Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

de vero posuit duo cogitationum genera,quarum aliae lint actiones animae, id est cupiditates voluntatis; aliae vero passiones, Per quas ipsi in intelligit intellectum : quin etiam persuasit sibi, omnes actiones animae nostrae esse voluntatis, siquidem dicit: cupere, auersari, o mare, negare, dubitare sint diuersimodi volendi. cuius confusionis summa in eo sita est, quod cogitationem perturbauerit cum sensione & motibus voluntatis, siquidem ita 3

scribit : sed quid igittir sum y res cogitam quid es hoc y nempe dubitans, inredigens, a

firmans , volens, nolens, imaginans quoque scientiens, quae verba magnam produnt cons sonem. etenim si vox cogitare apud Carte- sum notat & passionem & actionem,est nomen duplicis significationis, quod Cartesius, quum naturam mentis absolui cogitatione existimat, minus potuit adhibere, nisi ipsum essentiam animae aequivocam statuisse dicere velimus, id quod ellet absimium. sic igitur cogitatio significat aut actionem, ex quo sequitur sensionem, quae passio est, haud 1 peciem este cogitationis; aut passonem, hinc etiam ex Cartesisententia cupiditas voluntatis minus referri potest ad cogitationem, siquidem existimat, actionem animae tantum pertinere ad voluntatem. quid multa Θ quisque vi sensionis atque experientiae certior reddi potest de Cartesii errore, quod intellectus semper patiatur;

voluntas Vero agat, nosque non intellectu; sed voluntate iudicemus de rebus. atqui constat ex superioribus, quod Cartesius iudicium

742쪽

DE PROGRESSU AC FATIS LOGICAE. 7I3

retulerit ad voluntatem, quod etiam ipsius sectatores fatentur disterte. ID. CLAVBER-G1vs dicit: vulo iudicium reserunt ad inteluctum ; sed male; L v D O V I C V S de Ia F o RG Ε: ut bene distinguamus duarum harum primarum principalium potentiarum, in-DPectus s voluntatis, notemusque quousque se extendant fines earum ac limites, attende, quoaequando concipimus rem aliquam, e. g. cogitationem, conceptus, quem de ea habemus, est actus mseri intesiectus, hoc est potentiae, quam habemus percipiendi: verum quando porro ex omniabus il is, quae in ea percipamus, assentimur, cogitationem non esse extensam, asensius Ege, quem damus, es actus nostrae voluntatis, non minus, quam quum indicamus, rem aliquam esse bonam aut malam, nosque propterea in animum inducimus, eam sequi aut fugere : adde ANT NI v M le GRAND, 3 PHILARETVM, 'WITTICHIvM, F aliosque philosophiae Cartesiit aestimatores. quam falsa sit haec sententia, aperte ex iudicii indole, propria sensione atque abiurdis conclusionibus, quae inde sequuntur, patet, Vt non necesse esse Putemus, multam operam in confutanda ista conlumere. id autem nos deducit in admirationem, quod

magistri philosophiae Cartesii logicam morbis

ac vitiis intellectus euellendis consecrent ac fateantur, quidquid arte hac contineri, ad inici lectum, non ad Voluntatem pertinere; attamen de iudicio quoque hac disciplina tra-

743쪽

logicae partes constituit, quarum prima de ideis; secunda de iudicio siue propositioni- ihus; tertia de discursu ac quarta de methodo sagit: & IO. CLAVBERGIVs in logica contra- vcta tres logicae gradus facit, quorum primus 'intellectum ab obscuritate & confusione; se- cicundus iudicium a dubitatione & errore, ac , tertius memoriam ab obliuione liberet. g. VI. Non possumus, quin mentionem fa- κciamus Io. CLERICI, qui putat, septem di praecipuas mentis facultates esse, intesiectum, iii voluntatem ; sentiendi facultatem ; liberta- Atem, phantasiam, memoriam, habitum, ac per sintellectum intelligit eam mentis facultatem, qua res prorsus incorporeas intePigat; ac Vo- pluntati iudicia quoque adtribuit, aliaque a communi opinione aliena tradit. at vero lain i rissimus vir plures species praeter necessitatem constituit,ac quum intellectum opponat phantasiae ac memoriae, voce hac aliena utitur signi- tficatione, siquidem alias phantasia & memoria habentur species facultatum intellectus. nec svidemus, cur habitum inter mentis facultates, veluti peculiare earum genus reserat, quum ille eiusmodi facultatum statum significat, quo ii per culturam eXercitationemque aptiores adessiciendum aliquid facilius sunt redditi, adeo ut nullus habitus esse possit sine facultate natU- trali. adhaec libertatem quoque Ut peculiarem 'facultatem considerat, quod & IO. LOCKIVS fecit, & inde deduxit conclusionem, istam non iposse vindicari voluntati, quae& ipsa sit facul

744쪽

DE PROGRESSU AC FATIS LOGICAE. 7Istas, nisi dicere velis, facultatis dari facultatem, quod risu sit dignum. sed venerandus I o.

seruat: at idAbi sumit LO CLIVS, non temere si concedendum a quibusvis, libertatem' e se facultatem seu potentiam disinctam a voluntate. es enim proprietas quadam voluntatis, In eius operationibus conspicienda. nec silentio dimittere possumus sententiam PETRI po IRETI 3 de mente humana eiusque facultatibus , quippe quas in diuinas & inferiores diuidit. Humarum numerat modo tres, demderimn infinitum, intelligentiam, quam & adpellat intesiectum pagmum, & adquiescentiam; modo quatuor & addit tibertatem; modo septem hoc ordine : desiderium tenebrosem; agitationem inquietam ; sensum vividum ac discruciantem; impetum cum ardore; intestia gentiam, adquiescentiam; su sentiam annmae perfectam, quibus facultatibus fundamenti loco ponit fundum animae, de quo dicit: 'hic quidem es ilis animae fundus tantopere

nonnustis celebratus, quem nulla creatura, nec vero ipsamet creata mens, non modo replere,

sed nec 3uidem mouere atit attingere possit: Deus ictis vacuus,tbronus Deo aeterno sacer,eiuέ-que solius aeternas impressiones fuscipere aptus. facultatum vero inferiorum tres statuit species, rationem, imaginatricem, ac facultates sensibiles, cuiusmodi doctrinam relinquimus PoIRETO, nec forsan sine rationibus existimamus, quod neque ingenium Potreti germanam

philois

sDiuiti ab co le

745쪽

philosophiam; neque germana philosophia

Poireti ingenium capiat. vulgaris philosophorum opinio est, quod intellectus humanus praeditus sit triplici virtute, memoriae, ingenii ac iudicii, quarum diuersitatem eXperientia, fidelis solidaque multarum rerum magistra confirmat. Obseruamus enim, esse homines, qui grauiori pollent iudicio; in rebus autem memoriae aut ingenii nihil praestare possunt praeclari; quum contra alii aut memoria aut ingenio, aut Vtroque valent multum; sed in eiusmodi negotiis, quae iudicii vim postulant, prosperiori clestituuntur successu. anno MDCCXVII. prodiit tractatus metaphi,

posicus de rationis natura, iscremento, maturitate, decremento aliisque affectionibus auctore FRID CRICO MUZELIO, quo multa momenta continentur, quae doctrinas logicas pos sunt illustrare; num autem auctor argument

huic satisfecerit, nec ne ξ id aliis iudicandum relinquimus. g. VII. Nec desuerunt, qui sngulas intellectus facultates speciatim explicare, atque in istas inquirere instituerunt, ad quam Operam nonnulli memoriae caussa praecipuo sunt adgressi. memoria diuiditur in naturalem &artificialem. quae quum interdum sit infirmior, Cogitare Coeperunt de variis mediis modo m dicis ac phyiicis; modo arte quadam paratis, quibus illam excitari ac firmari posse, sibi persuaserunt. atqui sunt, qui huiusmodi mediorum Varia recensent media, qualia sint logica, rhetorica, ethica, politica, & mnemonica speciali ratione sic dicta, quam in rem multi conscripti sunt libri, quos commemorant DANIEL

746쪽

menti huius auctor est ΜARIvs D' As SIGNY, qui gente angius opus breuius de arte memoriae composuit, quod etiam in teutonicum sermonem nostrum translatum atque obseruationibus fuit illustratum. alii de imaginationis indole ac viribus explicandis eXtiterunt solliciti, quae a plerisque quoque graeca Voce adpellatur phantasia, quamui S. accuratius ac verius imaginatio i Psam facultatem; phanta- is ipsius enectum significat, de qua mentis vinon una eademque philosophis fuit opinio. PLATO duas facultatis huius posuit species, quarum altera sit ἐι--, , quae veras efficiat similitudines; altera Vero ψαύα c=i, quae in fictiqnibus versetur. sTOICI quum dissererent de rebus, quae sint in anima, illas duplici ratione considerarunt, ac quidem uno modo quum sint impressiones quaedam in principe parte,hoc est ipsa mente atque intellectu factae, quas dixerunt φαντασιας, ac Per phantasmata intellexerunt vasa, Cuiusmocli sint ea, quae in somnis aut per animi furores adpareant. qua ratione fiat phantasiae impressio, hac de rediscrepant sententiis; omnes autem facile inter se consentiunt, dari quamdam praecipuam phantasiam, quam καΤαλ Πικήν, comprehensionem dicunt, quaeue sit Vna & Veritatis regular

putant, phantasiam esse sensum internum, qui

species

747쪽

7i8 DE PROGRESSU AC FATIS LOGICAT.Deetes siue ideas a sensu communi oblatas vis

etiam a se diutius retineat ac diligentius examinet. CARTESIANI quum animam diuiderent in puram atque impuram, factum inde est, ut animae impurae tres facultates, imagina- ltio, appetitus sensitiuus & memoria sensisalis a l

nem intelligunt facultatem mentis, imagines per sensus externos ope spirituum animalium1mpressas percipiendi, Considerandi, separandi, componendi, dirigendi, aliaque ratione ς

circa eas versandi: conser AvCTOREM artis cogitandi, Io. CLERICUM, Io. FRAN-CIscvM BUD DEUM. 3 Ceterum quum C A R- TEs II sectatores actionem soli tribuunt voluntati, mirum non est, quod MALEBRAN- cuius ' adfirmauerit, imaginationem dependere a Voluntate. ANDREAS RUDI

GER existimat, quod ad memoriam pertineat imaginatio, quae nihil sit aliud, quam receptio idearum ex visu enatarum; non confundenda cum phantasia, quippe quae ingenii sit operatio: nec cum imaginatione magica, iquae sit imaginatio memoriae cum firma per- 1uasione de 1uccessu intentionis. atqui eXperientia satis confirmat, esse quamdam occul- tam abditamque imaginationis vim, quain vehementem multi non solum in anima; sed corpore quoque perceperunt, qua de re eg

748쪽

quae doctrina de occulta vi imaginationis haud spectat ad logicam, quibus de cauilis non eit, quod argumentum illustremus copiose. VIII. Quibus viribus quamuiS Cuiusque intellectus sit praeditus; non Vna tamen eademque virtus illarum apud omnes deprehenditur, ita Vt modo memoria ingenio; modo ingenium iudicio; modo iudicium ingenio , aut memoria suo vigore sint superiora.

atque inde gignitur diuersa indoles ingenio

rum, quam & temperamentum intesiectus dicere ac tria illius genera, temperamentum corporis, intesiectus ac voluntatis ponere possumus. fuerunt quoque, qui operam suam in exponendis ingeniorum diuersis speciebus consumserunt cum generatim, quo spectant A Ν-

tim ratione habita culturae litterarum, ut ostenderent, quaenam ad istam sint idonea,

quaenam minus apta, cuiusmodi sunt IANusHUARTUS, ED MUNDUS RICHER Ius 3

749쪽

DEvs. 3 nobilissimum est argumen um ac dignum, quod Vberius ac pro rei dignitate exis planetur, quum ex cognitione huiusmodi indolis magna pars prudentiae adeoque felicitatis pendeat. diuersitas autem ingeniorum duplici modo debet considerari: primum generatim,Vt observemuS, quot illorum sint spe- Cies, ac quaenam naturalis bonitas sit aestimanda, quam non eX Vigore facultatum; iud voluntate ac sine diuino debemus metiri. ete- nim Deus ideo beneficium rationis in nos contulit, ut illius ope veritates cognoscere harumque luce viam ad felicitatem inuenire post mus: quapropter iudicii virtus inter alias sum ma eminet dignitate, cui memoria, etiam ini robabilitate ingenium inseruire, atque auxi-ium ferre debent. ex quibus colligimus merito, illum naturali eaque vera bonitate esse praeditum, qui ad iudicandas res aptum se elle deprehendit, quum contra nimius vigor facultatum memoriae & ingenii, quando iudicium debilius est, partim confusionem; partim vero sultitiam gignat. deinde vero hanc ingeniorum diuersitatem speciatim per culturam litterarum, quae quum diuersi sint generis, varia quoque postulant ingenia,si felicior euenire debeat successus, exponendam esse censemus, cuius rei caussa praecipue scholarum magistri ossicium suum deberent obire, ut ingenia

Candidatorum mu1arum explorarent studiose. nobis obiicere quis postet, argumentum hoc

750쪽

de ingeniorum indole nullum habere commercium cum disciplina logica, nosque ideo attingere aliena a pro posta dissertatione. sed quid respondeamus, iam habemUS. nam quamuis logicae doctores hac de re nihil sere adhuc disputauerint; meliorem ac praestantiorem tamen hac accessione effecissent doctrinam, si saltim demonstrassent, quod ingenium ad philosophiae culturam sit aptum, quaeue genuina ac salubris cogitandi libertas. multi

sane auctores logicarum eam tractandi rationem obs eruarunt, ut etiam de eruditione generatim diseruerint, qua Occasione commode argumentum hoc attingere atque eX-

planare potui sient. s quis autem materiam de eruditione eiusque cultura a logicae discis, lina separare atque opera singulari cum de ioc argumento, tum de diuersitate ingeniorum disputare, consultius esse putaret, ei quidem repugnare nolumus: quin etiam fatemur, doctrinam de ingeniorum generibus varia ratione posse considerari, modo per cultum scientiarum; modo per prudentiam vivendi, si modo logicae doctor exponat, quodnam ingenium aptum sit ad philosophiae culturam.

g. VIIII. Illustrauimus igitur doctrinam de

natura intellectus humani. nunc Videamus,

quomodo ille a philosophis fuerit diuisus, quod

est alterum momentum heic obseruandum. scilicet triplex illius diuisio in multorum doctorum scholas recepta est. prima est, qua dividitur in intellectum activum s passisum, quae s mitiori ac sana sententia eXplicatur, ita ut activus respiciat cogitationem ; passivus vero sensionem, haud reiicienda est, siquidem Za . intel-

SEARCH

MENU NAVIGATION