Pera Librorum Iuvenilium Locvlamentvm Tertivm ; Pars 1 Insunt Adminicula Studii Historici. Scilicet Mythologia Veterum. Praecognita Historica. Mnemonica Historica. Synopsis Historiae Vniversalis. Nomenclator Regum, & Principum Europae

발행: 1695년

분량: 855페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

34 MILLE NAR. III

Nilo in fossas, inexpugnabile reddidit, ultimum latus, convocatis arte magica serpentibus, prorsus reddidit inaecessam. Necan redux ingressu urbis prohibetur, novemque universis annis eam nequicquam obsedit Ad ejus castra, Moses, ex AEgypto fugiens, delatur, Regi ac Proceribus carus esse coepit, in tantum , ut Necane mox diem supremum obeuntes, Rex constitueretur , Necanis vidua illi concessa, quam tamen ipse non attigit, medio inter se ipsamense semper interposito cubans. Dehinc, captas ciconias Moses in serpentes immisit, atque sic urbem in potestatem redegit Bileamo, cum filiis , incantamentorum ope, per aerem in AEgyptum ad Pharao nein rursu avolantibus. Iam imperaverat Moses quadraginta annos r ibi Regina convocatis Proceribus, sic illis ait: Noveri tis, eum quem Regem vobis elegistis, me per universos hos 4O. annos non tetigisse , itaque Necanis potius filio, quam alienigenae, Regnum committite. Cum omnes assensi essent, Moses, divitiis onustus. dimittitur, qui recta via in Midianitidem contendit.

MILLE NARI UL

CONTEMPORANE A.

Moses, in terram Midianitidem delatus, Vag tu diu, ad puteum forte consedit, fessus de via,

incertus quo tenderet. Exspectabat pastores,

352쪽

qui de hospitio docerent. Interim adveniunt septem sorores, una cuni ovium paterno grege, filiae Resuelis , Sacerdotis Midianitici, cui Myethro nomen. Chaldaeus Paraphrastes Principem fuisse censuit, non sacrarum rerum Antistitem. Sed haud apprime Convenit, virum principem non alios habuisse famu los pastoresque ovium , praeterquam sua frias, quas aliorum pastorum contumeliis atque rixis exponeret aeterum, Virgines cum implevissent canales aqua, superveniunt repente alii pastores,&earum laborem intercipiunt, repulso inde Reguelis grege. in Moses , ex naturali humanitatis lege, quae jubet imbecilliores a potentiorum , virgines a virorum tueri injuriis, opem tulit tempestive, pastores abegit, hausit aquam abunde, sic effecit, ut cum sat greges bibissent, ad patrem filiae solito Ionge maturius redirenti Miratur Reguel, qua id sortunae indulgentia factum sit. Quia enim plurimorum gregum is fons erat imicus, morari interdum ad multam usque noctem solebant. Filiae, protinus narrant , peregrini cujusdam AEgyptii beneficium in se ut iste gregibus aquam hauserit, ut pastorum iniquitatem propulsarit. Laetus omnia exaudivit pater, hoc nulla indigne serens, quod in hominem tam benignum ingratae viderentur, non vocando illum ad se, ut eum qui potu implevisset gregem, cibo saturaret proinde ad fontem propere festinatur , vocatur ad Iethronem Moses, convivio excipitur. Dum mutuo agunt, ita probantur utrique utriusq, mores, ut ad curandum gregem, operam lubentius nulli Moses collocare quam Regueli, nullius Regue conducere mallet quam Mosis. Neque tamen is hunc servi lo; esse voluit, sed ge

neri.

353쪽

s4 MILLE NAR. III.

neri, sporam filiam ei uxorem tradens, e quam lium sustulit , Gers Midum, quin alium postea genuit, cui Elioeris nomen impositum. Quadraginta fere ain annos pastorem egerat Mo se apud Reguelem de Israelitis liberandis omnem deponens solicitudinem, ex quo a populari se proditus, in exilium ac prope exitium actus erat. Sed ipse Deus, per longum, quod Moses aberat tempus , perVicacem gente in Me qua, multos etiam in idolorum cultum inclinatione propendisse ex os XXIV. 14 colligitur, Sigi passus est quo cervicem libentius suo jugo subderet. Tandem aliquando foederis cum Abrahamo, Isaac & Iacob initi recordatus, p0puli calamitosisIimi misertus est,in gemitus eorum ac suspiria benignus exaudivit. De -dj dicerat quoque Moses, longa desuetudine, in sylvis inter muta pecora agens , fastum aulicum pari enim fere spatio , rectorem et ovi una in deserto gesia serat, quo nepotem repraesentaverat in scena aulae Pharaonis. Cum ergo pasceret soceri gregem insolitudine ad Horebum montem, conspiciendum se illi Deus praebuit, in rubo procul ardente agranteque , nec tamen ammarum vi consumto Cepit

Mosen cupido explorandi, quid hoc esset magnae&l insolitae rei, cumque appropinquasset, audivit vocem se compellantem ex medio igne in imperantem, ne accederet, sed calceos exueret, eo quod

sacra esset, quam pedibus calcabat humus Moses divina territus voce, calceos deponit, quinin faciem velat, neminem arbitratus posse vivere, qui vi- disset Deum unde & Angelos velare faciem suam, quod immensam Dei gloriam non ferant , apudi faiam VI a legimus. Injungit deinde Deus Mosi,

354쪽

ut Istadlitas in libertatem vindicet, ac in terram protrussam deducat. Tergiversanti, Nomen proprium revelat, quidque Senioribus populi dicendum sit. inculcans , felicem successum pollicetur. Etiamnunc fluctuantem Mosen, causantemque Isiae litas

fidem nullam legationi habituros, quod nullo indicio signoque probatum dare possit , sibi conspectum Deum, triplex signum edere jubet baculum scilicet

in serpentem convertendo manum sanam illico lepra inficiendo,& fluminis aquam reddendo sanguino lentam. Neque tamen satis haec Mosi, unde facian diae inopiam praetexere occipit cui DeuScommotior jam se fratrem Aaronem, promtum disertumque eloquio, illi in hoc munere soci in adjutorem additurum promittit. Irascente Deo, non ulterius effugia sibi quaerenda recte judicavit Moses, quare domum properat ad socerum Reguelem , impetratque veniam, in AEgyptum discedendi, suosque visendi populares. Cum

uxore igitur Hiberis, unum asinum onerantibus,atineri se accingit solus, pedes, laculo tantum divino usu instructus, qui AEgyptum cananaeam expugnaturus erat viae cum aliquam partem emensus esset, in diyersorio ageret, Deus occurrit iratus, mortem, aut morbo gravi, aut vi alia illaturus , eo quod filium suum natu minorem, nondum sacra circumcisionis eremonia initiarat , cujus religionis neglectae poenairnprs Gen. VII 14 de nunciatur. Erat autem hoc ysterii violati peccatum , tanto

gravius in familia iudicis atque Vindicis designati, quod pessimo exemplo, plurimis id offendiculo erat

futurum. Uxor , domi praepotens,in amori ma- 'rno nimium indulgens, impedierat hactenus illum

355쪽

sso MILLE NAM III.

ritum, majoris filii ostina vulnere. Cum autem videret jam, aut filii sanguinem fundendum, aut amitia

tendam esse conjugi vitam, ipsa, quanquam invita, filio pelliculam pr.escindit , abscissam ante pedes projicit, iratain fremens, viro crudeli sanguinatiose nuptam vociferans velle igitur protinus se in patriamin cognatos ut amantiores redire , ne graviora sibi accidant. . Vindicatus ab exitio Moses, in itinere opereque satis per se molesto , impedimento futuram uxorem relinquendam putavit, ad parentes una cum liberis remisit . Ipse ad montem perrexit Horebam, ac ibi, mandato divino eYci-, tum ob tum habuit Aaronem , qui salutem atque adventum Mosi gratulatus est, illi contra Moses mandata divina exposuit.

Nunc Iudaei rursus audiendi sunt. Moses in Midianitidem delatus, Reguel innotuit , quem cum de nomine ac gente sua certiorem reddidiue , consilium is cepit de eo necando, ac ideo illum in cariacerem compegit, ut fame ibi periret A Zippora,

cui Moses placuerat, singulis diebus cibum sussciebat , patremque tandem permovit , ut libertati illum redderet Sub idem tempus Iethro publico praeconio filiae matrimonium ei pollicetur, qui virgam quae in horto ejus creverat, sapphirinam, quaeque Dei ineffabile nomen inscriptum habebat, evelleret Hinc Reges ac Principes cestatim accurrere, sed inanes voti recesserunt. Interim Moses dum per hortum forte obambulat, virgam sicile e solo extractam ad Reguelem desert Ille miratus, Zipporam ex pacto uxorem dedit, virga generum donavit, qua ille postea ad edenda miracula perpe-

. V usus est.

356쪽

Antiquatum quidem decretum fuerat , de He- Exseorum filiis in profluentem abjiciendis, non ta- rixen ideo melius cum ea gente agebatur Pharao-Hem enim lepra corripuerat, ita ut doloribus cruciaretur vehementissimis Cum frustra tentasset Omnia, tandem didicit, puerorum sanguinem esse Praesens adversus leprae saevas titillationes remedium Quapropter quotidie centum pueros ex Hebricis uia Aulare jussit , ac in eorum sanguine corpus abluit. late provectiores inter Hebraeos , mancipiorum instar, laceri, seminudi compedibus vincti distur.

xebant, verberibus ad labores adigebantur, quitius saepe fuere immortui. Atque hinc Deus Mosi, cum ei in rubo ardente apparuisset,dixit, tangi se mi seratione, ob mala quae Hebrati patiantur. Asinus, cui Moses, in AEgyptum prosecturus, uxorem liberosque imposuit, is ipse erat, quo vectus est Abrahamus, cum filium machaturus, ad montem Morij tenderet. Atque hujus asini tergum olim

quoque Messias premet.

Genius quidam malus , Mosen in diversorio

commorantem, correptum, deglutivit a capite usque ad genitalia, citerum alternis a pedibus, usq, ad genitalia eadem. Intellexit ergo Zippora, omissie in

Eliesere recens nato, circumcisionis, rem agi, quam

obrem arrepta acuta silice, filio pneputium amputat Atque semper antiquissimis, quae Abrahamum secuta sunt, temporibus, lapide fiebat pelliculae resectio cum vero David, Goliathi caput,quod totum, serrea galea impenetrabili munitum erat, e funda silice petere vellet, dicebat Angeliis qui Lapidum proe&cturam geu it, socio Angelo, cui Ferri tutela commissa , .pe,mitte quaeso, ut Davidia silex dissindat galeam, laic

357쪽

ealeam, Mirontem Goliathi penundat, concedamque tibi in vicem praemii loco, ut imposterum asi due ferreis cultris fiat circumcisio Judaeorum Datque hoc etiam utrinque factum est. Aaron, cum Mosi ex Midianitide reduci, Deo jubente occurrisset, ac videret Zipporam, filiosque ex ea natos, iniquissimo id tulit animo &, jam inquiebat, primoribus gentis nostrae satis superque pridem viluimus, anne tu igitur insuper nostri contem- tum, uxore peregrina, &librida prole augebis r His auditis, Moses, actutum uxori, ut cum liberis adi

trem reverteretur imperat.

Cecrops,exAEgypto in Atticam prosemis,aditissum fluvium Athenas condit,quae urbs inde Cecropia diisti,

in qua Ieonum constituit. Ferunt, quam tamen sabulam in Mythicis ex aliis paulo aliter enarravi Neptunum,cum Minerva, de nomine Vrbi imponendo contendisse, tandemque inter ambos ita convenisse, ut appellationem inderet , qui utilius humano teneri munus edidisset. Cumque Neptunus Equum,1 inerva oleam produssisset, victum uno suffragio Neptunum , Minervae cessisse Equae de suo nomine urbem Athenas vocaverit Ciceroci de Orat Athenas praedicat omnium doctrinarum inventricta, inquibis summa dicendi vis N insenta est, es perfesta. Λjunt Cecropem primum inter Gentiles sacriscia

ordinasse, legibusque sancitis, subjectos, ad civiliorem perduxisse vitam. Hem,de Iudicium prope Athenas instituit, in tumulo seu colles, quod deinde Areo-γagus dictum est , penultima correpta, ceu probatoli Baptista Ricciolius in Prosodia Ressirmata Nec enim,quod e Suida colligitur, παγξ est 'dum aut

358쪽

icum significat, sed rupem, scopulum, loclimi ex-oelsum. Appellationi occasionem dedit, quod Αρης, sive Mars, eo in loco primus capitis causam dixit, judicantibus XII. Diis, de caede Halirrhothoii, Neaptuni filii, quem ideo interemerat,'ubd filiae siue exinglauro, Alcippae vitium intulisset ubi sex tantum

ententiis absolutus est, gratia praevalente. Illic dein

inde judicia de parricidiis magnisque caedibus , ubi

cunque in Graecia patratis agebantur. Praefuit Cecrops rebus annis sci ejusque Successores quorum XVI. erant, per 87 annos, usque ad Codrum, Melanthi filium,potestatem administrarunt. Post hunc, nemo Athenis regnavit, quod memoriae virtutis ejus tributum est' sed Archonte perpetui praeesse coeperunt, a Medonte filio Codri, usque ad Alamaeona. Dehinc, Archontes decennales electi, a Charope usque ad septimum Er3xiam ulterius annui erant, quO- tum primus Creon. Cum Athenienses res in Sicilia male gessissent,ribe a Lacedaemoniis occupata,XXX. Tyrandi eidem impositi, a quibus liberata, postmodum Macedonibus,dehinc Romanis, inde Graecisum

peratoribus subjecta fuit. Exin sub Palaoloeis peculiares Dominos seu Duces nam est, ex Acci olorum gente, donec An. I rs a Mahomete II occupata, in urcarum potestatem concessit et quibus nuper Veneti eam rurses extorserunt. Diluvium Deucalionis, ad haec tempora referen

dum , quod odiae , atque hos inter nominatim Ovidius , cum universali illo Noachi confundere solent , qua de re in Mythicis actum est. Fuix Deucalion, Thessaliae Rex Promethei filius , cui Epimetheus patruus , 3rrham filiam connubio junxit.

359쪽

3s MILLE NAR. III.

ASCAT ADES.

Hujus imperio annos 4O assignant.

CONTEMPORANE A.

Moses Maron,Pharaonem, cui, ceu volunt,ACen- cognomen fuit, conveniunt, una cum primariis popularium suorum viris , denunciantque, Israesitarum Deum velle, ut liberum dimittat populum suum, ad festum ej*s Numini in deserto pu.hlicum celebrandum. Ad ea Pharais, non tantum superbe reipondit, se neutiquam Istaelitis discedendi potastatem facturum , sedi majore labore onerandos censuit, operarum praefectis imperans, ne quod stramen, ut fieri solebat, conficiendis lateribus porro traderetur, neque tamen quicquam de penso mi saueretur quotidiano. Cum vero hinc IsraElitis per universam IZgyptum ad colligendum gramen dispersis, opus ipsum interea temporis retardaretur. vapulabant illi graviter ab operarum praesectis, undem te omnes Mosi& Aaroni precari coeperunt, quod

suos prodidissent populares Pharaoni ac AEgyptiis magis reddidissent exosos. Ergo Deus diris cladibus, atque suppliciis inauditis , quae quidem interdum Ianos cyambros, praestigiatores AEgyptii, eludere conati sunt, eo Regem populum Egyptium vel invitos adegit, ut gemtem Ista liticam Egypto excedere compellerent. Plagae ipsae quibus Deus in Pharaonem animadvertit, X. numerantur motae ex Sacris Literis, comprehenta memoriae juvandae causa, vulgo cognitis versiculis: Prima rubens unda Ranarum plaga secunda:

Inde Culex tristis, post Musca nocentior istis: Quinta

360쪽

Quinta Pecus stravi, Anthraces sexta creavit: Nos sequitur Grando post Bruchus dente m. fando: Nova tegit Solem, risinam necat ultima Prolem. Imprimis mirandum, omnes has poenas ita temperasse Deum, ut Israelitae, quamvis mixtim inter gyptios habitarent, earum immunes essent quod in aquarum cormptione in tenebrarum immissione, tanto magis stupendunt

Gravissima omnium 'it plaga postrema, qua primogeniti aut seniores eo tempore omnes, tam hominum, quam animalium. una nocte ab Angelo fu

re prostrati , nullis, nisi Israelitarum domibus, hujus

cladis expertibus. Ante hanc calamitatem, mandatum Israelitis a Deo, ut vasa aurea largentea, gemmas, monilia, inaures, vestesque pretiosas, armentarissoque pecudes mutuo ab Egyptiis acciper l, nunquam reddituri. Sic enim AEgyptii suis maximis divitiis , autore Deo 'cujus sunt omnia spoliati fuere, quod istaelitis, haec operum,tantorum. que laborum merces deberetur. Ipsis quoque AEgyptiis multo praestabilius videbatur is Hebraeis abeuntibus, qua poscebant, futuri superstites concederent, quam ut permanentibus, morituri, omnia relinquerent.

Institutum insuper a Deo, multa cum cura, circumstantiis diligentissime enarratis, alterum Ecclesiae Hebraicae Sacramentum , Aenis Paschalis, plenum mysteriis in typum Filii sui, olim mactandi continens. Nimirum imperatum, ut mensem Abib sive Nisan, qui nobis Martius est, Aprilisque pars, primum deinceps haberent Iudaei totius anni, ratio-he sacrarum acclesiasticarum rerum: nam, civi-

SEARCH

MENU NAVIGATION