Pera Librorum Iuvenilium Locvlamentvm Tertivm ; Pars 1 Insunt Adminicula Studii Historici. Scilicet Mythologia Veterum. Praecognita Historica. Mnemonica Historica. Synopsis Historiae Vniversalis. Nomenclator Regum, & Principum Europae

발행: 1695년

분량: 855페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

336 MILLE NAR. HI

in sabulis cingendis pertinax studium ita ut nul-

iam historiam magis, quam hanc commentis suis incrustarint. Nempe , id negotii sibi crediderunt dari, ut rem, ad aeternam gloriam gentis pertinentem, magnifice extollerent lis operam dare, vaciUasque, quoties usus est, aures praebere non pigrabimur. Pharao,Israelitas labore oneraturus,ipse laterem parabat, eumque e collo gestabat suspensum accepta quoque pala effodiebat argillam. Illius exemplum, cum hortantibus Egyptus, impigre ceu aequum erat, sequuti essent Israeliis, atque illa die multos lateres formassent, vimque immensam argillae eruissente terra, ratione diurni hujus laboris inita, tantundem

quotidie praestare jussi sunt. Legitur Ex. I. Is dixisse Pharaonem obstetrici huc: Quando obstetricabitis Hebraeas , partus tempus advenerit 1 masculus fuerit, interscite eum: s foemina , reservate. Inest his verbis dissicultas.

Nam, si ad sana in lucem editos infantes sermo attinet, quomodo permissuri erant parentes, quos adsciscere liccbat, necessarii ac familiares , ut infans ab obstetrice perimeretur si de nondum plane uterum matris egressis infantibus sermonem accipere oportet , unde constare poterat obstetricibus, maremne an scemilaam mater sit paritur ' Ergostiendum , hoc dixisse Pharaonem eo sermone quo obstetrices assatus est. Velim clam in ipso partu, dum opem sertis parturientibus, mihi pueros Hebraeorum enecetis. Facilis haec res est, nec quisquam sinistri quid de vobis suspicabitur, credent enim onmes, infanten jam in uteio matris periisse Ut vero vobis constet, cujus sexus sit foetus qui nasci anhelat, scitote, pueros edendos vultum habere in ten

342쪽

raia uirectum , puellas vero sursum respicere vera res est , sed causam Pharao ignorabat , quae in eo consistit , quod in partu servatur memoria primae originis. Vir enim e terra, foemina ex illius costa pro diit Tilm vero cum fit conceptio , vultus quoque

genitores similiter habent dispositos. Caeteriana, obstetricum illarum, quibus Pharao mandatum ferale dederat, una fuit Jochebed, mater Mossis, altera vero, sive ii jam prioris filia, sive Elischaba, filia An inadabi, quam Aaroia duxit uxo

rem.

Postquam Pharao edictum de Hebraeorum pueris in Nilum projiciendis proposuerat, mulieres gravidae, cum partitudo propinqua appeteret , in agros et Conferebant , ibique, foetu edito, illum adhuc ab ute- To rubentem , post se reliquere. Tum misit Deus Angelos, qui pueris lotis, unctisque lapides binos apposuerunt, e quorum altero lac sugebant , ex altero meresitabant capilli ad genua penduli, corpus amolliter tegebant. Ea res cum ad pharaonem perlata esset, jussit ut pueri illi tollerentii e medio Verum terra dehiscens ipsos suscepit. Ergo imperat

Pharao omnem illam terram aratro vertere quod quidem factum est, ita tamen, ut salviri illaesi manerent insantes qui celeriter, graminis instar germinantes, e terra agminatim prodeuntes, domum quisque suam se conferebant. Hanc rem memoriae coninsecravit Psalmus CXXIX. verbis: Supra dorsum meum araυ erunt arant , olongaverunt sulcum suum. Item

Palinus LXXII in quo legas Ilii lorebant catherba terrae.

Isti annis o, imperium administrasse dicitur. a CO N.

343쪽

CONTEMPORANE A.

Amram, promulgato jam pharaonis de Hebraeorum pueris tollendis decreto, ex Iochebed, suscipit

alterum filium quem, cum parentes viderent puerum elegantem summaeque spei, quoad fieri potuit,

hoc est tribus mensibus, celarunt. Cum diutius occultare non auderent, in arca papyracea , pice illita, in fluminis iunceto exponunt, cujus fatum ii jam soror e longinquo speculabatur Accedebat tuin forte Pharaonis filia Iosepho Thermutis, Artapano apud Eusebium, Merru dicta, cum ancillis adsumen , lavandi causa , quae arcam in junceto conspicata, ad se deserri jussit. Invento illic puero pulchro, sed amare vagiente , facile agnovit esse ex Hebraeis unum, quos, ad flumen, sui patris damnaverat immanitas. Dum ancillae dominaque simul formam elegantem pueri contemplantur, soror infantis Mirjam, tanquam ad spectaculum accurrit novum,' quasi certum sit, debere servari, de nutrice quaerit, velitane Princeps aliquam accersi ex Hebraeis robi velle accepit, tuam atque infantis matrem Iochebe illico adducit, atque huic a Thermuthi magna mercede filius proprius alendus traditur. Itaque puer, a

cile suo, hoc est materno lacte, adolevit atque post annos paucos ablactatus, in Aulam Regiam dest tur, ac Thermuthi redditur, quae deinceps illum pro suo habuit, in Regiam familiam adscivit, ac matem no jure imposuit nomen Moses, nec nominis ratio nem dissimulavit, eo quod ex aqua periturum sustulisset Mos enim, si Philoni Iudaeo credimus, aut Iosepho, quique hos sectatur Clementi Alexandrino

344쪽

Iosephus, ex aqua servatum interpretatur. Quanquam illorum originatio verior , qui ab Hebraeo m Mascha, quod extrahere denotat, eam repe-ttant, ut nomen Moses illum innuat, qui sit ex aquis extractus & omen quoque occulte contineat laturi eventus, quo per eum, ex malorum4 miseriarum undis, erat populus Israelitarum extrahendus. Nam Hebraeo puero Hebraicum nomen conveniebat magis, quod ab ancillis, aliisve didicisse Thermuthii nihil Drohibet. Nisi putemus , utrique forsan linguae fuisse nomen commune aut aliud, eodem sensu,

AEgyptiacum impositum , quod postea in Moses

mutatum. Abenesta enim testatur, reperisse se in libro Arabico, quod Monion, primum sueritri verum AEgyptiacum nomen , he eadem significatione dictum Hebraice Miretur quis filiam Regis tanto amore puerum esse complexam , expositum , , quemadmodum ipsa suspicabatur, Hebraeum Regem vero ipsum, hostem inexorabilem Hebraici nominis, aequo tulisse animo hanc filiae suae indulgentiam, monstri simile est. Sed illam , forma pueri supra modum captam , Iosephus asserit. Hunc, Philo deceptum ait ingente filia uteraum in hujus filii mentiente partum. Verum , ista sine dubio ita temperavit coelestis providentia, quae, non modo eripere populum suum, quasi ex lethi faucibus, sed hostes ipsos, ejus libertatis atque salutis quodammodo autores esse voluit. Nempe, qui e servitute vindicaturus erat populum Israeliticum, ac ducturus ex AEgypto, asilia Regis liberatus est, ct in aula Regis, inimici atrocissimi, fuit educatus.

345쪽

DO MILL ENAR. III

Iam vero , qui Regis nepos habitus est , etiam regio more fuit institutus, a Stephani Ach. II. zz- testimonio, disciplinis omnibus Egyptiorum eruditus. In his numerandae sunt Geometria, An ronomia , Arithmetica, Musica, Militaris ars, 1 vilis prudentia, Physica Ac Geometriam quidem in illa gente necessitas excoluit, turbatis, incresCente Nilo, agrorum finibus. Ad Astronomiam, planities ampla, sine nube coelum invitabat utraque vero, Arithmeticae notitiam exigebat Musicae modis meorum , Regum meroumque laudes celσ-hrabantur. Militaris ars, ad tuendam Regni incolumitatem conferebat Civilis prudentia, legibus continebatur. Physica rerum naturalium causas . δύvim illam, quam qualitatem dicimus, ostendebat. Atque oportuit sic ejus ingenium excoli, qui futurus erat tanti populi Dux. In Aula Regis praeterea, regioque more educari aequum erat, ut regiis virtutibus jam tum a puero instructus, majore cum

autoritate apud Egyptios popularesque suos , Liberatoris munere perfunseretur Quod Philo addit, Graecanicis eum artibus imbutum quoque, nimio laudandi studio facit. Graeci enim diu postliae tempora demum coeperunt philosophari, nec

Mosis aevo literas adhuc noverant. Quae nos asseruimus, sic satis Sacris Literis consona sunt, orsae fidae tradunt, non aeque. Sunt vero praecipue sequentia. Cum pharao jussisset omnes Hebraeorum pileros, recens natos, in profluentem abjicere, Amram, qui inter suos eximia erat aut 'litate , ne imposterum

juda: liberos tantum morti destinatos, sesciperent, cssp 9xs re divortium fecis cujus taen bimn

346쪽

ter omnes Israelitae sunt imitati. 1 At patris institutum improbavit IIiis alii filia,sic eum affata Tuum de Cretum, decreto Pharaonis longe est atrocius. Pharao enim tantum de masculis praeceptum dedit. tuum mandatum macibus foemellis ex aequo adversatur Pharaonis lex ad hunc tantum mundum a tuae , tuum autem consilium,in hanc in futuram vitam respicit Pharao cum impius sit , dubium Telinquitur , num decretum ejus ratum an irritum fiat tu, cum justus sis, controversia caret, tuum edici una futurum inviolabile. Sic repetiit Amram

Uxorem repudiatam, &, post legitimi tori usum, con, ceptus Moses est. Sub id tempus, Pharaoni dormienti somnium vi

sun est Senex coratu eo stabat, manu libram ge- Rans, cujus in altera lance universa Egyptus, a res , sceminaeque conspiciebantur in altera, puer uni Cus erat, qui toti regno praeponderabat. Rex, dum quae objecta erant, animo versat, protinus vocatis

Sapientibus ac Magis quos inter Bileam, Jobin Jethro quoq; immixti fuere, illud exposuit. Attoniti Omnes pavidiq; stabant, cum Bileamus, hoc somnio AEgypto damnum terroremq; portendi docuit, quod naiciturus puer sit, Egyptum magno malo affecturus , quare autor Regi fuit , omnes Hebraeorum

filios interfici juberet, si forte hoc medio pueri satis

obsistere liceat. Dchebed, cum Mosenio cepisset, ineuntes, post id mense septimo, illum in lucem edidit Par tris tempore tota domus veluti Solis aut Lunae fulgore replebatur, proditque formosissimus infans. Nati Sest autem circumcisus ex utero matris, quo die luc in vidit, eodςm cum Patre ac matre loquebatur.

347쪽

Caeterum absconditus strii conelavi menses tres occultari vero diutius non poterat. AEgyptii enim uxores suas, is terram Gosen , ubi Israelitae moraban tu ire jubebant, quae , cum filios nondum loqui doctos humeris gestarent, ibi tum simulac AEgyptius puer quid balbutiret, abscondit Hebrari lingua sua utcunque respondebant quod, Egyptiae mulieres maritis , mariti baraoni dicebant , qui speculatore missa , pueros rapi ;bat ex parentum iamplexu ad necem Rescivit Iochebed post tertium mensem, Regem de partu suo redditum esse certiorem itaque confestim puerum, contextae ex uncis arcae inclusum, Nili ripa credit, soror utem ei sis lonae eventum observat Ardebat tum AEgyptus est divinitus immio. Hinc Regia Virgo,magna puellarum caterva stipata, ad flumen lavatura descendit cumque qui innatantem arcam vidisset , illam adferri jubet, aperit, inventoque puero ipsum mulieri AEgyptiae lactandum committeret in animo destinat Sed nullius ex AEgyptiis neminis uberibus admoveri poterat, cumnetas esset, ut os , quod cum Supremo Numine sermones miscere debebat , impuro lacte aleretur. Ergo mater Iochebe , puerum duobus in diem argenteis alendum suscepit. Biennio post Pharaoni sita sistitur, ab eaque adoptatur. Tertius a nato Mose annus fluxerat, cum Pharaci convivium praeberet, cujus dextram Uxor, laevam Filia cum Mose tenebant proceres, ante Regem seqdere jussi. Tum Moses, in omnium oculis , sub , latam a Pharaonis capite coronam, suo imposuit

348쪽

1tupentibus aeteris , in memoriam Regi revocat

somnium , cujus interpretationem ipse dedisset, atque puerum capite plecti jubet. Cum consilium placuisset, confestim Deus Gabrielem Angelum misit , qui suscepta Principi viri persona, Regem sic Compellavit Ego, insontem minime damnandum Censeo multo minus puerum judicii expertem verum, agite, puero Gemmam Carbonem propo namus , si Carbonem elegerit, puerilis ignorantiae indicium erit at si Gemmam ceperit, damnandus est. Nec mora in Gemma, Carbo pueri oculis subjiciuntur Moses Gemmam auferre parabat, sed Coactam ejus manuni Angelus Carboni imposuit, raptimque ori intulit, unde postea tardiloquus evasit:

atque sic Rex Mosi pepercit.

Regnavit O. annos

CONTEMPORANE A.

A m,in Aula Regis Egyptiorum felicissime agebat, omnibusque dignitate praestabat, Rege uno minori At idem, suos jam didicerat parentes, suum genus, suam religionem suum Deum, quem pie colebat uniceque , quique illum sortasse jam monuerat , ipsum esse destinatum a se, qui Hebraeos in libertatem assereret, misereque amictis daret salutem. AEtate igitur matura, quippe jam quadragenarius, superstitionis A gyptiacae diu pertaesus, splendori aulico , deliciis , opibusque renunciat in ad suos se confert populares isti , hominem Aulicum relasere primo, nec satis fidere peregrino, utut grandia

sollicenti. Ille quo fidem faceret, se illi a Deo

349쪽

so MILLE NAR. III.

constitutum vindicem liberatorem , cum orto

offendisset Egyptium, quem aliqui ex Praesectis

operum fuisse suspicantur Israelitae vimin iniuriam inferentem, neq; conscius adesset quisquam, Egyptium, cum aliter fortasse summovere illum non posset, occidit , vindicavitque Hebraeum mortui vero cadaver in arpna condidit, ne quod extaret caedis indi cium. Postridie vero Moses , cum e suis popularibus duo contenderent, verbis mitibus eos castigat, diligere se invicem fratres, non affigere debere inquiens, satis jam ab AEgyptiis assi ictos. At injuriae autor, satis proterve, Mosen facessere jubet, eo quod nemo illum Principem creaverit, quaeritque num se quoque peremturus esset, prout pridie occidisset AE 'gyptiumci Postquam de caede AEgyptii audivit Moses, eam proditam suspicatus, ac vulgo notam, discedendum sibi ex AEgypto judicavit, quod illic diu

tius tutus permanere non posset. Sedo Pharao, ubi

de fuga Mosis ex Aula Regia, AEgyptii caede rescivit, eum requirere jussit, capitis supplicio in ipsum

animadversurus.

Quapropter in terram Midianitidem , quae Ara thiae petrieae pars est , IEgypto finitima , se fuga proripit Moses, ratus, liberandi Hebraeos nondum adesse tempus opportunum. Nec ipse adhuc maturus videbatur, aut par futurus, quippe molliter in Aula, delicate habitus, tantis, quae manebant eum, certaminibus atque molestiis. Placuit igitur Supre lino Numini, hominem subducere paulisper, cindescit schola erudire , ut paulatim obeundae tantae provin tae idoneum, atque parem redderet. In terram vero Midianitidem concessit, quia par fuit, eo si alu. ir: Uco istum versari atque nrurari , unde

brevia

350쪽

brevis facilisque pateret reditus in AEgyptum,in ubi quae apud Israelitas agerentur . explorata haberet omnia. Forsitan etiam aliqua Israeliticaevi Midianiticae gentium cognatio , in Abrahamo convenientium, illum invitabat. Judaei, de his squentia tradunt, cyaorum aliqua etiam apud Ioseplaum, Eusebium ex Artapano leguntur : Moses fratres visitans , EgIptium videt, qui pessime Hebraeum verberibus excipiebat. He-btieus querelam ad Mosen deseri, Domine, ait, iste, qui suscitare nos Hebraeos solet ad laborandum cum summo mane, post gallicinium, me experge fecisset, atque strato surgere coegisset, me abeunte, uXOrem meam, credentem quidem mecum sibi rem esse, subegit,in nunc, quia id me perspectum habere novit, me pertinere cogitat. Nec mora Moses Egyptium interficit. Iudaeus , domum reversus, uxorem res suas sibi habere jubet , illa, factum fratribus narrat, qui vitae mariti insidias struunt, unde is fuga sibi consuluit. Rex AEgypti, audita caede quam Moses patraverat, eum carnifici permisit , sed is cervicem illi amputare non potuit. Eodem momento , Deus Maehaelem ablegat, qui assumta ducis Spiculatorum forma , Mosen in Regni finibus

collocat.

Interea Bileam, Labanis filius, ubi consilium de Iudaeis exstirpandis optato exitu carere animadvertit, ad Mecanem AEthiopum Regem , cum Iane Mambre filiis secedit. Erat tum inter Ethiopas Arabes bellum. Necati ad pugnam egressus, Bileamum urbi custo hae praeficit , qui , Rege absente, populum ad seditionem excitavit , urbis muros abim se altero lateret altiore condidit, Er;iuna aucto

SEARCH

MENU NAVIGATION