Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

691 DE PROGRESs V AC FATIS LOGICAE.

ti possit,ut talis historia ad summum persectionis perducatur. eg. XXIII. Uerum enim vero heic adhuc eo inmemorare debemus ANDREAM R U D I-G Ε R v M , Cuius merita in logicae artem omnino sunt amplissima, siue aliorum errores, quos solide confutauit; sive accessiones, quibus disciplinam hanc auxit, respiciamUs. anno MDCCIV. edidit disputationem philosophicam de eo, quod omnes ideae oriantur a siensisne, qua Cartesianorum nugas de ideis innatis erudite demonstrauit; eodem anno aliam dis. sertationem de nouis ratiocinandi adminiculis protulit; anno MCCVII philosephiam Adin theticam in publicam emisit lucem, qua iam multorum logicorum vitia non solum observavit; sed etiam emendauit, cuiusmodi sunt, quod ipsorum praecepta sint nimis generalia; quod examen veri aliquo modo tradiderint; inuentionem autem veritatis haud attigerint; quod genuinam probabilitatis indolem haud proposuerint; quod de ratiocinio, quomodo deberet examinari, nihil dixerint, nec de multis ratiocinandi modis quidquam obseruauerint. anno M D C CIX. prodiit ipsius libet elegantissimus nec satis laudandus de sensu v xij false, quo haec omnia copiosius & clarius explanavit, etiam discrimen inter ratiocinationem mathematicam & philosophicam tradidit, nec non praecepta definiendi, ac de ratiocinio grammatico disseruit. de quo discrimine inter ratiocinationem philosophicam&mathematicam posthac in phasica diuina, quae prodiit MDCCXVI, multo verbosius egit.

quum anno MDCCXI. philosephis Anthetica

iterum s

722쪽

DE PROGRESSU AC PATII L GICAE. 693

iterum prodiret, adiecit ratiocinium a minori ad maius s a maiori ad minus; & tertiae editioni anno M DCCXVII. philosophiae huius

accessierunt necessaria duo ratiocinandi genera , ratiocinatione caussalis de practica. qui ingenio valet philosophico, RUDIGERI monimenta logica diligenter legit, nec studio Prauorum assectuum corrupti erga se ipsum amoris, inuidiae atque odii tenetur, ille non potest non merita ipsius in logicam magnifacere ac laudare. sed quam multi sunt, qui de eo sentiunt sinistre, quamuis aut scripta eius haud legerint, aut lecta minus intellexerint; aut cognita eorum praestantia ac dignitate, prauis tamen assectibus abrepti, istam publice profiteri recusent. persuadent enim sibi, se esse statores ac praesidia artis logicae, cui creditae existimationi magnum imminere periculum putant, quando Ru DIGERUM laudare, commendare instituerent. sed tamen philosophum haud decet, corruptae mentis libidini prauisque propensionibus indulgere. melius est, ignorantiam suam profiteri, & aliorum Ope peruenire ad Veritatum cognitionem, quam per inuidiam eorum Praecepta necessaria atque utilia negligere, sicque inscitiam atque erroreS tueri.

9. X XIIII. Antequam parti huic ultimam

imponamus manum, breuiter mentionem fa-Cere BENEDICTI sPINO ZAE, non ab re

erit. prodierunt enim ipsius opera posthuma Amstelaedam. Μ DCLXXVII. quibus extat quoque tractatus de emendatione intePectus, qui breuis nec per impedimenta auctoris ad persectionem venit, siquidem haec admonitio

723쪽

ad lectorem praemisia est: trat Iatus, quem de intesiectus emendatione imperfectum hic tibi damus, benevole lector, iam multos ante annos ab auctore fuit conscriptus: iu animo semper habuit eum perficere: at aliis negotiis praepe.ditus s tandem morte abreptus, ad optatum ILnem perducere non potuit. hactenus bene. at Vero ea, quae subsequuntur: quum vero multa praeriura atque utilia contineat, qua veritatis sincero indagatori non parum e re futura esse, baud quaquam dubitamus, te iis priuare noluimus; cautionem quamdam postulant, siquidem multa huic libro insunt, quae a Vero sensu & assectu pictatis sunt aliena. ipsius sectator ABRAHAM vs IOANNES CVFFE-LERus edidit specimen artis ratiocinandi naturalis s artificialis ad pantosophiae praecepta manu cens, Hamburgi, viti talus prae se feri,MDCLXXXIV. g. cuius libri caput i) agit denomine; s) de propositione , 3) de syllogis-m o; 4) erroribus qui circa praecedentia Committi possunt & s, de methodo recte ratiocinandi. aperte satis significauit, quod sp IN OZAE impias sententias sit amplexus, dum statuit, mundum in ipsa essentia diuina contineri. ac quamuis inter deum & mundum hoc discrimen constituat, quod ad essentiam mundi non pertineat existentia necessaria, quae tamen ad dei essentiam requiratur, reuera tamen hoc discrimen nullum est. adhaec vehementer laudat sp IN OZAM, veluti philosophum longe prestantissimum, ut pluribus demonstrat Io. FRANCIscvs BYDDEvs. haec

igitur

724쪽

igitur sussiciant pro proposita dissertationis

forma, qua nostrum tantum est institutum, a ctores recensere, quibus opera logica debemus, & magis res ipsas, quam librorum fata litteraria respicere, quae omnino Vberius ac

Copiosius potuissent illustrari, si id proposito

nostro fuisset consentaneum. scriptores, qui argumenta logica specialia seorsim sunt per1e- Cuti, Commemorabimus capite, quod iam iub-

sequetur, qui sunt multi generis.

PROGRESSU AC FATIS

I ORIGINE, PROGRESSU ET

FATIS DOCTRINARUM LOGICAE SPECI A TIM.

Dicendorum summa f. I. traditur soria doctriame de natura diuisione Agicae 9 II. III. IIII. de intesiectumo no g. V XII. de principiis o criteriis veritatis cognostendae β. XIlI. XIIII iae ideis 6. X V - - X X. de definitione g. XXI. de diuisiona g.XXII. de xariis ratiocinandi m dis *. XXIIΙ--XXVIIII. de demon sirationes. XXX. XXXI. XXXII. G probabilitate S. XXXIII XXXVII. de praeiudicatis opinionibus f. XXXVIII. XXXIX. de dubitatione LXL. XLI. XLII. de arte disputandi XLIII -

ti .

725쪽

ΡErlustrauimus igitur illorum studia, qui

operam suam in arte logica tradenda,emendanda & in meliori statu collocanda posuerunt, quorum notitia si & plenissime a nobis esset exposita, historiae tamen disciplinae huius haud omnes expleret partes. etenim non sussicit, scire auctores, aut copiosam scriptOTum recensionem instituere, Ii quis historiam disciplinarum accuratius cognoscendi flagrat cupiditate; sed doctrinarum quoque fata eX-

planare , e re est, atque aperire modos, quibus quisque momenta artis eXpossierit. at

qui heic tria necessaria stat, ut expendamus, quis admouerit animum disciplinae cuidam litterariae promouendae ; quid suo studio accura praestiterit ac quam tractandi rationem sit secutus, quae auctoribus huiusmodi histo-

Tiarum ante oculos proposita esse debenti j suapropter cultoribus harum litterarum non ingratum fore, putamus, s elaboramus, ut hoc modo historiam hanc persequamur a curatius, ac per meliorem ordinis rationem parte prima exposita, ad secundam nos condi Vertamus, atque doctrinarum fata ex historiarum monimentis illustremus. nobis au- rem est propositum atque animi sententia,

nobiliora momenta attingere, ae tantum ad

umbrare, scque aliis viam parare, qua opus hoc persectius emcere ac quae desunt, redintegrare Possunt, quoniam per Varias caussas studio tenemur breuitatis. g. ΙΙ. Logica, cuius satae iam eXponamus breuiter, duplici ratione potest considerari rpartim sua indole, qua est disciplina artis ;po tim

726쪽

DE PROGREssu AC FATII LOGICAE. 697tim ratione materiarum, de quibus tractat. ratione indolis, qua est disciplina artis, duo momenta ex historiarum rebus possunt illustrari, quorum est: quid sit logica λ alterum Vero respicit ordinem tractandi ac complectitur diuisionem illius. dispiciamus igitur de priore momento: quid sit logica 3 quo cum nomen& alias illius adpellationes; tum ipsam rem debemus considerare. quod ad nomen logicae adtinet, id dicitur ἀπο τῆ λογου, quae Vox significat & rationem & sermonem, hinc disputarunt, quaenam significatio heic sit admittenda. num ars haec dicatur logica a ratione; an a sert mone Z plerique tuentur priorem significationem; qui autem posteriori fauent, iterum inter se discrepant, num intelligendus sit sermo internus, an externus ξ quamuis illi, qui notari putant sermonem internum, a prioribus non multum disserant, si quidem sermone

interno significant cogitationes, siue operationes atque actiones intellectus. quis primus ustirpauerit vocem logica y kl non apertum est. ARIsTOTELEs nomine hoc haud usis;

ideoque teste BOETHIO Veteres peripatetici hanc adpellationem introduxerunt, Vt obser-

men & alia sunt, quibus cum Veteres, tum recentiores philosophi artem hanc adpellarunt. vetustiori aetate dicebatur dialectica, canonica, eritica. vox dialecticae a veteribus pretecipue triplici fgnificatione adhibita est: primum sententia ampliore pro ipsa sapientia ac cognitione rerum diuinarum a PLATONE; deinde

3 de rusura er costis cap. I. I. a.

727쪽

pro integra logicae disciplina a Stoicis, & tandem pro ea logicae parte, quae agit de argumentis probabilibus, ab An Is TOTELE & Periis 'pateticis, qui dialecticam opponunt analyticae siue doctrinae de demonstratione, vide CHR

ea dicta est ab EpICVRo, teste DIOGENE . LAERTIO, ' Moniam tradebat canones, iis- ipque praecepta de cognoscenda veritate exhia lihebat. PETRVs GASsENDVs dicit: nou ide sutat, qui hanc artem canonicam vocent; quod rst quas canon Aue regula ad bene cogitandum si tituta. quia enim potest mens facile inter icogitandum errare, stu a vero diciscere, ideo terrores suos agnoscens praecauereque i os vo- sIens, quemadmodum regulam faber, sc ipsia mi iartem hanc parat, qua opusseum, hoc est pro- rprias operationes dirigat easque errore immunes reddens, ipsam veritatem fuscopuin, ad quem collineat, assequaturi tandem adpellata aest κριτικὴ propter munus, quod in cognitione. yeritatis vis iudicandi praestare debet, cuius adpellationis exempla inuenimus apud ATAE- it NAEvΜ & LUCIANUM, Vt vos s Ius si ob- seruat. recentiori tempore disciplinae haee philosophiae praeter logicae nomen adhuc aliis notata est adpellationibus, quae modo utilitatem, quam reliquis litterarum scientiis adfert; modo res, de quibus disserit, ac finem ob quem ipsius cultura luscipienda est, respiciunt. nonnulli enim logicam considerarunt commercii

x INic. pari. I. eat . a. 2 cit. sic, cap. XII. F. I. 1. 3.

caussa,

728쪽

caussa, quod cum aliis eruditionis partibus habet, in quarum emolumenta instru menti sungitur munere, ideoque istam adpellarunt phi- ιν hiam inspumentalem, id quod fecit I o.

FRANCISCVs B UD DE Vs, Vbi adnotare decet, quod logica ARISTOTELIS VOMtur non

solum οργανον, sed quoque οπανον ὀργάνων , in frumentum instrumentorum, quam in1criptio- nem alii ipsi AR Is TOTELI; alii vero eius in- a terpretibus vindicant, saltim ista ex Arithotelicae doctrinae fontibus hausta videtur multo

patetici censerent, instrumentum esse logicam ; partem philosophiae illam absoluere negabant, cuius rei alia sententia placebat Stoicis, qui artem hanc veluti philoli, phiae partem aestimabant. ex recentioris aeui auctoribus est adlauc BACO de VERULAM Io, qui scripsit nouum organum ad Peripateticorum exemplum, quo logicae praecepta exhibet. alii quum meditarentur, quo modo opera sua logica inscriberetit, fundamenti loco posuerunt cum obiectum, tum finem logicae. sic ad- Pellata est

PHILOSOPHIA RATIONALIs, quae aptam reddere debet rationem humanam ad cognoscendam capiendamque Veritatem, ad quod genus reserri debent I O. F R I D EMANNI SCHNEIDERI fundamenta philo phiae rationalis ad recentiorum philosophorum mentem proposita; EPH R. A I M I

729쪽

GEa MARDI delineatio philosophiae rationa- Iis; Io. IACOBI SYRBII institutionesphia Iosephiae rationalis. ARS COGITANDI, sic adpellata ab auctore haud nominato, cuius ars cogitandi peperit sibi malium existimationis; item a GDTT-L I E B G E R H. T I T i O, cui quoque logicam debemus, quae inscripta est ars cogitandi, quoniam logica viam monstrare debet, qua quis cogitationes suas ita dirigere ac λrmare possit, Vt percipiat Verum ac falsum.

G I V s, quoniam princeps logicae munus esse debet, ut intellectum humanum a vitiorum sordibus purget ac morbis ipsius medeatur, antequam fiat idoneus ad veritatum cognitionem a

CYNOSURA MENTIs, quam inscriptionem 1Ο. BΛYERus logicae suae Constituit. SENs Vs VERI & FALs I, quam adpellationem prae se habet logica ANDREAE RUDIGERI ita nominata, quoniam logicae finis propositus est, ut cultores veritatis Q rmet

aptosque ad sensum veri & falsi reddat.

A VLIC ΑΜ, quae inscriptio placuit cΗRISTIANO THOMAs Io in primis propter

tractandi modum,quapropter ipse praefatione dicit: inscripsi vero hunc librum meum introductionem ad philosophiam aulicam, quis non tam ipsa praecepta ratiocinandi continuo nexu trado; quae admodum pauca futura esseut, s vix plura, quam quae Epicurus in

730쪽

DE PROGREssu AC FATIS LOGICAE. 7or

in sua canonica iam obseruauit quam ipsos errores qua Cartemnorum, qua Peripateticorum ostendo. adeoque volui simul falsitatem doctrina communisperspicue deducere sita introductionem hanc meam primario in Im docentium dirigere, ut cognoscunt, me non sine grauibus rationibus a Mesrina consueta recessisse, neque adeo ex sudio inno- viandi hanc operam suscepisse. discentium

enim s maxime aulicorum tanti non iste es, scire errores aliorum,si modo ipse in vera Zoctrina recte informentur, undepoterit facile quispraecepta pauca a controuersiis separare sparuo temporis spatio prudentiam ratiocinandi , in qua alias multiplici modo δε- dare cogitur iuuentus, auditoribus suis inculcare. de aliis inscribendi modis taceamus. g. III. Dispiciamus de re ipsa atque breui ter exponamus, quo modo logica definita fuerit a philosophis. ARIsTOTELEs nullam dedit definitionem, cuius rei caussa controuersa quoque erat inter Peripateticos & PETRvMR A M v Μ ; quum multum diuque disputarent, num& qua ratione possit definiri logica 8 ceterum quamuis Aristotelis sectatores assererent, logicam esse artem, veritatem & opinio nem inueniendi; multas tamen contentiones

de definitionis huius partibus, inprimis de genere secerunt, siquidem praecipue scholamci

vehementer acriterque disputarent, num lo- sica sit ars, an facultas, an scientia, an habitus1nstrumentalis p vide CHRISTOPHORvM

SEARCH

MENU NAVIGATION