Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

multos mortales salsos fieri subegit, aliud clau-hum in pectore, aliud promtum in lingua ba-δere; qui & haec habet de amicitia horum hominum; amicitias inimicitiaoque non ex re, sed ex commodo aestimant, magisque Uuia tum , quam ingenium bonum habent. idem fecit & Aristoteles, qui pectore suo nullum de deo habuit sensum, & quamuis nihil tradiderit de rebus diuinis, quod tanto ingenio esset dignum; in speciem tamen interdum Contra atheos disputauit. sc insimulat philosophos sectae Ionicae, quod praeter materiam nullum aliud principium rerum naturalium admiserint, quamuis eXinde non Pateat, quod & nullum deum, cuius haud fecerint mentionem, agnouerint. quapropter A VCTOR observ. Hal. dicit: prodidit autem Arisoteles in eo maxime animum sisum ad atheismum pronum ac procliuem , quod tantos contra araeos clamores excitet. osentan do quandam nugatoriam de deo notitiam, quae tamen ab intimiori cognitione s perceptione remotissima fuit: qui enim deum non agno

scunt s licet firmissime sibi persuadeant, se

deum credere, ac subtilissime contra atheos disputare possint, nihilominus pro atheis iure optimo venditantur. g. VII. obseruauimus quoque in Aristotele animum voluptati traditum, cuius rei testimonium exhibemus ex DIOGENE LAERTIO, 3 qui ex ARIsTIPPI libro primo de

392쪽

antiquis deliciis tradit, ἐραΘη- τον Αρκον παλλακας τοῦ Eρμ ιου, adamasse Arisotelem momiae concubinam. qui& addit: τῆ δε συγχω

ζ μεια ε α λεν, quam ilis quum sibi permisisset, duxisse eam, 2 gaudio elatum immo- D se mulieri, ut Albenienses Eleusinae Cereri Hermi aeque paeana scripsisse. quae verba produnt omnino animum, in quo libido fuit non mediocris, siue paeana, siue carmen tantum panegyricum scripserit, de quo momento paullo post dicemus. atqui haec indoles animi, quae erat philosopho nostro, omnino fuit consentanea atheismo, atque efficit, ut modo formauerit se ad externam honestatis speciem; modo vero aperte pro corruptis animi studiis egerit. g. VIII. Tandem ad ultima Aristotelis fata nos conuertamus, ex quibus nouum argumentum de moribus ipsius haud rectis, 1ed impiis petere possumus. sunt, qui ipsum ad-Cuiant Δίυτοχειρ ας, cuius mortis autem, quam ipse sibi intulerit, duo eaque diuersa genera traduntur. alii Aristotelem cicutae poculo hausto ex vita commigrasse dicunt, quo per

go Athenis docere, usque ad sexagesimum fecundum suae aetatis annum, quo tempore ab Eu-

393쪽

Umedonte quodam hierophanta, vesBcophania ιόσἐ M, i. e. impiet eis est accusatuε, e cia licet, quod Hermiae eunucho iam olim, veluti Apollini paeana cecinisset, ac 'ibiadi uxori tanquam Cereri sacrimasset. itaque metuens, ne Iibi tune, quod olim Socrati , accideret; si sim vertit, Chalcidemque Euboae se recepit. Hum vero Chalcide moratur, orationem in hiudoeisonem scripsit, eamque iudicibus transmi t. sed quum oratio ea adiudices nihi roscitet, ad iudicitimque nihilominus vocaretur, cicutam bibere eleg it, cuius oucco X LII r. anno ante Socrates extinctus fuerat. cui adiungere possumus IVsTVM LIPSIVM: cum XIII. annos, inquit, docui et a morte Alexan-

Eri , impietatis accinatus ab Euomedonte Heo-shanta Chalcidem profugit m poto aconito viata aufugit. alii autem adfirmant, quod se in Euripum priccipitem dederit, quod naturam eius causamque fluxus & refluxus assequi non

gimus quippe vitrum Aristotelem) Euripi

septies die ac nocte reciprocantis naturam a miratum , causas altius secum librantem, quum minus voti compos euaderet, animi aegritudine contraxisse morbum, ex quo non con

natuerit amplius. Aunt qui prodant in fretum Aerisse praecipitem se praefatum elogium: quoniam Aristiteles non cepit Euripum, Euripus cepit Aristotelem. alii tantum tradunt Aristotelem magno pudore ac mentis moerore, quod naturam Euripi cognoscere haud potuerit, O Cupatum e vita excessisse, ac momentum illud.

ad Senecam de otio sapie . cap. 32. a lection. antiqv lib. XIX. cap. s.

quod

394쪽

neque Euripi Chalcidici naturam cognoscere posset, unde propter ingens probrum*pudorem

in moerorem coniectus morte vitam commutauit: dc GREGORIvs NAZIA NEE Nus η ita

adloquitur Iulianum : laudas insuper in Homero discendi amorem circa Arcadicam quaestionem/in Ari tete philosophiam s diuti nam moram ad reciprocos Euripi aestus, quibus

uterque occubuit

g. VIIII. Sed vero nec desunt, qui Aristotelem facinoris huius absoluunt, ac probare Contendunt, ipsum morte naturali esse defunctum, quam in rem varia proferunt testimonia. etenim dicat Dio NYsius Halicarnasseus: 3ps Philippi obitum, Euenaeto praetore, prosectus Athenas Aristoteles scholas habuit duodecim annos in jceo. decimo tertio autem, A-: Iexandro mortuo, praetore Cephthodono, Chalcidem migrauit. ibique ex morbo decessit, quum tresqsexaginta vixisset annos : cui adiun- gunt APOLLODORUM , qui tradat apud D OGENEM LAERTIUM, ' Aristotelem quum tredecim annos in lyceo docuisset, Chaui-Aem anno tertio Obmpiadis centesimae quartae decimae perrexisse ibique morbo periisse, quum 6set annorum fere LXIII. item CENso Ri NV Ms dicentem: Arisotelem ferunt naturalem so- machi infirmitatem crebrasq; morbidi corporis

395쪽

offensiones adeo virtute animi diu sustentasse,

ut magis mirum sit ad annos LXIII. eum vitam pertulisse, quam ultro nonprotulisse. nec solum testimoniis hisce sese muniunt, quum Aristotelis caussas perorent; sed& ipsias adcusationes remouere & quod illis nihil veri nec solidi quid insit, demonstrare elaborant. quod igitur ad priorem sententiam adtinet, Aristotelem cicutae poculo hausto fuisse extinctum, obseruant, quod sua voluntate Athenis Chal-Cidem sese contulerit, nec statim tradiderit fugae, sed posthac, quum defensionem suam nullum habuisse pondus, cognouerit. quo me tu impulsus quum profugerit Athenis, ne a senatu cicutae poculum bibere exemploSocra tis cogeretur, sane non esset simile vero, ipsum propria libidine incitatum hausisse venenumnacque ratione sibi adtulisse mortem: quid enim opus fuit solum vertere, s Athenis fugere, si voluntarie erat obiturus ' annon ut in Euboea, sic Athenis potare aco tum re vitam ire licebat y dicit G v A p 1 N v s Veronensis Radhaec monent, crimen, quo adcusatus fuerit, tanta poena non esse dignum, siquidem veteres non solum in honorem deorum, sed etiam heroum & aliorum virorum paeanes scripserint, teste AΥMENAEO: unde miratur I V L I V SCAESAR SCALIGER: 3 quod Athenienses

prosecuti iudicio sint Aristotelem, quoniam in

Hermiam, qui esset mortalis, tanquam in deum paeana condidisset, quum tamen etiam viris fortibus daretur M. quin etiam Aristot les in Hermiam non paeana, sed carmen tan-

396쪽

tum panegyricum fecerit, auctore ATHENA Eo nec posteriorem sententiam gravioris esse auctoritatis iudicant, quo cle argumento pluribus disseruit LILIENTII AL: δ adde

g. X. Quod Aristoteles cicutae poculo hau

sto se vita priuauerit, nulla veritatis specie ad firmari potest. num autem in mare se dederit praecipitem, an minus, hac de re haud disputabimus, id tantum probabili ratione adfirmantes, quod Aristoteles propter nimium in cognoicendas res naturales studium vires corporis fregerit, & singulari adfectus moerore vita fuerit defunctus , confer PETRUM B A E L I v M. ' atqui hoc mortis genus etiam inter species ἀῶοχωμαις potesst referri. quid multa Θ vixit Aristoteles, ut sensit. errores ipsius sequebatur corruptio morum. 1ed haec sussiciant. Q

397쪽

STARUM ATQUE

ORATORUM.

398쪽

III. de enthusiasmo poetico g. IV. mtan eloquentiae insit alii: id diuivi q. V. exempla de evibu-flasmo veterum sphistarum in inuentione 3. VI quae confirmantur per testimonia g. VII. er iita strantur ex adpellatione diuinitatem signia sicante ii rum S. VIII. de ipsorum enthusasmo in actione g. VIIII. X. antequam instituitur iti- dieitim de hoc enthus smo, obseruatur primum, quodnon omnes huic siententiae addicti fuerint β XI. deinde multi de oriatoribus disserentes formulis,quae diuinitate inscen veluti trans latis utantur 6. XII. fundamentum milusiasmi d monstratur partim ratione ipserum oratorum, quorum nonnulli ex animo per creditum cum daemonibus commercium, tale=ν sibi perjuaserints XIII. XIIII. XU. XVI. nonnulli autem simu late per fraudesd fallacias istum prae se tuis rim 3. XUII. XVIII. XV1lu partim ratione auditorum aliorumque, qui crediderunt, diuino ad tu esse incitatos oratores. haec persuasio δε- ducitur ex vi oratoria f. XX. partim ratione ipsiarum orationum, per qu, elaborarunt in intellectu admirationem f. XXI. XXII. XXIII. XXIIII. in voluntate vero cum delectationem f. X U. XXVI. XXVII. tum stigorem Neb mentiam motus *. XXUΙΙΙ. XXVIIII. XXX. XXXI. XXXII. XXXIII. partim ratione indotis auditorum f. XX XIIII.

IN utramque partem disputatum fuit, num

naturae atque ingenii dotes, an artis Praecepta magis valeant ad facultatem Copiamque dicendi Z quo momento quondam opinionum

399쪽

num diuersitatem fuisse deprehendimus. eX-titerunt quippe, qui benigniori naturae eiusdemque muneribus, si non omnia, plurima tamen, quae disertus atque eloquens homo praestat, accepta retulerunt, quae sententia fuit ex vetustioribus f EXTO EMRIRICO, & qui ipsum sequitur aetate recentiori, ROLANDOM A R E S i O. qui quum opinionem hanc praecipue auctoritate exemplorum cum D EMG-STHENIS, tum ANTONII, qui eloquentiae summam laudem dc mirificam existimationem habebant, confirmauerit, illis commemo .

ratis, haec addidit: itaque ut quis disertus euadat , non multum meo iudicio in i is rhetoricae praeceptis, quae sint infinita ,se torquebit; sed quum erit communi illa eruditiove imbutus, quae in artibus ingenuis consistis, s philosophiam, praecipue moralem attigerit, quaύ Socraticas chartas appeliat Horatius, tum δε-

mum frequenter se in dicendo s scriben

exerceat. exercitatio enim, quod potentissimum discendi genus vocat uuinctilianus, fine

multis praeceptis aliquem eloquentiae usum asse ret ei, modo indolem habeat, s naturam ad eam idoneam, quae praecipue hic multum valet. δ sic quoque nonnulli existimarunt, speciatim sublime dicendi genus, & id quod in

oratione sit grande & magnificum, ad nullas a tis regulas posse reuocarI, auctore DIONYSIO LONGINO, qui autem alio loco 3 id tulit hac de re iudicium: δε, με γαλοψυ=ας 'οηΘημα τη φυσει ποριζεd τὴν τεχνω , praesae cutem, vir adperficiendam orationis grandit a-

A a tem

400쪽

tem ars naturae succurrat. quumque poesis genus quoddam eloquentiae constituit, huc quoque ea possunt transferri, quae de ista eiusque cultura disserit HORATI vs; natura seret laudabile carmen, an arte '

quaestum est. ego nec studium siue diuite

nec rude quid prosit, video, ingenium: aia

te ussis

altera posit opem res, ta cohesurat amice; quae sententia suis munita est argumentis. prΟ-

ut enim omnis habitus, siue corporis sit siue animi, industria& actionibus sepius susceptis a nobis comparantur ; sic ut talis constans &facilis aliqua in re perfectio gignatur, necesse est, facultatem habitus a natura habere, adeo ut qui ingenio minus valet, nihil praeclari in litterarum studiis possit praestare. Varia autem scientiarum sunt genera, ad quas non quodvis ingenium promiscue aptum est, sed pro diaverstate materiarum, in quibus versantur, sibi semper conuenientem intellectus humani indolem postulant, si ipsarum cultura suos ferre debeat fructus, quippe quae facile ad eloquentiae disciplinas possunt adplicari. ac quamuis minus negauerim, quod quis singulari ingenii excellentia conspicuus, per diligentiam assiduamque exercitationem, vel sine artis cognitione effici possit eloquens; huiusmodi tamen via ad suscipiendam studiorum eloquentiae rationem multis circumlepta est difficultatibus. quapropter melius omnino consulunt sibi, qui quum mentem eloquentiae consecraverint, non solum ea, quae beneficio naturae

SEARCH

MENU NAVIGATION