed
tantum sententiae quaedam ex discipulorum scriptis erui possunt. Metaphysica seu theologia Naturalis Socratis praeclara est . Nam Deum auctorem mundi & gubernatorem posuit: s3J tum providentem humano generi e s4J tum praemia, di poenas singulis decernentem , s IJ cetera . praeter summum Deum , plures Deos admisit. Animum esse inmortalem , & post mortem praemia virtutis habere putavit . 7JEx his sontibus Ethicam disciplinam deduxit, finem
bonorum non in hac Vita , sed in futura se licitate constituens et s8J prudentissime ille quidem, & multo meliusquam Theologi, qui ante eum de Morali doctrina differuerunt . syJ Itaque praecepta Moralia egregia docuit, de Politica, s soJ quae apud auctores, qui de iis agunt, te
67쪽
38 Ar AFATus AD PHIL. ET THEGL . Secta Cyrenaica . III. Socratis plurimi auditores memorantur. IJ
Nos celebriores percensebimus, qui post ejus obitum sectas condiderunt. Ac primum Arsippus Cyrene Africae urbe natus nominandus est . sad Sectam hic eondidit , quae non ab auctore nomen habuit, sed ab originis loco appellata fuit orenaica . Hic per Antipatrum , Epitimidem , Paraebatem , ad Hegesiam , & Anniceridem disciplinam transmisit, ex quibus secta Hegesiaca , unicerica exsti- tit. Γ3J Celebrantur praeterea Theodorus Atheus, Eve-merus, Bion Borysthenites, ob inpietatem suam samos. Verum haec secta iis nominibus in invidiam adducta cito extincta est. Nam post Epicuri tempora vix eorum fit
Philosophia autem Cyrenaica talis erat. Socraticam philosophandi rationem imitatus Aristippus , de reliquis disciplinis tantum delibavit, quantum ad Μoralem neces sarium videbatur . s J Itaque Rationalem philosophiam coluit, cujus haec praecipua dogmata sunt. Statuebat in adsectionibus , seu interiore sensu doloris , aut voluptatis
judicium veri consistere e non vero in caussis externis , quae moveant illas adsectiones. Quare non datur criterium commune , quia non omnes , propter diversam sensuum constitutionem , eodem modo adficiuntur ab externis e sea ex voluptate , vel dolore, quid sugiendum , aut appetendum sit , judicandum est . Ex his sontibus systema Μorale Cyrenaiei deduxerunt . Itaque voluptatem praesentem corporis finem hominis esse dixerunt: nec eam tantum , quae indolentia consistit m a J Xenopbon , Aeschines , Crito , Simon , Cebes .
saJ Suidas in Aristippo . sad Laert. L. II. s. 36.s u Laert. L. II. s. 8O.
68쪽
PART. I. LIBER PRIMUS. 3sstit , sed quae in corporis leni motu . Beatam autem vitam in Congerie omnium voluptatum , praetentium , praeterita-Tum , suturarum . Magis adficere nos eorporis voluptates , aut dolores , quam animi . Ratione tamen moderandas esse voluptates . Contra summum malum esse dolorem . virtutem hoc nomine esse laudandam , quod voluptatem adserat. Nihil natura esse justum , aut injustum ; honestum ι aut turpe; sed consuetudine ac lege . Sed an de lege naturae , an de humana sit locutus , non constat: eetera etiam ad verbum sint aecipienda , an aliter , exploratum non est .st J Haec ex aliorum narratione habemus, nam Λristippi scripta nulla exstant. secta Megarica . IDI. Alter Meratis discipulus Euclides Megareus sectam condidit, quae a Megara urbe ad Isthmum Corinthi, ejus patria , in qua & ludum aperuit, Megarica est nominata . Successores habuit Eubulidem , Alexinum , E phantum, Apollonium Cronum , Diodorum Cronum, Clinomachum , stilponem, ceteros, qui ex eadem disciplina prosecti sunt. Euclides vero ab Soeratis philosophandi via dissentiens , ut erat ingenio servido & aeri , totum se ad artem disceptandi & contendendi contulit. Hujus autem Logica
in hoc sita erat, ut adversarium suum non contrariis argu mentis confutaret, sed ex illius dictis frequentes conclusiones duceret, quibus eum irretiret & opprimeret: easque adeo urgebat, ut contentionis rabiem Megaram invexisse
ait Euishitis de Praeparat. E. L. LIII c. T.
sad Empiricus Ad vers. Mathematic. L. VII. s. Im
69쪽
4o APPARATUI AD PHIL. ΕΤ ΤΗΕ L. diceretur . IJ Quam rationem successores plarimis sallaciis mirifice amplificarunt. Ex quo haec scola Eristeae , se a contentiosae nomen habuit , & etiam Dialecticae . saJ Non quod ipse auctor fuerit Dialectices , sed quod Dialogisticam methodum ad contentiones & litigia Philosophorum Primus applicavit . Cetera , quae dixerunt, nobis explOrata non sunt .
Secta Eliaea . V. Eliacam sectam condidit Phaedo Eliensis , Socratis auditor , qui tam fideliter praeceptoris vestigia institit, ut Socrati eam philosophiam omnino puram docuerit auditores . s3J Hunc excepit Plistanus , Menedemus, Asclepiades : J qui eamdem disputandi viam & rationem reti
Secta Gnica. VI. Antisthenes Atheniensis, & ipse Soeratis disti pulus , scholam Athenis aperuit in Cynosarge , celeberri mo gymnasio: ex quo haec secta Canica fuit vocitata. sue JHie Philosophus ad severitatem compositus cum animadverteret, Graecorum mores depravatos theo reticis disciplinis emendari non posse , peculiarem disciplinam excogitavit , qua eos non modo doctrina, sed etiam exemplo alliceret ad virtutem . Cum
3J Laert. L. II. L. et 3 o. Γ J Idem L. II. f. Io r. sJ Idem L. n. f. I 3. Suidas in Λntisthenes Minius de Secti a Ph. c. I T.
70쪽
PART. I. LIBER PRIMUs. 43 Cum enim plurimis morbis insecta esset Graeeorum natio, sngulis medicinam adhibendam esse putavit . Itaque ut se opponeret Sophistarum loquacitati , Logicam , Physicam , & Mathematicam rejecit, & ad Noralem adjeeit animum . Vitia capitalia debellanda esse putavit nuditate , paupertate , tolerantia , morum integritate . Statuum di i rimen , quod apud Graecos singulares opiniones foverat, nen alio modo eludi posse judicavit, nisi sublato decoro . Tyrannorum jussa pertinacia esse vincenda , interdum vero morte voluntaria. Hac ratione dc disciplinam ceteros edocuit, & nomen Philosophi tuitus est . IIJ Praeterea hominum mores perpetuo non sine acumine reprehendit , dc utilissima praecepta morum tradidit . Quamquam vero Moralis philosophiae nullum ipse si stema scripto vulgavit, tamen ejus discipuli peculiares sententias tenuerunt. Itaque existimavit, vitam beatam in virtute positam esse . Virtutem vero doctrina adquiri posse, non vero amitti et & ad virtutem omnem sapientiam revocari . Amore dignum esse sapientem , nec vitiis obnoxium . Sapientem sortunae non concedere . Ea , quae nec Virtutes , neC vitia sunt , indifferentia esse . fad uuae omnia, ut monet vir clarissimus , aperte produnt, Λntisthenem nec disputandi via , nec sententiis a Socrate recessisse . Huie sectae plurimi viri inlustres nomen dederunt, Diogenes Sinopensis, Onesicritus , Monimus , Crates , &hujus uxor Hipparchia , Metrocles, Menedemus , Menirpus , alii. Verum hi dicacitate sua , & acerba reprehendendi alios licentia in maximam invidiam tempore procedente inciderunt : s3J qua de caussa Cynica disciplina maturum habuit interitum.