Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

g. XVI. Quamquam sententia nostra argumentis haud contemnendis sit confirmata; illi tamen adhuc quaedam obiici posse videntur. etenim si quis modo nomen, modo rem ipsi menthusia sint inspiciat penitus, forsan in nonnullam potest adduci dubitationem, num adflatus diuinos per commercia ac congressias cum daemonibus crediderint 8 quorum omnis ratio potius in ipso deo, aut diis immortalibus si quaercnda. sed vero haec sunt leuiora, & dubitatio illa facile potest conciliari & mitigari. nam quamuis daemones dignitate inferiores diis immortalibus, qui proXimum deo supremo locum tenebant, habiti fuerint; coluerunt tamen in illis insignem diuinitatem, siue corum diuinum Ortum, siue quae hominibus

diuinitus denunciarent, intueamur. eXisti- , mabant quippe, daemones Ortum habere a diis, quapropter IVLIANVS mentionem facie

quibus intelligit daemones, siquidem paullo

post dicit, alios horum εψονων esse σωτῆρας

autem significat solem, eumque qui intellectu tantum percipitur &distinctus est a φαινομ sic quoque ALCINOVS ' illos Vocat γεννέους quorum facit ποι, τυ ipsosque eius filios adpellat; quamuis fateri debeamus, fuisse quoque, qui daemones eX animis corpore solutis oriri tradebant. nec est, quod quis adpellationem enthusiasmi, quae caeleste ali

442쪽

quid ac diuinum significet,nobis obiiciat,qUOniam ex antiquis monimentis PLATONIS, PROCLI, PLOTINI, ANTONi NI &aliorum

apertum est, quod daemones dicti sint λοi ' &genii adpellati dii, quo spectare Verba TERENT II δ existimamus: memini, relinqui me deo irato meo; per quem deum quamuis DONAT vs intelligat dominum; alii tamen verius illum inter Pretantur per daemonem aut genium, eumque malum, quia PINDARO Vocatur ετερα quid multa Θ in eam ingressi erant sententiam,quod dii nunquam instituerent congrestum cum hominibus , sed per daemonum commercium omne inter deos hominesque fieret colloquium, siue Vigilantibus id, sue dormientibus obtigerit. ex quibus saltem haec essicitur conclusio, quod Veteres pagani sibi persitaserint, se diuino amatu incitari ope daemonum, qui

modo sua virtute suaque voluntate tales motus eXcitarunt, modo Vero deorum immorta

lium iussis ac singulari ipsorum vi instructi id

fecerunt. atqui hac ratione momentum hoc, quod valde obscurum ac dissicile est, ut fieri potest, perspicue ac breuiter eXplanauimUS, atque ad eXplicandum enthusia1mum 1ophistarum adtulimuS.' ut δα -- & 9... tape sint eiusdem significationis; ita etiam δ& 9M , quae Uoces apud DEMOsTHENEM, PLATONEΜ Scalios frequenter coniunguntur. &PLVTARCHus de audiendis poetiS p. 2 . to m. II.

443쪽

orationes adeo hominesque flemus Humos alpellare; APOLI, ONIVS autem dicitur a P Hi-Losae RAΤo lib. I. cap. 7. Vit. δα --

g. XUII. Nunc de altera specie enthusasmi

veterum sophistarum atque Oratorum, quae eX fallaciis, fraude, mendaciis fuit composita, dispiciendum est, ad quam illustrandam antequam adgrediamur, non ab re erit, discrimen inter haec duo adflatus diuini genera proponere distincte. prius genus, de quo adhuc disputauimus, idque eX doctrina de daemonibus ac geniis deducendum duXimus, inprimis numeramus in erroribus atque ea de re in paganis, qui talia sibi persuaserunt, notamus summam intellectus imbecillitatem; posterius vero, quod iam inspiciamus. praua mentis studia prodit, ac praecipue perditam voluntatis signi-ncat libidinem. equidem omnis enthusias mus apud paganos homines ex rebus falsis & fictis Constabat, eo tamen discrimine, quod alius praecipue persuasione erroris plena, etiam im pia nitebatur, siue sit profectus a causis naturalibus tantum, siue simul a vi quadam malidaemonis; alius vero per summam fraudem &malitiam erat fictus. hinc dc PORPHYRIus ad A NE BONEM Aegyptium scripsit: δ δε-

Bito , an non totum negotium theurgiae merast animae religiosae phantasia, ex nihilo grandia sibi imaginantis' ut verba latine tantum tradamus; & ex doctoribus ecclesiae inprimis

A vGvsΤIN vsy impietatem artis huius ora

tione

444쪽

tione grauiori expressit: quis non videat haec omnia fallacium daemonum ese commenta: nisi eorum miserrimus se us, s a gratia veri Inheratoris alienus in nam si haec apud deos agerentur bonos, plus ibi utique valeret benesiacus pur tor animae, quam male notus impediator. aut si diis iustis homo, pro quo agebatur, purgatione videbatur indignus, non utique ab invido territi, nec, sicut ipse dicit, per mettim valentioris numinis impediti, sed iudicio Ithero negare debuerunt; & paullo post : Olbeurgia praeclarat O animae praedicanda purgatio i ubi plus imperat immunda inuidentia. quam impetrat pura beneficentia: immo vero malignoruin spirituum cauenda es' detestanda fusiacia,' salutaris audienda doctrina. quod enim, qui bas sordidad purgationes Facrilegis ritibus operantur, quasdam mirabiliter pHLcras, sicut i e commemorat, vel angelorum imagines, vel deorum tanquam purgato spiria tu vident; si tamen vel tale aliquid vident,isiud est, quod apostolus dicit, quoniam satanas transfigurat se velut angelum lucis. eius

enim sunt ista phantasmata, qui miseras aviamra multorum falsorumque deorum fallacibus

secris cupiens irretire, a vero dei cultu, quo solo mundantur πώvantur, auertere. erant omnino, qui se ipsos diuino adflatu incitatos esse credebant eo facilius, quo maior fuit animae facultas, quae rei Um imagines recipit, eaque adhuc cum indole melancholica coniuncta est, quamuis a studio tales diuinos motus

simulandi ac fraudem quamdam suscipiendi, estent alieni. qui prout in paganis hominibus extiterunt; ita nec defuerunt, qui Per Varias

445쪽

rias rationes adtribuerunt sibi instinctus diuitanos, non eX animo , sed simulate, cuiusmodi lacum fecisse & hanc fallaciarum artem exercuisse nonnullos, iam sua aetate, testatur PLATO. sic multi apud paganos legumlatores, ut legibus diuinam auctoritatem adiiceroni,1imularunt deorum consuetudinem,uti de Numa Pompilio φ praecipue notum est, id quod etiam adeo inualuerat, Vt DIO Do R Vs Sicu- Ius 3 non dubitauerit, praecipuis legum Conditoribus huiusmodi προσποιδῆνα siue u- Iationem adtribuere. apud AUGUSTINvM' vero eXtat hoc VARRONI s effatum : utile

se riuitatibus, ut se viri fortes, etiamsi faia

fon sit, ex diis genitos esse credant, Ut eo modo animus humanus, velut diuinae sirpis fidiι- ciam gerens res magnas adgrediendas praem-mat audacius, amit vehementius, s ob hoc

impleat ipsa iecuritate felicius.

g. XVIII. Non ardua ac dissicilis ros est, talem malitiam ac fraudem, qua instinctus di uinos simularunt, in multis sophistis obserua- Te, quorum summa cogitationum & studiorum, quibus ducebantur, in eo posita erat, ut vix mediocriter docti, scientiarum autem opi-

Dione tumentes more circumforaneorum hominum agerent, & ut amplissimam nominis famam sibi adquirerent, per fraudes aliorum captarent adplausus. quapropter varias ad Ceperunt adpellationes, quibus animus ipsorum ad huiusmodi prauitatem maXime pro c.-uis indicatur, siquidem dicti sunt ΔΕINO I

446쪽

ρήτοψου, Ut testatur PHILOSTRATVs, quan-clo scribit: κωλῆσι δ' ουν δεινους ρητορας, τους δεια νῶς μὰν συνίεντας, ικανους δ εομηνευον,ς, versutia itaque terribiles oratores vocavi, inucvtIone

praestantes s elocutione qui fuerint; qui autem, ut existimationi sophistarum prospiciat,

νεκτηματι, parum honestum nomen Iut uentes virtuti: etiam de sophista ANTIPHON ΤΕ

comoedia quoque arrodit, quod in forensibus rebus vergistia esset terribilis , quod & T H v-

CYDIDES R obseruat. ' porro adpellati suntro HTEΣ, praefigiarum auctores, Uti DE- '

philosophiam hic maledictis insectatus sit, oeae

praestigiatores viros, sub nostro nomine multas faris perpetrantes; item ΑΠΑΤΗΛΟΙ,

ά,πατεῶνες, deceptores, hinc HE SYCHIVS σο- άπαὶεων, διδαμαλος , πανῆιγος, Ut de aliis hisce nominibus taceamus, quae collegit & illustrauit LuDovi Cus CREsoLLIV s. '' ε

rout autem sophistae diligenter fraudes & allacias exercebant, sic quoque eodem Vitio, quod ad enthusiasmum pertinet, sese pollue

runt, quam in rem eXemplum POLEMONIS

447쪽

obseruamus , de quo dicit PHILOSTRA

riuitatibus tanquam siverior, cum principi-hus, vi nequaquam inferior, cum diis ut aequalis conuersaretur. qui & paullo post tradit, quod quum ipsi aegrotanti auparuisset AEsCv-L A MIus, ac ut frigido potu abstineret, monuisset, Polemon dixerit: βελτκε, εἰ δε βοῦνεθεραπευες; quid, optime, faceres, si bos tibi curandus esset y qui familiaris sermo ad deum, qualis creditus est AesculapiuS, το μεγαλογνωμον viri huius satis ac super probat. at vero quum adhuc ex iis, quae de sophistae huius actione disteruimus, si apertum, ipsum vindicasse sibi adflatus diuinos, haud obscure aliquis subinde potest colligere, quod haec omnia plena fallaciarum simulauerir.' voces ανουι & n, άτης s spe in bonam partem sumunmr, ut significet facultatem diiscendi, eloquentiam apud Is OCRATE Μ, TH v CYDIDEM; & λιν. . idem sit ac peritus , prudens, magnus, uti PROTAGOR Asdicitur a PLATONE σοφοῦς και δεινήε ἀνήρ, Ob eloquentiam. sed & mala significatio usitata

variae sunt aetates sophistarum, quorum &fortuna fuit varia. floruerunt illi magna auctoritate, ac arti, quam profitebantur, sumin

x de vitis sophistari bb. I. n. 21. I, 4.

448쪽

6i8 DIATRIBE DE ENTH VsIASMoma habita est dignitas. sed quum omnia referrent ad quaestum& ostentationem, cognitionem philosophiae verioris disiungerent aratione dicendi, elati regio quali spiritu de quocunque argumento disserere 1ibi sumerent, id princeps in arte sua ponerent, quomodo caussa inferior & iniusta fieri posset superior, & quae alia illorum vitia erant; haec omnino rectos sapientiae aestimatores ad inia dignationem & odium erga sophistas commo-Verunt. quapropter non est, quod stiperiores adpellationes miremur.

g. XVIIII. Gravis, licet inanis sophistarum arrogantia effecit, Vt huiusmodi fraudes susciperent. INCTILIANVs sophistam nominat tumidum ae sui iactantem 2 ambi . tiosum insitorem eloquentiae ; & PLUTAR-

πολλυου , oratores s iophisae dum declamantes patiuntur sibi adclamari diuinitus,

moderatorum re humanorum laudem amit- proprio veluti nomine ad-pud CLEMENTEM Alex-

αλαζονα, artem amplexus cum inordinato fui amore fastuque coniunctissimam; prout quoque αλαζων interdum ponitur pro sophista,

vide

tunt. quapropterpellantur αλαζονες alandrinum , GRE

Diuiti od by Coosl

449쪽

gloriae studiosii erant sophistae, ut non continerent, si plausus non sequeretur audientium, quos ideo EPICTETVS apud ARRIA-NvM dicit χάσκειν π ι τους ἐπήνεσοντας, laudantium vocibus inhiare ; THEMIsaeivs 3 autem Vocat ανδρας ἐπαίνους Θηρέυοντας , homines, qui laudes venentur; & GREGORIus NAZIAN ZENVS ' οἰ σοψιςαἰ, inquit, των δη-μο-ουν Θηρευται κροτων, sopbista populares pla Ius studio inflammato venantur, nec non illos

pellant animalia gloria re popularis aurae vialia mancipia. quo incredibili gloriae studio quum ducerentur, id Vnice & dies & noctes cogitabant, quibus mediis cupiditati satisfacere possent, in quibus & hoc omnino princepserat, quod adflatus caelestes simularunt seque diuinitus incitatos iactarunt magnifice. nec fuit dissicile, aliquid tale multitudini peria-dere, quum & in ingenio rudis esset, & in mente studiis prauorum adfectuum traheretur, qua populi indole sibi omnino diuinam

auctoritatem facile poterant conciliare. quo maior enim est hominum stultitia, eo feliciori fruuntur successu homines circum raraei, ac famam existimationemque essicere possunt auctiorem, id quod verbosius exponemus de caussis nunc disputaturi, cur alii veteres sophistas atque oratores crediderint, instinctu diuino esse incitatos.

g. XX. Hactenus igitur de enthusiasmo, quem ipsi sophistae sibi adtribuerunt modo ex

Dd a sinim.

450쪽

animo per creditum cum daemonibus commercium, quamuis re ipsa sit falsiis atque aut ex caussis naturalibus tantum, aut simul a vi quadam mali daemonis profectus; modo simulate, ut aliis facerent fucum ac summam aucto ritatem sibi conciliarent. sed tamen obserua

uimus quoque, quod& alii, audientes quippe

sermones sophistarum atque Oratorum, adfla

tus diuinos ipsorum sibi persuaserint, qua de

re non solum appellationes, quibus illos orna-Verunt, atque adclamandi formulae; sed exempla etiam testantur, in quam persuasionem eiusdemque fundamentum inquirere accuratius, muneris nostri esse ducimus. quae Vi eX-

ponamus distincte ac perspicue, non ab re erit, breuiter de vi oratoria disserere, per quam multos in opinionem de instinctu caelesti de ductos esse existimamus, quibus expositis rem ipsam ex antiquis sophistarum monimentis illustrare elaborabimus. Vis ista oratoria modo sua natura, modo quatenus in animis hominum eXerceatur, potest considerari. priori modo pendet cum ab ipso Oratore, cuius actio magnum pondus sermoni adiicere potest, tum ab orationis indole, quae iterum pertinet partim ad intellectum, qui modo per Veritatis argumenta ad illius cognitionem ducitur; modo per noua, inusitata atque incognita adficitur admiratione; partim ad Voluntatem, quae nunc per suauitatem, nunc per grauitatem Pro diuersitate adfectuum commouetur. ea quae orator praestat in cognoscenda veritate, habet Communia cum philosopho ; admirationem

autem ac commotionem mentis eXcitare, pro

prium ipsius munus est, quod praecipue in tan

SEARCH

MENU NAVIGATION