Francisci Zavae Cremonen. Orationes 4. Epistolarum lib. 8. Carminum lib. 3

발행: 1569년

분량: 632페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

non dissidebat, ArAgonus & caeteros mox probatures,

di valde commendaturos, quado illo homine nihil verius, nihil syncerius audiri posset, nihil quod no omnibus probaretur ab hoc profecturum nouerat. Quando illum omnes habebant, per quem omnes leges loqueretur , in cuius pectore omnium iudicio iustitia ipsa habitaret, a quo omnis doli mali suspicio abesset, cui nihil charius esset ipsa nominis fama, & nominis Cremonensis existimatione , quando inquam pro-hitatis suae multa exempla in diuersis causis eluxissent. Hac causa ad omnium expectationem, & beneuolentia cognita, diiudicata, & decisa non multum a controuersijs sedandis quieuit, & vacavit. Nam statim ab illa censius sublata, ad alias, quae inter Brixianos, Mantuanos, aliosque vicinos populos, ut solet inter de Gnium agrorum terminis, aquarum ductibus, suminum derivationibus,& aggerribus ponendis contendentes exoriri, subortae erant, tollendas missus est. Ad quos 1Cum peruenisset, contentio, quq prius inter populos itulos nobilissimos ardebat tota iacuit. Mihi facile persuaderetur, ijs nihil antiquius euenire potuisse , quam an illam dissensionem deuenisse, quae iudicio& se tentia tanti viri dirimeretur, & penitus sedaretur, ut rei magna animi contentione suscemae, ad comm nem horum omnium populorum beneuolentiam, &reconciliationem extincta', & Pauli Ahalae prudentia sepultae, memoriam in singulorum monumentis Annalium populorum extaret. Quod sibi, ut eratis

.magnum Ornamentum fore putabant. Hic breuitatis causa praetereo, quam plurimas alias huius generis

legationes ab eodem susceptas, ad animos diuersaru . nationum ob grauissimas res, maxime discrepantes

iunge

192쪽

Iungendos,&firmius copulandos, amiciusque reconciliandos, quod huic semper filiciter, &fauste, quo

verborum pondere, animi mansiuetudine, bonitateque omnibus cognitus valebat, euenit. Neque hoc obliuioni tradudum, hunc eundem Andreae Auriae,& reliquis eiusdem illustrissimae familiae aduocatum, quando

Eorum res, ut fit, in controuersiam cum aduersatijs suis

adducebatur, fuisse . Vnde cum & optime de multis primarijs liguribus meritus esset, factu est, ut multos ad triremes relegatos, & in remos iam incumbentes non exorauerit sotu, sed facile quos petierit, impetrauerit. Qua in re egregia,& nunqua moritura Andreae patris sui patrui pietate imitabatur. Hic.n. Optimus,&maxime ea tempestate locuples,& pecuniosus ciuis cu*hostis potetissimus, cui praeerat M. Mattheus Cardinalis Sedunesis, & Ioannes Paulus Ballonus, breui irrupturus in Ciuitatem diu obsessam, & fere iam expugnata esset, pecunia cuius suma erat quadraginta millia coronatorum, quam plurimam domi habebat,& addoinesticos usus, & ad Ciuium suorum commoda reseruatam , illum a moenibus procul hostem amouit, ab immineti periculo retraxit, hostis impetu ad comm ne pernicie ardetis auertit. In fuga, quae desperationitimilis videbatur,csiuertit, patria toga, piculosissimaq;

obsidione liberauit, libertate Ciuibus restituit, tepta, Iares, socosq; patrios opibus, & pecunijs suis incolumes seruauit,& id alebis fecerat. Hac munificetia sidiarguis quid splendidius quid maiuss' quid potetius quid ea domo dignius quid Ciuibus suis magis nocessarium, & opportunum enarrari potest Quem nalegimus in omnium mortaliu Annalibus, codicillisue hostis ingentem, fortemque exercitum pecunia priua- V ta

193쪽

ta rupisse Proserant qui legerint, adhuc tam pridelarufacinus in nullis antiquorum monumentis ipse legi. Non matrons Cremonenses Ornamenta sua huc deti Ierunt, non viri torques suas, & annulos, sed Andreae Charitas, pro omnibus certauit. Haec Ahalarum liberalitas. Huius generis causas Paulus agebat , tales & reliqui fratres. Nemini quoque parentum vestrorum, nec vobis ignotum arbitror, qua facilitate, diligentia, & ordine non sine Omnium laude, in quorum manus illae venerint, Rivi, quod Nauilium appetitamus, formulas, & cautiones consecerit, obsignauerit, uniuerso Senatu comprobante ediderit. Huius Arrigonus Senatus Princeps Apprime doctrinam, prudentia , innocentiam, fi lcmq; nouerat. C usas enim

quas summa cura, ingenij subtilitate, animi moderatione, mentis perspicacitate, ingenij solertia, agedi col eritate.& praestantia tractandas nouistet, huic cognoscedas, & ut dissicilium, obscurarumque causarum optimo patrono, & moderatori demandabat. Huius rei testis est cause Tabernae maximi Senatus Mediolane sis scribae. Quae quanti ponderis, & industriae esset, nemo & hic est, & apud Pop. Mediol. aliasque nationes, ad quas hoc delatum sit, qui hoc nesciat. Quaestor quoque rerum capitalium, cuius causam , &hic praefecti Senatus mandatis accepit, quanta huius esset prudentia, quantum huius probitati Arrigonus tribueret, cum alias cognouit, tum quando causam suam stolo Pauli Ahalae iudicio examinandam, & ex fide tam probati Senatoris dijudicandam accepit. Quid illud cum scribedum es Iet de rebus maxime spectantibus ad Reipub. Mediol. totius lue status salutem, & dignitatem , ad Carolum Quintum Romanorum maximum Impe-

194쪽

Imperatorem Ad Philippum Regum Regem, Ca

roli filium λ Ad Venetos Reipub. Christianae firmissimos, constantissimosq; propugnatores ' Aliosque diuersarum gentium Reges e Dynastas P Et Principes Huic Bli tantae rei curam, & onus demandari Senatus cum id ageret, eiusdemque praefectus cum id faceret , quid omnibus persuadebat Hoc nempe unum Paulum esse, in cuius consilio, prudentia, ingenio, fide, non tantum priuatorum maximas causas niti, verum & publicas, & uniuersi Senatus existimatione de positam fuisse. Quae omnia cum prudenter, & praeclare egisset, spem omnibus iniecerat, maiora nobis ab illo speranda, nisi mors quae nullius torquibus vincitur, nullius annulis, vel Gygis captatur, nullius praestia gijs domatur, nullo vel Socratis demone reuocatur, cursum vitae humanae ex fatorum consensu dispositum intercidisset,& desperanter interrupisset. Illum enim iam Senatus Mediolanensis praesidem haberemus, Regis Diplomate, amplissimi ordinis libentissima,& studiosissima subscriptione. Quid enim Arrigonus doctissimus, & prudelissimus vir huius ordinis Princeps, nullius unquam vel eloquetissimi Rhetoris satis digne

praeconio laudatus dixit, cum primum huius mortein accepit ζ Non ne haec maestissima,& veri ssima vox ad omnium non aures tantum Senatorum, sed intimorum sensuum recessus penetrauit e Paulum Ahalam patres amisimus. Huius morte maximam iacturam fecimus.

Hic res nostras prudentissimis consilijs suis regebat. Quata nos de spe deciderimus nunc videtis. Quo me vertam amplissimi patres nescio, illo caremus, quo hic ordo nil prudentius, nil temperantius, nil dulcius, nil affabilius, nil denique amabilius unquam habuit, V a an

195쪽

an sit habiturus haud scio. Hoc viri tam laudati prae conio quid plenius Quid glauius Quid perfectius Quid dignius Quid testatius φ Quid ad immortali

tatem honorificentius ἰ Quid quoque hac voce tanquam hymno excellentius, & splendidius ab omnium Senatorum ore mox profecta Obijt prudelissime pater, quo solo nos omnes delicatissime alebamur. Nos ergo non tot praestantissimorum, sanctissimorum jue,& temperatissimorum virorum morte expleta, nec miserijs nostris satiata, Qrtuna deludens Ahala fideli,bono, &legittimo tutore priuauit, Senatum orbavit, miseros depressit, iacentes praecipitauit. Sunt ij nostri plausus inanes, sunt hae mortalium caducae, di fallaces hominum spes, sunt eae quoque fortunae supplosiones, sunt ij eiuldem ludi, & captiones, sunt eae sertu et supplantationes. Mihi hoc loco multa de hoc Egr gio Senatore. & nobilissimo ciue nostro in omnes liberalissimo, & frugi, temperatissimoque viro narranda

essent, quae si vellem ex consuetudine particulatim narrantium referre, oratio nostra non illum facilem exitum haberet . ad quem properat. Verum quae in prudentissimum Senatorem cadere possunt, quae literatum virum decent, quae nobilissimum virum decorant, quae optimo patrono conueniunt, quae sanctissimo viro cunducunt, horum omnium non participem, sed penitus illustratum, tum natura suffragante, quae huic familiae

perfacilis, & benigna semper fuit,& huius ingenia maΣime Muit, tum praeceptis, doctrina, studijs optimaruscientiarum, laboris, alssiduitate, omnium ore concludemus . Huic unum tantum defuit, corporis bona valetudo , quam labor in literarum studijs assiduus debilitauit, ex qua si emergere potuisset, non tam cito mi

seri

196쪽

seri iacuissemus. Hic hic, ille fuit, qui fide nihil sanctius babuit, cui non iuranti maior fides, quam alijs i rantibus habebatur, quem in fidei existimatione, ut

Quintum Metellum obseruabant, ut Xenocratem Venerabantur . Sed ubi peruentum ad huius parentalia , qua hominum frequentia eo concursum est λ ea certe quae maior esse non poterat. Quem enim viuuω coluerant, nefas putabant omni pietatis, & religionis officio non adesse, dum illius sanctissimi manes publicis precibus cohonestaretur, & quieti sternae commendaretur . Huius uniuersae vitae cursus ab incunabulis er ditionis puerilis exorsus Iacobus Antonius Mutius I risciuilis peritissimus, & magna eloquentia Iuuenis , pulcherrima, & doctissima Iaudatione celebrauit, huius mortem cum Ciuibus omnibus defleunt. Qua dicendi vehementia id egerit scitis , prope enim omnes interfuistis. Et hic Rempub. hanc non spe solum, qua iam pridem apud omnes de se plurimam concitauerat, sed ipso auxi lio orbavit. Nam cum causas Cremone sium nomine totius ciuitatis apud Senatum Mediolanensem assiduus, maxima fide, & diligentia ageret, perijsi qui si cum suis diutius mansisset, quot, quatos bvirtutis, laboris, industriae fructus accepturi eramus e Mutius certe erat iuris cognitione, Antonius quoquaquem Romani, & Crassus eximius orator nobilissimarum, & difficilium Causarum actorem admiratus est. At hic nobis hoc anno vix trigesimum annum egressus e vita excessit. Iam unde digressus sum redeo. His peractis me statim ad Vidam recepi, qui quoat vixit, urbis nostrae augustissimum oraculu habitus fuit, momtuus nunquam intemoriturus splendor . Huic quia

Ahalae parentalibus, torminibus enim, ut ipse dicebat 2

197쪽

bat leuioribus laborabat, interesse non potuit, exequiarum magnificentiam enarro, totam rei elegatiam defero .sEt cum omnia me in singularem admirati nem adduxissent, qua & omnes ducebantur, illud imprimis, qua potui breuitate, & sermone renuntio, D cemviros, qui alias legum conscribedarum causa legatos miserant Athenas, ad illum in exedra funebris pyramidis sedentem venisse, & nullis pileis aperto capite, a Paulo nouas leges dictante accepisse. Sed audite Carmina , quae in hoc illustre funus Vida luserat.

HAS QUOQUE PAVLE ROSAS, VARIOS HOS ACCIPE FLORES, QUOS MOESTI CHARUM SPARGIMUS AD ΤVM VLVM. SIC HUMUS AETERNIS ΤIBI VERNET CIRCUM AMARAN -ΤH IS. SIC TIBI PERPETUOS HALET ET AURA CROCOS. SALVETE ILLVS TRES MANES, VOBISQUE PERENNIS, SIT SINE FINE QUIES, SIT SINE NOCTE DIES. Haec, & multa alia VidaiI- lacrymans, licet in coenotaphio legissem, mihi recitauit. Quae per se quam grauia sint i psa testantur, digna certe & hoc grandiloquo poeta, & sanctissimo iuri lco-sulto. Haec de Senatore Ahala, qui vivus, quibus potuit saluti, & Blatio fuit, mortuus dolori, & maximae

omnibus iaeturae. Quem cum moerore communi deplorauerimus, non possum non ad recentes lachrimas Ioannem Franciscum eius fatrem adducere, ut quibus, quotve haec praestantissimis viris domus floruerit, non ignorent futura secula, nobis enim haec nota sunt.

Qualem igitur hunc habuimus, & experti sumus Benignum certe, & affabilem, omnibusq; iucundum.

198쪽

8 Qui admodum adolescens Papiam se contulit ornam di, & illustrandi causa animum suum, quem nobilissumum, generosum, & magnanimum, a parentibus suis acceperat, educatione puerili adornauerat. Breui ta-

tum in philosephiae incunabulis profecit, ut hic omnibus, & legum doctoribus , &discipulis cognomentosophistes, idest acutissimus disputator appellatus fuerit. Hac laudis, & nominis appellatione allectus, ardentiori, alacriorique animo philosophiam amplex

tus, eius statim latissimos terminos diffundere, suauin simos mictus omnibus, qui illum adibant, spargere coepit. Illico omnibus admirabilis fuit. Tanta enim dicendi suavitate ad se alliciebat quotidie magis, nouos auditores, ut ex sephista iam perfectus Philosophus haberetur, a quo illud summi Peripatetici cognoscerent, quo modo oporteret moribus bene illum institutum esse, qui de rebus honestis, iustis, ad rem ciuilem spectantibus, disseretem auditurus esset. Haec summa cum diligentia explicabat, haec admirabili a tentione audiebantur. Dum hoc ingenti studio dei ctationis efferretur, dum ingenti nobilium iuuenum

multitudine septus attentissime audiretur, nuncius ascurrit, iustitium edictum refert, leges silere nunciat , totam ciuitatem in sagis, & tunicis esse clamat. Moκ illud addit. AEre ciere viros, Martemque accenderecatu. Illud &. AEriλno Tremit horrida terra tumultu . Non diutius animi pendens, ne turpi octo langesceret, cuius domus haec semper inimica fuit, quae summa cum laude utrunque studium armorum se i licet, &litterarum, ex temporis Occasione, amplexa est, non ignara in ijs duabus artibus veram nobilitatem,& animi praestantiam consistere, & ipse sagatus egreditur . Multis

199쪽

Multis Interfuit praelijs, In variis bellis versatus, eum

in Apoennini, tum in Alpiu tramitibus, & diuersorijs. Hic idem paludatus ex ijs maxime fuit, qui Petrum Strocium iam egressum, cui ipse putabat periculu,

di imminentem ruinam, distuperunt, eius comitatum Enecarunt, in fugam verterunt, armis, Aquilis, signis, vexillisque expoliauerunt. Hic quatuor vexilla ex honium manibus extorsit. Adfuit quoque, & interfuit bello Parmensi, sequutus strenuu, bellicosumo; totius exercitus Duce Ferdinandu Gonsaga, & Marcnionem Marignani. Cum multi ductores militu hunc cognouerunt acriter cum hoste confligentem, tum vero Sebastianus Picinardus , quem Martigenam fortissimi bellatores appellarunt. Qui ut nullo superiorum imferior fuit, ita eorum, qui tunc erant nullum parem habebat. Hunc enim Tyro veteranum, & in durisiimis, maximisque, & diuturnis bellis exercitatum cohortiuCremonensium, aliundeque euocatarum Ducem,alias pro Regulis nostris, alias pro Caesare, & acerrime, &fidelissime pugnantem tum primum, sequutus est. Huius vigilantiam, & animi constantiam, nec Caesar in bello Germanico desiderauit, quo profectus cum reliquis, qui Caesarem sequuti sunt, victor, & ouans ex illa victoria, quae una celeritate, ipsa Caesaris cleme tia, omnes antiquorum Zictorias superauit, redijt.

Neq; cum Caesar anni dissicillimo tempore obsessum, ct oppugnatum Metim profectus esset, hoc vigilantis simo,& bellicosissimo cohortium ductore caruit. Sed utinam hic ad eius munitissimi oppidi obsidione vita

non caruisset. Nos enim tam cito illo non caruissemus, qui plura hostium Castra ingressus est, quam Vblus suorum aequalium vidit,plura signa militaria ab ho

200쪽

ε grstibus eripuit, quam suorum parium quispiam manibus

attrectauit, qui sepius cum hoste dimicauit, quam ullus alius eiusdem aetatis hostem conspexit. Quae ad maximum, optimumque Duce spectant, haec ipse diuturnitate belli assequutus est. Vsum enim militarem

in multis, & varijs periculis egregie accepit, cum fortuna aliquando milites suoS retrudente pugnauit, cam vicit, fugietes in cohortes reuocauit,& in pristino loco reposuit. Tatapterea castitate, lata pietate, tanta in otre moderatione, lata quoq; sanctitate, ut summi Impe- ratores talem raro habuerint, s pe desiderarint,nuqua Optado inuenerint. H c vera,& propria laus illius domus . Quam moru integritatem, cum sanctissimorum Parcium procreatione acceperunt, eorunde educatione confirmarunt, per se illustrarunt. Ex hac mortaliucolluuione,i Metis grauissima oppugnatione, febri diu, grauiterque iactatus ad meliores, Delicioresque oras emigrauit. Cuius morte ita oes milites animi s cecidere, ut potius de castris mouendiscosilium c perint, quam oppugnationem persequendam censuerint. Ita non multo post eius, e vita extremum discessiam, vasis more militari coclamatis, domum re insecta redierunt . Eius morte uniuersius Caesarianus exercitus deplorauit, Crediderim & hostes, nisi illis re ipsa exploratum fuisset, per hunc se tantopere oppugnatos, & ita obsessos, ut parum abfuerit, quin eorum munitissimuOppidum expugnaretur, huius morte nuntiata ing - muisse. Ne quaesis grauemini testimonium de hoc insigni viro, doctissimi, nobilissimique poetae Cremonesis virorum fortium, proque patriae decoro pugnanti ii,

amantissimi, audire. SISTE PARUMPER GRADUM HOSPES. HIC SITUS EST X IOAN-

SEARCH

MENU NAVIGATION