장음표시 사용
71쪽
Quisve adeo impudens, qui aliquem ex his, qui lare studia profitentur magnis illis viris conferre, nedum praeferre velit e Illos agnoseimus tales, quales ciuitas nostra in hoc prsclaro munere ossicij nunquam fortasse habitura est. Vicimus, exclamas, illum, illum inquis habemus, qui superiorum aetatum Gymnasiarchis longe praeserendus est. Laetor. Huic ciuitati gratulor, quae in his artibus laborandum semper esse duxit, quibus maximς eae laudescoparantur, quarum gloriam semper adamavit.'Vicisti Tripudiato. Animo exultanti tibi gratulator. Victoriani hanc insignem cum amicis tuis, quos multos habes com municato. Nisi enim habeas, quibus cum prospera eueta
communices, nihili sunt. Verum quod tu dicis, negari omnes, negat & tuus Gymnasiarchus. Quide scis quanto nos labore, studio, cura hoc interregni tempore decus patrium sustinuerimus, nihil declinantes a iam impressis maiorum vesti ijs f Sciunt tui, qui me, & alios attenta ut discendi auidi sunt audiuerunt. Sciunt& mei studiosi auditores , qui& ipsi orationes edituri erant de ludi mazgistro deligendo, quas docte sane, & diligenter praemeditatas, appositeq; ad persuadendum seriptas , nolui in apertum proferri, maluit operam meam re ipsa probari. quam laudes meas ullius praeconio celebrari. Ea laus nostra sit, patriae pro viribus prodesse . Atq; hac una re contenti sumus, nostram in docendo fidem, & diligentis omnibus esse testatam,qui nobis filios seos tradiderunt. Nam neq; laudatores istos, vel adulatores potius amamus, immo vero eos detestamur, admonemusq; quotidie adolescentes nostros; caueant, ne assentatoribus patefaciant aures, eosqἰ impuros Daemones Socratico ni
re appellamus, qui praestigijs, ac veneficijs suis ad ani mos nostros deprauandos semper stini parati Sed auldiamus hunc hominem, qui in foro se iaciat habere distUI: . UD plinas
72쪽
plinas venales, deridetq; eos,qes gratulam ciuibus suis industriam offerunt. At quis est nic ρ num Protagoras Abderites, aut alius Sophistes maximus ἰ Qui animoruepulas circufert,easq; tam grandi pecunia cauponatur e vester mihi risus hoc verbo captandus est Decuriones humanissimi, nam & Socrates ille purgandorum gratia
animorum e coelo missus homines huiusmodi, cum rideret , eos ciborum, quibus animus alitur mercatores ,
ac caupones quosdam esse dicebat. Quid tu bone vir de nobis existimas, qui sine publico stipendio . operam nostram quantulacunq; est, patriet pollicemurὸ An nescis quid patriae debeamus e pro qua moris & cui nos tot dedere debemus . Quid tu si Cremonensis ciuis esses, patriamq; hanc nostram sic te alloquentem audires e
Parens tua ego sum antiquissima, ac sanctissima,quae te, tuosq; genui, atq; alui, ne me deseras, neue generosiam, quam vides, hanc prolem contemnas. Sint hi tui ciues, opera studio, labore mo meliores, sint vere Cremone
ses, idest viri virtute florentes. Quid tum obsecro faceres ἰ stipemne peteres patriam spondere velles Aequi sic arbitror. Audi,quid quisq; patriae debeat,decere
charior m esse eam nobis,quam nosinetipsos. Quod si parentibus tantum debemus, quantum persoluere dis cise est, quid non patriae tribuendum ἰ quae veneratione dignior res est . atq; sanctior e quaeue tum apud Deos, tum apud homines mentis compotes superiori loco, quam parentes semper est habita. Hanc nos colere oportet, ei j; magis praesto esse, quam patri. Haec si nos in vincula coniecerit, si in praelium, miserit, ad vulnera excipienda, mortem ; obeundam, parendu est omnino, inedum id libenti animo faciendum, quod ad pristinam eius dignitate spectare videatur. Quid tu ad haec diciso lucri cupide/nam sic te Hipparchus Platonis appellat.
73쪽
Sic puto inquies. Mercenarius ipse seni, lucrum appeto magni virtus est emenda. Alienigena hic certe est Cre
monenses optimi, vocem agnoscite, i cui aequo animo ferte, ut iple respondeam, ciuis vester, patriae huius amantissimus. Audistine unquam, heliis tu amice, omniubus qui pro patria laborarint, eam adiuuerint, certum esse in coelo, ac definitum locum, ubi beati aeuo sempiterno fruantur fiAt hic obloqui nescio,quid mihi videriris. Intelligo , lucrum,omnino quaeris in hac vita. 2Respice rtunas nostias soda Cremonensium meorum liberalitate comparaim , cfuere enim pauperrimi pasrentes mei, bonis patrijs euersi, sertuna cuius fienum nemo cohibere potest, illos nimis acerbe insectante, nec eorum ego paupertatem erubesto, Respice Affines: nobilissimos, quos mihi dedit haec patria, respice ciuitatis huius primarios viros, optimosque adolescenteς nostri amantissimos , ac studiosissimos. Hic tibi inunx pro omnibus referre possem honestissimum virum, cui amor, &beneuolentia est mihi Thesaurus maximus,
animici; mei delitiae maximae, sed ille mihi silentium
indicit. Vos eum bene nostis viri Cremonenses, nunc enim apud vos vitam agit , omissis iam pridem rebus Aulicis sola ipsius virtute contentus. Haec tu omnia paruum lucrum existimas ψ Equidem his rebus Diis fa-iuentibus, ciuibus meis adiuuantibus , Mane etiam ut
aiunt nostro partis, sic beatam vitam duco, ut diui ijs
Crassium longe superare videar. Titulo praeterea pes cherrimo insigniri, id parum videtur e Quicunq; antia quitus apud prudentissimos Romanos minime auaritia captos, quorum, ab illis orti Cremonenses. vel potius a
Troianis teligiosissimis una cum his oriundi, in omni re vestigia persequuntur, Magistratum inijssent,quem nam fructum laborum suorum alium referebant, praeter gi
74쪽
Igviam, quam immortalitatis instar habebant viri illi non peccuniarum, sed laudis appetentes e An te illud prae terit, quod summa cum veneratione literis mandatum est , Annalibus omnibus notatum, omnia quae foris acquisissent, in aerarium summos illos viros retulisse. ut domi esset, quo foris acerrimas pugnas sustinerent,
hostium impetus reprimerent,nouos tumultus sedarent.
Reipublicae temporibus asperis, periculosissimisq; subsidio, secundi stimis ornamento essent summis, medijs. infimis, uniuersis deniq; ciuibus consulerent Θ Quid ais Mauisne pecuniolae incubare e auaritia consumi ' quae gloriar inimica, mente captos praecipitat, quam honori, & famae, quibus homini nihil melius accidere potest; consideret Metelli, inquis, illi non sumus. Scipiones, Fabricis, caeteriq; , qui utilitatis, quomodo vulgus, non quo Stoici accipiunt, obliti honestatem tantum appeterbant, sed hi sumus ais,quorum res tenuiores sent, nulla patrimonium. Diffidis ergo huic ciuitati bonorum studioisὸ Patria mea est gratissima , potes liberaliter in hoc solo optime culto beneficium serere, ut inde uberrimos fructus metas. Vnius Cremonensis beneuolentia in te satis grade expertus es, a quo, tum ex illius innata liberalitate, tum quia maximis rebus dignus es, multo etiam maiora speranda sunt, & omnium munificentissimorum Cremonensium liberalitatem cuius apud eos
fons est semper emuens, exhaustum iri perhorrestis Die quaeso, si haec ciuitas nummis egeret, oppressa ingenti bello, in manibus hostium futura, cquod Deus omen auertat 9 nili erogata pecunia selueretur ijs, qui propugnarent, ad famem sustinendam, tibiq; esset ingesnsimorum copia, succurreresne ciuibus meis laborantibus d An malles tibi costulere fuga, quam alijs pecunia λNihil mihi nummis antiquius ais. Sed heus quicquid E a habes,
75쪽
habes, nonne magnificis debes his tectis,in quibus liberaliter educatus es, urbiq; huic, quae te aluit,acceptum
refers Dices fortasse, narc mihi omnia labore, vigi iijsq; meis comparaui. At non aequa mecum naturae lege nunc agis, qui cum patriae meae multum debeas . eidem tamen vel parum, vel nihil certe debere velis.
Nam quicquid habes, ubi quaeso gentium acquisiuisti
Litteras, quibus non mediocriteres eruditus, eloquentiam, qua multum vales, fortunas, quibus a labore vacuus iam vitam propagare potes, quasq; Deos tibi fortunare velim, nonne habes a Patria mea λ id inficiari nequisl. Cremonentibus debes omnia, id fateri necesse est, si ingrati animi crimen horres . Fateor, inquis, titandem una tecum Cremonensium liberalitatem agnosco, mansuetudinem laudo,clementiam praedico,iubeat quicquid velint Cremonenses, ijs me totum trado, atq; aedo. Te vero, qui pro patriae tuae gloria, ac dignitate quantum potes, excubas, atque elaboras , fateor non
amandum sellan, sed praemijs etiam, atque honoribus
publice decorandum. Profecto res ita cecidit,ut putaram,principio namq; cum ad hanc causam accessi, minis me veritus sum, ne in viam redires. Sedatiore nunc
animo, quod reliquu est, agamus. Ego qui cum patria mea semper liberaliter agendum putaui, rem omnem in Decurionum optima fide, & arbitrio reponendam st tuo. Hi sunt iustissimi rerum omnium aestimatores. Quicquid hi decreuerint, dijudicarint, ratum, firmum, sanctumq; esto, sunt enim iudices integerrimi, noruntq; optime quid cuiq; sit tribuendum, atq; id tu ipse cogitans praeclaram illam in foro,apud familiares tuos voce
emisisti. Iam nostris editis, iudicent ipsi. Sed rectius ita dixisses,quicquid nos dixerimus iudicent ipsi . Illud certe profiteor me apud vos lanctissimi Decuriones,. et antiquis.
76쪽
Is antiquissimi Cremonenses, quorum fidem imploro, me
quaecunq; egζrim, syncere, pureq; egisse, non t1m ut filios vestros con Blarer, quam ne ossicio meo dee siem, neminem certe offenserus. Idq: sperabam non vos ta tum omnes, qui omnibus bonis fauetis, in hanc partem accepturos, verumetiam caeteros omnes, in quorum manus oratio illa nostra peruenisset idem facturos arbitrabar . Non nulli tamen,& illi mecum magno amicitiae
vinculo iuncti, fuerit ut, qui quod minime sperabam Pin aliam partem aceperunt. Atq; non ego illos parum dilexi, immo vero benefici js ornaui. Neq; id a me diacitur, ut illis ossicium meum exprobrem. Odiosum est enim id hominum genus officia exprobrantium. Nec ut illud diuulgatum audiant. Benefacta male locata, pro malefactis haberi. Id tantii dico, ut cogitent quam malo consilio amicum laeserint. Sciebam invidos ab ossicio suo non discessuros. Noua enim oportet, ut hi homines excogitent pestem animi sui evomant,& quando nihil ipsi laude dignum moliri possunt, aliorum la dibus inuideant, bonis viris maledicant. Sed quid erat,
cur illi mihi inuiderent, amicitiamq; nostram tam tur piter inquinarent Θ O'feros. agrestes ii homines amici tig iura violantes, bonorum animos perturbantes, Diui
na, atq; humana omnia contaminantes. At cur non
dissociatos sensus tandem colligitis inulam cur non
reditis e bonos si id apud vos fieri potest, imitatione, non inuidia dignos existimatis Nefas mihi sit hoc loco
quemquam nominare. Amici enim sunt, qui me laeserunt,quos nolo in hac urbe sic notatos ambulare, ut non cera, sed coeno obliti esse videantur, caueant in post
rum ab hoc scelere, meminerintq; columnam illam invia stiriaca Athenis erectam, in qua sic inscriptum erat. Amicum ne decipias. Praeceptum hoc officij saluberib
77쪽
mum diligenter teneant, & si peregrini sint, di incolae,
sciant tamen praeceptum hoc ad eos maxime perii nere.. Nam cum Hipparchus vir ille sapientissimus ad agric las, & peregrinos erudiendos animum conuertisset, columnas illas in singulis urbis Triuijs erexerat, sapientiae* instituta inscripserat, quae legerent omnes, hac, atq; illac praetereuntes. Consulant ij costientiam suam& qua in re me laeserint, aperte cognoscent. Ad te redeo
amice, es enim mihi leuiter obiurgandus, ut ossicio meo non desim. Scribis te certo scire simultates in te concitatum iri, quas tamen, ut ais. non reformidas. 1 Hocnd collectis animi sensibus, an odio, atq; indignatione potius impulsus id scripsisti quas obsecro simultates intelligis e Siquid erat in tua illa oratione, quod que
quam offenderet, quodue simultatem parere posset, tuum erat id tollere . hoc tui mores volebant, hoc sacrorum religio, quibus tu iampridem iniciatus es, postula bat, hoc Cremonensibus meis debebatur, qui concilia tiones maxime omniu diligunt, discordiarum autores,& seminatores odio prosequuntur, nec dignos hominu societate illos existimant, at ab urbe eos expellunt, tuum erat inquam, qui ciuitatis huius iam consiuetudinem no ignorabas calamo temperato rem omne agere .
Sic enim futurum erat, ut ciues, quibus in primis consultum esse debet, a te non alienares, doctosque quos plurimos in hac ciuitate esse non tibi obscurum est, docendi Magistros, vel tibi amicos faceres, vel in veteri amicitia nrmius retineres. Bono tamen sis animo, hi te omnes amant, ingenium tuum laudant, & quicquid scripseris, non id durius , quam belli homines soleant, accipiunt. Favent literis tuis, teq; maximum ubique praedicant oratorem. Quod si dentata carta rem non
agebas, nullums offendebas, quid erat, quod te scire
78쪽
diceres, simultates aduersum te susceptum iri e Vides quo te deducam, quemue in angulum compellam e Ansi forte aliquem ex eo. offensum putas, quod caeteros omnes , qui in literis Cremonensem iuuentutem exercent Gymnasiarcho tuo inferiores duxeris,erras iudicio meo, immo vero omnes ex ea re sic de te iudicant, te eum esse, qui amori nimis indulgeas tuo, veroq; amatores illos imiteris, qui quam serinam vel iudicio suo delegerint, vel eis amandam sors dederit, eam sibi pulcherri m am fingant, sic j; prae nimio amore seipsos fallant, ut si species alia illorum oculis occurrat,quae verε sit pulchra, hanc tamen oderint, contemnantq; , nec
pulchrum quid Pam esse velint, nisi effigiem illam auream, quae sibi in praecordijs haeret infixa. Nos, vero qui nullis omnino praestigijs fallimur, atq; ij sumus,qui patriae dignitatem libere tuemur, non in hunc, atque illum iurauimus, sed qui docendo plurimum prodesse
possint, eos assirmamus iuuentuti nostrae publice praeficiendos .ii Nec poteram me hercules hanc ciuitateni clarissimis ducibus illis viris orbatam selari, nisi ea re, plures adhuc super esse, qui rei literariae prope cadentiopem ferre possent. Quod si tantum unum dixissem,
neq; te nominassem, an non magnam tibi iniuriam ficissem, qui sic in literaru studi js contabuisti, ut succum iomnem, acianguinem amisisse videaris, totusq; vultus ituus sit quas cinere sordidatus sed & de me conquerit potui tant doctissimi reliqui viri, qui plurimi in hac ciuitate vigent, & ea omnes nominis fama, hominumq; Opinione, ut quem caeteris praeponam, plane nesciam.
Atq; ea mihi opinio est, primarium hunc tuu te iudicis hominem dixisse valde deprauati, nisi forte, ct ille la
dibus tuis , tanquam cantu sirenum allectus mentem
miserit, repenteq; ex homine tanquam aliquo Circeo poculo
79쪽
poculo sit factus pullus columbinus, qui ut ipse simplex
est, totusqi candidus, sic te huiusmodi homine habueriecerussa minime dealbatum . Titillant enim sensus coita dicam hae laudationes, atq; in animos nostros cusuauitate sic influunt, atq; illabuntur, ut facile contingat, homines ex ea re immutari. Veru haec omittamus,
ad locum illum venio,vbi de indulgentia agis in puerovreprimenda, magis j; seueritatem probas, quam comi tantem. Quid tu Cremonensem iuuentutem esse ex stimas λ Sunt hi liberi iuuenes, ingenuui; omnes, ma gnos, atq; claros animos habent, ultro discunt, cogi nolunt, iteras amant, praeceptores colunt, illis parent, illorumq; ad nutum se tot6s fingunt, de accomodant,
quod patris moris est, vim pati nesciunt, istis gloriae
stimulis aguntur. Vere soboles haec generose. Quid tu obsecro cu ea agendum putas Θ Minis dicis, truculento vultu, verberibus ξ rem proiecto audio indignam hac libera, nobiliqi propagatione. Immanis haec tua disciplina, atq; intolleranda. Quid nos in hac urbe optimEinstituta profitemur an ne studia immanitatis P Immo vero sub humanissimo, ac sanctissimo Rege nostro inter iucundissimos ciues, quorum propria haec laus cst,qnod singulae domus patent uniuersis hospitibus, nos, qui liberorum curam habemus, humanitate maxime omnes
lirofitemur, literasq; nostras merito humaniores appelamus. Suavitas nostra sit, Barbarorum feritas, quam qui in nobilissimos pueros exercere volunt, non hic co-
morentur. sed ad Barbaras gentes sui similes migrent, Urumq; feritas Barbara vi conteratur. Quid tu seu ritate in disciplinas inducis e Nonξ pueros ea abiectos, dc illiberales minusque ad humanam consiletudinem idoneos facit e Hinc illae crebri Socratis admonitiones Non tanquam coactos pueros in disciplinis, sed quasi ludentes
80쪽
ludentes erudiendos. Non decere liberum hominem cum seruitute vllam disciplinam discere. Virtutes non minis, non vi, ac metu tradendas. Violentas discipli nas minime duraturas. Nu te latet illud λ Omnis castigatio contumelia vacet. Quae autem potest maior esse contumelia, quam non secus in liberos saeuire, quam in seruos, piratas, fugitiuos,praedones λ Si me amas conspergete saluberrimo Qnte Philo hiae,1 qua Ienia illa accipies medicamenta, quibus iuuentutem tibi comendatam curabis, & in optimis illorum parentum; patriaeq; moribus retinebis. Nec vero arbitror, quae tu obijcis de indulgentia mihi obijci. Norunt omnes di Iigentiam, temperantiamq; meam in liberis, &ad mores,& ad litetas, iniurmandis. Multa mihi adhueessi nidicenda, sed quia sol in meridiem tendit, vosq; desesibii sed tamen attentissimos video, & in sententiam nostram iam adductos', non tam mea hac oratione , quam rei ipsius honestate, censeo reliquam hanc partem non dilatandam , sed coarctandam magis esse. vero quia hi duo viri florentes ingenio, & industria ambo amici , familiares i. nostri inuenti sunt, qui veterem consuet
dinem tollere nitentes, cauta nostrae fundamenta, autoritate ciuium munitar,usu corroboratae, quibus valuerunt instrumentis demoliri conati sunt, erunt λrtasse, aliqui in hac celeberrima curia, qui his auditis contentionibus, credant ira, & odio, non industria,& literarustudio, patrioq; decoro inter nos concertari, quorum opinio, ut ex animis penitus euellatur, ab illis etiam , atq; etiam quaeso. Tantum enim abest, ut docti contra se nolint scribi,ut ijdem etia maxime optent. Scribant nihil illi, qui hac molestia carere volunt. Tot prosecto, tantaeq; artes, quibus haec ciuitas excellit, non tant pere vigerent, nisi ille doctissimorum virorum'conten-F tionibus,
