Francisci Zavae Cremonen. Orationes 4. Epistolarum lib. 8. Carminum lib. 3

발행: 1569년

분량: 632페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

derent, publice esse constituendos. Tu vero in unum

locum conuocas omnes, & uni tantum putas eos rectὰ

credi,& committi posse s erras bone vir, & nescis quam magnum sit onus hominem unum discipulos curae sitae creditos habere sexcentos. Sed de aemulatione quid dicis Negas ne, cum plures publice fuerint electi, qui

iuuentutis huius nostrae curam habeant, singulos certatim operam daturos , ut plures, atq; hi instructiores eludo suo iuuenes ad altiora studia emittantur Nescis qui easdem artes separatim tractant, & exercent, eos seinpermagna spectare, ut alius alio praestantiorem dat e Dentur mihi aliqui fratres in eodem artis genere versantes, ij quandiu simul arte i psam exercuerint, raro inter se de operum praestantia eertabunt. Verum alius alio se reserat, mox suum quisq; acuet ingenium, curabit ve quam maxime poterit, ut inter reliquos semper excellat. Quae res in bello militum animos magis accendit, quam ordinum varietas vicissim de laude certantium Θ Quae vis maior esse potest i n expugnanda Vrbe, quam Italorum manus Hispanis admista e Nam dum

hi, atq; illi pro patriae gloria dimicant, quae non mutuo pericula subeunt Θ Quid aggredi non audent e Qua

vero alacritate unusquisq; magnorum exercituum animos gerens in muros ascendit 'vel potius in mortem ruit Θ Haec nimirum mutua inter eos gloriae cupiditas,' vis est illa adamantina, quae ne sanguine quidem conteri potest. Sic profectores se habet, ut aliena magis , quam suorum virtus mentes, & hominum sensus moueat, acriusque eos ad res magnas gerendas impellat . An nondum id in te ipta expertus es e Dic obsecro, cum aliquem ex meis discipulis vides tecum , vel cum alio in schola vestra de re literaria

certantem, qui te tiun stimulus concitat ξ inar tum sentis

102쪽

sentis tibi calcaria admoueri ρ Moriar nisi una illa

congressio te magis excitet, quam mille vestrae disputationes antea excitarint. Hunc ipsem vero congressum inter iuuenes varijs se in gymnasijs exercentes,

ferrum illud esse crediderim, quod nonnulli sapientiae Symbolum este dixerunt. Haec sunt praeclara illa certamina , quae iuuentutem nostram languere non sinent ,

cogentque eam, cum suos quisque duces habuerit, quos sequatur in laudis,& gloriae cupiditate versari. Quare si aemulationem ipsem fateris adolescentium ingenijs plurimum prodesse, fatearis id quoque necesse est, eam sub varijs praeceptoribus longe magis pro futuram . Quid tu aliud esse putas, hanc quam uiscipimus liberorum institutionem,quam publice utilitatis venationem quandam ὸ Quae quia res magna est, atque multum habens laboris, plures sunt ad eam socii, & venatores v candi, plures inquam, si fieri posset, quam olim principes conuenerint ad Aprum illum transfigendum, qui agros totamq; Regis Aetolorum Regionem vastabat. Sunt sane in hac ipsa venatione multae locorum difficultatesin multa latibula. Nec tam id timendum est , ne quod quaeritur ab uno tantum possit venatore comprohendi, quam illud prouidendum, ne cui venatio, haec obtigerit, is deinde non sine magna vestra molestia oneris magnitudine succumbat oppressus. Hoc erat, quod te ab initio cum difficilem illam deliberationem proponeres, spectare oportebat. Ego qui in primis utilitatem sequor, huius urbis,& perpetuo curam hanc, & selicitudinem animo foveo, atque alo, nihil magis cupio, quam ut plures constituantur, qui publicum docendi munus o euntes, patriae huic meae prodesse possint. Horum hominum opera , &tu aliquando Rempublicam nostram indigere, nolens fortasse etiam dixisti. Repete ea, quae

103쪽

tibi in tua illa oratione, bono dictante Daemone, excisserunt, atque eo praesertim in loco, ubi Gymnasiarchum hunc tuuia sanctissimis Magistratibus, nescio quo iure quave ratione praeposuisti. Quid tu, tum volebas, cum homines cos in quos sumptus faciendus esset, tales minime esse dicebas, qui beneficium suum venire, quam non penitus perire mallent Debueras in eo persiste- re, quod optimum esse huic ciuitati, Mercurius fortasse tibi e Coelo missus ostenderat. At quando Deorum criarbitror P monitis obstitisti, vides exinde in quantos errores incideris. Error vero ille maximus, ne icioque antibi in ea re sit ignoscendum , quod cum de sumptibus ageres, quos in aduentu Regis esset haec ciuitas libenti

nimo factura, non usus es eo verbo quo decuit, non m.

pecuniam illam ut tu dicis, effunderemus, sed in maximam uniuersorum ciuium voluptatem, adde & scelicitatem, collocaremus e Qua nanque loetitia Quibus ye gaudijs optimum Regem nostrum, tanquam CARO L V M patrem eius augustissimum iterum de Coelo lapsum intueremur Sed quid hac quae se tua animi superstitiosa Elicitudine moliris e Das neoperam somtasse, ut quicunque humaniores has literas profiteantur, non minutis ut ille aiebat sed summis Regibus comparentur e Vt video, nihil aliud agis, parumque affuit, quin te quoque pusillum hominem vix duobus cubitis altiorem cum Gigantibus contuleris. Qua vero argute disputas in hunc modum e None Rege huc aduentante, ut eum honorificentissime exciperetis Cives Cremonenses, ingentem pecuniam in Regios apparatus effunderetis Cur & in Gymnasiarchum pro liberis vestris instituendis Hs. saltem quatuor sic ipse scribis 2 non erogabitis e Dialecticus certe es, & minime iocularis. Tolle verbum illud, quod imprudens

104쪽

apposuisti , non ehim effusio illa est , sed grati animi iaPrincipes nostros significatio, vera liberalitas proprius Cremonensium splendor. Sed audi, quid Decuriones tibi respondeant. Quid tu cum de rege, maximo nostro agis,Gymnasiarchi tui mentionem facis Quod nouun hoc argumentandi genus Sic liberos nostros doces Rident medius fidius hi parietes hanc tuam disserendi subtilitatem. Sic inquis, quia fiunt haec in gratiam Regum, quae sunt caduca,&fragilia,debetis multo liben- . tius in pecuniam Gymnasiarcho decernendam incumbere. Quid tuDiadema Quid Sceptrum esse credis eQuid Regiam dignitatem ρ Sunt Regibus ingentes apparatus iaciendi, sunt hi ingentibus honoribus accipiendi . Non sunt ludi magistri in comparationem adducendi . Non est atro hoc tuo colore purpura inficienda. Disce, quid deceat, ut impudentiae nomen fugias. Nos si ciuitatem incolumem habemus, si leges valent, si perditorum comprimuntur audaciae, si maledicta vindica tbsisti unita sceserae non relinquuntur,sii res profanar, sacraret; 1umma magistratuum vigilantia custodiuntur,

si pater cum liberis, & lectissima coniuge in laribus suis vitam quietam degit, Regi nostro optimo Patris imitatori,eo nomine plurimum debemus,quem more Homerico pastorem omnium eius imperio parentiu possumus appellare. Hunc si quando ad nos aduenerit,qui vitam, liberosq: nostros, ne dum fortunas omnes ei debemus, quam maximis in hanc urbem honoribus non recipiemus t Nescis quo plausu, quave hilaritate haec ciuitas Principes suos accipiat. ID CAROLUS Imperator Maximus , cum huc olim aduenisset, Cremonenses

Imperio suo fidelissimos visurus, & cum illis hospitaturus, expertus est .: Dij boni quo tum gaudio uniuersa ciuitas exultauit λ Atq; hanc publicam laetitiam decla-I rauerunt

105쪽

rauerunt arcus triuesphale magni atorum iuuenum pompa , magna Togatorum Senum caterua, tota ; urbs ipsa, qua Prope conuulsis sedibus suis procedere visa est , ad Caesarem' auguste, venerandum, & maximi;Omnium ordinum gratulati nibus in haec tecta reeipiendum: 'Haec . atq: alia si pro eo Rege summa prudentia agantur, a quo tot beneficijs cumulamur, dices caduca. suxa, atq; fragilia Zit Quae quidem, ut sine nefario scelere omitti non possunt, siccum me stantur, magnitudinem animi nostri, veterem; in Principes nostros fidem, di obseruantiam testantur .& in omnem aetatem immortali memoria propagantii Dabimus, quod petis, & longe plura, stimus quanti virtus sit facienda, sed illam per te factam esse venalem, querimur. Principis vero Maiestatem volumus posthac te sanctius colere, ac venerari, cuius potestas proxime ad Deorum Numen accedit, alioquin te ex hac urbe expellemus, exterminabimus, Eijciemus. Audisti, quid tibi responderint Decuriones . Breuiter nunc audi quid ipse dicam. Dicis te praetcrea nemini unquam concessurum, Magistratuum magis,quam Gymnasiarchi operam Rei publicae necessariam esse , quanto enim laudabiliora, & necessaria magis sunt animi, quam reruexternarum bona, his tanto etiam magis , qui iuuenum animos optimis disciplinis instituunt,indigere Rempublicam nosti am assirmas. Dialecticum nuper apebas . lNunc vero incipis philosephari. Nam cum tria bon rum sint genera, censes ea, quae sunt animi, longe omnibus esse anteponenda. At illud te Lysidis Pythagorei admoneo. Haud pium esse te Philosephiae mysteria

tractare, nisi prius animum purgaueris. Elue primum hanc maculam, quam dudum habes inustam pectori.

hanc inquam nimiam habendi libidinem, cuius stimulisl quandiu

106쪽

quandiu agitabris, nihil profecto boni unquam cogitabis, nihil recti meditaberis, nihil quod ad animum spectat probe dijudicabis. Motus vero animi nimios

omnes contrahe, quorum haud scio an longe acerrimus

sit motus inuidiae, quo qui concitantur, ij procul a sanctissimis Philosephiae tectis arcendi sunt, atq; abigendi, tanquam ij, qui grauiore scabie conflictantur. Hoc

volui te praemonuisse, ne fortasse crederes omnium esse

philoisphari. Nunc ad Magistratus venio. id tu tua illa argumentatione voluisti Θ Profecto nihil aliud,

quam te ipsum Magistratibus anteferre. Ucrum quam estificiose id agis e Curant inquis, ij vobis res externas, animi vero bona praeceptores, at haec ipsa bona quanto sunt rebus externis laudabiliora e Totum hoc est, quod argumentatione tua complecteris . Quod si concesserimus; sic eam deinde concludes, longe igitur Magi stratibus laudabiliores ij sunt, qui liberos vestros insti tuunt. Nam statim proferes,quod nunc in animo inclusum tenes, Homines scilicet pronunciabis cos,qui meditiora agant esse caeteris laudabiliores; Laudatio nanq; tota ab actionibus pendet . An non praeesari illi opificesὸ qui magnas res agunt e & quo maiora egerint, eo alijs claripres udente In disciplinis quoq; nonne quae

structant cognitione dignitanas, eas putamus inter aera kcelleres atq; idcirco Theologos ipses maxi-- oinniums pscimus, admiramur, quod ij infrerum cliuinaru cognitione versantur, Begemq; illii omnium , Circa quem cuncta sunt , cuius gratiae omnia, quiq; pulchrorum est omnium causa contemplantur. Vides, ut comparationi tuae vim omnem perceperim, utq; inuo νlutam argumentationeapene explicauerim,Vt mentem denique tuam totam excusserim. O miram hominis

imprudentiam ne dicam temeritatem .sQuid tu Ma Eu bati: I a stratus

107쪽

stratus esse existimas in ciuitate ' non nὲ si Platoni et dimus, si sunt Deorum interpretes, qui Diuino consilio, rebus humanis prospiciunt e Non ne hi sunt rerum publicarum gubernatores,qui tanquam in siumino ciuitatis fastigio collocati totam urbem circunsipiciunt, totoibanimo in publicam salutem semper incubunt ' Curant, inquis , ii res externas , immo vero nihil aliud student squam ut ciues optimos, Deo similes,&amicos reddant. Quod si externarum rerum curam habent, sic tamen id agunt, ut omnia ad iustitiam reserantur, iustitia vero ad

vitae alterius stelicitatem. Quid tu ciuilem illam sapientiam esse putas, quam h profitentur ξ Non ne ea est omnium artium dominatrix e cuius imperio parent hae quoque, quibus magni semper honores sunt habiti. Ars nimirum imperatoria, ratio tuendae rei familiaris,& bene dicendi tacultas. Hac ipsa vero sapientia,quam diuinu munus Socrates esse dicebat, curant resipublicas Magistratus, hominesq; ita instituunt,ut honesta agant, turpia ne cogitent quidem, vitia odio habeant, virtutes colant, cunctiq; sub eadem lego, & eodem Principe ad bene, beate* vivendum conspirent. Quid dicis bone vir λ Id ne est curare res externas 8 An potius anim rumcuram suscipere λ : Legum vero curasint ij ipsi optimi custodes, quid tu eosaliud magis curare dixeris, quam ut homines pie, sanisth* Deox venerentur ξ Hoc enim spectant Ieges;hoc volunt in primis, ut pietas, sanctitas, religio, pure, & caste Deorum numini tribuantur . Et tu hanc Magistratuum magis, quam Gymnasiarchi tui

operam ciuitati nostrς necessariain esse nemini unquam concesseris ξ o optimarum rerum inscium hominem , atq; Omnium m ime quid deceat ignorantem. Non aqua, non igni, non aere,ut aiunt, pluribus Iocis utim

quam Magistratuum opera. sine qua ciuitates omneu

funditus

108쪽

senditin interirent .i Die obsecro legibus ne Gymnasiarchv meposuhris ' Id prosecto ut opinor, minime auderes, alioquin te insanum omnes dicerent, clamarent btibi nquam Srenti Mincula inijcienda. Quam ego ver sepe apud Platonem legi, optimos Magistratus legibus esseanteferendo ς' Nam ut hae sine magistratibus omnino inutiles, ac fere mortuae sunt , sic illi legum auxilio non egent, immo ipsi potius vivae leges existunt atq; idcirco sapientissimus ille vir optimam rempublicam instituens non in condendis legibus , sed id formandis Magistratibus summe laborauit. Quod si Pindarus

Cecinit legem esse omnium, tam mortalium, quam immortalium Reginam, vide quam tu Magistratus ipsos laeseris. Quos cum loquentes leges esse constet, non eos tamen in excelso loco,ut par erat, posuisti, sed pus rorum Magistros, cum his conferre,vel potius praeserre minime extimuisti 'Hi sunterrores tui, hae tua plusquam seniles delirationes. At prosecto si haec omnia diligentius tecum expendisses , nunquam in hos seopiistos delapsus esses, quos orationem tuam praetervectam dicebas. Quid te obsecro tunc acturum putabas,quando

illa de Rege, & Magistratibus disputabas Credebas

Drtasse i Decuriones meos hac tua oratione consuetudinent legibus probatam,& sancitam, usuq; confirmata an recipiendis Regibus, eorumq; l gatis intermisuros,& ut quod petis, quam primu agerent,pecuniam, quam Magistratibus pendunt, extenuaturos e Decipiebaris bone vir. Cautum est Magistratibus,cauebitur,& praeceptoribus . Tibi vero sic ipse caveo, ut Magistratus

posthac maximξ reverearis, ac tanti extimes, ut cum

contentio apud te fuerit, quibus plurimum ossicij sit tribuendum, principes, ij sint,eosq; cum Dijs potius, quam cum hominibus comparandos putes Verum desistite

109쪽

Decuriones Iam me intueri, ocicios in hune meesi comuertite. Nihil hic amplius effari audet, totus sedat, expalescit, ac mirum in modum exalbescit,sed quidlibet faciat modo ne nauscet. Quid nunc agimus Θ Dolos huius omnes, fallacias, & prestigias indagavimus, i

uestigauimus,& patefecimus, ferocitatem copressimus, audaciam fregimus,loquacitatem retardavimustii Videtis hominem mutum, exanimatu,& Vix vivum relictum.

At tantisper hic quiescat, dum vires, si reliquas ullas habet, colligat, animii erigat, respiret,reuiuiscat .. Ego interim amice, ut cum omnibus soleo, cum eo homine agam, qui spurca illa, & impura in orationem meam

seperioribus diebus editam sectolia, tapissimasq; illas

.in me literas impudicitiae calamo conscripsit, atq; haec legenda omnibus dedit. Nomen taceo , neminemonendo, lacessitus iniuriam propellol. Heus tu amice, quae nam causa ad hoc te impulit, ut scripta mea tot marculis aspergeres Ytabljnercs i inquinares λ Nonne ego te, fratrumq; tuum unice semper dilexi, &si quando occasione nactus sum, ut de vobis, tota b domo vestra;

cuius existimationi non minus, quam meae conssilium

esse velim, apud probatos viros verba facerem, quod sepe accidit, tanta id egi nominis vestri celebritate, viij, quibus cum loquerer, meam in vos bene lentiam,

fidem, & obseruantiam satis admirari nonfossient , o si in hanc vitam redeat sanctissimus vir ille pater tuus, qui quandiu vixit , ut Deus mihi semper fuit, quibus verbis te obiurgaret e mam aspere in te inueheretur λ Qui hominem tui amantissinu, quem ille admodum dilexerat, viperinis morsibus dilacerasti. Equidem nunquam id fore existimassem,ut aliquis e domo vestra,cui me certa unimi sententi iampridem addixi, tantae in Ue acerbiritatis virus ei meret . Siccine agitis cu anticis vestris Siccine

110쪽

obsecro, si quid etat in ea oratione, quod auribus tuis fastidium pareret, ais me statim non retulisti λ Id amicitiae iura postulabant, id insenuitati tuae maXime consentaneu erat . At quando sae tibi vitam est, maledictis

metuis configere ego iuva ut iniuria, sed amore tecum contendam, te admonitum velim, ut a conuitijs ijs tuiς

neeedas I & in gratiam, cum rectis animi tui sensibus redeas, patremq; tuum imiteris, quem haec ciuitas ob sanctissimos mores sempercoluit. Hoc ciuibus nostris gratum erit, qui maledicis,& obtrectatoribus perpetua bellum indixerunt, Dijs quoq; immortalibus iucundum hoc fuerit, quos non ignoras esse animorum praesides, amicitiae custodes, concordiar propugnatores. Hoc postremo dandum est amor i in te meo, vides enim, ut n mini tuo pepercerim. Quod si a maledictis non reces.seris taudies , & tu , quae minime velles, & diuulgato nomine sic tecum agam, ut sentias, quibus armis sciam iniurias ulcisci lacessitus. Sed iam ad bellatorem nostrum, quem fere humi iacente reliquimus, reuertamur.

Anhelat adhuc hic nescio quid ex imo pectore, dissipatis'; maioribus castris, denuo proelium restituit. Adsit

vero pater patratus, & extrema hanc pugnam aspiciat, qui in foedere sancieiulo, de deditionis tabulis, 'quas hic breui ad nos misurus est recte firmandis , iudicium suum interponat. 3 Quid adhuc donaris magnae Dux Educ tua haec, quae supersunt, parua praesidia, educ reliquas copias, pugnamq; tandem hanc totam conficiamus Q Dicis in eo, qui publicum docendi munus sit suscepturus, haec duo inesse oportere. Honestos mores, earumq; artium cognitionem,quae ad eruditionem ado- Iescentium spetiant. Quid tu hoc Cremonenses meos

doces, quorum eae semper fini consuetudό ut minime

a1 disiunctos

SEARCH

MENU NAVIGATION