Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

constitui. prima incipit a RVCELINO, vel talii putant a PETR o LOM B A R DO, atque extendit sese usque ad tempora ALBERTI magni, qui ingenio nituit circa medium 1eculi XIII. secunda aetas deducitur ah ALBERTO magno usque ad D v R A N D v Μ de S. Portiano,

id est initium seculi XIIII. qua aetate praecipue

famam sibi adquisiverunt. tertia aetas, quae durauit usque ad Christianae doctrinae resor- r

stituit ALsTEDrus, y quod iam ante eum quoque secit DANAE vs, & in quas accu- Tatius inquirit IACOB vs THOMASIUS qui obseruat, quodsi historiam scholasticorum a RVCELINO, cuius aetas incidat in annum MXCIIII, Vsque ad reformationem deduca- lmus, haec scholastica doctrina complectatur :quatuor secula Cum uno fere quadrante ἰquamuis aliter sit pronunciandum de illis, qui theologiae scholasticae originem derivant a lae AN FRANCo, qui Ppe qui ABEL ARDUM, idiscipulum R v C E L i N i, integro seculo ant cessit. nec de his aetatibus omninus una eademque sententia est, ac inprimis disputant de prima origine atque auctore philosophiae ac theologiae scholasticae. alii hanc gloriam Vin

612쪽

CELINvM esse auctorem philosophiae scholasticae; ABEL ARDUM vero theologiae scholasticae, quamuis ipsius discipulos PE aestus

LOMBAR Dus maiorem nominis famam magistro suo fuerit adsecutus. quam controuersiam componere, ac quae vera sit sententia, de- Clarare, res omnino ardua est, inprimis quum

ista quaestio. de qua disputant, varia ratione potest consulerari. quodsi enim respiciamus adpellationem S: vocem cholaseisi, illius usus

iam ante frequens fuit, qua aeuo medio significabant hominem litteris ac bonis artibus excellentem; posthac praecipue virum, qui doctoris ac professoris munere fungebatur, qualis persona eo tempore lumen quoddam orbis

eruditi habebatur, Ut cHR. AUGUSTUS FIER-MANNvs obseruat. si autem ad rem ipsarrhaduertamus animum, omnino discrimen inter philosophiam & theologiam scholasticorum ponere debemus, ac ratione philosophiae respicere modum, quo ista ad exemplum Ara hum culta fuerit; ratione theologiae autem prima studia, quibus istam non solum publice sunt professi, sed &, quod princeps est momentum, ieiunam, aridam, inutilem, etiam impiam philosophiam coniunxerint cum ista, quorum quis primus fuerit, p . opter inopiam monimentorum historicorum definiri haud potest. ceterum si quaestionem ita ponamuri quis primus singulari studio & applausu ita genus hoc litterarum, praecipue theologiae tractauerit, ut clarisimum nomen a se dederit; magna veri specie gloriam istam meretur LoΜ-BARDVS, qui facile celebritatem Abelardo

613쪽

magistro suo praeripere poterat, quoniam ille nomine haereticarum opinionum suspectus erat. g. VIIII. Quod speciatim ad scholasticorum dialecticam adtinet, illius historiam distincte tradere possumus, si primum auctoreS, qui in hac disciplina sunt vertati; posthac autem ipsam rationem dialecticae scholasticae

lasticis igitur philolophiae, etiam dialecticae

Operati sunt IO. RVCELINV s. quem alii scribunt Ro-sCE NUM, & Henricus Gandauensis RVZCELMVM, quod & rectius fieri, existi

primus nominalis, aut nominalis doctrinae 1n logica Aristotelis inuentor: hinc OTTO Frisingensis 3 dicit: habuit Abelardus primo praeceptorem Roetelinum quemdam, qui primus no ris temporibus in logica fententiam vocum insiluit; & intelligit per sententiam vocum doctrinam nominalium. noti quoque sunt verius in Rucelini doctrianam, qui leguntur apud AVENTINUM: quas Rucetine doces, non vult dialectica

voces,

iamque docens de se non vult in vocibus res amat, in rebus cunctis vult use diebus. PETRUS AB ELAR Dus, Rucelini discipulus, qui philosophiae laude clarus fuit, hinc D. Sarisberiensis passim eum vocat nomine Peripatetici Palatini, quoniam sequebatur

614쪽

Aristotelem & in monte Genoueta, ubi erat insigne palatium, docebat, vide I A C O B V MΥHOMA si v M. dialecticam quoque cO

luit, unde ipsum dictum esse dialecticum,

' testatur H O R N I V s. vitam eius eXposuit nominatus ΤΗΟMASIUS. 3ALBERTUS magnus, qui philosophiae Aristotelicae maXime deditus erat, adeo Vt adpellatus fuerit Simia Arsotelis: hinc dicit LANGIVs: ' ob amplitudinem omnifariae

doctrinae magnus dictus , fuit in omni philoso-- phia peripatetica peritissimus. hinc re a plerisque simia Arsotelis adpeliatus es , quis

nimium vino secularis scientiae ebriatus sapientiam humanam, ne dicam philosophiam prophanam diuinis litteris copulare ausius est,

quique dialecticam contentio am, spinosams garrulam facratissimae s puris imae non

pertimuit permiscere theologiae, nouum s

philosophicum modum Heras docendi s explanandi litteras suis tradens sequacibus: theologistarum sectae, quae ab eo Albertisa

rum dicitur, dux s monarcha excelgens. scripsit hic Albertus in omnes libros,quoS complectitur organon Aristotelis, comment rios, in quibus logicae artis peritiam magnam ostendit, ut ait BARTHOLΟΜΑEVS κL

TΗΟΜAS A QV I N A f., qui a cultoribus philosophiae & theologiae 1cholasticae magnis ac . diuinis fere laudibus adficitur. dicitur δε- ctor angelicus,plus quam Salomon, interpres

615쪽

diuinae voluntatis, matutinus lucifer, quasi Iuna plena sapientia moribus re veluti sol oriens mundo. scripsit commentarios in uniuersum Aristotelis organon,item lum- mulam logicam de quatuor oppositis, de demonstratione, de fallaciis, de inodalibus, de natura generis, de natura accidentis, de natura syllogismorum, a quibus quantum

ars logica incrementi capere possit, ii possunt experiri, qui cum iudicio sine praeiudicio

tenebarum aurium haec talia ignei vere iv nii monimenta lubenter legunt, uti dicit Κ E-

existimat, quod AdvINAs primus arabicam philosophiam tractandi rationem obseruauerit. PETRUS HIs PANus, qui conscripsit fummulas dialecticas, quas, Ut supra monuimus, MICH AE L i PsELLO debebat. opus hoc tantam Consecutum est auctoritatem dignitatemque, ut vilis illius in omnibus fere scholis fuerit frequens, ac insignis illorum Copia extiterit, qui id obseruationibus ac commentariis illustrandum curarunt. IO. DUNS SCOTus, vir subtilis ingenii, cuius ope abstrusas quaestiones, quae nullius sunt utilitatis, proposuit, etiam auctor sic dictarum haecceitatum extitit, cuius indolem nemo elegantius eXpressit, quam I O.

BALAEVs, 3 quando dicit; Ioannes Duns natione Scotus, doctor subtilis adstrigatus, portentosius artifex, ac litigiorum patriarcha , imposturarum labrinthos ingenio dae-

dalino

616쪽

dalino excogitauit contendendi formulas nouas verbis intricatis subtiliter adinvenit, cs monstri a confictationum vocabula fommauit, de Fuppositionibus, obligatoriis, insolabilibus , haecceitatibus , formalitatibus, modis intrinsecis, atque aliis sophistarum chimaeris, ut Christis in contentione praedicaretur ac innumeris supersitionibus in ecclesia vestiretur. sultior enim est ea sententiariorum papsicorum theologia sacra, excentaurorum biformi constata genere, quam

sint seripta fabulosia Hesodi st Orphei theo

logorum gentilium. qua ingenii indolequum esset, ac nimis 1ubtili cogitatione Omnia eXpendere elaboraret, quid mirum, quod monimenta sua effecerit maxime ob scura,ita ut de eo dicere possimus: quia non vult intel gi, non debet legi: ob quam caussam adpellatus quoque est tenebrarum magi er. scripsit quaesiones in logicam , de uniuersalibus, de praedicamentis; in posteriora anablica Arsotelis. GuILIELMUS OCCAM, qui hei ideo commemorandus est, quod sectam nominalium instaurauerit: composuit siummam totius Iogicae, maiorem Fummam logicae, quibus illi, qui nugis scholasticorum delectantur, 1ummum habent pretium, adeo Vt M A R C v s de BENEvENTO, qui Occomi opera edidit, praefatione testetur, quodsi apud deos nexus

logicae inuenirentur, nubius nis Occami viri Aociis i solutione uti di arentur :De quibus vi& aliis, quos de industria silentio praeterimus, pluribus Videri possunt ADAMus

617쪽

& illi, qui de scriptoribus ecclesiasticis egerunt, quorum notitiam debemus Io. ANDREAE Bos Io & THOMAE ITTIGIO.

g. X. Breuiter commemoratis principi- hus scholasticis, instituamus quoque, indolem logicae scholasticae perspicue eXponere, quippe quam plenius intueri ac cognoscere posita- Φmus, si de ipsa philosophiae huius ratione videmus generati m. quisque igitur, qui genuinae sapientiae & ingenio & mente operam dat, merito censet, illam scholasticam cum vera philosophia nihil habere commune. videamus, quid essiciat verum, rectum ac genuinum

philosophum, id quod in duobus momentis positum est, prout omnes disciplinae, adeoque etiam philosophia duplici ratione possunt

considerari; partim ratione rerum, de quibus tractant; partim vero ratione formae, qua disciplinarum naturam prae se habent. quod ad res adtinet, philosophus tales proponere debet, quarum cognitio vim habet ad felicitatem nostram, siue internam, siue externam; siue huius, siue alterius vitae promouendam, adeoque eius muneris est, se abstinere a momentis inutilibus, quaestionibus disputationibusque vanis ac ieiunis. sed vero quem fugiat, quam plenissimae scholae horum doctorum ineptiarum fuerint,& quam cumulatissima monimenta illorum quisquiliis sint 8 ERAs Mus ' notat haec portenta scholasticorum: ilia demum,

inquit,

618쪽

inquit, magnis s illaminatis theologis digna putant; ad haec si quando incidunt, expergiscunturjicholastici, num quod instans in generatione diuina y num plures in Chri ostiationes ' num possibilis propositio : pater odit mittim in num Deus potuerit suppositare mulierem, num diabolum, num Unum, num cucurbitam, num filium ' tum quemadmodum cucurbita fuerit conrionatura, editura miracula, mgenda cruci' s quid consecrasset Petrus, si consecrasset eo tempore, quo corpus Chrsi pendebat in cruce λ s num eodem tempore Chrsus homo diei potuerit s num post resurrectionem edere aut bibere fas sit futurum in iam nune famem stimque praecauentes. sunt innumerabiles Met ιλεσχιαι his quoque multo subtiliores, de instantibus, deformalitatibus, de quiriditatibus, haecceitatibus, quas nemo stlit oculis assequi, nis tam θnceus, ut ea quoque per altis-Ρmas tenebras videat, qua nusquam sunt. absurdas quoque quaestiones proposuerunt, quumque de istis acriter in Viramque partem dilputarint, saepius non solum ieiuna; sed &impia, quae maiestati scripturarum diuinarum aduersa sunt, sua sibi secerunt, id quod A D A- Mus TRIBBECHO v I vs in hac quaestione: s mus aut aliud quodcumque brutum hostiam consecratam arrodat vel comedat, quid de corpore Chrisi fat y copiose demonstrauit.

atqui eadem ratione Veram ac genuinam philosophiam, cuius veritates nobis aditum ad felicitatem patefacere debent,corruperunt,quinetiam proscripserunt, suaque ingenia ac pecto

619쪽

ra impleuerunt nugis, quisquiliis, ineptiis,

quorum disputationes ac certamina de vocibus tantum instituebantur, atque erant λογο- μαχιM, Vt Ostendit SAMUEL UEREN FEL-s Ivs. quodsi autem philosophiam conside- iramus ratione formae, qua ad artem disciplinae adcommodata complectitur genuina princi- , pia & inde deductas consequentias, ille nomen

ac laudem veri' philosophi tueri potest, qui

partim ratione intellectus libertate cogitandi leo, quo decet, iure Vtitur; partim volunta- tem ab affectuum vinculis liberat, ut non so- .lum prospiciat hac ratione intellectui; sed& pstudia & voluptas veritatum, item animus istas Vaduersus impetus praue sentientium defen- udendi fortiter, gignantur. quodsi ita est, sicuti est,scholasticos ne ullam philosophicae laudis partem tenere posse, merito censemus. namque si ipsorum spectamus intesiectum, equem excolere & ad formam sanae rationis, aqua omnis nititur philosophia, redigere debuissent, iste plane corruptus, ac in tetras tene- ibras inscitiae, falsarum opinionum, atque errorum deductus erat, qua conditione rebus iphilosophiae haud consulere poterant. priamum enim nimio studio auctoritatis cum Ari- pstotelis, tum ecclesiae romanae tenebantur,hocin dque morbo laborantes haud apti erant ad veritates propagandas; sed fidem quamdam phi- :Iosophicam,quae omnem veram philosophiam lsrangit atque euellit, introducenant. Aristoteles tum eligebatur perpetuus dictator philosophicus, ac Veluti Papa ecclesiae philosophi-eaes

620쪽

Cae, cuius auctoritate omnia metiri solebant,

adeoque propriam iudicandi facultatem penitus opprimi patiebantur. quin etiam ista aetate honae litterae sepultae iacebant ac tanta linguae graecae inscitia erat, ut Aristotelem graecum haud intelligerent; sed ut versionem sacri codicis latinam habebant pro norma; sic Aristoteles quoque latinus, a graeCO multum distrepans erat, quem veluti oraculum philosophicum sequebantur. erant autem scholastici homines sacri & maximam partem monachi , quos tanta superstitio, tanta caeca erga

pontificem romanum Pietas occuPauerat, Vt

quidquid postularet commodum atque ambitio Papae, pro persectillima haberent veritate,scque & haec auctoritas omnem cogitandi libertatem tolleret. deinde discrimen inter lumen gratiae ac naturae haud obseruarunt, ac scripturas sacras cum philosophia perturbarunt, quod iterum duplici ratione fiebat, partim obiective; partim formaliter, ut his meta- physicoruin vocibus utamur. obiective dum egerunt in philosophia de eiusmodi rebus, quas tantum sacer codex sibi vindicat, nec ullus homo naturalibus intellectus viribus cognoscere potest, quales sunt mysteria fidei christianae, etiam momenta philosophica indisciplinas theologiae intulerunt. formaliter vero philosophiam cum theologia confundebant, quum istam theologiae ancillam esse existimauerint adeoque in doctrinas theologiae haud in quisuerint ac placita ecclesiae, abiecto lumine rationis, promiscue vera habuerint, id quod plane absurdum est. nam si theologiam

consideramus veluti disciplinam in formam

artis

SEARCH

MENU NAVIGATION