Francisci Zavae Cremonen. Orationes 4. Epistolarum lib. 8. Carminum lib. 3

발행: 1569년

분량: 632페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

maxima animi alacritate in patriam remearet . Ieserim vigcbat Tartesij Gymnasium, immo ruero vigebant in eo sexcenta Gymnasia doctissimis viris reserta, qui emori

potius optassent, quam a Tartesio discedere..i Nam etsi diceret senex ille sanctissimus, idq; frequentissime repeteret se non moleste laturum , i siquis ex confertissimo illo examine euolasset, nouas sedes positurus, nemo

tamen inuentus fuit, qui illo vivente secederet. Sic illuobseruabant, sic illius doctrina alebantur, sic comitate

delectabantur. Erat enim in eo homine no minus er

ditio periecta , quam mira iucunditas. Solebatque Alumnos suos aliquando in sella sua reponere, atq; eos publice legentes audiebat, olei; hi erant, quos audiebat, totidem gloriabatur se Tartesios relicturum. Hos vigi liarum, & laborum suorum, in quibus consenuerat, suauissimos fructus esse dicebat, quibus maxime gaude rei', libensq; migraret e vita cum tot, tantos . Praece Hores peperisset, quos dignitatis sine superstites fore videbat . Ami Tartesio, vel ut rectius dixerim in co Ium sublato, Musonius non, ut Anacreon Teius ille missa quinquaginta remorum Naui, sed totius, ut ciuis optatissimus in quo positae erant nostrae spes omnes patriae lachrymis accersitus ad nos redi . Atq; hic si vixisset, quis ex Tartesiano illo examine in eius sinum libens non cuolasset in eoq. sua omnia non posuisset,

ac statim consecrasseti' Nec causa erat ulla, cur Cremo

nenses testituto sibi Musonio alios in Academiam leg

rent. Erat enim unus instar omnium huic ciuitati. Sed proh Deum, atq; hominum fidem, Quae nobis repentEcalamitas exorta est ijNam vix dum nominem vider mus , cum ille ab oculis nostris publico fatu subtractus est. In cuius tanti viri iactura haec ciuitas ea se consola

tione sistentat. Quod Tartesiani ludos aperuere. Quo

92쪽

rum virtus, Vindustria mastrio iam theatro spectata est. Hos Decuriones viri grauissimi, hos ciues uniuersi probauerunt, his liberos suos comendarum. Hos exterar gentes adierunt, filios sibi carissimos in horum contubernia diadiderunt. Dornumq; redeuntes testati sunt, . urbem Cremonana esse optimorum praeceptorum procreatricem quandam, &quasi parentem foetus semper meliores parituram. Quid tu hos non publice electos dices, quos tota iam ciuitas approbauit Ingredere si libet, horuGymnasia, videbis hic puerulos non deceni, aut viginti , sed ciuium prolem maxime copiosam, iuuenes sexcentos honestissimos, non parentum modo, sed totius urbis imaginem piae se ferentes. Quae quamuisita sint,tu tamen clamitas Gymnasiarchiam esse in ciuitate constituendam, & ut unum erigas, alios studes

deprimere. Sed res agitur apud aequissimos iudices,qui ut spero neutiquam sua laude spoliari patientiar eos, qui maxime omnium pro patria laborarunt, multos magis in dies laborant. Sed vos, qui seorsum hactenus hum niores in hac urbe literas professi estis, florentes idi ludos habuistis,huc adeste colligite sarcinas, coponite libros,

in locum, quem hic imperat mecum conuenite. Ne quaeso sitis tam memores dignitatis vestri, tam amantes honoris, tam cupidi famae. Adsimi, ut vi clas, dicto audientes, sed ubi nam est locus tam amplus,qui numerubunc capere possit, libenter enim hic omnes residebunt obliti pristinae dignitatis suae ei Vbi nam est nomenclator , qui singulis locum assignet Nullos volumus,ais, Omnes .incedite. Nostri contenti simns. Haec iniquo animo a Sis, quaenam ctit patriae dignitas si in publico Gymnavo . cui vos tantum unum priaeόste vultis . Vasta

haec suetit sesimo e Maiestaterii cereb minuis huius urbis, atque id sortiagla non vides, qui contra bonum publi-

93쪽

publicum, vetus institutum, patrium Decus, populi dignitatem agis. Vemm huic ignoscite Decuriones , imprudens id agit, bonus alioquin vir est, & licet vox illa Caselmaior Barbarum quid senet, est tamen perhumanus, & de patria nostra bene meretur. Quid e Papiae, Ferrariae, Bononiae, unusne tantum in his locis legum interpres, ad quem iuuenes confluant iuris inteuligentiae operam nauantes e Plures inquis. Quid Cremonae quo tot alienigenae discendi causa conneniunt, nostrates innumeri iuuenes in literis aluntur, atquein avita eruditione retinentur Quid hic statuendum p tas Θ Cum populus Romanus exiguus cssct, unum tam tum praetor erat, qui ciuibus, peregrinisq; iura daret. Mox aucto ciuium numero, & in dies magis crescente duo praetores creati sunt, Urbanus scilicet, & Peregrinus , ambo ciues Romani, ne illorum exemplo

dicas, &ego huic Gymnasio peregrinus praeficiar. Quid hic taces ξ Quo fugis Θ Elabetur ciues optimi, quaerit per crura vestra latibula, totum se togis vestris inuoluit. Recedit hic e pugna. Vicimus accurrite militones, castra diripite. At non cedo, inquis adhuc siunt alia mihi tecum agenda. Quid igitur fugisὸ Quid paues ζ age conatus tuos iam omnes experiamur. Sed ut aperto Marte contendamus,qui mos proprius est Cremonensiti, non alia, quam gloriae causa dimicantiri audi, quid illa sibi velit oratio , quam tu subobscuram dicis. Ego tot censui seligendos, erige aures, & at tende, quid dicam, ego inquam censui tot tantosq; seligendos , quot quantiq; essent , qui auderent in aciem, atque insolem se referre, idest qui non minus animo valerent, quam literis, & docendi peritia praestarent.

Quod si scire vis, unde loqui, ita didicerim habeo adolescentes domi complures, qui tibi cum volueris hanc , atq;

94쪽

28 atque alias loquendi sermas exponent, quas apud optimos dicendi magistros obseruarunt, tu vero si plures eIigantur, quam magnus sit ex ea re faciendus siumptus stendis hoc modo . Tot erunt inquis, qui ad hanc prouinciam se idoneos futuros existimabunt, ut vel paululuquid in singulos erogadum sit, vel grauiori onere, quam coiisueuit ciuitas prematur. Atqui si paululum quid in singulos erogabitur, qui nam erit siumptus iste, quem tu

contendis serd longe maiorem, quam nos putamus e Immo vero, quia nulla maior quam quae antea merit, ex ea re sequetur plures idcirco i uuentuti nostrae praeficie dos puto, quae in eum iam numerum creuit, ac propagata est, vinec in unum locum compelli velit, nec si tantumum sit nacta moderatorem satis commodi regi possit. Vides quam facile argumentationem tuam illam inuem tam . At haec dicis minuscula erogatio putanda est ab huiusce reipublicae dignitate aliena. Nunc quand, omisso sumptu, ad patriae meae, dignitatem me reuocas, quam tu initio spectare debueras .mDic si Cremonenses meos amas,cum in hanc ciuitatem venerint hi,qui liberos suos hue ad literas adiscendas deducunt, praeceptoresque duos viderint, tres ve, aut plures publice docentes, atque hos audierint esse Cremonenses ciues nulla mercedeconductos, sed gratuitam omnes pietatem patriae prasturtes, nonne ea suerit Cremonensium maxima laus y. Nonne ciuit iis nostrae splendor ille maximus ri Quid tu ad haec dicis 8 Paululum illud, ut video, te torquet; Magisq; honorificum huic Curiae fore putas nulla praeceptoribus stipendia decemi , quam per xiguum quiddam in singulos erogari. Sed quot erunt, dic quaeso hi, quibus erit publice pecunia pendenda , Quatuor numera, si potes, qui post obitum Tartesj, ausi, sint ludos aperire. Ad Pistorem primum ipse diuerte P

. I. I ras,

95쪽

ras, atqi in pristinum sere te detruseras, sed immutato

demum consilio,cum fere solus esses ac, quam maximae curae te persequerentur, ex eo loco euasisti, atque in castra Gymnasiarchi tui confugisti. Profersylum istatis, uatii dicis immensam, ego nullam aliam, quam Lysiis Pitagorei Sylvam videre videor, in qua latent Beb.

tuae illae ingentes, quae miseras hominum mentes dila cerant,bonaq; omnia depopulantur. Hanc si qua est impraecordi js nostris, ferro, igniq;. & omni machinarum

genere euertamus, atque excidamus. Nam cum densi

illi vepres abfuerint, qui omnem animi cultum impe , diunt, cupiditate primum sublata partu foecundissimaces terisque deinde belluis mactatis, tum semen optimum hi hoc solo spargentes sperabimus, optimos quosque ς' atque uberri inos fructus, ad nos inde peructuros. Tum nulla de stipendio lis erit,nullaeque contentiones, tum is minime clamabis. OFrustra suscepti nostri labores,olvanae cogitationes nostrae Quanquam quid erat, quod vocem illam parientis instat emitteres Θ,Sicvd cinia

res ' Qui sic hebetem in ercitatumque, actiterarum lexpertem disit ξ Atqui ego te tam doctum praedico, iquam id quod maius est expertum semper iudicaui. Nec cum Tartesij Academiam tripartitam esse dicerem, te ipsium excepi, sed sub principe tuo te posui, nec te ilum, qui sceptrum eius interdum geris ι sed &. Gmirata iillius omnem . Nam qualem principem esse sciotalest ivos reliquos illius astactatores esse credidesim O Quid itu volebas' aequarine Principi tuo Θ Atque ad principatum etiam vocari e At quam tu Aulam habes ἐ.Qua suppellectilem e mos asseclas Quem comitatum Z i tPrip patuminoris, nullum peto, sed Cremonensibusli su in esse volo extare nonnullos in hac urbe etiam Pqqi ludos perire ,idi si nequaquam ausi sentes doceandi

96쪽

tamen,valeantq; ingenio. de pueri; bene mereantur. Age, remhanc ita componamus. Ascende praeco in tur

rim nostram, conuoca ciues omnes, magna voce pr

nuncia esta homines duos in ciuitate forma religiosos, qui orationem illam fecerunt pro Gymnasiarcho deligendo literatorumomnium literatissimos .. Hoc ne tibi praeconium placet ξ Sentio quid velis. I praeco, ac maiori voce clamas esse hominem hunc unum in ciuitate

literatum, literatissimis quibuscunq; longe literatiorem quot sunt, quotq; alijs erunt in annis. Sed iam ad id dedigressi semus reuertamur .i Dicis si in sententiam

meam catur,fore, ut vel sumptus fiat longe maioriquam antea factus sit , vel ut tenuior unicula; pecunia, quam tantam hanc ciuitatem deceat, publice decernatur,quo rum ne alterum contingat, unum omnino suadesaeligendum csse. Hac una re niteris, hanc mechinam adhibes, qua putas causam nostram, vel totius urbis dignitatem potius posscdabefactari. Ego vero Cremonenses meos noui ea esse erga filios sitos beneuolentia, ut in his erudiendis sumptibus vllis omnino noparcant, nullari; in rem aliam, quam in eos optime instituendos acrius incumbant. Sunt filij res omnium charissime, atque horum causa libenti animo pecunias erogamus, pericula subiimus, labores nullos respuimus. Et quo meliores homines sumus, eo magis filios diligimus, atq; eorum curam suscipimus. Quippe qui ex co, quod similes nobis relinquimus, immortalitate assequi posse speramus. Quid Demodocus ille apud Platonem , cum Socrati filium commendaret, nonne sic eum alloquebatur ξEgo o Socrates me,meaq; omnia tibi libentissime tradosi Theagen susceperis, ciq; pro viribus ben eceris.

Quid tu sumptus istos aestimas in hac ciuitate, in quanimi certe ciuium animos, nisi id sit cxcelsum magnifi-H cumq;

97쪽

eumque delectat Quid impensas times, quibus ea

possessionum genera comparantur,quq non grandinem, non hominu vim, non ipsum deniq; Iouem extimescute Quae res dic obsecro in ciuitate ulla magis salubris , aenecessaria, quam liberum institutio ἰ Nam si puerilem hanc sementem neglexerimus, totus necesse est, ut sit inanis Reipublicae cultus. Haec sunt praeclara illa semina , ex quibus optimae ciuitates oriuntur, quae cum parentes complexu suo tepefacta diffuderint, tum curam longe acriorem diligentiamq: desiderant. Vt enim plantari atq; arbores paruo negotio seruntur, at cumnae vixerint, tum varius illarum cultus est ac laboriosus, sic facilis est filiorum satio. Res vero plena timoris, &curarum est educatio ipsa. In qua nisi vos praeceptores adiuuerint,cogitate Cremonentes quid vos facere oporteat, vobis ve quantopere sit laborandum, ut ciues optia

mos, quorum semper scecunda parens fuit, huic patriae relinquatis. Na quales fuerint filij vestri, talis aliquando erit reipub. gubernatio. Sed videte qua se optimi Decuriones hominis huius inconstantiam, qui quamuis plures eligi nolit, ne id fortasse contingat, quod a diagnitate vestra alienum putat, ut paruulam necesse sit in singulos stipem erogari, unu tamen eligit, et ii quatuor tantum sestertios, c sic enim lego constituit. Hui tam aululu in lata annonae caritate, atq; in dies ea ingraue cente e Unus ergo si in tuam sententiam hi sanctissimi patres discesserint, denis tantum assibus publice hac in ciuitate leget. Quo more e quoue instituto maiorum qua nam Gymnasiarchi tui existimatione e Quaue urbis huius dignitate ξ At hic se erigit, capiteq; ac manibus nescio quid significat. Rem teneo. Sestertia legit,hoc modo Hs. sola quatuor erogentur. Planius, prosecto nunc loquitur. Sed nos hominis verba ambigue loquentis

98쪽

eis in aliam partem , atq; ipse nsic accIpit interpretemur stri; in eo culpa, qui non aperte, sed per notas , quas male nouerat, loqui maluerit. Quid ii decretum concipiatur his verbis ἰ Gymnasiarchus is sit in hac urbe,

qui ita scripsit. Hs. SALTEM Q. V AΤVORE ROGENTVR,' atq; hic stipem habeat, quam

petit. Credisne, cum tabellam tuam porrexeris, tibi plusquam Denarium unum numeratum iri e Erras bone

vir, si quatuor millia sestertium te habiturum putas. Nimirum tua haec obscura pactio tibi fraudi fuerit, qui

cum id facere posses, legem non apertius conscripseris. Sed de hoc satis. Ego qui rem omnem ad curiam hane sanctissimam reijcio, hoc omnibus volo esse testatum, me ea semper fuisse sententia, ut patriae primum digni rati consuleretur, pluresq; ex veteri instituto eligerentur , atq; hi deinde quos ciuitas elegisset, essent ciuium suorum beneuolentia contenti. An non stipendium satis amplum haec fuerint e Totius urbis de illorum vi

tute iudicium, publica dignitas, patriae comoda munerum immunitas, ciuium amor eximius .l Haec profecto tantam vim habent, ut si Drachmam unam his rebus admistam in alteram lancem imposueris, in alteram maximos quoso; nummorum aceruos, tantum illa propendeat,ut non solum pecuniam hanc deprimat ingentem, sed & si terras omnes,ac maria addideris, ide sit omnino factura. Quare facesse hinc cum hac tua cupiditate, &quando ex castro maiore ortum habes, cogita quid tu

dignum nobilissimo illo municipio praestare possis. Hic non de liberis vestris uni tantum in disciplinam tradendis, sed de stipendijs Gymnasiarcho suo decernendis vobiscum agit viri Cremonenses. Na & si pra dicat palam, uni se huius urbis utilitati, atq; existimationi consulere,paternamq; , &auitam gloriam vestram

H a saepius

99쪽

pius repetiti nillil tamen aliud agitii nihil cura quam,

ut pecuniam is habeat, cui totus venijt, & se se consilioequo nescio venditauit. Cauete ne vos haec veriti hominis species cludat. Hominem perspicite etialia, atq;

etiam. Orationem eius in manus silmite . iEYcutite

singula verba, atq: incitis mentem penitus introspicite. Videbitis hominem pecunijs mio animo inhiantem, exiguamq: sic ipse ait 9 quando magnam sperare non. debet pro Gymnasiarcho suo pecuniam ad morem ineadici scutella quaerentem. Quo fit, ut eos, qui prouinciam hanc publice legendi praemio sibi nullo proposito suseipere velint odio habeat, contemnat, & quod gra uius est, imperitos, miseros, insanos, furentes appellet. Quam mala huius hominis mens st Quam malus animus e Hic eximiam aliorum in patriam hanc charit tem , inuidiam nuncupat, & quam unam illi habent de vobis bene merendi curam, hanc sic ipse interpretatur,. ut esse quandbm inanis gloriar cupiditatem putet. Dij boni, quibus aculeis viros hic vestri amantissimos pungit. At hi. vi sunt boni viri, nunquam ab ossicio discedent, & iniurias omnes publicae utilitatis causa voluntaria quadam obliuione conterentes , ea fide, eat diligentia operas suas patriae praestabunt, Ut cum plures fuerint eligendi , tum vos aequissimi Decuriones , quae nam sit illorum habenda ratio optime cognoscatis. Ego vero me non mimo, ex eorum numero, qui non minus a vobis amari cupiant , quam ipsi liberis. vestres prodesse velint. Nam & si is minime sum, quem situm ille Gymnasiarchum fingit, quotus enim quisq; est, qui talis esse possit qualis fortasse nemo quam fuitὸ eum tamen me esse fateor, atq; etiam Profiteor, qui quominus ingenio valeam, eo diligentia inca maiora me assequi posse confidam . 1ddo amorem in

100쪽

ὶ patriam, qui me dies, ac noctes stimulat,cogit, impellit. Adde tu, si vis, etiam gloriae cupiditatem , qua optimus quis'; maxime ducitur. Nam si pecunia a te tantopere expetitur, quanto mihi gloria magis experenda est Quod si mercedem ullam quaerimus, moriar, si quod gloriosum semper duxi, charum scilicet esse ciuibus , & de patria bene mereri, hoc ipsum laborum

nostrorum praemium maximum csse non puto. Eligant

ciues ei quos velint, quid mihi vel illi tribuendum sit statuant ipsi. Hoc unum peto, ut quando ego ab hinciam multos annos patriae huic meae studio, labore, vigilantia non desum, nec ipsi sua mihi beneuolentia, α benignita e deesse velint. Video te expalescere iam enim cognostis, quam iniuste agas, qui ita acerbe in eos inueheris, qui operas gratuitas patriae pollicentur. Quanquam quis ille est, qui se audeat dicere gratuito pro patria laborare, cui nec si vitam profundat, parem unquam sit gratiam relaturus squid quiso times ξ experire, quid adhuc possis, abiice retusum hunc gladium& telum quod vis acutius sumito , manumq; inter nos

denuo conseramus, sed cubito prius nares emungito. Fatemur ais, utilissimam esse adolescentibus aemulationem, verum ubi maior esse potest, quam quo maior eorum numerus ςonfluxerit λ In unum igitur locum censes cogend0β esse omnes. At quanta ex ea re confusio e Erit ea maxima turba, mihi crede, Academiae totius

interitus. Quod si Persas apud Xenophontem legisti,

in forum, quod liberum vocabatur, pueros omnes com

Pulisse, nonne ex eodem cognouisti duodecim eis principes pnesuisse e Sic prosecto existimabant egregij illi liberorum educatores pueritiae distiplin in uni misimucommittendam, sed quod Tribus apud eos essent, totoxiam, qui pueros instituerent, singulosq; sinos resti derent,

SEARCH

MENU NAVIGATION