장음표시 사용
301쪽
cundum AEgyptios, si modo illius sit auctor, ita seipsum excuset, dum quoniam eius
primi opificis) qualis ipsa in se es natura,
explicare non possumus, neque attivere, at que quantulumcunque es, quod mens humana
ia illa intelligit, id ab actione quadam shuic quasi succenturiata negatione assequitur,
gradatim ascendendo, Mnec defatigata con
quiescat, imperfectissima. confer GER H.
g. IIII. Sed plane alia sumus opinione, ar-que affirmamus, Aristotelis doctrinam deprouidentia dei non solum absurdam ese; sedecim piam, quod partim per rationes, Partim per
testimoniorum auctoritatem confirmare,nobis
est in animo. Primum quod ad rationes adtinet, satis verum esse existimamus, quod notio prouidentiae diuinae dependeat a notione dei ac diuinae naturae, eA quo, quum perspicuumst ac manifestum, facili negotio possiimus colutigere, qualis sensus, qualis cognitio diuinae prouidentiae suerit apud Aristotelem p constat ex iis, quae superiora disputauimus, neminem in deo Aristotelis aliquid de diuinitate Iosse suspicari, esseque deum omnis sapientiae,
enignitatis ac potentiae eXpertem, qui Unde habeat prouidentiam, non videmus. nam si caret deus sapientia & potentia, minime omni-hus rebus conservandis, ea Pulcritudine, eo Ordine, eo sine, quo sint constitutae, sufficitesque animus ipsius alienus a benignitate, nul- Ium quoque erit studium, nulta voluntas prolixa rebus naturae earumque fallati consulendi
302쪽
prospiciendique. id quod adhaec per testi .
monia corroborare possumus. sic D I O G E-NEs LAERT ius de Aristotele dicit: δ λα- τεινει δε αυlis Την προνοιαν 'εχρι Τῶν Ηώανίων, extendit prouidentiam dea ad caelestia usque: Mapud CLEMENTEM Alexandrinum tradi tur, ad lunam usque eandem deduxisse; &PLvΤARCHus 3 testatur, illum existimasse, mundum prouidentia dei haud gubernari, id quod etiam apud alios legimus. nec Aristoteles vi principiorum suorum aliter sentire Poterat, quam quod prouidentia dei, si& illam verbis admiserit, tantum spectet res caelestes, quoniam ex ipsius sententia deus caelo supremo praesideat, ipsique adeo cura sit primi mobilis, quod veteribus est orbis stellarum si-xarum, seu octaua sphaera. secundorum autem mobilium intelligentiae gerant curam, Vnde & sequitur, primum illum motorem, qUem Aristoteles vocat deum, rebus, quae sub luna sunt, nulla prospicere prouidentia. g. U. Firmior adhuc nostra disputatio adparebit, si & illa argumenta, quae in Aristotelis eiusque recti de diuina prouidentia sensus gratiam proseruntur , remouere instituamus. quapropter quod ad testimonia illa, quae ex libro de mundo depromta sunt, pertinet. iterum generatim monemus, quod ista nullum habere possint pondus, quoniam superioribus vi argumentorum probabili demonstrauimus, Aristotelem opus hoc minus conscripsiste. finge Vero , quamuis id nequaquam specie quadam veritatis adfirmari queat, Aristotelem
303쪽
i i tiri huius esse auctorem, testimonia sane, quae X illo sunt petita, omni, qua Valere deberent,
Probandi virtute. carent. namque primum no et fruit: Των ολων Ταξιν Τε καὶ διακοσμηGν, υπο Τε καἰ δια Θεον φυλαέομενην, mundum esseor inem digesionem uniuersorum, quae a eo per deum asseruetur, k quem locum iam superioribus produximus, veluti argumentum , quod Aristoteles librum hunc de mundo minus confecerit, Vt pluribus ostendit
mus, quod scriptura Vulgaris, quam&supra exhibuimus, sit corrupta καὶ δια Θεον φυλατΤΟ-μεὼν , quam emendare ac scribere: χἀ λων φυλαίομενην, Propter Varias rationes necessehatiemus. nam auctor libri de mundo princi Dio capitis secundi duas mundi definitionestraesit, quarum altera haec est: κοσμος συ πμα. ἐξ ἡρανῆ καὶ γῆς καὶ Των ἐν Τουτρις περιεχομ ένων Φυσgων, mundus caeli s terra consitutio est. earumque naturarum sut APULEIus loquitur quae sunt utriusque: qua posita, addit alteram his verbis: λεγύαι δε καὶ ἐτέρως κοσμος,
dicitur quoque aliter mundus ἡ των ολων ταρις εὐ καἰ διακοσμησις υπο Θεου τε και δια Θεων φυ-
Κομιεν,1. Prior definitio est Peripatetica; posterior veroPlatonica aut Pythagorica,quas auctor ipse per vocem ἐτερως discernit, atque significat, posteriorem definitionem non tibi, sed aliis esse vindicandam, in quibus Platoni ac Pythagorae eorumque principiis maxime
conuenit. quae & caussa est, cur non solumi legamus δια gεων συλατΤομενη, sed & verba ὐπώλου reseramus ad διακοσμηων. nota enim est
304쪽
doctrina Pythagoraeorum & Platonicorum dedaemonibus, quo nomine proprie illi adpellantur. qui inter deos & homines sunt positi. & de quibus multa eX Pythagoricis fragmentis, ex Platonico Timaeo, conuiuio, Epinomide ac libris de republica. OTINU, PORPHYRIO,
IAM BLICHO, CHALCIDIO, MAXIMO TYRIO, PLUTARCHO, APULEIO, Μ ARTIANO CAPELLA, AUGUSTINO, MARSILIO FIC INO aliisque colligi possunt. ossicium horum daemonum erat, Vt humana actdeos, &diuina ad homines referrent, hominum quippe preces & sacrificia ad deos; &deorum leges & sacra instituta ad homines. AP vLEIvs dicit: daemones sunt genere animalia, intento rationabilia, animo passius, corpore aeria, tempore aeterna; 6c CHALCI-D i v s: daemon es animal rationabile, immortale, patibile, aetherium, diligentiam hominibus impertiens. quorum daemonum iterum varii constituti sunt Ordines variaque genera, quod argumentum solide persequitunGOTT FRIED OLEARIVS. 3 prout autem diuersas habuerunt adpellationes, sic quoque vocati sunt Θεοῖ δε αναύοι principio aureorum carminum, item tantum N a PLATONE 'PROCLo PLOΥINO si ANTON 1 No 7 MENANDRO & aliis. atqui hi sunt, qui altera definitione de mundo, quando dicitur: δ φυλατΤομενη probabili ratione indicantur, adeo ut integra definitio huius sie
305쪽
1ententiae: mundus compleXu suo omnia singulari ordine atque ornatu continet, quae a su-Premo numine sunt constituta, a daemonibus autem, ipsius administris conseruantur&custodiuntur. namque hi daemones credebantur , quod non solum gentium aut urbium, sed hominum quoque essent praesides, quod actiones atque humanam vitam dirigerent, quod
in potestate haberent astra,eorumque motum,
quodue aliis rebus, imbribus, tempestatibus, fiugibus praefecti. sic daemones administrierant summi numinis, & quemadmodum in sacris scri pluris spiritus dei ministri adpellantur aufeti, etiam Mnκώγικαὶ πνευματοι , sic daemonibus quoque nomen avelorum adtri
butum fuisse, deprehendimus, id quod ARI
usurpasse, testis est MERICUS CAUSA BO
VM. 3 ex his copiose a nobis disputatis emcimus conclusionem. quod hoc testimonium Primum, quum definitionem mundi aut Platonicam aut Pythagoricam continet, illis
nullo adiumento esse possit, qui Aristotelem recte sensisse de prouidentia dei , per illud
g. VI. Quod ad secundum testimonium
adtinet, tantum abest, Vt tueatur Aristotelem, ut ipsus animum ac mentem de vi ac potestate prouidentiae diuinae non obscure prodat. namque dicit: ta γαρ Lς επιμέλεια Των άν -
306쪽
τουτο δ' αν D, ο νῆς, nam se dii immortales cu- iram habent aliquam rerum humanarum, quemadmodum veri ite es: illud quoque probabile fuerit, eos re omnium optimasbique maxime cognata delectari, haec autem meus fuerit. y en cognitionem tam nobilissimae veritatis huius, quae apud Aristotelem fueriti pronuntiat quippe , probabile esse, deos curam rerum humanarum habere, satisque apertum indicium aut corrupti intellectus aut deprauatae voluntatis proseri in lucem. quod si enim certo ac firmo animo principalem comprehendisset veritatem, esse deum, auctorem totius uniuersi; atque omnium rerum, quas Videmus, quaeue sunt factae, constantem eumque pulcerrimum ordinem diligenti ac sana meditatione cognouisset; prouidentia dei ipsi non venisset in dubium. ad- haec verba testimonii huius, deos praecipue delectari mente, 6 α, - καὶ τω συγγενεςατω, velati re omnium optima Abique maxime co gnata, item quae praemissa sunt, quando dici
qui vero muneribus fungitur menti consentaneis s hanc colit, estque optime animo afectus , eum probabile es, deo cari simum esse; aliquid doctrinae Aristotelicae de intellectu
agente sapere mihi videntur, quam infra copiosius illustrare, init imus animum. multo minus tertio testimonio pretium aliquod statuere possumus, quoniam verba haec: δεμία δε φυσις, αυ,1 καθ ἐαιῆῆν αίμ:κης, ερ μολῶσα
307쪽
της ἐκ Τουτου σάημας, non ex principiis philosophiae Aristotelicae, sed Pythagoricae eXplicari debere, probabili ratione existimamus. primum enim auctor libri huius paullo ante dixit: ἁρχαῖος μὲ, ἡν ῖς λογος, Φου πατ ος επι ποῆσιν ανΘρωποις ώς εκ λή Τά παν -διἁ basi συνέ κε, vetus igitur sermo es, a maioribusque proditus inter omnes homines , uniuersatum ex deo tum per deum constituta fuisse atque coagmentata , iisque aperte significauit, haec respicere ad vetustissimam doctrinam dedaemonibus, praecipue quum addit: διο - Των
παλαιων ἐιπειν Τινες προηγω θησαν , οτι Ταυτα ἐς πάνΤα Θεων πλέα δε quocirca veterum nonnulli
eousque prouecti sunt, ut haec omnia dictitarent deorum 6se plena. etenim doctrinae dedaemonibus aetatem a longinquo tempore re- Petere postumus, siquidem monimenta historiae philoibphicae confirmant, quod ista primis philosophiae temporibus fuerit tradita. si fides habenda est oraculis, quae Zoroastris nomen prae se ferunt, compertum tenemus, Chaldaeos non solum credidisse daemones sed& diuersos illorum ordines constituisse, quorum praecipui erant hi erarchii , Azoni Dii,
Zonaei Dii, angeli, animae; munera autem. Vt quidam ex illis totum mundum regerent; quidam regionis cuiusdam curae praeessent, etiam animas humana S, a corpore liberatas ad aeternas transferrent sedes, vide T ΗΟΜΑΜ STAN-LEIvM. eodem modo varia daemonum genera posuerunt Persae, de quibus videre possu-
308쪽
mus THOMAM HYDE, si autem scholas graecorum philosophorum perlustramus, deprehendimus in lonica THALETEM VIesum, de quo praeter P Lu TARCHUM testatur ATHENAGORAs, 3 quod tres spirituum classes socerit, quarum prima deos immortales, secunda daemones & tertia heroes Complectatur; s TOB A E Vs vero tradit, ' credi disse Thaletem, uniuersum aerem plenum esse daemonum. Cuius institutione quum usus fuerit PYTHAGORA s,hausit quoque eandem doctrinam, & putauit, plenum esse παντα τουάερα ιμῶν, omnem aerem animarum, teste
DIOGENE LAERTIO. eandem 1ententiarn secutus est P L A T O & ex romanis doctissimus v ARRo, de quo dicit A vGusTINus: si adiungit, mundum diuidi in duas partes, caelum re terram. re caetum bifariam, in aethera aera; terram vero in aquam is humum. e quibus summum esse aethera, Fecundum a era, tertiam aquam, insimam terram. quas omnex partes quatuor animarum esse plenas in aethere s aere immortalium, in qua re terra momtalium. a summo autem circuitu caeli tuque ad circulum lunae aethereas animas esse, Hyra ac stesias, easque caeloses deos non modo iureia
ligi esse: heae etiam videri. inter luna vero
girum re nimborum ac ventorum cacumius, aereas esse animas, sed eas omnino non oculis
sideri is vocari heroas lares genios. quapropter censemus, & haec verba ως ia Θεῶτοὶ παντα λά Θεοῦ, quae vulgaris est scriptu
309쪽
ra, συνέως esse emendanda, ita ut pro λά Θήsi legamus δια Θεων, id est per daemones, qua
emendatione vox o p κs respicit cum originem, quae deo debetur, tum prouidentiam OmniRm rerum, qua fungantur daemones. ita
integra oratio, quae libri nutus de mundo capitis sexti principio extat, plane eXpedita est,nec illius sententia quadam obscuritate inuoluta disserit quippe auctor ex principiis veterum philosophorum apud Chaldaeos & Persas, praecipue Pythagorae & Platonis, quod mundus ope &consiliis daemonum regatur, sine quΟ-rum tutela nihil firmum esse possit, hinc &nonnulli adfirmauerint, omnia plena esse daemonum, qui singulis partibus mundi, singulis
naturarum generibus praesideant. verum enimvero si adhuc ponamus, Aristotelem opus hoc conscripsisse, quod tamen non est, etiam ex illis, quae subsequuntur, colligere possumus, adductum testimonium haud valere ad tuendam ipsius hac in caussa dignitatem. nam quum auctor ex sua mente instituit disputationem, angustioris prouidentiae diuinae limites ponit, eiusque potestati caelum tantum subiicit. g. VII. Tandem & locus ille, quo Aristoteles ad similitudinem imperatoris ac patris familias de prouidentia dei disserit, nullum habet pondus, quem si penitus inspiciamus, manifestum erit, philosophum hunc non agere de benigna summi numinis cura. libri autem
de musica AEnptiorum philosophia, ex quihus nonnulli Aristotelem excusare contendunt, quod in illis ingenii sui imbecillitatem in cognoscendis rebus diuinis ipse perceperit,
310쪽
CHEnvs opus hoc ipsi adtribuunt. nam quum disseritur de deo, λογω, anima, Vniuer- ilo, rerumque principiis, auctor ingenium non Peripatetica, sed Platonica sapientia praeditum prodit, id quod pluribus periequitur I O. ALBERTUS FABRICIVS. 3
9. VIII. Sic igitur Aristoteles male existimauit de prouidentia dei, quod per illius vim
Caelum tantum regatur, adeoque omnem summi numinis prouidam rerum humanarum mentem negauit. quam doctrinam coniunctam esse cum athei imo, facileque quemdam in pestiferum errorem, nullum esse deum, coniicere possie, quisque, qui sana Vtitur ratione, fateri debet. quemadmodum atheus nullam admittit prouidentiam dei, id quod res ipsa docet; ita qui istam negat ac persuadet sibi, deum hominum saluti nec consulere nec prouidere ac prospicere, non multum differt ab atheo . nam si deum tantum ex admirabili, si ulcerrimo& constanti ordine rerum natura. tum cognoscimus , adeoque ex effectu essicimus conclusionem ad caussam primam; sene qui tollit prouidentiam dei, principem illius effectum remouet, quo constans ordo rerum naturae nititur, eoque ipso impedit, quominus cognitionem dei, prout decet & naturae diuinae consentaneum est, quis sibi comparare queat. ad haec omnes, qui deum verum esse credunt, uti necesse habent,fateri ipsum consummata ac perfecta sapientia, benignitate & potentia esse
2 ρrotegomen. ad suam edition. 2 prafation. Paranet c. ad Obelisi. Pamphil. 3 bibloaca lib. III. east. 6. s. 36.