Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

tur, siue scribendi genus respiciamus, deprehendimus omnino, quae cum Aristotele eiusdemque ingenio minus conueniunt. quod ad res ipsas adtinet, magnam obseruabimus diuersitatem sententiarum, si librum hunc cum genuinis Aristotelis monimentis contendamus. primum compertum est,Aristotelem caeli aetemnitatem tueri atque asserere, mundum extitisse ab aeterno; hic autem dicit auctor, ipsum mundum διακοσμι σιν υπο καὶ λά Θεον φυλατΤομένην, ornatam ordinationem dei munere, dei

recta custodia esse; & paullo post clarius:

εκ-Τά πάύα καὶ λῶ omnia ex deo consi ere per deum. y secundo Aristoteles intelligentias coelo assixas credidit; heic autem duae caussae & utraque in uno deo ponuntur, quarum altera ποιντικὴ seu λακοσμητικη, quae & formauit orbem ; altera συνεκτικὴ siue cyυλακτικη, quae hunc conseruat & regit. tertio satis est manifestium, Aristotelem ad lunam tantum Vsque diuinam prouidentiam sese mouere, eXistimasse; heic autem haec legimus:

συμιπαντος κοσμου διηκουσαν ηλιον τε κινειν καὶ και τον παντα κρανον περιάγειν, ἀμιον τε

stus id decentiusque exsimandum est, deum

summo in loco ita use coliocatum, numinis ut tamen eius vis per uniuersum mundum pertinens, tum solem Iunamque moueat, tum caelum Omne

circumagat, simulque caussam praebeat eorum, quae in terra sunt salutis atque incolumitatis. 3

quarto auctor libri huius descripsit Britanniam

1 cat. a. O 6. a cap. 6.

292쪽

& Hiberniam. quae Alexandri tamen tem pore ignotae fuerunt, quod T AC lT Us Con firmat, hanc oram, inquit, nouissimi maris tunc primum romana classis circumvecta, insutam e se Britanniam ad mauit; & DIO CAss Ius 3

norumque, ne esse quidem eam, compertum fuit ;po, feriores in controuersiam adduxerunt, continensue ea terra,au vero insula esset. huc quoque accedit, quod auctor tradit de nobilissima insula Taprobave, ' quam Alexander rex de-' texiste dicitur. si igitur haec scripsit ante ipsius expeditionem, sane situm illius minime scire potuit; sin in ipsa expeditione, plane absurdum sui siet, hoc Alexandro exponere, qui ista maxime cognita habuit aut primus, aut solus. nec tractandi ratio & scripturae genus cum ingenio Aristotelis conueniunt, Vt pluribus demonstrat DANIEL HEINSIvs. F equidem alii. qui scriptum hoc inter γνησιοι philosophi huius monimenta reserunt, variis ex vetusta aetate testimoniis muniunt sese, quae iam credidit, id ab Aristotele esse profectum. Primum prouocant ad ST OBAEvM, si apud quem ex longiore illa epistola Aristotelis ad Alexandrum περὶ τῶ παντο, fragmenta eX- stent, quae omnia ad verbum leguntur in libro hoc de mundo; sed ex his nondum perspicu-

Uin esse putamus, monimentum hoc vere esse Aristotelis. nam quamuis epistolam hanc mo; του παντος Aristoteles ad Alexandrum con-

293쪽

27sscripserit, quamuis etiam illius fragmenta deprenendamus apud ST OB AEVM, quae eXtent libro de mundo; verus tamen scripti huius auctor hanc Aristotelis epistolam in usum suum transferre potuit. nec firmum argumentum est, quod opus hoc de mundo inscriptum sit Alexandro, quoniam magna probabilitate adfirmare possumus, nomen hoc aut sine caussa esse additum, quod & in nonnullis exemplis hodieque omittitur; aut ideo fuisse adiectum ab auctore, ut facilius sub Aristotelis nomine admitteretur. deinde adferunt testimonium Ius et i NI maroris, qui dicit: Aξιςοτελὴς

δὲ ἐντα προς Αλεξανδρον τον Mακεδόνα λογαρ συντομον τινα του εαυτά ψιλοσοφίας ἐκτΘεμενος ορον, σαφως και φανερως τῆν Πλάτωνος αναιρειώκ ἐν τῆ πυρωδει έ Ἀ τον Θεὸν θιναι λεγων, αμα πεμπτον α θεριον τι καἰ οἰμεταβλητον αναπλατ- τιον σῶμα, ἐν τυτω ἀυτον θιναι φησι. Aristoteles

autem in eo, quem ad Alexandrum Macedonem

scripsit libro, breuem quandam philosiophiae suae detineationem proponit: ubi mani se quoque ac perespicue Platonis tollit sententiam nequo enim in ignea Fub antia vult esse deum, Ied

vero quintum aliquod aethereum atque immutabile consiluit corpus, in quo eum ponit. adfirmat igitur primum Ius Ti Nus, libro hoc Aristotelem philosophiae summam tradidisse breuiter. Sed tantum abest, ut id scripto huic sit consentancum, ut ne inscriptio quidem admittat. nihil enim de disciplina, quae ratio nem ac voluntatem in functionibus ipsorum dirigit, attingit, quaeue de rebus naturalibus disputat, penitus sunt imperfecta. nec in ope-

294쪽

re hoc manifeste tollitur sententia Platonis, ut existimat IusTINus maror, siquidem capite quidem secundo quinta essentia ponitur; 1ed sine ulla Platonis reprehensione. tertius testis esse debet AP vLEIus, qui praefatione libri sui de inundo dicat: quare vos Aripote-

rum , s Theophrastum auctorem secuti, quantum postfumus cogitatione contingere, dicemuδde omni hoc caelesti ratione, naturaι re officia

complexi,qcur s quemadmodum moueantur, explicabimus. quum igitur APULEIus li-hrum graecum de mundo ad Verbum propemodum in latinam linguam transtulerit, ipse-que. quem secutus sit ducem, commemorauerit, ex hisce consequi putant, Aristotelem esse auctorem graeci operis de mundo. sed tamen ΑPVLEIvs Profitetur, sequi se Aristotelem& Theophrastum, quapropter eodem iure concludere ex hoc possumus, quod Theophrastus conscripserit librum de mundo. verum neque Aristotelem neque Theophrastum illius ese auctores, aperte significant verba APULEII, quod tantum interpres fuerit, atque Aristotelem & Theophrastum, non se, sed auctorem secutum esse dixerit, nisi eundem, qui sequitur di quem sequitur, dica

295쪽

CAPITIS III.

OPINIONE ARISTOTELIS 'AD PROVIDENTIAM DEI sp ECTANTE.

Σ Υ N Ο Ψ I Σ. Dicendorum nexus cum superiori argumento g I. veterum philosophorum stententiae de prouidentia diuisis si II. loca afferuntur, ex quibus multi probare contendunt verum Aristotelis sensum de dei prouidentia f. III. contrarium demonstra- 4tur 6. III I. respondetur ad ita loca f. V. VI. VII. fit conclusio de hae doctrina ctim atheisismo con icta f. VIII. causis, cur negetur pro-sidentia dei f. VIIII. g. I. Qui deum esse profitetur, & prouiden- . tiam simul esse concedit. nam quum notio dei complectatur quoque notionem sapientiae, potentiae & benignitatis, ita ut 1ummum numen non 1 olim possit, sed & velit prouidam omnium rerum curam tenere; nemo sane deum esse, prouidentiam tamen nullam, dicere potest. quapropter LACTANTI Vs x dicit: etenim i est deus, utique prouidens e videtis; nec aliter ei potes diuinitas attribui,

nisWpraeterita teneat is praesentia sciat, Nfutura prospiciat. quum igitur prouidentiam

a de ira dei cap. 9. 1

296쪽

sustulit Epicurus) etiam deum negavit 6se. quum deum esse professus est, s prouidentiam

simul se concessi: confer IO. FRANCISCUM

g. II. Ex vero igitur sensu de deo vera quoque ipsius prouidentiae cognitio gignitur, prout illos, qui aut omnem diuinam mentem negant, aut eiusmodi deuin credunt, apud quem nihil est diuinitatis, error quoque tenet& miserabilis ignoratio prouidentiae summi numinis. id quod exemplis philosophorum ex artate Vetusta possumus illustrare, quorum quisque ut sensit de dei indole & natura; ita quoque de ipsius prouida rerum omnium mente existimauit. p I. AT O maximam deo libertatem adtribuit, accredidit, mundum eX libero dei congressu cum materia extitille,quo factum est, ut mundum ab aeterno fui ste negaret osset, sicque omnium, quos Vetus graecia tuit, principum philosophorum sapientissimus iudicaret de deo. quapropter etiam mundum prouidentia ipsius regi atque administrari, est Professus. ac primus nominauit in philosophia 1ν τοῦ Θεοῦ προνοιαν, dea prouidentiam, teste DIOGENE LAERTIO. - praecipue autem opere de legibus 3 copiose de momento hoc disputat&probare contendit, deos dari, illos Omnibus prouidere, ac tandem pro meritorum ratione decernere hominibus aut suppli- Cia aut praemia. apud sΤOICOs deus erat mens mundi & quidem non vi Mens, sed informans forma, quippe qui cum materia ConneXus esset vinculo arctissimo ac necessario,

297쪽

IDE ATHEIs MO ARII TOT ELII. 279quam ob rem necesse erat, omnem tollere Pro- uidelitiam. equidem assirmabant, mundum

regi & gubernari provido dei animo; sed hac

ratione contraria sibi docebant, quum putarent, deum esse animam mundi, & nihilo minus ipsi adtribuerent prouidentiam. quod bene obseruauit LACTANT ivs inter umsic confundunt, ut sit δεω ipse mens mundi smundus sit corpus dei : quasi vero simul esse

coeperint mundus/deus, ac nou mundum oecerit: & paucis interiectis: vhi es ergo istud,

quod iidem ipse aiunt; s factum esse diuina prouidentia s regi ' s enim fecit mundum,

fuit ergo sine mundo. si regit, non UtiqAst sicut mens corpus regit; sedlauquam dominus domum , navim gubernator, auriga currum. nec illorum doctrina de fato ullam admittit Prouidentiam dei. omnia enim fato subiecerunt, quamuis ipsimet, quid fatum sit, non satis intelleXerint, ut malignitatem fati Stoici 1olide demonstrauit iACOBUS THOMASI-vs; at vero si deus est pars mundi, quomodo a legibus fati potest esse 1olutus p si igitur deus vinculo fati adstrictus , omniaque per fatum 1runt necessitate ineuitabili, omni plane libertate destituitur deus otianisque ipsus remouetur prouidentia. obleruamus quidem,Stoicos interdum fatum a prouidentia diuina dis-

Nus 3 dicit: omnia sunt aut αἰναγκη ειμαρ μένη, ἁ παραβατος τάξις, necessitas fatalis, atque ordo ineuitabitas; aut arμνοια ἰάσιαος, prouidentia placabilis; aut φυραος εἰκαιοτηγος καὶ

298쪽

ρος απιῆος, conjusio inanis nultam habens rectorem. sed nondum clarum est, quod hic imperator prouidentiam a fato distinctam, ex sua aut Stoicorum , non aliorum philosophorum mente posuerit. finge vero, quod tamen non apertum est, disserere illum secundum principia atque doctrinas Stoicorum, constar,

tradidisse hos philosophiae magistros non apta

inter se & cohaerentia sed contraria sibi & repugnantia. ita ut verbis professi sint prouidentiam dei, quam re ipsa vero negauerint. Plane impia & a doctrina religionis christianae aliena est iententia IusTI L Ipsi I, R quod ex prouidentia fatum 1 equatur, vel potius fatum sit ipsi prouidentia, nec per illud summi numinis libertas tollatur. EPicu Rus credidit, mundum ex fortuita atomorum concursione factum este; deos in intermundiis positos vitam agere beatam, qua diuinae naturae nihil sit conuenientius nec Vitae beatae quidquam magis aduersum, quam curis & rerum aliarum administratione turbari. propter quas sententias necesse habebat, omnem negare diuinam prouidentiam, ita ut deus nihil agat, nullis occupationibus si implicatus: nulla opera efficiat : 1 ra sapientia, sua virtute gaudeat. hincs ENECA eX mente Epicuri : itaque non dat

deus beneficia, sed curus s negligens nostri, auersus a mundo aliud agit, aut quae maxima Epicuro felicitas videtur) nihil agit, nec magis illam beneficia, quam iniuriae tangunt & alio loco 3 tu denique, Epicure, deum inermem facis. omnia ilii tela, omnem detraxi

a pusiolog. Stoica lib. I. dis. XI. 1 de benefic. lib. IIII. e. 4.3 ibid. E. Isa

299쪽

si potentiam, s ne cuiquam metuenaeus esset, proiecisti ilium extra mundum. hune igitur inseptum ingenti quodam re inexplicabiti muro, diuisumque a contactu s a conspectu mortalium , non habes, quare uta aris, nudia illi tribuendi, nec nocendi male in medio interualio huius s alterius enti essertus, me animali, me homine, sine re ruinas mundorum , si, pro se circaque see cadentium euitat,

non exaudiens vota, nec nostri curiosus: adde

sENDUM. aliam quidem sententiam amplexus est IACOB vs RONDEL Lus 3 qui existimat, Epicurum non plane negasse prouidentiam dei, sed tantum ea mille opinione, quod deus nullam curam eorum effectuum, quibus producendis vires naturae inditae 1hm- Ciant, teneat; sed num hac ratione bonus causiarum Epicuri patronus sit, nec ne Θ alii iudicent. satis superque apertum esse existimarem, philosophum hunc etiam ab humanis rebus remouisse prouidentiam, quoniam beatae vitae, qua deus fruatur, nec curas, neC iram, nec gratiam, quae Omnia in mortales tantum rationis participes cadunt, conuenire putauit.

g. III. Quod ad Aristotelem adtinet, pii

ipsius cultores penitus sibi persuadent, vere illum hac in re sensisse ac mundum vi prouiden lite diuinae regi, gubernari, conseruari, adfirmasse. quam cognitionis laudem ut vindicent ipsi iure ac merito, ac illius caussam tueantur diligenter, varia adferunt loca, quibus

300쪽

disputauerit de prouida omnium rerum mente dei. atque dicunt, ipsum adpellasse mundum

των ολων ταξιν τε και διακοσμησιν, υπο Θεου Τε καὶ

διά Θεον ΦυλατΤομνην ordinem.digestionem uniuersorum ae a deo re per deum viseruetur & alio tradidisse, deos immortales curam habere rerum humanarum, & illis, qui

fungantur muneribus menti consentaneis eamque colant,praemia persoluere gratiamque referre. quin immo expressis verbis dixerit Aristoteles: ύδεαία δά φυσις, ἀί- καb' εα νάυιάοκης ἐρημογεῖσα lῆς εκ τουτου σά. κία ς, Hullam

naturam fatis infructam ad salutem esse posse, quae citra dei praesidium suae ipsa demum tutelae permissa sit. y quumve alii sunt testati, quod philosophus hic male senserit de prouidentia dei, fuerunt quoque, qui caussam ipsius di Xerunt, existimantes, istium nulla dignum esse reprehensione, quoniam omnia Perprouidentiam summi numinis sustentari adfirmauerit. quam in rem adhuc prouocant ad locum quemdam, ' ubi ad timilitudinem exercitus atque amplae familiae loquatur atque asserat,deum aeque ac imperatorem & sedulum patrem familias curam rerum gerere . confer MARSILIUM FICINUM. F Se quamuis ipse - interdum secum dissideat, etiam de deo dicat repugnantia sibi; huius tamen rei liberalem mereatur eXcusationem per ingenii humani in cognoscendis rebus diuinis imbecillitatem, cuius sibi conscius libro de diuina sapientia se

cundum

SEARCH

MENU NAVIGATION