장음표시 사용
501쪽
tutum accommodatius, Incarnationem se tam esse ostendere, quam, quo modo aut fieri, aut cognosci possit, inquia xere . Apposite ad rem nostram secundum Veteres episcopos ait gravissimus Theologus et Ignotis de rebus , Ois occulta Dei potesate , ae voluntate latentibus i ρα e nuIIis indiciis proditae sunt, temere vaticinari, non es eon derati hominis, nedum perfecti sapientis , qualem esse , sudio saliem di conatu , Theologum oportet . IJ Et
praeclare quidem. Cum enim tot , tamque graves disputationes se offerant de Incarnatione verbi , quae reos ab Iudaeis, & Haereticis secernunt , quaeque non Parum temporis, laboris, eruditionis requirunt; minime laudari illi possunt, qui, necessariis controversiis omissis , rebus ejusmodi disputandis tempus omne consumunt . Similiter de altera quaestionum classe est judieandum . Nam cum praedictae disputationes ex principiis Peripateticis nascantur omnes ; talia autem principia Philosophica ad dogmata exponenda confirmandaque idonea non sint; non enim fides nostra Peripateticorum
pronuntiatis, sed doctrina Prophetis , Apostolisque tradita nititur ; hinc fit saJ hujusmodi quaestiones sine ullo
damno religionis nostrae praeteriri posse . His accedit , quod Catholici ceteri , qui vel Cartesii , det Gassendi , vel Newtoni philosophiam amplexantur, eas vel prae tereunt, vel de iis interrogati in aliam sententiam disputant . Facile ut intelligamus , ejusmodi esse quaestiones praedictas, quae , salva dogmatis substantia , resecari possint. Cumque dc primi , & secundi generis quaesionibus Peripatetici nonnulli adeo occupentur , tan tumque in iis exponendis ingenii ac operae ponant, vix ut ullum siJ Petavius Dogmat. Theologie. Tom. V. de Incar
502쪽
PART. II. LIBTR SECUNDUs . se ullum disputandarum reliquarum tempus supersit; plane conficitur, verae Theologiae inlustrandae, & amplificandae , non parum subtiles istas quaestiunculas damni
Iam illud , quod in enumeratione tertio loco posuimus , hujusmodi est, ut a nemine Theologo sanaumentis non dico laudari, sed ne serri quidem possit . Cum enim Theologi ossicium, quod jam saepe monuimus , sit , Sacram doctrinam Fidelibus recte explicare, repugnantesque consutare ; qui dogmata obiter tangunt , dc se ad Logicam conserunt , aut Metaphysicam , ex iisque in Theologia nostra plures quaestiones instaurant, copioseque exponunt; ii quidem non Theologicos tractatus , sed mere Philosophicos lucubrare censendi sunt et adeoque de Theologia nostra male mereri. Deinde illud etiam damni adserunt Theologiae candidatis , quod iis quodam modo persuadent, dogmata nostra a Theologis obiter dc aliud agendo disputari sat esse e tum Haereticorum objectiones una vel altera argumentatione labe factari posse . Praeterea adolescentium mentes usque adeo
fatigant inmensa illa turba disputationum subtilium Nintricatarum, iisque adeo isti adsuescunt , ut ad ea , quae necessaria sunt, plane intelligenda , ordineque ac ratio ne explicanda , nullo modo idonei videantur . Quo quan tum damni faciant germanae Theologiae studiosi, vel me non monente intelligetis . Et de his hucusque . Sed jam tempus est , ut eos audiamus et & , quid iis , quae primo , dc secundo loco diximus, reponere se Ieant, examinemus . Primo aiunt, non nulla in Veteribus episcopis vestigia occurrere quaestionum subtilium, iis similium , quas minime necessarias esse praedicamus . Deinde respondent , Anselmum , Λquinatem ,
aliosque gravissimos Theologos quaestiones his similes instituisse, & latissime diputasse e quibus si qui mo
503쪽
478 APPARAT Us AD PHIL. ET THEOL. rem gerant , omni reprehensione carere merito judi
Sed talibus argumentationibus ut occurramus, non
alte repetenda est responsio, cum ex iis , quae superiori libro disputavimus , nullo negotio eae refutentur . Et ad primam quod adtinet, sateor, Veteres episcopos cum Haereticis disputantes , plurima explicandi gratia tetigisse , ex quibus quaestiones aliquae curiosae , ut ita dicam , nasci positant et interdum vero contra molestos
Perscrutatores quaedam possibilia investigasse , uti de Augustino diximus . Quid inde φ coacti ne sumus ex singulis PP. verbis singulas disputationes instituere Minime vero e sed diligenter considerandum , quid ipsi secerint , quave de caussa . Quaedam Patribus judicantur necessariae ad dogmata exponenda & munienda e & eae quidem sedulo retinendae sunt e quaedam non dogmatum caussa , sed eruditionis gratia , vel eorum cum quibus disputabant , additae sunt, quae nisi nos gravior caussa coingat , sunt omittendae, idque Patribus ipsis auctoribus . Nam Patres prius dogmata copiose exponebant, desendebantque et tum , si argumentum postulabat, aliqua subtilia addebant , idque sobrie: numquam vero subtilium quaestionum gratia dogmata praetermiserunt. At Scholastici vulgares dogmata Vel parce, vel nullo modo exponunt et & in rebus inanibus & non necessariis multi sunt. Quod ipsi Patrum disciplinae directe repugnat. Tractent ipsi primum ea , quae debent; tum, si tantum erit otii, hujuscemodi controversias aliquas adjungant , non id quidem suis , & cum ingenti animi contentione , quod PP. non faciunt ; sed breviter modesteque , per me licet .
Quae ut, quam vere dicantur , apertius cognoscatis , Conferte non dico eos , qui ad finem usque VI. saeculi scripsere P P., sed recentiores alios , nempe Ioannem Damasce
num , qui medio VIII. seripsit , quemque Scholastici
504쪽
I ART. II. LIBER SECUNDUs . 47a quasi Parentem alterum venerantur , cum iis, qui proxima . & praesenti aetate aliquid Scholasticum ediderunt, di plane intelligetis longe illum ab istis di sta re . Ad secundum quod spectat, eadem responsio est . Nam Anselmus Roscelinum adversarium est nactus , Dialecticum percelebrem, eumque acutissimum e quem iisdem armis, eadem disputandi via confutare necesse habuit. Aliquid item suae aetatis consuetudini permisisse eum , alio loco demonstravitnus. Γ I J Quare minime mirum est, si in illius scriptis multa subtilia oecurrunt. Aqui nas vero cum plane fateatur saJ inutiles quaestiones nimis multas iis temporibus viguisse , seque , ut eas diligenter vitaret profligaretque , Summam Theologicum conscripsisse; aperte ostendit, quid ipse de illa Theologiam explicandi ratione judicaret. Quare si aliquas in suis scri piis addit, excusationem habet: neque enim aliter sacere poterat, nec uno ictu disputatores illos ineptos ad bonam frugem revocare, nisi aliquid suo illi saeculo, atque aequalium suorum praejudicatis sententiis concessisset: vir ille quidem prudentissimus , & omnium Theologorum judicio plane admirandus et quique in aliis suis scriptis, qualis vir esset, ostendit. Et de his satis multa . Ex dictis itaque perspicuum est, vulgarium Peripateticorum scripta , vel ipsis gravissimis Seholasticis fatentibus, longe distare a bona Scholastica , quam veri Theologi profitentur: adeoque ad consutandos Haereticorum
-si J Prima parte L.III. c. a.
. saJ In Prolog. Summae e quem locum supra c. 3. Pro
505쪽
48o APPARATUs AD PHIL. ET TU Eoi CAPUT VI. Demonstratuν Neologiam , quae bae aetate plurἱmis in Deἱs excolitur, bonae sebolustieae ebaracteres prae se Drre . EX tremum est ut doceam , & breviter ostendam , ubinam germana illa Scholastica , quam ad intuli randa dogmata nostra, ct adversarios perfringendos necessariam esse , plurimis verbis demonstravimus , reperiri possit. Quod si fecerimus, abunde toti huic quaestioni satisfactum
erit. Haec tamen nos si pro rei dignitate explicare veli mus , longiores profecto essemus, quam tirones nostri ferre possent. Non enim de hoc argumento recte pronuntiabimus, nisi expensis Reeentiorum scriptis, qui Positivo-Scholasticam , uti vocant , tradere solent: quod Non parum temporis, & operae, & judicii requirit . Qua xe, missa longiori disputatione, iis tantum definietur ora
tio nostra , quae omnino videntur necessaria , ut cetera ,
quae dei neeps dicturi sumus , lucis copia conspergantur .. Porro ex hucusque disputatis plane conficitur, eos qui Theologiam recentiori methodo ae ratione persequntur, bonam Scholasticam profiteri. Nam cum bona Scholastica , uti non uno tantum loco docuimus , saepius autem admonere coacti sumus, illa sit, quae &doctrinam Catholicam plane exponit, & adversarios ejus pro meri to eorum consulat; cumque hac aetate plerique Theologi id ipsum pro rei dignitate faciant; consequitur , e germanam illam Scholasticam profiteri, quam seniores Theologi veris laudibus ad caelum usque extollunt. Haec tamen ut in luce meridiana ponantur , omnisque dubita cidi occasio penitus auseratur , quaenam hisce vocabulis p testas subjecta sit, fusius explicemus Oportet.
Ut quis dogmata nostra recte inlustret, & eos , qui
506쪽
PART. II. LInrit SECUNDUs. 68 Icontradicunt, vel Judaeos, vel Haereticos, perfringat, oportet primo historia in Veteris, & Novi testamenti, atque ecclesiae Christi plane cognitam & exploratam habere . Cognitam cum dico, non hoc dico, satis esse, ut memoriter historiam praedictam recitare sciat, quod pueri & semellae posIunt et sed ut eorum , quae in con troversia sunt, quae vera , aut verisimilia sunt , penitus cognoscat et & , quae contra opponuntur , diluere possit et quam historiam Criticam vocant . Tot enim, tamque graves disputationes Historicae instituuntur, ex quibus dogmata lucem accipiunt; ut sine earum cognitione nemo in Saera doctrina non dico e superiori loco disputare , sed ne leviter quidem , quae in ea disputantur , capere possit . Deinde opus est , ut linguam Hebraeam calleat et neque enim aliter respondere poterit Iudaeis , verumque sensum verborum codicis Hebraei cognitum hahere . Tum Graecam linguam sciat necesse est , quo saei-lius Haereticis cum veteribus , tum recentioribus possit occurrere , qui ex Hebraea , & Graeca lingua argumen. tationes suas plerumque desumunt . Item ut Novum re
samentum , quod Graece s Matthaei Evangelium Sy Tiace , ut plerique putant , exaratum fuit J scriptum est, atque patrum Graecorum lucubrationes sine ulici negotio percipere queat . Cumque historia Sacra , & Eeclesiastiea sine Prosana; utraque autem sine Chronolo giae , & Geographiae notitia penitus cognosci non possit gires hae disciplinae erunt necessariae ad Theologiam dilucidandam a
Praeterea necesse est ut bona philosophia Eeelectica germanae Seholasticae eandidatus instructus sit, si Naturalem theologiam , ac religionem Naturalem , quod interdum necessarium est , adversum recentiores Haereticos aliquos confirmare & probare velit. Praesertim vero recentissima Logica est necessaria , quae doceat tum cer H h tum s
507쪽
482 API ARATUI AD PHIL. LT THEOL. tum , tum probabile investigare e dc artem interpretandi auctores , atque artem Omnem Criticam complectatur . Haec ad explananda confirmandaque dogmata nostra , penitus esse necessaria , nemo, nisi bonae Theologiae omnino expers , atque in Recentiorum theologorum
scriptis plane hospes, Vertet in dubium : adeoque ad germanam Scholasticam necessaria ea esse , nemo sanus ibit inficias. Jam vero hujusmodi eruditionem in recentioribus quibusdam Theologis , atque apud cultissimas nationes inveniri , qui historiam Litterariam legit, negare non potest . Pervolvite, Adolescentes, ut alios hoc tempore praetereamus , Thomassinum , Petavium , Huetium , Natalem Aleriandrum , Iueninum , Tournetlyum , Witassium , Dro intium , Bertium , ceteros , qui proXimo ,
di praesenti saeculo Theologiae fama nobiles habentur, &Teperietis , eos hisce praesidiis paratos ad philosophandum
in Sacra doctrina accessisse , tametsi alios alio modo . Non enim eamdem linguarum peritiam ad theologizandum adtulere omnes 2 sed ceteris ornamentis omnes praediti sunt . Inficiandum non est horum non nullos vel Theologiam copiosius disputasse, quam tironum ingenia serre possint , ut Thomassinus , Petavius, Huetius I vel quae dam ex Metaphysicorum officina desumta addidisse , quae
in hac tanta ingeniorum luce non incommode praeteriri possent ; quod fecit ante alios Tourn et lyus, cui proXimus
est mitamus, dc Jueninus. Tamen laudari & ipsi debent , primo quod viam reliquis , qui post fuere , monstrarunt: deinde quod multa utilia & gravissima disputarunt et postremo quod usui esse possunt, si ex regulis, quas tradidi mus , quid in iis legi, quid omitti debeat , diligenter examinemus. Quae si minus tiro se ipso praestare potest, saltima doctore suo admonitus sine ullo negotio praestabit; nodo illud ante oculos perpetuo habeat, quem finem Theolo
508쪽
gia sibi posuit, atque in arte recte judicandi exercitatus
Forsitan a me require tig , Adolestentes , quisnam eorum , quos nominavimus , vel maiori cum judicio argumentum suum persequitur, vel ad puerorum instituendorum ingenia accommodatior videatur .. Quorum alteri
si pro merito respondere Vellem , & rem totam palam sacere , possem profecto et sed cum haec hujusmodi sint , ut longiorem sermonem requirant , nee sine invidia aliqua disputari possint , commodius in aliud tempus reservantur . Alteri vero sine ulla haesitatione respondebo ; inter alios , quos in praesentia omitto. , esse Bertiuin . Sane , nisi me opinio fallit, nullus Scholasticorum, qui Theologiae corpus hac aetate absolutum edidere acriori judicio id praestitit, quam Bertius. Nam primum. dogmata singula accurate exponit , quantum per epitomam potest.
Deinde , quid ad dogmata , quid ad Scholae disputationes pertineat , diligenter distinguit .. Ad haec ubi de rebus Scholastico-Metaphysicis disputandi est occasio , ut se omni invidia liberet, id iacit , sed tam parce, ut facile, 'quid ipse sentiat, quoque loco hujusmodi quaestiones habendas ducat, judicari possit . Et quamquam in quibus
dam tractatibus ab iis disputandis non temperet, tamen parcius id facit, quam. plerique eorum, qui eamdem provinciam susceperunt. Postremo etiam in iis quaestionibus Scholasticis, quae disputari in utramque partem inmient , ea sere semper ab eo praeserri animadverti, quaecum. saniori Philosophia eonsentiunt . Facile ut mihi persuadeam , illius methodum , & philosophandi rationem methodo ceterorum Scholasticorum esse anteponendam . Et de Bertio, satis , de quo dicendi occasio saepe redibit. Haec de Theologiae natura, atque usu quam brevissime potui disputata sunt . Nunc ad ea, quae re manent dicenda, ex ordine instituto progrediar .
509쪽
I N Q U ODE CELEBRIORIBUS AU CTORIENS THEOLOG IAE EST DISPUTATIO
Hujus interrupti atque dilati Iaboris caussae exponuntur isAMDEM , Λ dolescentes humanissimi , exa cto longo tempore, ad vos redimus, ct commodo vestro inservimus : quod ipsum
permultos menses saepe tentavimus, numquam tamen efficere potuimus. Nam cum superiori libro ultimam manum admoveremus , adseruntur litterae , in quibus scriptum erat, amicum meum carissimum , mihique iisdem fudi is conjunctissimum , non illum quidem aetate contritum , sed in ipso virilis aetatis robore in Gallia diem suum praeter omnium opinionem obiisse . Quo quidem accepto nuntio si me commotum dixero , & multis verbis praedicavero, secero inepte zid enim , vel me tacente, conjicietis. Angebar siquidem non ejus tantum morte, quamvis id ipsum immaneci intolerabile videbatur, sed mortis genere . Annus ergi, cum amicus suavissimus diro morbo laborabat: sed medi-
510쪽
PART. II. LIBER TERTI Us . 68 ymedicinae vi adjutus e mortis paene faucibus evaserat, idque mihi nuntiatum fuerat, facile ut existimarem nihil amplius periculi superesse. Postea vero quam nun tius adlatus est de morte hominis , adeo dolore percitus
sui , quasi qui naufragio liberatus , & portum jam intraturus adverso vento impellitur , & in portu extinguitur . obversabatur mihi ante oculos illius imago , quocumque gradiebar . comitabatur e quemque dolorem ejus audita morte conceperam , illum ipsum occur rens identidem imago adeo renovabat , ut serre vix possem . Non me vetulla tantum consuetudo , sed occulta quaedam vis ad benivolentiam rapiebat . Erat illi mecum smilitudo quaedam non oris tantum , sed etiam 'animi ;mores etiam quam simillimi et ut tametsi tanto terrarum
spatio sejunctus , ille mihi praesens , cum me ipsum in tuerer , Videbatur . Compellabat me etiam interdum litteris suis, & amanter flagitabat, ut aliquid ad se mitterem , quod dignum studiis nostris, di nomine nostro videretur. Adeo cum me aliquando & vires , ct inge nium deficeret , hominis recordatio amantissimi non modo me iolabatur, sed stimulos admovebat ut scribe rem . Agnoscebam enim quantam ille voluptatem suscempturus esset, si mea non nulla typis descripta legeret; atque ea , quae puerorum gratia , eoque auctore, inceperam , iisdem opitulari, doctissimisque viris probari cognosceret. Λugebat etiam molestiam, quod non ad versarium , & invidiosum reprehensorem , ut eorum, qui in eamdem disciplinam incumbunt , fere mos est sed consortem potius laboris , & sautorem laudum me rum amiseram : qui & me monendo, & errores meos notando , non exigua pars meae laudis suisset et ex quo
Philosophorum institutis in parentis eum loco haberς deberem . Nunc vero tali amico orbatus si aliquid ag gredi volo , labascit animus victus dolore et di quo ma