Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

meditationes 1uas dirigere primus instituerit. quando igitur HVGO GROTivs dicit: inter philosophos merito principem obtianet Iocum Aristoteles talae tractandi ordinem, sitie distinguendi acumen, siue rationum pondera consideres; de laude obseruati ordinis, quae Aristoteli vindicanda est , cum eo consentimus. namque primus fuit, qui logicae disciplinae operam dedit, eamque redegit informam artis, quum ante Socratem illud αυ- τος ἔφα atque insignis philosophorum auctoritas veluti norma veritatis haberetur; ipse autem Socrates, Praeclaris intellectus facultatibus a natura praeditus sophistas exercens, id tantum emceret, Vt adpareret, dari quam- clam ratiocinandi artem. ac quamuis Praecepta, quae in hac disciplina tradidit Aristoteles, suis iisque grauissimis laborent morbis, siquidem regulas ratiocinandi nimis generales potuit, modum tantum aliqua ratione verum & falsum diiudicandi, non autem inueniendi demonstrauit; genuinam probabilitatis indolem minus attigit, etiam Dreuiora de fundamento ac variis generibus ratiocinationum, quam Par est, fecit praecepta; ipse tamen eo nomine dignus est laude, quod primus talis auctor eXtitit, atque animum ad doctrinam moralem methodo, uti dicitur, systematica conscribendam adpulit: confer GEORGIUM PASCHIVM. y quapropter I o. BAR REYRAC 3 profitetur, quod Aristoteles tractauerit de virtutibus T vne maniere plus

382쪽

distincte, plus etendue , s plus methodique, que Uauolt fait son malare. sed licet methodus sit optima, ab ista tamen ipsa operis Cuiusdam praestantia minus tantum pendet, quippe quae imprimis ab argumentorum ac rerum, quae eXponuntur, dignitate dimanat. XIlI. Suffcit, nos demonstrasse, doctrinam moralem ab Aristotele eXplanatam, civilem modo felicitatem spectare, quod etiam fatetur RAPINus: δ la morale δ' ArisO- te es trop hιιmaive . s trost reinermee dansles hornes de cette vie; il ne propine, presqued' autre felicite a I' hom ne, que cessi de la vie

ciuile. quod si ita est sicuti cst, magna inde

oritur sulpicio, Aristotelem pietatem exuisse, ac mentem Virtutibus, quae animi felicitatem respiciunt, eXercuisse minime. nam

quis crederet, huiusmodi philosophum, qui magnam habebat auctoritatem, qui tam copiose de qualibet sere re disputauit, multosque libros etiam doctrinae moralis protulit in lucem, quiue philosophiae penitus sese tradidit, nihil de cultu ac religione erga deum

scripsisse, si ipsi pius quidam adfectus fuerit p

sed quid mirum p Aristoteles, quum tam Pra-ue de deo eiusdemque mente diuina, ac IPeciatim prouidentia senserit, non potuit, quin omne pietatis studium animo suo abiiceret, ac vitam ad leges Ciuiles, quo in coetu hominum felix esse posset, componeret. quod si enim pietas amore ac timore erga deum Continetur; illi autem affectus per cognitionem diuinae potentiae, iustitiae ac benignitatis in animis nostris excitantur; remota tali Co

383쪽

DE ATHEI IMO ARISTOTELI s.

3'3gnitione, assectus quoque remouentur. qUOnomine officio doctoris morum satis fecisses hi videbatur, si modum ostenderet.quo qUis1bcietatem ciuilem colens, eiusmodi vivendi rationem posset obseruare, Vt quietem Publicam tueretur atque opinionem boni ciuis si hi adquireret. sic philosophus hic male existimauit de indole diuina; sic negauit prouidentiam dei atque animae immortalitatem, sic nulla praecepta Virtutum moralium tradidit, sic nec pietatis fecit mentionem: & quis ex hisce momentis probabili ratione concludere dubitaret, Aristotelem mente sua nullum de deo habuisse sensium, praecipue si etiam praue & corrupte transegerit Vitam, quam nunc contemplari, nobis est in animo.

IPSIS ARISTOTELIS

MORIBUS.

Σ Υ N Ο Ψ. I Σ. Dicendorum ratio I. I. character Arsotelis L II. ipsius ambitio III. qua occasione ista inpriamis fuerit excitata I. IIII. quod ambitio sis caussa atheiseni g. V. Didium eius simulandi odissimulandi f. VI. de ipsius voluptate g. VII. de mortis genere g. VIIL VIm. X.

Z I. I. Nunc

384쪽

g. I. Nunc ad alterum momentum quo nititur atheismus Aristotelis practicus, animum nostrum conuertimus. supra quippe ob 1eruauimus, Cognitionem de moribus auctorum magnam habere vim ad illorum atheismum diiudicandum; quod quum ita sese habeat, non ab re erit, breuiter adhuc de ipso vitae genere, quod 1bcutus est Aristoteles, disputare. qua Opera muneris est, partim 1criptores de vita Aristotelis consulere; partim obseruare, quo do momenta a nobis prolata animum philosophi huius fgnificent, a sensu & cultu dei alienum. auctores, qui vitam Aristotelis scripserunt, sunt cum ex Vetusta aetate, DIONYSIVS Halicarnassetis, ' DIOGENEs LAERTIVS, 3 AN ONYMVsla tinus, quem edidit PETRUS IO. NVNNEs IvS, ' AN ONYMUS graecus, quem eX-hibuit atque obseruationibus illustrauit AE-GiD Ivs MEN AGI Vs aliique; tum eX recentiori, AND REAS SCHOTTVs, si FRANCISCvS PATRITIUS, I GUARIN vs Veronensis & LEON ARDUS ARET IN Vs, 3 IO. IACOBUS B EVMERUS, ' RENAΥVs RAPI N V s, kψ ut de aliis taceamus, de quibus videre possum iis IO. IONSIVM δ & IO. ALB. FABRICIvM; illorum autem, qui Aristotelem contra adcusationes defenderunt, Varios commemorat L ILIENT HAL.

385쪽

g. II. Nobis haud est propositum, accuratius vitam Aristotelis tradere, sed ea tantum momenta attingere, quae ratio disputationis nostrae postulat, ut subinde possit illustrari. quapropter inprimis respicere debemus Aristotelis indolem animi, in qua cognoscenda actiones ab co susceptae clarissimum nobis praeferunt lumen & eniciunt facultatem , conclusionem de mentis ipsius conditione conflandi. nec dicemus quid a veritate alienum, si in philosopho hoc partim ratione intelle ctus magnam iudicii vim, partim ratione voluntatis indolem ambitioni & voluptati deditam ita vi studium gloriae adhuc fuerit grauius cupiditate rerum ad voluptatem spectant,um, notamus. Patet enim fatis manifeste ex ipsius monimentis, quae in gratiam posteritatis sunt conseruata,quod alios philosophos nominis quoque fama clarissimos iudicandi facultate superauerit , PYTHAGORAM&PLAM TONEM quippe, apud quos vis illa intelle .ctus, quae recipit rerum imagines, inprimm vigebat, atque essiciebat, ut multa ficta & commentitia , quorum ingenium seraX est, admitterent. cuiusmos intellectus indoles, si adhuc cum mentis ambitione coniuncta est, facile viam ad atheismum parare potest, vehomines gloriae studio incitati, noua proferre& in illis heciem grauissimi & magnifici iudicii demonstrare, adeoque prae aliis sibi famam adquirere elaborent, id quod multa atheorum eXempla testatum iaciunt. sic gloriam libere cogitantium sibi vindicant, quamuis reipsa veram cogitandi libertatem cum licentia quiduis cogitandi prauisque adse-

Z a ctibus

386쪽

ctibus indulgendi de industria confundant. cuius rei exemplum habemus in ANTONIO

g. III. Sed vero pro ratione argumenti nostri, praecipue intueamur indolem, voluntatis Aristotelis, in qua principem tenuisse locum ambitionem, iam adfirmauimus. quam in rem dignis argumentis confirmandam quasdam illius actiones perlustrabimus , ut inde fiat apertum, honoris atque existimationis studio singulari occupatum fuisse philosophum nostrum. atqui primum sua indole adductus litteris eiusmodi operam dedit, Vt etiam tempus somno consecrandum illis tradiderit, hocque vitae instituto sanitati ac fortunae corporis magnam vim intulerit. hinc DIOGENES LAERTIVs ' dicit , tradere

ψου ἐῖεαοιδο, quum te ad quiescendum componeret, aeream sphaeram tenere in manu semifubiecta, eo consilio, ut cum e dormientis manu sphaera aerea in subditum vas incidisset , jono illius expergisceretur. quod & Aristotelis discipulum Alexandrum magnum fecisse com

Alexander aenea concha supposita, brachio extra cubile protento stilam tenebat argenteam, ut quum neruorum vigorem sopor laxasset infusus, gestaminu lapsi tinnitus abrumperet mnum. ac quamuis nimi m eruditorum industriam, qua litterarum studia sunt prosecuti,

387쪽

non omnem eX ambitione derivemus; in Aristotele tamen ea deprehendimuS momenta, quae plane nobis persuadent, ipsius tanta in litteras 1tudia manasse ex cupiditate gloriae. sic porro ingrato animo erga PraecςPtorem PLATONEM extitit, qui regnare sie non possieputatiit. nibi more Othomannorum fratres omnes truci aret suos, Ut dicit BACO VERVLA-Mivs. hinc scribit DIOGENEI LAER

cessit a Platone, dum adhuc superuiiseret. v edixisse illam tradunt, Aristoteles in nos recalcitrauit, non secus atque in matrem pudi geniti. de quo Aristotelis dissidio a Platone

Praeclara quoque multa tradit AELIANUS, S& aperte significat, quae indoles mentis ipsi fuerit, etiam alibi ' ea, quae DIOGENES commemorauit, Confirmat, quod PLATO adpellauerit Aristotelem πωλον, stultam. Uemadmodum enim pullus lacte materno saturatus, calcibus petit matrem; ita quoque Aristoteles a Platone formatus & cognitione bonarum litterarum expletus, aduersus ipsum praeceptorem pugnauit adeoque documenta animi beneficiorum haud memoris edidit. quamuis paullo aliter rem hanc reserat HELL

πος το , εαυδῆ πάερα δακνα , hisque significet,

Z 3 quod

388쪽

quod Aristoteles in comparationem eum equo, qui & patrem soleat mordere, fuerit euectus. AMMONIVS quidem siue PHILOP o M v s k obseruat, falsum esse, quod Aristoteles ex odio erga Ρlatonem instituerit scholam; nec iste magistro suo, sed ipsius haud genuinis interpretibus contradixerit; sed

vero num AMMONII siue pHILOPh Ni in

causis Aristotelis tanta sit auctoritas , ut ipsi debeamus habere fidem, quisque bona mente poterit iudicare. g. IIII. Nec defuit Aristoteli occasio, tantae ambitioni atque arrogantiae tradendi animum. namque relicta academia anno aetatis XLII. venit ad regem Philippum atque ALEXANDRI magni tum annum quintum& decimum agentis studiis praefectus est, eumque litteris formauit per quinque annorum spatium. hinc ivsΥIN vs de Alexandror exacta pueritia per quinquennia um oub Aristotele doctore inculo omnium phia osophorum crevit. utriusque regis gratia vitas est singulari, ita ut P A I L I Ρ P V s ipsus pre- scibus adductus, Stagiram patriam a se euersam instaurauerit, in cuius honorem, Vt AMMON Ius siue PHILOPONVs Obseruat, Staetritae singulis annis celebrarunt Ap Τέλεια. sic & ALEX ANDER magnus insignes sumtus fecit in Aristotelem, quo felicius ea, quae in natura sunt arcana, eruere ac perquirere posset, vide pLi Niv M. 3 qua fortuna quum uteretur philosophus, illa sane magnam vim

iDiuitiaco by Coogle

389쪽

ad ipsus elatum ambitione animum adferre potuit, qui quo prosperiores sunt casus, eo maius capit incrementum. quumve hujusmodi homines magno studio sectentur adulationem, blanditias, assentationem Aristoteles in id quoque vitium delabebatur, ita ut Alexandro maxime fuerit assentatus, hincque dictus apud LUCIANUM κολακων πιτριπῖοταῖος assentatorum omnium perditissmiu. g. V. Hominibus ambitioni deditis id primae & maximae curae est, ut singulares foueant sententias, quibus se ab aliis cruditis

distingui posse, sibi persuadent, hinc de soli

sibi sapere videntur, reliquosque veluti Vora sapientia atque eruditione destitutos parui faciunt. quae & caussa est, cur tam procliues sint ad eius modi errores, quibus clarissimas veritates, etiam istam, quod sit deus, negent, saltem vocent in dubium, ne quid cum aliis commune habere videantur. idem a Veteribus ecclesiae doctoribus obseruatum ost. IVSTINUS martyr, vel quisquis est auctor quaeston. s responsion. ad orthodoxos: δῆλοί

τῆ συςασεως άυ ων, manifestum est, omnes haereses occasonem habuisse ex ambitione s mutua inuidia haeresiarcharum: δ THEOPHY

390쪽

CISCUM AVDDE v M. quod si ita est, sicuti est, non mirum, Aristotelem tam praue sen-ssse de deo, rebus diuinis; nulla tradidisse praecepta de cultu dei, ex ipsa mente eiecis-1e sensum & pietatem erga summum numen, ut ambitione captus singulari se ab aliis philosophis seiungeret. equidem libenti fatemur animo, quod errores ac speciatim atheismus etiam ex aliis caussis possit gigni, nec quisque ambitione captus delabatur in tam crassam & pestiferam mentis conditionem, Ut deum existere neget. deprehendimus enim quosdam ex ipsis antiquis philosophis, qui eodem animi vitio laborarunt , quamui S a plerisque immunes habeantur atheis mi , Ut

ex eXemplo PYTII AGORAE patet. namques ipsius vitam inspiciamus penitus , multa me indicia elati spiritu quodam philosophico animi obseruamus, quidquid alii di-Cant, de praeclara eius humanitate & modestia; athetimus autem, cuius nonnulli illum adcusarunt, nullo nititur fundamento. sed vero quod ad Aristotelem adtinet, ideo eius atheismum derivamus ex ambitione, quod non solum constat, illum corrupisse mentem

hocce vitio; sed etiam male iuuicasse de deo ac doctrinam de ipsus cultu, quem & sana ratio iubet, reliquisse intactam. g. V I. Solemnis est ars simulandi& diss1- musandi hominibus ambitiosis, quod ita ele-

SEARCH

MENU NAVIGATION