Francisci Zavae Cremonen. Orationes 4. Epistolarum lib. 8. Carminum lib. 3

발행: 1569년

분량: 632페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ingenii sui concitauit, ut nullam dignitatem quantiis

magnam, fretus virtute, innocentia integritatem sua confisus, Virium suarum saepe facto periculo desper ret. Cum enim adolestentiae in omni re probatae magnum indicium lectissimis viris relinqueret, ad alios ex ordine sequentes Magistratus aditum sibi patefactu animo cernebat, id ouod re consequutus est. Nam Quaestura honorifice functus, qua omni cum expectatione, qua concitata, & iam probata laude prioris diagnitatis, ad Praeturam idest ad humanae salutis autoris,& seruatoris vitam quam Christiada nominamus, accessit Nouimus in Praetura Romana duas res vehementer desideratas fuisse, quae ad Consulatum adipiscendum optime functo Quaestura prodessent, muneris expectationem, quae rumore, studio, sermone liue omnium in bene gesta,& literis consignata Quaestura creuerat, alteram euentus, ex omine praerogativo talicitatis famam. Vtrunq; huic diuinitus in diuino illo opere euenisse facile cognouimus. Large enim,& es- fuse huius industriae, & elaborati studij, in omnes munificentia perspecta fuit, cum in lictores, reliquumque comitatum, tum per varias prouincias, arduas, difficiles, saxosas jue peregrinationes Diuini Hςrois momborum omnia genera sanantis, & in pristinam lucem vita defunctos reuocantis, exponendo, & illustrando, nihil ab hoc. & homine, & Deo factum omittendo. Sed unde Oratio digressa est reuocetur . Ex praetura

itaque Marci Hieronymi Vidae, quam in Christiados

libris enucleate, omnibus vigilijs elaboratam Iurisdictioneque exactissima absolutam, perfectamque habe mus, quae Ducis partes, quae militum munera sint perspicue nouimus . Hic enim ingenij vires summas,

acerrima

222쪽

91 acerrima studia, optimam doctrinam , usum dicendi maximum, ad fortissimi, optimique Ducis tenuem exercitum cogendum protulit. Hic famem, sitim, corporis pericula, animi angores, horribiles hostium appetitiones, insidias clandestinas, sed Regi prudentissimo notas, Pugnas non communi Marte gestas, sed Ducis periculo vitae compressas, & sedatas adiscimus.

E Topiario Vexilla sublata, hoste eluis eodem 'i; pro-sigato, ad Quirites aeternae quietis,& Imperij tulit, de ibi ad Tholum aureorum templorum defixit immort lia Trophaea. Victoriam partam, pro quibus se deuouerat imperiit. Matronas molle Ducis confectas, pretmio victoriae solatur, omnes cius Castra sequutos, innumerabili stipendio donat. Pacem apparitoribus eiusdem in Coelum dimigrantis assignat. Nullum d nique bonum virum praeterit, qui in omni aetate non praedicaret se inclyti Ducis, cuius in Praetura Vida i signis Aquilifer fuit ingenti liberalitate usum fuisse. Non enim tantum Cives, sed etiam Peregrini, ritu antiquae Praeturae Romanae sibi in hoc Magistratu optime

per Vidam, cosultum uno ore omnes fatentur. Dum

hic omni laude dignus talem ornat Praetura, iam sanctissime gesta Quaestura, qualem aditum ad reliquas claritates, honorumque amplitudines, sibi imposterufecit, omnium consensili hominum, Deorumque fauore Θ. Nam cum Praetura se abdicasset, consulatus h norum summus huic defertur, quem tanta literatorum expectatione adluit, ut cui hic Magistratus omnium suffragio deferretur, non facile aptus inueniretur, qu

do hic insignia, duodecimque lictores, & cohortem Praetoriam recusasset, Tentarunt multi, sed inauspic to. Hic vero vix munus obivit, cum se huic ille ob-

. tulit,

223쪽

tulit, cui omnia in cunctis suis Magistratibus prospere

gesta, & administrata accepta Vida retulit. Cu Deo enim Patre principio,& oium rerum origine Hymnos suos ad C leste harmoniam ita cecinit, ut huius aspectu frui videatur, sermoneque praesenti capi. Et dum huius Imperatoris supremi Maiestatem exequitur, horrendum immensiamque Imperium, & Diuinam potestatem, aeternamque auctoritatem profitetur. Huius enim solius in hoc cantu, Hymnoque diuino gloriam, laudem, honorem, potentiam complectitur, quam summa ita extollit, ut omnia quae nobis bona perficiscuntur illi debeantur, cuius nutu omnia reguntur, & tem. lIerantur. Huius adyta nobis ita recludit, inextricabitiemque rerum abditarum ordinem sic illustrat, & patefacit, ut longas Priscorum ambages, verborumque anfractus, & infinitas circuitiones ad huius potentia , honitatem, largitatem explendam, clementiamq; re cognoscendam, non requiramus. Quae ab alijs vario . multipliciq; sermone tractata ivolutoq; sessi meditata, literisq; mandata, homine quavis Nestoris tate viveret, siuspensu, reiq; dubiu, & incertu tenerent, hic sine ullius exquisita. & laboriosa interpretatione facillime explanavit. Hic noster maximus Antistes, consulque legitimus nunqua ingenio suo diffsus, diuino pr sidio maxime septus, gratiaque munitus, quanta facilitate, quam breui,apertoque praescripto huius diuini Imperij regionem, toto orbe terrarum latiorem, nobis, Posterisque nostris reliquit Hocque Hymno patri decantato, illius virtute, & praestantia declarata ad filii unigenae sobolis purpuram, steptrum, & regia insignia defertur, quorum tum in Consulatu, tum in omnibus

suis Magistratibus Imperia connectit, & cum utrisque

224쪽

e5municat, & haec ipse obeunda, & lustranda ex vellistationibus & excursionibus, quas antea honestissime in Quaestura tentaverat, Heroico, & Diuino Carmine, Poeticaque exercitatione,ut faciliorem aditum ad di

ficiliora haberet sibi reseruari praediuinabat. Filij itaque praeter infinitam auctoritatem, a Patre concessam, perpetuitatemque omnium bonorum datam, tantam doctrinam, tantam in Omnes pietatem , tot res gestas aeterna admiratione literis mandatis profitetur, ut omnes huius Magistratum dispiciant, Quod Parentis, &fiiij multa secula intercepta, fere obliuione scita cognoscant, quae distordibus placitis scissa, & distracta

hominum ineptijs, vel potius improbitate erant, am iis tenebris, huius luce virtutis, Diuino suffragio adi tae, admota, a Deo primum, de hinc ab hoc Antistite laborioso, per quem tenebris inuoluta in lucem reuocantur, se accepisse uno ore docti praedicant. Quid e Exuuijs etiam in Consulatu suo, ab hoste ereptis, Patris , & fiiij internuncium cohonestandum censuit, ut omnis boni fontem, & originem, Maria, Coelum, terram, suo numine implentem. Quo an nunciante orbis salutem, mortaliumque extremarum miseriarum Vera, salutariaque medicamenta, & comunem libertatem,

teterrimus,& infestissimus, comunisque hostis vastissimo Regno suo, profundissimis inferorum ergastulis tenebricosisque,& obscuris plagis Tartareis carpit diffidere . Nam fractis, exhaustisq; , & penitus enervatis viribus suis, una cum Imperio suo, in tenebris perpetuo cum impurissimo comitatu sibi iacendum videbat. Quod illi obtigit, dum filius Patris nuntio parere non recusat. Hic Coeli omnipotentis aura, sanctus, Diuinusque spiritus flentes homines, & in squalore iace AA tes

225쪽

tes solatur, clictis ostedens opima victoris, crueia sp lia. His decantatis Hymnis, Herois gratiarum actiO- nem, extremamque s acri panis, cum Quiritibus, ac lictoribus eius comunionem, ita exacte celebrat Vida, in eodem Consulatu, ut Diuinus Heros, qui ab hinc multis seculis patrium adluit conspectum, haereditatem paternam creuit, easdem epulas nectare, ambrosiaq; perfusas, nobiscum celebrare videatur. Quirites vero fideli Charitatis, gratiae, periculorum labore, apertissima exempla, qui Ducis vestigia sequuti, corporibus, varijs tormentis admotis, testati sunt, quae ipsi passi fuerunt, dum quisque pro libertate Christiana, in arma rueret, praemijs diuini carminis sui hic munificetissimus Antistes remunerauit, ut & in hoc Magistratu, Quaestoris nomine, tanquam in bello fungi videretur. Sunt & Matronis in eodem opere sua prςmia, ne minus animo vigilantia, cura, quam munere, & Consulari liberalitate singulis Diuinum Heroem sequutis consultum esset. Suntes excplo reuocatorii ad lucem, Pauli liraesertim, ad spem salutis, modo sibi non deficiant, auicit. Qua in re dum praemio laudum, & meritorum illa Priscorum consuetudine Consulum, qui Rempub.

communi iure susceptam aequabilitate etiam administrabat, omnibus consulit, memoriam huius administrationis perpetuar hominum memoriae dedicat, omnique monimentorum genere consecrat . Vix hunc Magistratum , quem simctissime administrauit, deposuit, cum ad dictatura more Romano, quo uni summa rerum aliqua vi repente oborta, novoque tumultu bellico excitato, & aliunde bello sibi indicto demadab tur, accessit, omnibus hanc illi summa dignitatem ex grato, fausto,felici,fortunatoque superiorum dignit

226쪽

tum euem sustinuit. Huius dictatoris ora singulari vim tute praedicti Viri intuentes, quorum aspectu vix satiari poterat, sibi magna promittebant, cum in reliquis Ma- istratibus talem cognouissent, qualem ab hominius natis nullum, vel Iesissent, vel ab alijs in simili genere certaminis accepticent. Quid λ dicet fortasse aliquis dignitatum Romanarum non penitus insolens, isne omnibus honoribus insignitus fuit, qui Romanos alioquin prudentissimos in extremas fortunarum contentiones impellebant ubi auguratus ubi aedilitas evbi Censera e ubi iudicandi potestas e Id non putabam qu ri oportere, quando ea extabant, quς id apertissime testarentur. Quoties enim templa instaurauit, quet

plurima renouauit, non ne toties dum templa auguraretur lituum manibus gestas,auguris,& AEdilis personam, & dignitatem sustinuit Cum Rempub. attigit,& ad eam se accomodauit,vel potius ad communes sensus eam direxit unicuique id canens, quod apte ex rei actione persisnis conuenire ipse maximi, & seuerinmi iudicij, vir existimaret, non ne qualis iudex,&Censor esset, sed de censura paulo post) omni sublato errore demonstrauit quid si ego addo illum, & Tribunatum gessisse, licet nullas, a patricijs,& maioribus suis antiquissimis ad plebem transitiones fecerit, sed in a liqua, nobilique familia sua non in aliena adoptatus, manserit φ quid si hunc quoq; Magistrum Eouitum suo loco demonstrabo Nam quando populum Albae Pompeiae, quq hunc Episcopum multos annos habuit in maxima fame, frumento, alijsque rebus pauit, quem

alium populo illi se praebuit, quam plebis custodem ,& Tribunum sacrosanctum In quo gratissimo,& Tribuno plebis frugalissimo, illud Albenses plenissimum

227쪽

immortalitatis exemplum obseruarunt, & ad familias suas alendas colligerunt. Erat fundus fatis amplus prope Albae maenia, in quo Vida quotannis fabam serebat , quae cum ad maturitatem peruenisset, plebem in agrum immittebat. Vnde quo maior siliquaru copia colligebatur, tanto maior sequenti die apparebat. lId per multos dies visum fuit, admirantibus omnibus

Albensibus, & Episcopo ex de siua innumerabilem illius populi multitudine incredibili animi laetitia prospiciente, in fundum illum uberrime in horas fructus multiplicantem certatim irrumpente. Quod quia Di

uinum non humanum munus omnes tunc cognouer ut,

literis mandare non ipse dubitauit, ut non soIum id praesens seculum sciret, sed ut quoque ad omnem posteritatem perueniret. Id est ne solum Tribuni, an potius Dei, huius Tribunatum probantis Θ Quid praeterea, quando res ad veterem dignitatem aliquando disceptatas, frontis contractione, superciliorum grauitate reuocandas censebat e Et in veteri possessione, qui a rerum imperitis disturbarentur, reponebat, non ne omnium cesorum & iudicum personam referebat e Et quemlibet virum in omni re grauissimum declarabat eid nulli dubiti est. Id ergo missum faciamus, & quod

omisimus hac interpellata oratione, in locum suum reuocemus. Hunc igitur & senescentem iuuit, quae didicisset, secumque diligenti cura commentatus esset, posteris tradere. Vestigijs itaq; priorum dignitatum omnibus probatis, in summam Reipub. ad se delatam ingreditur. Quae forma Reipub. seruandς, augendaeq; sit, tum eκ praescripto Philolophorum antiquoria, tum ex ingenij sui acutissimi acie, ex natura prouida,&s

terti, tanquam summus Dictator. & Pontifex edocet,

228쪽

Vbi omnes, honesti partes, florentissimarum rectores Rerum pub. imitando exequitur, & in Ciuitates, iam ascitos homines docet, & erudit. Dumque hac Rempub. Conuentumque hominum in domicilium coactu,

& virtute potentissimorum virorum in aedes conuocatum, institutione, doctrina, usuque expolitum tractat, non dubitat hanc ipsam illi genere hominum, qui conuecticula in abdita, & retrusia antea conuocabant, longe anteponere, illa acerrima contentione,& vitae cultu, Dei que Optimi religione, ut illam penitus aspernetur, hanc solam comendet, & comprobet. Et quod mirum nobis videtur , Illi nequaquam omnium rerum abditarum perito, & experto dum ad Platonis, Solonisque regulam, nostram Rempub. redegit, Diuinam nobis intuendam proponit. Nempe qui moderatus, & temperatus non a Platone, & Aristotele, sed a Christo, unius nouit Reipub. antiquae ministeria, alterius mysteria exercendo auxit. Illinc priuatus, illinc Magistratus, quae ad rem cum singulorum, tum uniuersorum tutandam spectant exhaurire poterit. In hoc fortunato, prosperoq; Magistratu , quem a rerum

conscriptarum magnitudine, perfectione, obserua tia, & admiratione Dictaturam nominauimus, nullum tanti in communem Rempub. beneficij obtrectatorem extitisse, virtutis tantae hostem, Iaudis tam cumulatae

inuidum, omnibus Magistratibus fere iam functo, nullam famam indignam fuisse inustam, aliquis vestrum admiraretur, nisi in omnes huius summi viri modestia, temperantiam, singularem amorem optime nouisset, quae si ab homine absunt, solent tamen aliquando homini etiam omni virtute praedito inuidiam comparare.

Verum cum se non iactatione populari, sed dignitate.

229쪽

ti innocentia munierit, quos improborum, Invidoru,

imperitique vulgi rumores extimesceret e At cum in hoc Dictatorio Potificioq; munere se omnibus iucundum, gratum, optimo titulo demonstrarit, nec Censeris praetermisit auctoritatem, qua nostram Urbem ad perpetuitatem erexit. In qua re non minus Deos immortales nobis propicios fuisse iudicandum est, quam in huius ante demonstratis splendidissimis dignitatibus . Nam cum omnium expectatione accessisset, ad

quoseunq; Magistratus, & Musarum gratia,& deorum beneficio, ut hunc quoque Censorem haberemus, ad muneris perfectionem, a Dijs nobis concessum haud quicquam haesitandum est. Cuius amplae.& honorificae dignitatis subsellia cum primum ascendit,variae co-trouersiae, & potissimum de loci dignitate ad hunc delatae fuerunt. Has summa attentione audiuit, & ponitus cognouit, & ut ille, penes quem summa rerum esset, decidendas iudicibus mandauit. Quod quam syncere,& prudenter ageret, hinc apparet. Quod cum aliquando videret ignavos, & Qmniculoses in contentionem de honore cum strenuis, & vigilantibus venis se, qui sic agerent, non audiendos censebat, nec qui

huiusmodi vitam ducerent, in ijs vllu dignitatis splendorem agnoscebat .l Nec enim ferre poterat ignauia,& desidiam cum fortitudine, & industria contendere. Vitium cum virtute concertare. Inopiam cum diuitijspugare. Ignobilitatem, generis abiectionem, in eorum certamen adduci, qui a Dijs originem habuissent,& multa huius generis impari certamine coram summis Viris disputari. Qua in re & ijs gratissimus fuit, qui opinionis errore peccabant. Id enim agebat, ea longa, & docta rerum explicatione, ut Vrbis suae incunabula

230쪽

nabula cognoscerent, quae hactenus ignorauerant, qui antiquitus illis in sedibus in summo dedecore vixisi sent, per hunc intelligebant a quibus eorum vires contritae fuissent, audiebant, deniq; per quos a Tyrannorum seruitute in libertatem restituti essent, ex huiusq; antiquissimarum rerum peritia percipiebant. Hic pretterea, multa quod AEdilis vigilantissimi fuit templa, & Delubra aeuo consumpta corrosia,& pene cadu-tia extruxit, inaedificauit, & erexit. Eodem, quoque tempore Censoriam dignitatem, quam iampridem inierat auxit, cum non solum Cremonae, ut Prisci Romani, Atheniensesque, &Lacedemonij suis Ciuibus, sed omnibus praescripsit, non imperiose, sed leniter, quod huius ingenij, mansuetae iue naturae proprium semper fuit. Nec Magistratum quinquennium gessit, sed ut coeptum est, in Repub. sua aedificari, ita ab eodem geri perseueratum est. Quam insignem dignitatem dum vixit continuauit. Quid ρ Hieronymum Vidam Albet Episcopum, qualem Tribunum Militum, aut Magistra Equitum, ciues Albenses mirati sunt ρ Quando hostiuaudita irruptione, in fortissimi Municipij maenia, ubi

assiduus commorabatur ad Episcopatum suum praesentia sua decorandum, quem ille virtutis praemio a summis Pontificibus adeptus erat, Albenses hunc intrepido animo lorica vestitum, Galea munitum, Gladio cinctum, reliquisque belli Telis armatum, egregie sagatum, tanquam illius Vrbis firmissimum praesidium ,

ad muros incitato cursit, municipum commitatu, relictis infulis reliquisque dignitatis Bar insignibus,& o

namentis, ascendere viderunt, ad eas praesertim Vrbis

partes, ubi hostes tumultuari vinserat Θ et statim in arta pericula animi prodigus properauit, ut alienam patriam

SEARCH

MENU NAVIGATION