장음표시 사용
351쪽
hunc in modum disserit Aristoteles, respiciunt doctrinam de intellectu agente. quod si ita est, non possumus satis mirari hominum tot seculorum Vel ignorantiam, Vel nimium pietatis cultum erga Ari stotelem, quod ex ipsius libris ethicorum ad Nicomachum compendia doctrinae moralis conficere & ad ista iuuentutem instituere sibi sumserint, quoniam illis non disciplina ethices, sed prudentiae eiusque politicae continemr. g. VI. Sed de momento hoc agamus distinctius ac speciatim in ipsas Aristotelis doctrinas inquiramus, demonstrando, quod
omnes istae felicitatem ternam re1piciant. ratio totius philosophiae moralis in summo bono Continetur, de quo inter Veteres philo sophos magna fuit diuersitas, ut patet ex CICERONE & LACTANTIO; quin etiam auctor est AVGusTiN Vs, 3 Varronem ducentas Octoginta& octo hac de re collegisse opiniones, quamuis facile cuique adpareat, quod magis verbis, quam re ipsa instituerintuissensiones. namque si spectamus celebriores philosophiae magistros aeui vetustioris, tria imprimis sententiarum de summa felicitate genera fuerunt: primum pertinet ad Stoicos, ex quibus ZENO Cittieus bonum ultimum
esse diXit ομολογουμεναις conuenienter vivere; CLEANTHES autem Vocem naturae addidit asseruitque, extremum honorum vitimumque finem esse ομολογουμενι- Τῆ φυσει ζῆν, Vel συμ φωνως 7ῆ φυσει ζῆν conuenienter, vel
conformIter natura vivere. nomine vero
352쪽
naturae designabant ipsum deum , per quem animam mundi materiae alligatam, fato obnoxiam , & per cuncta corpora diffusam intelligebant, Vt pluribus ostendit Io. FRKNCI.s Cus BuDDEVS secundum genus constituit opinio Epicuri, qui eum summe felicem esse censebat, qui praesenti mentis Voluptate Perfrueretur, confideretque 1e fruiturum aut in omni, aut in magna parte vitae, dolore non interueniente, etiam nec mortem nec deos oX-
timesceret. tertius est Aribtoteles, cuius disputationem de summo bono penitus inspiciamus. eXistimauit quippe, omnium aliorum persectionem contineri in certo quodam mu- .nere atque operatione, quae ipsorum naturae sit propria, adeo ut quod uis animal perfectu in sit; si opera sibi consentanea proferat; ac omne animalium membrum, si praestet id, ad quod a deo sit conditum, item Omnis artifex exsistat persectus, quando absolutum artis
suae edat opus. atque ita καςον κρύα Την ραειανάιλ1ν-eX his collegit, hominis quoque formam beatae & selicis vitae consistere in munere quodam; quod ipsius indoli humanae sit proprium, quumque mortales cum aliis animantibus habeant Communes Τηνπτινι ν ηώl αυλτικὴν , vitam alendi augendique vi ac facultate praeditam, item αὐ νῆικην , vim sentiendi, reliquit illis αίικὴν Ἀατῆ λογον ἔχονΤος, vitam activam partis animae, quae rationem habet, in quo summa hominis felicitas posita sit, & quidem Την κώ μεργιαν, quae sit in ipsa operatione. quum autem singula κάοι lην οισιέαν άρεῖἐν ex propria virtute
353쪽
Perficiantur,putrivit quoqueAristoteles χθένεργειαν κατ άμ; ν animae operationem secun- cum virtutem esse hominis summum bonum; ac quum plures sint Virtutes postulauit,vi operatio illa Uebeat este κατα τὴν οέ -ν κώ τελειοτάτην οἰοετ se, secundum virtutem optimam sper
iectilsimam, hanc que ipsam ἐν βψ .in vita
perfecta. sic homo summe felix est, quando anima operatur secundum persectam atque Optimam Virtutem, perquam Aristoteles nihil aliud intelligit quam sapientiam, hinc & alio loco χ dicit, optimam illam Virtutem, quam heic adpellat κρατί ν, esse illius, quod in homine sit optimum, ibi teneat principatum,¬ionem rerum honestarum & diuinarum habeat, cuius secundum propriam virtutem operatio, quae omnino est contemplatio rerum honestarum diuinarum atque aeternarum, seu μὴ Θεωρητο, absoluat perfectam felicitatem.
quin immo quod Aristoteles per οἰ ν ά seu κζα ν intelligat sapientiam,patet ex ipsius verbis 3 hisce clarissime: των κατ άρ τὴν
ἐνεογείων ν; κώοὶ ΤΠν σοσιαν oμολογουμ ενως ωι, iucundissima autem ex virtutis operationibus ea
procul dubio es, quae secun m sapientiam sit;
quibus, quam antea diXerat λργειαν κατ άρετὴν την κρατέρην, eam heic diserte pronunciat my-γειαν ιτα την σο αν. Praeter hanc vero felicitatis in contemplatione positae speciem adhuc aliam constituit, quae Vita virtuti morali seu ciuili consentanea contineatur, ' & adhaec sibi persuasit, quod talia bona animi debeant esse coniuncta cum bonis corporis ac fortunae,
354쪽
quibus vere beatus & felix homo carere non possit. quarum alteram cum altera dum comparat, priorem felicitatem, quae absoluatur contemplatione atque operatione menti consentanea, posteriori praefert adeoque existimat, summum bonum theo reticum nobilius esse ac praestanitius summo bono practico. nec Aristoteles aliter sentire poterat pro vi principiorum, quae antea posuit. namque animum tantum tibi induxerat, viam ad felicitatem externam praeparare hominumqUe mores ad eiusmodi honestatem,quae a lege ciuili pendet, conformare, quapropter duo esse media tradebat, per quae quis in hac vita felix esse possit. alterum si quis se diligenter exerceat meditatione contemplationeque ac per huiusmodi
studium philosophiae laudem sibi comparet;
alterum Vero, quum homo vitam ad formam legum ciuilium adcommodet ac prae se serat honestatem, etiam deliciis opum, honorum Voluptatumque perfruatur. Verum satis habebat compertum atque exploratum Aristoteles, quam incerta sint talia bona, quamve fragilia & caduca, hinc melius esse iudicauit, sapientiae negotiis operari ac per istam amplissimam nominis famam sibi conficere. quae quum ita explanentur, Omnia sane apta sunt inter se ac cohaerent, ac principiis, quae philosophus noster adhibuit, eleganter atque accurate respondent.
g. VII. Miramur igitur iterum, quod Aristotelis sectatores iique christianae professionis huiusmodi doctrinam de summo bono in disciplinam ethicos, qua de interna mentis feli
355쪽
citate disserendum est, intulerint, qua omnino nihil continetur, quod rectum, sanum ac pium esset. nam si formam Verre beatae vitae, quae tranquillam mentem essicere debet, spectamus, sanitas quidem corporis bonum est, sed bonis animi cum Mellectus tum Voluntatis 'multo ignobilius, adeoque nec ab luturn neo persectum. multo minus ea, quae debemus fortunae benigniori, dignitates, diuitiae, commoda, iucunda ac suauia in censu verorum boanorum debent haberi, cuiusmodi res hominibus & adiumento & detrimento esse possimi, prout quisque illarum usum ad normam autianae rationis, aut prauorum adfectuum a d. commodare instituata in tanta autem homiianum prauitate ac malitia talis doctrina, qualis ab Aristotele profecta est, magnam habet vim ad perditas mentis cupiditates rerum humanarum excitandas, alendas, fouendaSque, eoque ipso aditum communit ad Omnia perturbationum aliorumque motuum, qui mentem de se de tranquillitatis deiiciunt, genera. nec virtus moralis, in qua Aristoteles alterum bonum
summum posuit, quidquam habet commune Cum vera virtute, siue philosophica, siue christiana, quoniam, ut ex superioribus constat, omnis iustitiae atque honestatis originem petiit a ciuili lege; quaeue de altera perfectae felicitatis specie eaque adhuc nobiliori, sapientia quippe disseruit, ubique prae se ferunt crassissimum errorem de intellectu agente. quam ob rem dicit: ν τω ανΘρωπω δὴ ο κατα του νῆν
356쪽
ma) quae menti conuenienter traducitur, si quidem haecpars homo es maxime. haec igitur vita es beati ma; ac per mentem. quam distinguit ab anima, intelligit intellectum agentem: hinc etiam iunctiones, quae Virtuti morali consentaneae sint, adpellat humanas, illas Vero,quae spectent ad intellectum, diuinas; & paullo
post 3 addit: ο δε κατα νοῦν ζωργων, ηος τοῦτον Θεραπέυων η- λακύμ ενος αρο- , και Θεοφιλωα- τος υικεν eo , qui vero muneribus fungitur
menti consentaneis s hanc colit, es que ostia me animo affectu , eum probabile es deo carsimmum Hse. g. VIII. Ex his, quae de Aristotelis sententia disseruimus, non obscure patet, quanta inter ipsum & alios philosophiae doctores, quos aetas antiqua sibi vindicat, fuerit diuersiitas. erant quidem Peripateticis disceptationes cum Stoicis, num habitus, an operatio & actio ultimum in bonis hominum absoluat p quae controuersia nostra sententia, nullius dignitatis, nullius fructus fuit. namque mentis habitus per actiones saepius susceptas a nobis comparantur, qui adquisiti & in virtutum exercitiis occupati nunquam ab operationibus, quae in lucem atque aliorum conspectum sese produnt, separari aut disiungi possunt. at vero, si rem ipsam, quae hominem essicit vere felicem, spectamus, in ea dissensio omnino erat inter Aristotelem& Stoicos, quamuis interdum verborum similitudo apud illos esse videatur, quando quippe si NECA 3 dicit: in homine optimum quid es ' ratio: hac antecedit animalia, deos sequitur. ratio ergo
357쪽
perfecta, proprIum hominis bonum est, cetera ibi eum animalibus satisque communia sunt;& paucis interiectis pergit: quid in homine proprium y ratio. haec recta re consummata felicitatem hominis impleuit: item: homini suum bonum ratio es, s hanc perfecit, laudabilis es' em naturae suae attigit. namque effata Stoicorum, quibus deus erat veluti forma informans, de ratione humana aliter sunt explicanda, ac doctrina Aristotelis, qua idem periequitur argumentum, cuius opinionem de intellectu satis perspicue eXposuimus, etiam quale hac de re inter ipsum ac Stoicos suerit discrimen, ostendimus. quid multa 3 extremum bonorum apud Stoicos erat secundum naturam viuere, id est secundum deum, animam mundi, cum materia arctissimo coniunctam vinculo, & legibus fati subiectam viuere, a qua Aristoteles sententia longe abest,
id quod inprimis contra Io. CHRIST FRIEDUM SAGITTARIVM obseruamus.
g. VIIII. Sed prout generatim monuimus, quod Aristoteles philosophia sua morali rationem externae felicitatis tantum habuerit; ita etiam huic instituto respondet ipsius doctrina de virtute, quod adtinet cum ad eius indolem, tum diuersas species, quas posuit. existimat quippe, virtutem absolui mediocritate cuius definitio a Peripateticis recepta, quod virtus sit habitus electivus eoin ens in mediocritate , frequenti bonarum actionum exercitio comparatus, satis est nota. atqui de hae Aristotelis mediocritate multum fuit disputatum, nec defuerunt, qui huiusmodi definitio-
358쪽
3 o EXERCIT. HISTORIC O-P HILOSOPH.
nem ieiunam, etiam falsam pronuntiarunt, siue intelligatur mediocritas vitiorum, siue adfectuum. sic ex vetustioribus iam L A C T A N-TIus y ita iudicauit. quid tandem nobis i a mediocritres proderit ' quiero, utrumnesapien
ti Letandum putent , si quid inimico suo mali
videat accidere, aut utrunme iatitiam frenare debeant, si victis hostibus aut oppresso ο-ranno libertas s salus ciuibus parta sit δ nemo dubitat, quin s in illa exiguum tari, sin hoc parum Diari , si maximum crimen. eadem de ceteris afectibus dicere licet. atque
piose ostendere annititur, non omnes Virtutes duo habere extrema, alterum in excessu, in defectu alterum: alii autem obseruant, quod partim virtus proprie & accurate dicta non adquiri possit bonarum actionum exercitio ; Partim mediocritas sequatur Virtutem, non autem ipsius naturam essiciat, vide PHILARET V M, 3 &IO. FRANCISCVM BYD DEUM quibus etiam adiungere positamus ANDREAM RUDIGERUM. hic enim monet, quod vi tus moralis nihil aliud sit, quam modus aliquis affectuum, qui nobiscum nascantur, a recta ratione additus: quum autem affectus naturalis
vel bonus sit, vel malus, vel indifferens, bonus semper stimulis tractandus, uti pietas & iustitia; malus semper frenis, ut odium & inuidia, indimerens vero & stimulis & frenis, ut cupiditas pecuniae, quae frenis coercenda, ne abeat in
359쪽
auaritiam; seci & stimulis incitanda, ut maneat liberalitas: de quibus affectibus indisserentibus vera sit definitio Aristotelis. verum enimvero quamuis haec omnia a Viris celeberrimis accurate atque optime sint obseruata, ac desinitio , quam dedit philosophus noster, magnam omnino mereatur reprehensionem , si istam virtuti, qualis in disciplina ethices proponi ac internam hominis felicitatem respicere debet, adcommodare velimus; attamen &haec doctrina cum principali proposito Aristotelis hene cohaerere nobis Videtur, adeo Vt mediocritatis Aristotelicae πρωτον i ευδος ita demonstremus. scilicet, ut iam saepius obseruauimus, institutum fuit Aristoteli, in libris ethi-
Corum Viam monstrare, qua quis eXternam selicitatem consequi possit, adeoque in hac vita felix sit ac beatus; quod ut fieret, necessarium esse existimauit, bonis fortunae frui & vitam virtuti politicae consentaneam transigere, adeoque secundum normam legum ciuilium speciem prae se ferre honestatis, qua sententia Virtutem veluti partem; legem vero Ciuilem ut medium huius felicitatis considerauit. sed quum constet, quod ille, qui aliorum fauorem ac beneuolentiam adquirere sibi ac illorum ope sitam stabilire fortunam animum induxit, necesse habeat, partim seculi moribus sese accommodare,etiam verum Mollicitum genuinae virtutis studium aduersari; partim actionibus, quamuis re ipsa sint impiae, splendorem, honestamque speciem adhibere, ne aperte adfectuum vitiis se indulgere videatur, quid mirum Θ quod Aristoteles dixerit, virtutem consistere in mediocritate, id est hominem politi-
360쪽
3 2 EXERCIT. HISTORIC O-P HILOSOPH.
Cum neqUe Virtutem, neque libidinem animi tam grauiori studio sectari debere. en virtutem Aristotelicam i quis est igitur ex sententia Aiistotelis iustus Z ille nempe, qui partim non omnes iustitiae partes explet, quod esset indicium cum ingenii artis politicae rudis, tum mentis a seculi inorum studio alienae; partim non aperte quemdam laedit iniuste. quis est temperans iecundum Aristotelis iudicium p
ille quippe, qui edit, qui bibit iucunde, opipa
re, apparate, sed eiusmodi tenot modum, ne per ebrietatem se veluti insanum aliis exhibeat, eoque quidquam existimationis politicae
detrahat. atque hac ratione Omnes virtuteS,
quas tradidit Aristoteles, faciliori negotio explanari atque intelligi pollunt. g. X. Saepius quoque disputatum fuit, nUm
Aristoteles species virtutis constituerit ad- a quate, necne Z iam aetate antiqua docuerunt philosophi, virtutem, si ad ipsitus naturam sine ctemus, esse Unam, ut de Menedemo & Aristo ne, sapientiae magistris vetustissimis memoriae prodidit ΡLUTARCHus, atque Apollophanes, Aristonis discipulus idem sensit, han queunam virtutem dixit Hudentiam, uti pET Rus GAssENDVs Obseruat. sic quoque uniuersa sere Stoicorum 1chola cen1uit, Τας αρῶάς άύακ. Θῶν αλλ. λας, καὶ Τήν μίαν ἔπιονῖα πασας vrrtutes esse inter se copulatad, ut qui unam habet, omnes habeat, & fatis declarauit, se ab illorum opinione, quod Vna sit virtus, non prorsus esse alienam, Vide
IVSTVM LIPsIVM. 3 CICERO ' autem
1 de virtute morati p. 44 . 2 animaduers in lib. x. Laert.
tu. 3437. mani, tua. ad philos Stoic. tib. III. disi. q. parad. III.