Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

anima mundi, plane tamen ab intellema agente Aristotelis distinguenda est. etenim intellectus agens est eX numero intelligentiarum, veluti adsistens forma ; Θεεμ οτης xjλυπκi; autem penitus insita est materiae, veluti forma informans: & prout ille praeest cogitationibus hominum; ita haec regit ac gubernat Viventium generationes, id quod pluribus persequi

β. VIII. En indolem animae ab Aristotele expositami primum miramur, Aristotelem virum acuta iudicii facultat6 praeditum, tam

ieiuna tradidi se de natura a rimae humanae, quae ita sunt comparata, Vt ipsius indolem genuinam plane evertant. idem fere fuisset, ac si hominem omni anima destitutum pronunciasset, praesertim quum intellectus agens, a quo cognitiones rerum pendeant, a nobis Penitus sit seiunctus. adhaec Vero, quum Verior mentis nostrae cognitio magno nobis adiumento esse possit, ut veriora quoque de deo sentiamus, quis dubitaret, talem Aristotelis sententiam non penitus immunem esse impietatis 3 quisque saltem atheorum huiusmodi de indole mentis hominum dominam admittere potest, quamuis summum esse numen, neget praefracte. unam Aristotelis anima nullo alio fungitur munere, quam ut efficiat motus, cuiusmodi etiam in animalibus, quae rationis beneficio carent, item in plantis deprehenduntur, & facile a vi quadam materiae insita deduci possunt. si mortalis cogitat, ac quidem pro ratione iudicii, id non ab animae humanae viribus, sed intellectus agentis ope proficiscitur,

a de OMea mundi ex ion. Ziss. XIIII. I iis.

332쪽

quippe qui extra hominem sit constitutus. siet uiscrimen inter hominem ac brutum animal remouetur, quod inprimis in iudicii potestate ac vi positum est, siquidem fatis compertum habemus, esse quoque bestias, quibus natura praeter sensum ac motum dedit memoriam atque ingenium. Verum enim Vero maiorem adhuc lucem rei huic adseramus, si & Aristotelis opinionem de immortalitate animae explanemus.

TELIS THEO RETICO.SECTIO IIII.

OPINIONE ARISTOTELIs

AD IMMORTALITATEM ANIMAE HUMANAE SPECTANTE.Σ Υ N Ο Ψ Ι tameendortim summa g. I. variae auctorum sententia proferuntur de Aristotele, quidsenseris de immortalitate animae g. II. probatur, ipsum bane veritatem negase g. III. illustratur hoe per exempla dissipulorum ae sectator mi ipsi aef. IIII. fit conclusio de impia hac sententia I. V. . I. Quum perspectast 6 cognita Aristotelis doctrina de indole animae humanae, etiam ex superioribus constet, quid sentiat de ipso . . deo;

333쪽

deo ; facile ipsius opinionem de mentis no- strae immortalitate capere possumus. etenim ut anima nostra semper Permaneat atque omnis expers sit corruptionis, id essicit partim dei voluntas, partim ipsius indoles, a qua pro Ordinaria virium naturae ratione omnis finis atque interitus longe abest. quae Veritas, quod anima sit immortalis, prout magni est ponderis; siquidem cultum nostrum erga deum multum potest iuuare & confirmare, ita male sina sententia in tam grauistimo momento non mediocre adfert detrimentum & hominibus viam ad impietatem mentis parare potest. qua PrΟ- Pter consultum esse duXimus, etiam hac in re Aristotelis philosophiam reuocare sub censuram.

ΙΙ. Atiuo cum vetustiori, tum recentiori Hisputatum fuit in utra inque partem: qua glo Tia, quave fide in hac doctrina eX plananda se praestiterit Aristoteles p fuerunt, quorum reprehensionem philosophus hic minus efiugere potuit. Vt silentio dimittamus antiquiores, ATTICvM Platonicum,1 ORPHYRIUM, PLOTINVM apud EusEBIUM THEODO-at Et vM & alios veteris ecclesiae doctores, IV sTINVM mar rem, ORIGINEM, GRE-uo RIVM utrumque; constat ex historiae litterariae monimentis, quod PETRUS POMPONATIVS. 3 negauerit, immortalitatem

animae ex principiis philosophicis posse demonstrati, quo ipso adfirinauit, doctrinae Aristotelis, cui ubique eo tempore sancta habebatur dignitas; nullam inesse vini ad probandam

animae

334쪽

animae immortalitatem: sed quum hoc pronuntiauerit, quid mirum, quod multorum odium grauissimum inuidiamque sibi conflauerit seque in Controuersias animum detur-hantes coniecerit. alii enim persuaserunt si-hi, POMPONATIVM animae interitum Credidisse, ipsique inter atheos adsignarunt si dem, uti AUGUSTIN vs NIPHVs, qui aduersus eum librum scripsit; DANIEL GEOR-Givs MORI OPI Us & Io ANNEs wIE- Rus testatur, se non semel accepisse ab Helidaeo Foroliuiensi, eum fuisse atheum. alii iudicarunt, Ρomponatium saltem in eo a Veritatis via aberra ise, quod iuxta Aristotelis mentem, animas mortales este, docuerit, quum de lecclesiae decreto ipsius sententia alia ratione sit explicanda, quo spectant C ASPAR CONTARE-Nus, & qui de illo testatur THEOPHI LusRAYNAVDus 3 quando dicit: non ab olute ac pliciteri mortalem animam censuisse videtur Pomponarius, sie duntaxat i ratio nuda confuleretur, Ut liquet ex opere Contarent, Cardinalis, de immortalitate coincripto aduerseus Pomponatium, ipsius quondam Contarent in philosophicis magi rum. nec aliud censiuerim voluisf. idos, eiusdem aeui philosiophos, damnatos a Lateranens concilio sub Leone aes alios longe ante a Stephano Parisiens episcopo, anno i 277. vel potius ι 227. in rescripto, quod extat t. V. bibl. Margarini p. I3i9. aeque damnatos, quod a isererent, animam rationalem secundum fidem esse immortalem, at secundum phia Iosephiam esse mortalem. id certum est, quod

335쪽

ex philosophiae Aristotelicae principiis im

mortalitas animae non possit demonstrari, ut paullo post probare instituamus, qua in re adeo Pomponatius sensit recte; at Vero sanae rationi omnem momenti huius cognitionem, etiam probabilem abiudicare, eamque tantum ex scripturis diuinis peti posse, sibi persuadere, id temerarium esse putamus. de Cetero Caussam mente nostra capere non possumus, cur quis ideo in atheorum ordinem adscribatur, quod immortalitatem animae tantum ex Oraculis diuinis cognoscendam esse, adfirmat, quod omnino fecit Pomponatius. Primum quidem error de anima mortali cum atheismo est coniunctus; sed non sequitur, ut ille, qui in tali errore versatur, ipse sit atheus: deinde si quis asserat, animae immortalitatem firmis rationibus ex sacro tantum codice posse Pro-hari; iste sane minime negat, animam esse immortalem. praeter Pomponatium autem commemoramus ANGELUM ROCCAM, qui eXercitationes de animae immortalitate conscripsit, iisque istam interire probare, atque hanc 1ententiam auctoritate Aristotelis, quippe qui idem senserit, communire ad laborauit. sic&

LIVS, AUCTOR obseruat. Halens. 3 existimarunt, hanc veritatem grauissimam eX Aristotelis philosophia minus patere, ut de aliis taceamus. at Vero non defuerunt, qui hac in re caussam Aristotelis perorarunt. PETRUS DANIEL HvETIus' dicit, eXtare in excer-

336쪽

ptis Photii vitam Pythagorae incerti cuiusdam

auctoris, ubi tradatur, Platonem atque Aristo telem docuisse, animos humanos post morterii Permanere; & recentiori aetate praeter alios,

qui religiosi fuerunt Aristotelis sectatores, de

grauiores Pomponatio aduersarii, ANTO

ς 1 s aliique ipsius doctrinam aduersus adcusationes tueri, diligenter instituerunt. g. III. Sed ab omni auctoritatis studio alieni plane nobis persuademus, doctrinam Aristotelis partim de deo, partim de indole animae

humanae ita esse comparatam, ut subinde neutiquam animae immortalitas possit cognosci.

Zod si enim deum respiciamus, ipsius cum iuitia, tum benignitas essicit, ut mens mortalium immunis sit interitus; sed quum ex sen

tentia Aristotelis 1ummum numen nulla rerum humanarum cura tangatur, quomodo

quaeso, talis dei diuinitas nobis argumentum possit suppeditare, quo animi humani immortalitas eluceat Θ quodue ad ipsius animae indo- Iem adtinet, posuit philosophus noster discrimen inter animam & mentem seu intellectum agentem, & aperte pronunciauit, id est

animam, aqua motus Corporis pendeant, esse mortalem; mentem Vero immortalem, Vt ex saperioribus constat. at Vero, quum intellex de anima immortalitate. 2 de immortatitare anrma ia mana ex Phι νώ. veter. O reeemiorum argum. examanata, is de monstrata. 3 cit. Ac. ' 4 disd. de omimm fere gentium de viis ra ax crina concent. P. 3 .

337쪽

dius agentis officio fungi intelligentiam quamdam, adeoque eXtra hominem esse constitutam, fatis superque probauerimus; non pos-1umus perspicere, qua ratione Per hanc Aristotelis opinion possit confirmari animae humanae immortalitas 3 nam ex hoc consequi tur, ut ista intelligentia, quae munus intollectus administrat atque omnibus hominibus lucem Praesert in cognoscendis rebus, ab interitu sit remota, quae quum omnibus 'eX mortalium genere non solum communis; sed etiam ab anima iuxta Aristotelis opinionem plane sit distincta ; ne1tio sane ext his poterit efficere conclusionem, Ut & singulae hominum animae 'stat immortales. quam distinctionem litter animavi & mentem seu intellectum agentem quoniam plures minime obseruarunt, etiam maiori industria nonnulla verba, quae aliquid immortalitatis sapiant, quam ipsus Aristotelis mentem respexerunt, & adhuc nimia erga philosophum hunc religione fuerunt occupati, non mirum, quod ipsum de animae immor talitate rectius lentientem defendore,sibi sumserint. quid multa Θ si Aristoteles animum aduertisset partim ad cogitationes intellectus, partim ad cupiditates voluntatis, facile deduci potuisset in cognitionem spiritus nostri, quod non solutii peculiaris sit substantia eaque a corpore plane diuers, , sed & omnis corruptionis 'CXpers. nam quo pacto id, quod ex nullis

Partibus compositum est, pro constituta virium naturae ratione mori queat, ratio capere

non potest: id quod etiam perspectum probe EXPloratumque habuit ciCERO: quid

multa'

338쪽

multa' inquit, sic mihi persuasi , sic sientio,

cum tanta celeritas animorum fit, tanta memoria praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes, tantae scientiae , tot inuenta , non po1se eam naturam, quae res eas contineat, esse mortalem : cumque semper agitetur animus,

nec principium motus habeat, quia se ipse moueat , ne finem quidem esse habiturum motus,

quia nunquam se ipse fit resecturus; re cum Amplex animi natura esset, haberet inoe quidquam admissum indar sui, aeum

mile , non pose eum diuidi, quod si nompo it. non posse interire. 9. IIII. Discipuli, auditores ac sectatores

Aristotelis etiam hoc in momento nobis ad

ferre possunt lumen, quae ipsi fuerit disciplina

de animorum immortalitate. atqui aetate anti

quiori ALEXANDER Aphro ensis scripsit

άυτὴν disputat, etiam profitetur, 3 se sententiam Aristotelis tradere, ipsumque ut in aliis argumentis, sic quoque in hoc de anima sequi. & alio loco dicit, se a quodam accepisse sententiam Aristotelis ita expositam, quod mens diuina, quae est intellectus agens,

extrinsecus adueniens per humanum corpus velut organum Operetur: item aperte negat,

animam esse immor lem, ac posse separari a corpore, 3 & ita quidem, Ut temere dicat eos, qui immortalitatem animae tribuant, perinde

mentiri, ac si quis bis duo aiat esse quinque,

339쪽

sic DICAEARCHvs Messenius, Siculus, Aristotelis discipulus acerrime contra animorum immortalitatem disseruit, de quo CI Esto dicit: acerrime autem deliciae meae, Dicaearchus contra hanc immortalitatem disseruit. is enim tres libros scripsit, qui Lesbiaci vocantur, quod Mutilenis sermo habetur, in quibus vult incere, animos esse mortales: & paullo ante sententiam ipsius ita proponit, nihil esse omnino animum, B hoc esse nomen totum ina- nefrustraque animalia re animantes a pecuri; neque ines in homine animum vel animam, nec in bestia: vimque omnem eam, qua vel agamus quid, vel sentiamus, in omnibus corporibus vitiis aequabiliter esse fusam, nec separabilem ait corpore esse, quippe quae nusia fit, nee fit quidquam , ns corpus unum re plex ita figura-z tum, ut temperatione naturae vigeat re fen-j tiat; & ΑΤTI Cus Platonicus apud EusEi EIvM 3 commemorat de hoc Dicaearcho,

ρ tam animi naturam funditus sustulerit: ini quam sententiam diligenter inquirit pΕΥ Rust B AE L I v s. ' seculo post seruatorem nostrum a natum XII. ex Peripatetica disciplina prodiit 1 AVERRO Es, quem nonnulli crediderunt, itas Aristotelis mentem tenuisse perspectam & colli gnitam, Vt ipsius animam dicerent este animami Aristotelis. hic autem eodem modo, quo A-isi ristoteles, intellectum agentem statuit, quemlt immortalem, animam vero mortalem esse ad- firmauit; quam in rem dicit G E R H. I O. V O s-

340쪽

s 1 v s. bifariam iubet constulerare hominis intel7ectum Aueroes, ut es inteluctus f υt es forma: priori modo ait, eum a morte nostra superesse, quippe aeternum , nec dari homini essentiam, sed uniri illi per operationem δε- am, phantasmatum interitu. sane ea seententia scripturae sacrae e diametro aduersiatur,

ut quae suam cuique animam, sua etiam a morte praemia s poenas adsignat : confer P E-ΥRVM BAELIUM & IO. FRANCISCVMBVD DEUM. 3 Non miramur, quod Aristoteles male senserit de immortali animo nostro, siquidem pro vi principiorum, quae de

ipsius indole tradiderat, aliter sentire non poterat. namque Vt Veritas gignitur ex veritate,& error oritur ex errore, sic veritas de immortalitate animae multum dependet a veritate de ipsius indole. quapropter veteres philosophi quum assererent, animum nostrum emanare ex mente diuina, eiusque esse particulam, quamuis istum immortalem dicerent, potius adfirmarunt, non posse illum destrui, quam esse immortalem, Vt adeo cum ratione cautioneque horum testimonia adhibere debeamus, quod praeter alios HARTsCHMIDivs ε &PETRus DANIEL IIVET ivs minime obseruarunt. de cetero qui sibi persuadent, animas hominum mortales esse, & una cum Corpore interire, omnino in errore, cum atheismo coniuncto Versantur. ac quamuis quis credere possit, esse deum, ac nihilominus im

SEARCH

MENU NAVIGATION