Francisci Zavae Cremonen. Orationes 4. Epistolarum lib. 8. Carminum lib. 3

발행: 1569년

분량: 632페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

prius erat nomen complures fuissent. Et inter reliqucisellectissimos viros, & armis,& togis quos domus haec ha-buit,i fuit & Nicolaus Iuriscons quem maiores nostri in - iudicii ordinem hic cooptatu viderunt,& eius in dicendo eloquentia cognouerunt, in legii interpretationc ingenij acumen, di peritiam senserimi, in clientu causis susceptis fidem mirati sunt, in ciuitatis commodis pro iciendis diligentiam , & industria perspexerimi, & summo opere

commendarunt. Hunc Petrus Baldinus Cremonensibus progenuit,quo beneuolentiae pignore firmissimo, se iampridem in ciuiu nostrorum numero significauit. Hic Da

miele Tolletinii Fracis canaeifamiliae Theologu grauissimilconsulto pVereo. Annis. n. paucis ante Prouinciali munere defunetus perijt. Haec domesticam coniunctionem lxime attingunt a qua Ut nunqua Petrus Antonius animi

magnitudine degenerauit,ita corporis actione loge superatus cst , quam interes usam & tanquam Ergastulo septa, quia vidit ad illos conatus euolare non poste, quos puer animo conceperat, non pasips est tam elatae, & nobilis familiae hic firmissime impressa vestigra antiquari, & e tremae obliuioni tradi, quod quato dedecori posteris suis si qui superfuissent accidisset, animo cernebat, diuturnis meditationibus praeuidebat. Quare praeter ciues suos, quos ut memores, & antiquae nobilitatis suae, & maioruluoru amantissimos habet, quibus ingenij viribus potuit,& veteres amicos seruauit, & nouos sibi coparauit. Qui tot sunt, ut nec scribendi maximo octo eos coplecti possem, nec longo ordine coprehendere, duos tantu nobilis & literatissimos nominabo, quorum clarissimo nominei colenti, temporis angustia propediti,& fere interpellati,no aegre ferent ceteri, si duobus tantii hic positis reliquos silentio pr teribo. Nemini igitur vestrum obscurum esse arbitror, quam Barbaroru familia apud Venetos antiqua,

α nobilis sit in cuius nobilissimis tectis iampridem musae

212쪽

ous habitare creduntur. Qiao.n. Hermolai Barbari nomε literis illustratu, maximis, & optimis disiciplinis nobilitatum non euolauit qui locus in terris est, qui egregium huius viri nomen non cognouerit ξ quae obscuritas in maximis dissicillimisq: scriptoribus est, quae lucem huius vigilantissima industria non acceperit se Huic successit

Daniel nulla in re Hermolao patruo inferior, nescio an multis in rebus superior, ne hanc inter patrusi,& nepote, quae tamen patruo grata Esset, esitentionem ponam, eodeuisciplinarum genere utrunq; decoratum dixerim .,Hic Aquileiensium patrum, qui amplissinus,& honestissimus

ordo est, princeps et lectus est. Cum hoc tanta literarum vicissitudine ultro citroq; missarii Tolletino amoris con iunctio est, ut nihil copulatius, licet alter alterum nunquaviderit, este possit, nihil amabilius in Oibus beneuolentiae delicijsqcilpiam inuenire queat. Nam qui cxternorum gratiam cu Tullentino inire vult Danielis Barbari ad hoc opera utitur, qui cx Cremouen. alijsue aditus ad Barbari benevoleqtiam sibi conciliandam patefieri exoptat, nullius ut hoc contequatur faciliori studio se posse uti putat, quam Tollentini,qui cum multis rebus homine libero dignus praestet, hoc presertim laudis genere excellit, & ab Oibus comendatur, hunc ad summorum & varijs virtutu insignibus ornatorii beneuolentia quotquot in hoc laudis genere facillimum este, cuius diligenti opera,& mihi

multos amicos paraui. Nunc ad alterum venio de quo& mihi propositu dicere fuit. Sebastianus igitur ErigZus Io. Triui sani patrum ordinis Venet ijs Principis, cuius invidetino Concilio Vbi summorum Antistitum prudentia rei Christianae ad priscorum formam, praesentem institutionem reuocantita caetus couenerunt, doctrina ex intima

philosophia,& ex maxime arcana Theologia deprumpta Oibus qui tunc aderant perspicue patuit, est nepos. Hic

Sebastianum dico Antonij filius , qui praeter c teras

213쪽

dignitates quibus Venetorum rectores,& praesides literatos, nobiles, antiqua prosapia progenitos cohonestare ex veteri instituto solent, Byzantij quoq; Baiulus fuit, quod dignitatis nomen quanis existimationis sis,qui Byzantiarum rerum non expertes sunt, nouerunt. Quod .n. nostri

scriptores latini corpori imposuerunt, illi no dubitarunt

animis, tanquam omnium rerum maximam curam hoc

ascribere. Qui enim huiusmodi opera sustinent, merito putantur quamlibet Batuloru nostrorum onera grauiora ferre,& sustinere. Hic multa praetereo quae si commoduesset, tanquam in hanc antiquissimam, & nobilissimam Erizroru familiam iam ascitus no dicam oratione interpellata amplecterer, sed continua percenserem. Verum cum haec eo illustri in loco posita sit, ut undiq; circumspiciatur, tenebras illi oratione mea nimis fortasse perplexa& breui offundere minime velim. Quae quando illos non habuisset, quibus Veneti gloriantur, Sebastianus de quo nunc agimus, ille esset, qui & maiores illustraret, minoribusq;,& posteris illucesceret. Na hic praeter coanitionε sermonis latini, Graecisti & Hetrusici cuius proprietatem,& in verboru concinnitate,& in nativa domellica*Thuscorum pronunciatione, & suauissimis numeris, occultisq; sensibus optime nouit ad rerum antiquarum abditissimis in tenebris delitescentiu inuentione facillime libris qui breui diuulgabuntur, nunc.n. imprimuntur aditu indicat. Nec illud minus eiusdem mirabile, in ijsdem maxima luce dignissimis libris docedi perfectu, & verum modum rerucognoscendarum quae in doctrina cadunt, quibus in pulcherrimis explanationibus , & rerum ciuilium splendide cognitio apparet. Quibus maximis doctrinis qua amene rebus Platonicis se assuefecerit doctissime declarat. Neq; hoc rerum eisngendaru copositionem, & naturam adhuc quispiam artifex acutius inuenit. Veram estigiem describit,descriptam Oibus videndam profert. Eorum iudicio

214쪽

qui hanc artem callent, hoc nihil perfectius, nihil abs tutius. Huic qua Tollentinus sit charus, Eri ZZi ad hune multae, & doctar literae perspicue,& palam propedie testa butur. Cuius amicitiam nulla alia re facilliori sibi, cocialiauit quam morum similitudine, id quod mutuis literis

comprobatum fuit. Nam pares animi licet longo interuallo disiucti sint, incredibili tamen facilitate iunguntur. Hinc sit ut quos nunquam vidimus, tanquam praesentes amplexemur,& eoru aspectu no vi Ppydi simulacro quo nihil hominum manu fabricatum admirabilius, sed ut pret senti corpore fruamur. Neque hic minorem delecta tionem ex Barbari, & Erizri animo concepta, & intimis tanquam rerum ante oculos sese mouentiu Idea sensibus

impressa, assidua, dulciq; comentatione, & meditatione capit, qua ex Io. Pauli Gul ferami, & Ferdinandi Bonetti

frequenti, docto,amoeno, suauiel; colloquio,&Vero, germanoq; utriusq; aspectu. Qui ut urbis nostrae maximum ornamentum , Veteris lis probitatis singulare exemplum, ita huius maximae delitiae, ad quemlibet animi dolorem leuandu maximusis latium ., Quor uvierq; ut a Mercurio pira gnatus, ita Palladis lacte educatus creditur,cu quouis .in horu loqueris,cu prudentissimo Nestore te loqui existimato. Horum iuuenu cosilio,& prudentia ciuitas nostra laetatur, gaudetq; externi sumi,& excelletes viri iudicio,& sententi js in rexu suaru ordine componendo utuntur. Vtriusq; scientia ru,& doctrinaru diuersa sunt studia. eadein animoria coniunctio,& similitudo . Quos . n. modestiae

terminos Gulseramus ad viis huius breuis . pductione sibi costituit, eosde Boncitus nodissimili prudelia sibi co parauit. Quibus quoq; remedijs,& rationibus unus ad improboru technas auertedas, ijsde alter ad cuniculos falledos utitur. Nec alter altero fortior in ijs feredis quae maximi philosophi,& in scolis deriserui,& in holum c tu cotempserunt. Horum consuetudine Tollentinus nihil charius,

215쪽

nihil antiquius, nihil quod magis eius moribus respondeat, conueniat , & usquequaque consentiat, habet. Is cum una sunt nihil gratius sentiunt, quam de virtute idest solo bono agere, de quo asseueranter disputantes,& disputata breuissima complexione subducentes in ijs actionibus omne bonum reponunt, quae integra fide, praeclarisque vitae osticijs constant, in iis denique, quae nos Deo amabili charitate iungunt, cuius disertissimae disputationis recordatione, nunc & ipse dicendo alor. Ij sint Palladis , &Mercurii, non Martis,& Bellonae duo fulmina. Ij sint quibus cum Tollentinus mentem alit, sensus oblectat, quorum doctissimo sermone si langores non tollit, at leuat. Sentio genero sic, & illustris Benedicte quam longe hac oratione mea ad Tollentini viriles igniculos, at capitis crebra lassitudine fere sopitos, Se extinctos proserendos, amicos exponendos, ad

eiusdem maiores prodiendos, ab eo quod mihi propo

fueram aberrauerim. Qua in re a te peto, ut quam V

niam Architectis, Sti storibus, Fabi is aliquando declinantibus a tibi descripta linea,& forma, vel natura loci, vel adornandi aedificii, aptiusque muri poncndi muni itionum, &castrorum commodius, & elegan ius construendorum causa dedisses, nunc mihi quoque des. . ΠQuam mihi dulcem digressionem, nec tibi iniucundam crediderim, tum ea maxima, & antiqua affinitate, quae tibi cum Tollentinis iampridem est , tum naturae tuae suauissimo ingenio. Tollentini fortunam, vel si mauultis fatum accepistis, quamobrem se maioribus suis adaequare non potuerit, eiusdem in gratia cum optimis , &literatissimis viris ineunda facilitatem , satque bonam fortunam, & illustrem gratiam cognostis. Nec tamen credo quae de Ahalae ingenis ubertate, animi praestantia, liberalitate, temperantia dixerim vobis excidisse.

In hunc

216쪽

In hune olim eecinit lixe Vida. BENEDICTO AH ALAE NON UNIVS ΤANTVM AMTIS NOMINE PRAESTANTI, SED QUOCUNQUE ANIMUM INTENDIS SE Τ SUMMO . MERUIT ADOLESCENS IMPERAT. CAROLO QVIN- ΤΟ. NEC MINUS DEINDE PHILIPPO HISPANIARUM REGI CHARVS.

ACRI AD ABDITISSIMA QUAEQUE INVESTIGANDA INGENIO. PLURIMIS ADINVENTIS DOMI, BELLI QUE ADIUMENTIS , QUAE QUIS- QvAM ALTER NE SUSPICATVS QVNDEM FUIT ANTEA HOMO FRUGI, HEROICA QV AD AM RERUM HUMANARUM DESPICIENTIA INSIGNIS.Ij sunt Triumphi, quos fortuna ex tam illustri domo

abstulit, eae sunt exuviae, quas nobis eripuit,haec Orn, muta, quae ciuibus nostris ademit. Hae sunt excursiones, & cum Malis fortunae costictiones. Quorum tot praeclaris viris cum Maximo Ciuium maerore tam Iulustris domus orbata, ne laberetur diuina Deorum immortalium prouidentia, & bonitate prouisum est. Nam ut Ioannes Petrus, sic enim & Pater horum ainpellabatur, duos literis politissimos , Paulum Senatorem, Benedictum omni scientiarum genere excultum, aliquando in re militari versatum, reliquit, quatuor multarum, copiosarumque cohortium Ioannem Franciscum, Ioannem Baptistam, Danielem,Ioannem Petrum impigros Ductores, litteris non mediocriter, &ipses cohonestatos, Patriae, ex Polyxena Cambiaga

gregia oes forma, & indole susceptos, antiquae huius Z domus

217쪽

domus clarissimos obscides dedit, sic per Ioannem pstrum filium Petri aequestri nomine, & titulo insigniti,& per Luciam huius antiquq domus recentem clarana, fertilemque lucem Dij immortales, Ioannem Francis. cum nobis reddiderunt, Paulum restitueriant, Bene dictum retulerunt, Fabium addiderunt, a quibus nisi nos coni ectura fallit, no minora speranda sunt ij quae eorum patrui ad omnium admirationem ediderunt. Horum enim ex generosa fronte praeclara ingenij , &virtutis indoles elucet. Quorum euentus, Ut CXpecta

tioni nostrae, totiusque Ciuitatis.respondeat Dij immortales iam nuncupatis votis faxint. Quantum n his de his sperare liceat animo cernere videor. Quam enim proxime ad Maiorum, parentumque suorum elitagiem , & mores accedant prope uniuersa Ciuitasn uit, nedum ego, pqnes quem erudiuntur. Verum quo

me haec praeclara, nobilisq: familia virtutis, existimationis, ingenuitatis , moru, liberalitatis, honestissimi ocij, tranquilitatis, continentiae domicilium rapuit Ferte quaeso hqroici Manes, ut bona venia vestra ad iurum me vertam , qui vivos solatus est, cuius facundia uiui sensistis, qui Manes vestros docto colloquio affatus est, cuius laus maximo studio comparata, Numinis sanctissimi afflatu illustrata, musarum beneuolentia conciliata, hominum fauore,&cosensu bonorum, litteratorumque cuiusque scientiae expertorum com probata longe, lateque diffusa, totum terrarum orbem peragrauit, cuius cςlites grandem orationem blandis. sime ad aures stias admiserui, cuius in dicendo stylum grauissimum omnes probauerunt, amici nostri senserunt. Quem & mutae nationes, terrarum ultimarum

sola audiuerui. Priscorum Respublica vaga hunc no-

218쪽

liceat mihi more poetaru praefari. Pandite nunc Helicona Dear, cantusque mouete. Ad illum igitur iam implorato musarum auxilio acceleremus, qui cum sibi aeternam gloria compararit, nos, liberosque nostros per hunc invarijs, sempiternisque aetatibus futuros,

ad extremas orbis partes transportauit, nomenque

nostrum orbe latius diuulgauit, quo ad suprema Coeli fastigia varij generis opera concinente, peruolauimus. Cui quicquid perpetui decori, & ornamenti noartatis, sed immortalitatis, b c patria apud posteros habebit huic acceptu reseret. Cuius ex ordine gestos insignes Magistratus me exarantem , ut aequo animo audiretis deposcerem, nisi ex fronte, animisque vestris voluntatis vestrae perspicuae, in horum auditione maxime inclinatis apertinimum indicium cognoscerem. Quod cum ita sit institutum nostru studium persequamur. Nulla fuit igitur dignitas, quam prisci Romani decoraturi familias suas ambientes, opinione tum virtutis, tum vera virtute obtinebant, quam hic suffragio virtutis, morum integritate , laboris contemptione, qua omnem desidiam expulit, non assecutus sit, & in singulis Magistratibus suis talem se gessit, ut a nullo Censoria nota se Magistratibus abdicare Noactus su rit, omnium enim grati Ima admiratione, illos consequutus est. Nam qua laude, quo ve honore non dignus habitus est in administratione Qu sturae, apud Franciscum Regis Galliae filium ξ Cum enim Qu stura apud Romanos reliquis honoribus aditum patefaceret , operae praetium duxit, & hic poetica artem tanquam Quaesturam ita profiteri, ut quae postea aggres surus esset, eius optimo dicendi stylo congruerent.

Z a Ludicri

219쪽

Ludicri quadam acie praemissa, maximae deIectationis ludo, & bombi cybus in sinu Gon sagae Isabellae fouendis repositis . Et ut multo dissicilius non ignorabat Iuvenes Romanos cum existimatione sui, hominumq; probatione ab illo omnium primo honore di scedere . . quam Dictaturam cum Iaude, totiusq; populi appla su reliquis Magistratibus perfunctos deponere, sic poracta, confectaque poe fi ingeniosus, & bonus hic poeta vidit, non fore sibi dissicile, alijs tradita praecepta eodem exactissimo ordine, & poetico seruare o Hic ergo quaestor, Prancisco Regio filio dum Hemis commoda percurrit rerumque&Qrtunae vicissitudines supienter explicat Hqroum praestantissimus euadit, variorum Procerum edocens Magistratus, fasces suarum dignitatum futuraru praemittit, virtutis suae specimen, quicunque attente hanc Quaesturam percurrerit, nihil

quod ad si immum spectat poetam desiderauerit. Illic

enim exactam legentium curam praemunit, strenuos duces armat, magnanimos communi Marte Imper

tores cocurrere illic docet. Milites instructo agmine in aciem irrumpentes, hostesque bello lacessentes, iapristina Castra dato signo, ordine omni seruato militari, reuocat. Inducias inter utrosque Duces fieri, ad pacem, vel deprecandum, vel bellum acrius indice dum magna arte, utrinq; appingit, fide ijs data, & seruata educit, nec minori aciem diligentia instrui, ex huius arte Ludicra animaduertimus, quam a sium mo &exercitatissimo Imperatore. Qua ioculari trepidatione, conuersione iue, Scacchiam suam ita affabre de

pingit, illiusque honestissimi Iudi oculis ita suggerit

formam, ut quilibet tanquam peritissimus, illam i

gens, iocari videatur . Nam hic dolus dolo detegitur, delite-

220쪽

delitescentes insidiae deluduntur, Reges concitato agmine, equitatu in pugnam accenso, in hostium Castris, Vexillum ponunt, repelluntur a tergo , inopinante alis ipsos adoriuntur, hostes punctim, caesimque ferientes Castris potiuntur, in Victoriam denuo certatim in cumbunt. Quid Matronae e Quid innumera multitudo nostratium, aliaruia uiue honestissimarum Virginu , cum voluptatis, siue emolumenti causa iuuet habere Bombycum Castra referta. Vnde si huius artis exquia Iunt persectam, excultamq; cognitionem exactius e ce cre, adiscere , cognoscere queunt Hoc studio Isabella Gon saga immortalitati consecrata est . . Huius rei memoria in Posterorum oculis, labor in omni

studio viget antissimi, in omnique doctrina politissimi

Hieronymi Vidae semper vivet. In quam enim admirabilem magnitudinem ex re, filoque tenuissimo, opus illud excreuerit nemini illorum lenium, tenuuiumq; Castrorum studioso obscurum est. Qua facilitate pam

uula illa animalia educentur, qua ve arte reparentur, si poenitus interierint, &inquos usus eorum versicΟ-lores, Regijque foetus,&ornatus seruentur hinc facile cognoscimus. His & huiusemodi alijs innumeris pigmentis Quaesturam suam Marcus Hieronymus Vida

complet, hac nullam gratiorem, aut clariorem, dili gentioriue cura administratam fuisse, facile admon mur, quo ossicio, & studio sibi bonos viros ultro omnia virtutis praemia delaturos fore, in animum inducebat, ex more Candidatorum, Purpuratorumque R manorum . Nam cum legitimum Quaesturae annum

nondum posuisset, talem de se opinione apud grauis simos homines in summis Magistratibus constitutos ,

Clementem di Leonem summos Pontifices, industria,' ingenij

SEARCH

MENU NAVIGATION