Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

auaritiam; sed&stimulis incitanda, ut maneat liberalitas: de quibus assiectibus indisserenti bus vera sit definitio Aristotelis. verum enim Veroquamuis haec omnia a viris celeberrimis accurate atque optime sint obseruata, ac definitio, quam dedit philosophus noster, magnam omnino mereatur reprehensionem , si istam virtuti, qualis in disciplina ethices proponi ac internam hominis felicitatem respicere debet, adcommodare Velimus; attamen &haec doctrina cum principali proposito Aristor telis bene cohaerere nobis Videtur, adeo Vt mediocritatis Aristotelicae 1 gυλγς ita des monstremus. scilicet, ut iam saepius obseruauimus, institutum fuit Aristoteli, in libris ethicorum Viam monstrare, qua quis eXternam felicitatem consequi possit, adeoque in hac vita. felix sit ac beatus; quod ut fieret, necessarium esse existimauit, bonis fortunae frui & vitam virtuti politicae consentaneam transigere, adeoque secundum normam legum ciuilium

speciem prae se ferre honestatis, qua sententia virtutem veluti partem; legem vero ciuilem ut medium huius selicitatis considerauit. sed quum constet, quod ille, qui aliorum fauorem ac beneuolentiam adquirere sibi ac illorum ope suam stabilire fortunam animum induxit, necesse habeat, partim seculi moribus sese accommodare,etiam verum Usollicitum genuinae virtutis studium aduersari ; patetim actionibus, quamuis re ipsa sint impiae, splendorem, honestamque speciem adhibere, ne aperte adfectuuin vitiis se indulgere videatur, quid mirum Θ quod Aristoteles dixerit, virtutem Consistere in mediocritate, id est hominem politi-

372쪽

Cum neque Virtutem, neque libidinem animi tam grauiori studio sectari debere. en virtutem Aristotelicam i quis est igitur ex sententia Aristotelis iustus Z ille nempe, qui partim non Omnes iustitiae partes explet, quod esset indicium cum ingenii artis politicae rudis, tum mentis a seculi morum studio alienae; partim non aperte quemdam laedit iniuste. quis est temperans iecundum Aristotelis iudicium p

ille quippe, qui edit, qui bibit iucunde, opipa

re, apparate, sed eiusmodi tenot modum, ne per ebrietatem se veluti insanum aliis exhibeat, eoque quidquam existimationis politicae

detrahat. atque hac ratione Omnes VirtuteS,

quas tradidit Aristoteles, faciliori negotio explanari atque intelligi poliunt. g. X. Saepius quoque disputatum fuit, num

Aristoteles species virtutis constituerit ad aequate, necnes iam aetate antiqua docuerunt

philosophi, virtutem, si ad ipsius naturam spectemuS, esse.Vnam, Ut de Menedemo & Aristo ne, sapientiae magistris vetustissimis memoriae prodidit PLUTARCHus, ψ atque Apollophanes, Aristonis discipulus idem sensit, han queunam Virtutem diXit Prudentiam, uti PE

que uniuersa fere Stoicorum 1chola censuit, Τάς ἀρῶάς θει, ἀλληλοις, και Niν μίαν ἔχον λ πάσας εχει virtutes esse inter se copu- tutac, ut qui unam habet, omnes habeat, & fatis declarauit, se ab illorum opinione, quod Vna sit Virtus, non prorsus esse alienam, Vide

de virtute morati p. 44o. 2 animaduers in bb. x. Laeuis

373쪽

adfirmat, bono viro non meliorem nec tem- Perante temperantiorem, nec forti fortiorem esse, quia una virtus es, consentiens cum ratione perpetua consantia. visis huic addi potest, quo magis virtus sit; nihil demi, ut virtutis nomen relinquatur: & alio loco τprofitetur, quod qui vitam virtutem habeat. Omnes habeat, quodque qui unam confessus fuerit, se non habere, nusiam sit habiturus. Confer SENECAM. sed quamuis virtus sua natura sit una; pro diuersitate tamen materi in qua Versatur, diuerso modo considerari & variis nominibus potest notari, hinc&philosophi de speciebus virtutis iisque primariis, unde aliae pendent, constituendis fuerunt solliciti. Platonici potuerunt quatuor virtutum genera, eX quibus primae Vocabantur politicae, quae hominis, qua animal est sociale, sunt, ac per quas fatus publica, communis societas, amor mutuus Conseruatur; secundae purgatoriae, si homo animum suum ab omni Corporis contagione purgat; tertiae animi iam purgati & quartae exemplares ; singulis autem harum virtutum speciebus alias adhuc easque principales addiderunt, prudentiam , temperantiam, iustitiam & sortitudinem. quamuis & diuersitas hac de re inter Platonicos deprehendatur; id tamen clarum est: a manife1tum, quod haec Platonica disciplina de virtute eiusdemque generibus nitatur principiis illis, quod anima humana ex diuina mente emanauerit , quodue contagione corporis Contaminata, ex ipsius vinculis liberanda accum Deo iterum sit coniungenda, confer I A

I quast. Tufi l. lib. III. cap. Iv. 2 epis. 6s.

Di stipso by Corale

374쪽

UM, ' alii ac plures quidem censuerunt, Virtutem contineri his quatuor generibus, pru-aeentia , iustitia, fortitudine ac temperantia, quem numerum ita laudant ecclesiae Patres,& qui hos secuti iunt, scholastici doctores, ut Virtutes ita diuisas cordinales dicant, quod, Vtiores cardinibus, ita illis omnis vitae honestas& sanctitas fulciatur. sic de nonnulli illas ad duas contrahunt fortitudinem & temperantiam, & huc illud Epic TETI άν που κρω άπεχ

reserunt, conser IO. FRANCISCUM BUD

DEvM quod ad Aristotelem adtinet, disserit quidem de variis virtutis generibus, si sed accuratius in ipsorum numerum inquisiuisse, nu quam deprehenditur. hinc alii enarrant Undecim virtutes Aristotelicas, quae est vulgaris opinio, fortitudinem quippe, tempe uti-om , liberatitatem, magniscentiam, modestam, magnanimitatem, mansiuetudiuem, veracitatem, comitatem, urbanitatem, iustitiam; alii vero commemorant tantum nouem, & J O. CALvx Nus 7 exhibet succinctiorem ethicorum Aristotelis ad Nicomachum synopsin,qua obseruat, quod virtus moralis aut reipsa sit virtus, aut virtutis speciem habeat: Vera vel 'sit erga eosdem, vel diuersos: erga eosdem autem tum eos, qui habeant atque eXerceant Virtutem, tum alios: quae Usurpetur erga eOS,

qui i

375쪽

76yqui habeant, attingat vel corpus, ut fortitudo& temperantia; vel honores, Ut maguanimitas & modestia; quae autem Vsiarpetur erga alios, cernatur Vel in pecuniis,ut liberalitas de magnificentia; vel in congressis cum aliis, quae iterum vertetur vel in ira, ut mansiuetudo; vel in sermonum actionumque societate, ac quidem vel in veritate, ut veracitas; Vel in vitae iucunditate, Vt urbanitas & comita : Virtus, quae erga diuersos, scilicet cum eum, qui habeat, tum alios usurpetur, sit iusitia oz amicitia: ac tandem Virtutis speciem habeant verecundia & indignatio. g. XI. De his generibus Virtutum, qur posuit Aristoteles, multum est disputatum a que a multis obseruatum, quod numerus h Tum Virtutum non sit admittendus. si e nn virtutes principales sane cardinales tantane numerandae, numerus illarum esset ampliae, quam res ipsa postularet; si sermo sit de omibus virtutibus, longe plures, quam Vndem aut novem deberent constitui, prout qD que Aristoteles non solum virtutes eminenS-simas ac praecipue pietatem hoc numero Oiiserit; sed & quasdam attigerit, quae decor mtantum spectarent, confer MAGNUM Α-NIELEM OMEI SIVM. δ sed, ut iam mouimus, Aristotelis mentem non assequunturqui existimant, ipsum tradidiste virtutes molles, quae mentem humanam meliorem reddat &tranquillam; siquidem quum instruat liminem Politicum, commemorat civiles tatum Virtutes. quod si ita est, uti est, mirut non est, ipsum nullam fecisse mentionem petatis

376쪽

aliarumque maxime nobilium Virtutum, quae internam tantum animi stabiliunt felicitatem; etiam quasdam in numerum Virtutum retulisse, quae solis decori regulis nituntur. quapropter sectatores Aristotelis infeliciter multum consumserunt temporis, quum magistruma ducem suum defendere huncque numerum amplificare, atque ea, quae omissa sunt, redintegrare sub quadam specie, quod ex mente Aristotelis una virtus interdum etiam alias zomplectatur, sibi sumserint, uti praeter alios

rs erga Deum, id est pietatis iniicit mentio-nm. in primis autem miramur, quod IO. F IDERI CVS GRo Novius existimetns solum, quod virtus apud Aristotelem cli- magnificentia comprehendat cultum &pitatem deorum ; feci & probare instituat, relgionem positam esse in mediocritate. quod adlirius momentum pertinet, obiemaUit, Vetelis paganos persuasisse sibi, quod quo maio)stumius facerent in rebus sacris, eo san-elibem diis praestarent cultum, hinc & s A L-L v IT 1 vs 3 dicat: in suppliciis deorum malisci, Homi parci, in amicos fideles erant ;& 1 sTi Nus ' de templo Delphicor multa nitar ibi opulenta regum populorumque bifinitur munera, quae magnificentia sua

re intium vota, gratam voluntatem deorum Iesponsa manifesant. at Vero, quam ieiunatiuam arida, quam frigida talis est pietas quae in animos quidem plebeios ac rudes Ca-

377쪽

dit; ab ingenio vero philosophi, ad veritatem cognoscendam exculto longissime abest. quod si enim Aristoteles disciplinam ethices Conscribere, induxisset mentem, Verumque de Deo eiusdemque natura percepisset sensum, omnino ad hanc cognitionem potuisset peruenire, quod deus cultum sibi & menti suae dia

Uinae contentaneum a mortalium genere postulet, id quod etiam alii pagani auctores tradiderunt. nec minuS alterum momentum, quod obseruat GRO NOVI Vs, religionem positam esse in mediocritate, quidquam ponderis in se continet. nam quamuis illicrimen ponat inter ipsam Virtutem pietatis atque ODficia, per quae pium nostrum animum erga deum demonstramus, atque adfirmet, officia admittere excesium, quum quis more hominum superstitioni deditorum plura praestet, quam ipse deus praecipiat, adeoque ex nis efficiat conclusionem, quod religio medium sit ac fuerit inter superstitionis excessum & defe- , ctum impietatis 1iue athei simi; haec tamen sententia nullo muniri potest fundamento. officia enim, quibus deo cultum eXhibemus, ac- Curate respondere debent ipsi aflectui siue pietati, qui amore & timore erga summum numen ablbluitur, ita ut qualis sit pietas, talia etiam debeant este ossicia, quae inde proficiscuntur. at Vero, quum Pietatis verae studium nunquam pro infinita dei eXcellentia ac corruptis hominum animis tam nimium esse pos-st, ut diuinae voluntati sit aduersum, sicquo reprehensione dignum; sine ex his facile colligimus, quod etiam, officia ita sint compa-

378쪽

g. XII. Exposuimus itaque ea, qua fieri potuit, breuitate, summam doctrinae moralis Aristotelicae, atque ostendimus, quo spectet illa, quaeue isti habenda sit dignitas. nec omni aetate prospera fuit fortuna γhilo1bphiae huic, quam tradidit Aristoteles de moribus inter Christianos homines. quod si cnim vetustiora tempora repetamUS memoria, doctores ecclesiae, quum Platonis & Stoicorum philosophiae, Cuius praecepta internam mentis felicitatem iectarent, magnum statuerent pretium, de Aristotelis doctrinis iudicarunt sinistre, a

que ex illis multas gigni haereses, sibi persua

aeuo scholasticorum philosophus hic caput

suum erigeret, omniumque admirationem cultumque animi in se conuerteret, haec tamen fortuna, quam prospera etiam & florens fuerit, minus immota atque inconcussa eXtitit. namque quum LVΤHERus diuinis auspiciis christianam doctrinam ab impurissimorum temporum fecibus repurgaret, bonae quoque litterae 1uam recuperare dignitatem coeperunt, , ac posthac homines eruditione praediti ac studio praestantissimae veritatis Occupati censierunt, summa ope niti, fontes aperire, ex quibus incorrupta philosophia, quae partim recta ratione eiusdemque genuina cogitandi libertate nititur partim res Vtiles continet, di manare possit. quin etiam ipse LVΤHEnus y censuit, libros Aristotelis ethicorum omnium esse pessimos, qui plane gratiae diuinae & virtutibus christianis ad-

379쪽

DE ATHEIs ΜΟ ARISTOTELIS. 369

uersentur adeo que digni sint, ut ab usu scho

tempore, quo Aristoteles philosophiae princeps adhuc habebatur, plerisque nimis dura

videbatur; hinc testatur Io. LAVNO IVS, ' quod ordo theologorum Parisiensium anno post natum 1eruatorem nostrum MD XXI.

plures Martini Lutheri propositiones damnauerit, in quibus & duae fuerint, quae pertineant ad Aristotelem, quarum prior haec sit: philosephia Aripotelis de virtute morali, de obiecto, de actu elicito talis es, quae nec in populo doceri possit, nec ad scripturae intes gentia

am utilis, quia continet duntaxat portenta verborum, non vis ad contentiones verborum

conficta. haec propositio quantum ad omnessis aspartes loquendo de philosephia Aristotelis, in his maxime, in quibus a side non discedit, es falsa, π tanquam ab inimico scientiae arroganter π insipienter asserta: posterior vero: theologi scholasici Ar; potetis moralia prorsus conuenire mentiti sunt, cum Chrisi Paulique doctrina. has propositiones impudenter π faia se scholasticis imponit scriptor, quod non es verum : quamquam satis exploratum sis, in muiatis moralia Ari soletis cum Christi Paulique

doctrina consentire. sic quoque PHI LlPPUS MELANCHTHON ma Xime amavit & sectatus

est Aristotelem, cuius philosophiae genuinos

380쪽

aperire fontes & ad istam iuuentutem instituere, adnisus est 1ingulari studio . prout dixit: x Arbioteles de moribuae ciuitibus adeo seripsit erudite, nihil vi de his requirendum sis amplius,quibus Verbis librum Aristotelis recte adpellat opus de moribus ciuilibus. alio autem loco de philosophia Peripatetica ita iudicauit: scio quosaeam mirari alias sectas. nam soleos si piciun: nonnulli tanquam semideos. Vasia quum reliquos philyophos rabiose exuitet , Epicuro tamen non obscure plausium dat. ego vero qui has sectarum controuersias diu

Plato facere praecipit,valde adhortor adolescentes,st repudiatis Stoicis atque Epicureis,amplectantur Peripatetica. ni nilominus quo maiori studio successu temporis veram philolo phiam adeoque etiam doctrinam moralem viri grauissim tradere adlaborarunt; eo maiorem quoque impetum secerunt aduersus Aristotelis libros ethicorum , quibus multa ineste, quae christianis scholis indigna ellent,

demonstrarunt. recte sentit Io. o WENVs: ausim dicere, non unam veram virtutem vere G certe doceri in omnibus Aristotelis libris admeomachum, neque quisquam unquam ex eorum doctrina iusius , houus aut certe σπου- δα ος euadet, nec nsi Iararatus Opocrita. confer

CII RISTI AN UM THOMASIv M.' equidem

quod ad formam adtinet, quam in exponenda octrina morali secutus est Aristoteles, negari non potest, quod mereatur laudem ob methodi rationem, quum ad certum ordinem

SEARCH

MENU NAVIGATION