Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

801쪽

οικειως επαφερων, oratio ex veris quibusdam fiamne sibi verum proprie colyigens atque in erens, cuius duas species admisit. altera fuit κατ ἐναντιωσιν, quae sit ex contrario, quum interroganti in omni responsione inseratur contrarium, eXempli gratia: pater meus aut alius

est, quam pater tuus, aut idem. si igitur alius est pater meus, quam pater tuus, quum sit alius patris, non erit pater. si idem est, qui pater meus, idem exisens qui pater meus, meus erit pater. quae inductionis species non ad veros argumentandi modos; sed ad sophismata pertinet, quare ista usus est PLATo, quum rixae fuerit locus. altera species erat ia Γῆς ἀκολου-9είας, ex consequenti, quae iterum duplex fuit, altera quidem id, quod in parte quaeritur, per id, quod est in parte, demonstrat: altera, quod uniuersaliter per id, quod in parte est, probat,

Vt habet DIOGENEs LAERTIVS, y qui autem obseruat, prius genus rectius pertinere ad scholas rhetorum. ALCIN Vs autem tradit inductionem vel a simili ad simile, vel a singulis transire ad uniuersa, qui etiam putat,Platonem syllogisinos fecisse iuxta tres figuras ab

Aristotele expositas: conser PETRUM G As-sE N D v M 3 & IO. FRIDEΜANNvMsCHNEIDERvM, ' qui etiam in auctorem huius argumentationis inquirit. atqui hoc genus ratiocinationum etiam AR Is ΤOTELES

explanavit, & nouam adhuc speciem addidit, qua conclusio sit ab uno singulari ad uniuersum; ut adeo tres species inductionis sine

802쪽

Celebratae: prima concluso instituitur a simili ad simile; semula a partibus singulis ad totum ti a singularibus collectis ad uniuersale ; &tertia ex una singulari specie ad uniuersalo. ex quibus diuersis speciebus priecipue usu logicorum celebris est secunda; ita Vero a plerisque tradita, Vt omnino emendatione & maiori cura egeat. primum enim discrimen inter inductionem mathematicam, quae Procedit a singulis partibus ad totum; & philosophicam, qua ex speciebus colligitur conclusio de genere, haud obseritant: deinde nonnulli diuidunt inductionem in perfectam & imperfectam, qua posteriore haud omnes partes ocspecies enumerarentur, quod sine caussa fieri solet. nam inductio impersecta, si etiam fommula : non datur exemplum contrarium, addatur, non emcere potest conclusionem certam;

sed tantum probabilem. tandem quidam inductionem ad certum syllogismorum ordinem

reducere elaborarunt, Vide s TEPHANUM cu AvvINvM; I id quod partim per terminorum multitudinem; partim per Vulgares

syllogismorum regulas fieri non potest. g. XXIIII. Quod ad Allis TOTELEM adtinet, constat, quo in honore ipsi fuisse syllogismum & qua cura industriaque hanc doctrinam eum exposuisse, siquidem princeps

erat propositum, ut artem syllogismorum demonstraret, id quod pleniori opere PE TRVsGAss ENPus y exposuit. quae hanc in rem dederit praecepta, non est, quod heic recenseamus, quum ista longiori S frequentiori philo-

803쪽

sophorum usu sint celebrata adeoque satis Cognita. quapropter id tantum Obseruamus: num gloria artis huius inuentae Aristoteli vindicanda sit, nec nep FRANCISCVS PATRI-Ci us y loca Platonis collegit, eX quibus pateat, philosophum hunc eadem ratione, qua

Aristoteles vocem Digogismi usurpaverit, adhibuisse nomen hoc, & adhuc dixit: Bbogismos, inductiones, exemplum, apud auriquiores habemus usu s adpellatione; sic etiam ALCINous syllogismorum formas & figuras ex Ρlatone commemorat, Vt paullo ante a nobis fuit adnotatum. verum de hoc momento nulla est controuersia: num Ρlato fecerit syllogismos p siquidem & alii homines,

quamuis arte dialectica haud exculti sint, tales argumentationes struere postunt; sed ea est Princeps caussa, de qua disputare debemusrnum quis ante Aristotelem manum indu striamque negotio huic admouerit, Vt artem ac praecepta de syllogismis eosque struendi ratione adferret, cuiusmodi nostro iudicio nullus produci potest. quamuis studia ipsius,qua: in hanc logicae partem contulit, non sunt mediocria, praesertim si conditionem disciplinae huius illa tempestate reuocamus in mentem; non omnia tamen effecit perfecta, ac prout inueniendi veritatem modos haud demonstrauit; ita syllogismum quoque ad eXamen tantum veri & falli adcommodauit, etiam multa ratiocinationum genera eaque maxime utilia transmisit silentio. post excessum Aristotelis T ME OPHRAsaeus S EVDEMVsad-

I Discussi. Peripatetici tom. II. tib. I. pag. 38 n

804쪽

diderunt doctrinam defigogismis opotheticis.

ut ex BOETHIO Probat GER H. IG. VOS SIVS. s ToICi multum ingenia sua in variis argumentorum generibus eXercuerunt, quorum

λι- a syllogismo Aristotelis tribus modis differt: primum enim syllogi simus Aristotelis saltem duas praemissas propositiones postulat; ad λόγον vero Unica sussicere potest, v. g. visis E. respirab: deinde in syllogismis aliud quid conceditur in conclusione, quam in praemissis erat; sed in λογω conclusio eadem esse potest cum praemissarum Vel Vtraque Vel una. priussi fiat, λογοι dicuntur διαψο μενοι, V. g.

s dies est, dies es

atqui dies est E. dies est. secundi generis syllogismi αλαφορως περανομτες dicuntur, V. g. vel dies es, vel nox essed dies non es. E. dies non es. tandem in syllogismis concluso necessiario sequitur conditionem praemissarum ; Stoici

vero tria genera λογων habebant, quibus consequentia ex indole praemissarum haud pendebat. duo autem erant genera argumentorum , concludentia di non concludentia. concludentia ratione habita materia sunt vel vera, quae ex 1umtionibus veris veram illationem

instituunt; velfusa, in quibus res se se habet

contraria ratione; Verorum autem argumeis

torum alia sunt demonstrativa ; alia minus; ratione autem habita forma, concludunt vel

805쪽

66 DE PROGRESSU AC FATIS LOGICAE,

Bbogifice, vel minus: nomine syllogisinoatum comprehendunt tantum Ostot,eticos, qui vel connexi sunt, Vel disiuncti, Vel coniuncti,& disponuntur iuxta modos, quorum duo sunt genera. primum simplicium est & voeatur proprie τμπος; qui sit genus figurae argumenisti ; alterum genus est compotitorum modorum, quales λογοτροποι Vocantur, quod ex amgumento pariter modoque componantur. argumenta, quae syllogistice non concludunt, sunt illa, quae via syllogismorum conclusionem non eliciunt: V. g.

diem esse s noctem falsum est: sed dies es

L non nox est. denique argumenta non concludentia sunt,qui--s oppositum conclusionis repugnat nexu sumtionum, quorum quatuor sunt genera,

quum sint talia vel per diremtionem; vel per redundantiam, vel eo quod sint in figura in- Commoda , vel per desectum, quod pluribus persecutus est THOMAS STAN LE IV s. εEp1 Cunus doctrinam de syllogismo haud dignam cultura censebat, rem exigui momenti esse sibi persuadens, siue quis dicat, omnis homo est animal ratione praeditum, Plato est homo, ergo animal ratione praeditum; sue: Plato est homo, ergo animal ratione praeditum; me: Plato est animal ratione praeditum, quoniam homo est; siue omnis homo est animal ratione praeditum, igitur & Plato; sue quia Plato est homo, igitur est animal ratione praeditum , vide CHRISTIANUM THOMA

g. XXV.

806쪽

ripateticorum omnis logica arte componendi syllogismum absbluebatur, de qua multum disputarunt; re autem ipse nihil ad incrementa disciplinae huius contulerunt. etenim generatim obseruare possumus, quod hi doctores syllogismum non radhibuerint, veluti medium inueniendae veritatis; quod de isto more grammaticorum, non ea ratione, quae decet

philosophum, disseruerint; quod de aliis ratiocinandi modis excogitandis non fuerint solliciti, quodue in nugis & inutilibus disputationibus diligenter se 1uaque ingenia exercuerint adeoque doctrinam 1ubtilem, spinosam ac utilitatis expertem tradiderint. quod ad syllogismum simplicem eumque absolutum, uti dicitur, adtinet, acriter disputarunt de definitione, quam dedit Aristoteles, ac Primum quidem de genere ipsius, num λογος significet rationem, an orationem, prout quoque alii generis loco posuerunt argumentationem; alii habitum instrumentalem, instrumentum, dispositionem. differentiam vero huius syllogismi plerumque in scholis significant per principia gnaterialia, formalia, canonica & perfectium, uti adpellantur. ad principia materiatia referuntur termini & propositiones, ubi ratione conclusionis varias quaestiones nullius momentiProposuerunt: num concluso posse dici

propositio ' num sit pars figogismi ' num sit

issim essectus, aut forma' ratione Principiorum formalium instituerunt varia eXercitia grammatica ope figurarum & modorum syllo-τismorum, quum genuinum meditationis huius Aristotelicae finem haud assecuti sint, nec in

807쪽

in illis fundamenta diuersarum argumento rum rationum cognouerint. per principiaeanonica intellexerunt canones & regulas, quas ad bene formandos syllogismos magna copia constituerunt, quorum alia dicuntur prisnaria, quo spectat dictum de omni & dictum isnusio ; alia vero fecundaria. tandem principiis perfectivis comprehendunt doctrinam de reductione atque expositione syllogismorum. syllogismus simplex determinatus diuiditur inmodalem & exponibilem, de quibus multas secerunt disputationes, nec non de syllogismis compositis, & elenchis sophisticis. quae omnia

distincte recensere, non necessarium est, praeci-

ue quum ex libris logicis, quorum incredibi is extat copia, peti possunt & cognosci. etenim non solum hanc doctrinam in scriptis logicis copiose exposuerunt; sed seorsim quo

XXVI. PETRvs RAMus duas diale eticae partes constituit, quarum altera de argumentorum inuentione; altera vero de iudicio disseruit, ac iudiciuin in axiomaticum & dia- noeticum diuisit, & ratione diano elici etiam tractauit de syllogismo, quo quaestio cum argumento, ut posito antecedente, necessario concludatur. syllogismi autem duas partes fecit, antecedens, quod propositione & assumtione Constet, & consequens, quod sit ipsa conelusio. si alterutra antecedentis pars desit, sit enthy-

808쪽

mema; si qua accedat, prosyllogi simus. divisit syllogiimum in simplicein & compositum: simplicem in contractum & explicatum. contractus sit, quando argumentum quasi in exemplum asiliniatur, v. g. quaedam nos δεο- tia es virtus, ut consantia; explicatus vero, quando omnes eius Partes deducantur, v. g. constantia est virtus, quaedam considentia es constantia; ergo quaedam considentia es vir tus. explicati duas species siue figuras facit: alteram, quando argumentum tam in propositione; quam in assumtione sequatur; alteram Vero, quando argumentum antecedat in propositione & in assumtione affirmatum 1equatur. ad priorem refert quatuor modos secundae figura: Aristotelicae; ad posteriorem quatuor primae, etiam nonnullos proprios addit. syl Iogismus compositus diuiditur in comvexum.disiunctum. connexus sit duorum modorum: aUt enim assumat antecedens &Concludat consequens, V. g. s Hi sunt, disia natio es igitur; aut tollat consequens, Ut tollat antecedens, v. s. si nusti rei sapiens agenti tur unquam aliquando etiam opinabitur ruunquam autem opinabitur ; nudi igitur rei a sentietur. disiunctus vero duorum etiam sieanodorum. nam vel unum tollat,ut reliquum concludat, veluti: aut dies est, aut nox es; at dies non es, nox igitur es; vel assumat unum, ut reliquum tollat, Vt: aut dies est, aut nox es ;at dies est,non igitur nox es: confer PETRvM

mendauit, & syllogismum reiecit.

809쪽

7o DE PROGRESSU AC FATIS LOGICAE.

g. XXVII. Recentiores philosophi doctrinam quoque de syllogismo attigerunt,

ruamuis non Vna eademque ratione, siquiem alii aduersus istam fecerunt censuras; alii vero eam simul ad Veriorem usum transtulerunt aliosque adhuc ratiocinandi modos excogitarunt: de alii denique placita Ρeripatetica retinuerunt, contra adcusationes defenderunt,nouisque auxerunt accessionibus. pr

mum genus est illorum, qui in dignitatem doctrinae Aristotelicae & scliolasticae de syllogismo accuratius inquisiverunt, cum generatim, tum speciatim. generatim obseruarunt, syllogismum haud medium est e veritatis inueniendae; sed ad inuentam veritatem, quae in conclusione sita est, probandam & Certa quadam ratione proponendam facere. Io. LO-cκ Ius dicit: BPogismus magis ad victoriam in diputationibus consequendam, quam ad veritatem inueniendam accommodatus esse

videtur; & paullo post : Bbogismus cognitione posterior o proinde inutilis es; item: Bia

logismus ad summum ars tantum es, pauxilialsa, quam habemus, cognitione cum aIiis dimicandi, sine ulteriori quovis argumento. quod iudicium adprobat ANDREAS RV DIGER, Rsi intelligatur de vulgari doctrina: nec non

bene obseruat, quod, antequam struatur syllogismus, nota sit conclusio adeoque veritas, &

hinc

810쪽

hinc dicit: qtiod vero iam notum es, M sane interueniente forma figogismi nec noue detegendum es, nec noue Hetegitur; & quibusdam interiectis: ergo si quiae conducat Dizoesica forma, disputantibus sane con cet, atque a

versarium impudenter apertas consequentias Meg antem confvudet. speciatim vero nonnulla momenta doctrinae Aristotelicae examinaruntβ, quid illis insit, demonstrare elabora .runt. Peripatetici igitur laudant tres figuras

syllogismorum ;CΗRIsTIANVS autem TFIo-

MAsius y dicit : figuras Bbogiuicas quod

adtinet, possiemus carere secundas tertia, tantum abest, ut quartam prioribus putemus esse superaddendam, quia conciusiones tam assismativae, quam negativa, tam uniuersales, quam particulares comprehenduntur sub modis primae figurae& GvNDLINGius: eminet inter omnes figuras prima. ceteris tuto caremus : adde TiTIvM. 3 quartam figuram, quae Vocatur galenica, non solum Peripatetici; sed&recentiorum philosophorum plerique reiecerunt; nonnulli autem, AUCTOR quippe

D 1 G E R 7 istam probarunt, quumve Vulgares illius modi sint barbari. calentes, drbatis , f namo, stes m, duos tantum RV DIGERus retinuit, quoniam calentes, fesamo, fresi mpertineant ad secundam figuram. & pro bar-

SEARCH

MENU NAVIGATION