Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

821쪽

'81 DE PROGRE Is V AC FATIS LOGIC AE.

suis philosophicis. g. XXXII. At vero qui philosophiam Aristotelis non sancta & deuota animi religione coluerunt, ac suo ingenio veritates sapientiaeque arcana ferscrutari instituerunt, de hac quoque doctrina iudicarunt liberius, ipsamque diligenter examinatam non adeo grauiorem esse pronuntiarunt. PETRvs RAMUS

multa in Aristotelis praeceptis de demonstratione atque in libris analyticis de assidua obscuritate queritur; quum contra PROCLvs Aristoteli vitio vertat, quod ipsius analytica nimis sit perspicua, ut a quouis non plane stupido possit intelligi. atqui huiusmodi cen-1uram aduersus rem laude omnino dignam

merito reiecit GER HARD vs ID. VOS SIVS sciui autem, quum obseruasset, quod in analytica posteriora nemo melior Zarabedia & Creiatio scripserit, de R A M o ita iudicat: si Rami furiosa comitia in demonstrandi artem, quam non intel git, nec asse emptitem. sane dum in- titiles herbasse ex toficis runcare velis promi tit , euel l longe utilissimas, dumque arborem totam pollicetur, ramum tantummodo exhibet: eoli'aliorum similis. qui ut Galenus primo methodi libro ait, haud exquisite accurate que instituendo morborum diuisiones, perinde faciunt, ac si litteras diuescerent in vocales sconsionas, ac c besie se defunctos putarent, quasi non s linei, ab habeant disserentias ac species. nostro iudicio &RAMus & vos s Ius assecti-

822쪽

DE PROGRESSU AC FATIS LOGICAE. 783

bus aliquid dederunt, & humani quid passi

sunt. ille, quod acerbius interdum Aristotelem perstrinxerit; hic vero, quod nimio erga philosophum hunc amore incitatus vehementer disseruerit aduersus Ramum, nec discrimen inter res ipsas, & modum disputandi fecerit, qui reprehensione quidem dignus este potest, quamuis res ipsa suum pretium habeat. PETRUS GAsSENDvs Vt grauissime de integra Aristotelis philosophia sensit ac iudicavit; ita & in hoc argumentum ad demonstrationem spectans animaduersiones instituit a curatius. etenim δ obseruat non solum generatim in hac doctrina multa deesse; multa haud utilia; sed inania, quin etiam sibi contraria & repugnantia proponi; sed & speciatim singulari industria magnaque iudicii vi demonstrat, neque talem demonstra tionem, neque stientiam dari, qualem exposuit Aristoteles, cuiusmodi obseruationes dignae omnino sunt, quas omnes diligenter legant mentisque meditatione assidua Contemplantes eXPen

dant. CHRISTIANUS THOMAs Ius

ruum breuiter placita Aristotelis de demonia ratione attigisset, addit: his omnibus missis, partim ut eur dentibus,partim ut inutiliter obialitibus, partim visapis; &IO. FRANCISCvs B v D D E V s 3 dicit: cetera ', quae protixe de de monstratione praecipiunt, dum de quaestione, quae demonstrari possit, de immedietate rationum probantium, de gradibus necessitatis operose dis

putant, futilia sunt f inepta. scut/iPud

inepte

823쪽

inepte fatis s ridicule asseritur, quod in demon- Marione apex sicientiae humanae, immo omnis felicitatis consistat. veritas enim indemonsrabilis praestat demonstrabili.: s vero similitudianis interdum maior es utilitas, quam silentiae.

AND REAS RUDIGER obseruauit, quod principia, quae Aristoteles ad demonstrationem τοῦ δατι necessaria esse putauit, apertes gnificent confusionem demonstrationis mathematicae & philosophicae; alio autem loco ostendit rationem, qua haec doctrina sit exponenda. nec negari potest, quod Aristotelis praecepta non solum perturbatim & saepe obscure sint proposita; 1ed & multa contineant, quae in nugis numeranda, & momenta haud leuiora silentio praetermittant. nam ante omnia ignorantiam verae indolis veritatis cum certae, tum probabilis deprehendimus, nee non discriminis demonstrationis, quae modo immediate ex 1ensione; modo ex definitionibus id earum est instituenda. multae dantur demonstrationes maxime firmae ac solidae, quae haud principiis immediatis ac primis nituntur , nec niti possunt. nec in gradibus necessitatis, quos tradidit Aristoteles, verum adsecutus est fundamentum, siquidem necessarium nexum inter subiectum & praedicatum, ex quibus enunciatio composita est, ex subordinatis & diuersis ideis, num idea praedicati pertineat ad essentiam subiecti, an accidentia, necne Θ demonstrare debemus, ex quibus facile potost colligi, num propositio sit pronuntianda uniuersa, an particulares. quod si ita est,

824쪽

seuti est, hanc doctrinam rectius ac verius tradendam este putamus,quod hac ratione nostro iudicio fieri potest. demonstratione philosophica vel adprobamus, Vel refutamus conclusiones. priori modo conclusiones nostras probamus per definitiones nostras, quae est demonstratio a priori; definitiones autem &alias veritates demonstramus per sensionem, quae est demonstratio a posteriori. refutamus autem aliorum conclusiones ex definitionibus

ipsius ac diuisionibus, quas si ipsi quoque admittimus, est demonstratio κατ οἰ Θειαν, sin minuS, κατ ανΘρωπον. definitiones vero acclivisiones aliorum refutamus vel per sensio.

nes, quae est deductio ad impossibile; vel per conclusionem manifeste falsam, quae est in theoreticis deductio ad aburdum; in practicis

deductio ad incommodum: confer ANDR. RU

β. XXXIII. Ratio ordinis postulat, ut doctrinam de probabilitate ex historiarum monumentis illustremus breuiter. Veteres philosophi ante Aristotelem nihil tradiderunt de hac 1 pecie veritatis, siquidem satisfecisse aliis persuadebant sibi, quando argumentandi artem demonstrarent. ARIsTOTELEs disse-xentiam constituebat inter anaoticam, id est, doctrinam de dentonstratione, cuius finis se scientia; & dialecticam, quamuis haec VOX a Peripateticis non una adhibeatur sententia. quando enim dialecticam opponunt analyticae, dialectica apud Peripateticos est ars exprobabilibus disserens: hinc a SUID A quoque definitur, quod sit μαγδος δἰ ἐνδοίων περὶ

825쪽

86 DE PROGRESSU AC FATIs LOGICAE. παντο, του προκειμένου συλογκική, methosis, quae

per probabilia de qualibet proposita quaesioneratiocinatur. at Vero quum aliquid vel verest probabile, Vel tantum tale adpareat; VO-cem dialecticae usurparunt modo ampliori sententia pro utraque specie probabilitatis, qua ratione dialectica in organo Aristotelis complectitur ipsius libros topicorum atque elenchorum sophisicorum; modo usu strictiori pro ea doctrina, quae tantum Vere probabilia tractet, & octo libris topicorum inponatur. quibus Aristoteles proponit syllogismum probabilem, dialecticum, quem adpellat epichirema; probabile autem ipti est propositio, quae omni-Dus, aut plerisque, aut sapientioribus, iisque vel omnibus, vel plerisque, vel celeberrimis vera vi- turi id, de quo instituitur heic disputatio, dicitur problema, item quaestio, ut adeo dialectica tradat artem de rebus vere probabilibus diserendi, bene interrogando, apteque ad interrogata respondendo, usque dum deducatur probabile: atqui haec est caussa, cur doctrina talis dicatur κωτοιςικὴ καὶ ἐξεταςική. quam propter Aristoteles multa dat praecepta cum guterroganti, tUm respondenti, atque existimat, quod haec logicae pars animam praeparare debeat ad argumenta, quae gignant scientiam. nam ipsi dialectica est o ναλυσι , & analytica est secunda & ανα λυσις vera: tri Plicem autem usum speciatim commemorat dialecti-Cae. ad exercitationes, ad codoquia & ad philosephiae mentiam. at vero quum existimat Aristoteles, Omnem disputationem institui de

Problemate di quaestione, ad quam possit re-

826쪽

DE PROGREssu AC F A T I s L o GI c AE. 8 sponderi es aut non es; omne problema pertinere putat ad rei, de qua quaestio instituatur, aut definitionem, aut genus, aut proprium, aut accidens, conser GER H. IO. VOS SIVM &PETRVM GASSENDv M. y eXstant e graecis commentaria in libros Aristotelis topicorum ALEx ANDRI Aphrodisei; THEMIs Tra autem commentarius periit: e latinis huc sp ctant CICERONI s topica, quae libris septem exposuit BO ET HI Vs, cuius latina interpretatio topicorum Aristotelis quoque exstat, Conser Io. ALBERTU Μ FABRICIUM. 3 sophistae & rhetores transferebant Vlum topico rum ad studia eloquentiae, & corruptam cXer-Cebant artem, qua de re quadam in utramque es isseruerunt partem, id quod GER H. Io. vos sIUS' quoque Obseruauit, quamuis alieno a mente nostra iudicio. namque tale institutum probat vehementer, quod nos iis de caussis reprehendendum esse censemus, quoniam genuina disciplina & logicae & eloquentiae inde multum cepit detrimenti: illa quod dialecticam siue doctrinam de probabilitate adoratoriam praecipue pertinere existimauerint; haec Vero, quod mutata fuerit in 1ophisticam artem de omnibus rebus disserendi in utram-

rue partem, id quod munus quidem est sophi

arum; minus Vero germanorum oratorum ac rhetorum. veteres STOICI quidem discrimen posuerunt inter scientiam, opinionem&comprehensionem : scientia erat firma ac stabilis comprehensio, quam ne ratio quidem

mutare

827쪽

r88 DE PROGRESSU AC FATIs LOGICAE.

mutare possit: opinio autem imbecilla & falsa assensio & comprobensio assensio visi comprehensibilis, quod ita Verum, ut non possit esse falsum. hinc colligitur, in solis sapientibus scientiam; opinionem vero in stultis esse;

virisque autem Communem esse comprehensionem, ut quae sit id, per quod verum diiudi

quoque Stoici argumenta vera diuiserunt in Gemonstrativa & minus demonstrativa; sed indolem genuinam probabilitatis minus exposuerunt. g. XXXIIII. Peripatetici non adeo solliciti fuerunt de hac logicae parte, qua de re queritur GER. IO. VOS SIVs: pars haec lorices negligenter admodum tractari in scholisolet, suest facilis s obuia ,sue ut inutilis. atqui omnino haec Aristotelis doctrina, si iudicare velimus ex veritate, est inutilis & admodum Iubrica, quae nullo fundamento nititur. etenim quaerit Aristoteles probabilitatem in opinione aliorum, quae cum Veritate nihil habet Commune, quum potius quaerenda sit in ipsare: quin etiam si posita est in opinionibus hominum, opiniones debent iam esse cognitae, quarum si nulla est probabilis; excogitanda quidem esset noua, quod autem secundum haec principia haud fieri potest. nam ubi nulla est opinio, ibi nulla est probabilitas. nec solide illos determinat, quorum opinionem in cognoscenda probabilitate debeamus amplecti, quando dicit: probabile est, quod videtur omnibus, vel pluribus, vel sapientioribus. quis

enim

828쪽

enim plures coniungat cumsapientibus y idem esset ac si quis de vita pie instituenda consulere Christum & Belial iuberet, siquidem plures affectibus dediti longe absunt a sapientia,Vt adeo mens nihil probabile possit adsequi, si plures quid affirmant; sapientes autem negant. quan do autem Aristoteles opiniones sapientum probabile quid efficere censet; error hic ipsi Communis fuit cum Stoicis, quos lepide perstringit CICERO: quod dicunt, omnia se cre-Here ei, quem iudicent fuisse sapientem; pro-harem , si id sium rudes s indocti iudicarepo tuissent: saluere enim, quid sit sapiens, ve

maxime videtur esse sapientis. ceterum Corruptae eloquentiae cultoribus, qui id in summa laude ponunt, quando in utramque partem disserere aliisque fucum facere possunt, haec Aristotet is placita non possunt non placere. XXXV. Merito igitur recentiores non

nulli philosophi, quibus inerat summa iudicii

. vis studiumque veritatis, peripateticam doctrinam hanc examini suo submiserunt, inter

gotio hoc functus est feliciter. primum observat, libris topicorum Aristotelis omnia magna confusione esse perturbata; deinde 3 dicit: nugas, quibus libri topici scatent, commemorare quis valeat J obstruari dumtaxat velim doctrinam vanisssimam, quae libris praesertim IV. V. VI. per negationes traduntur. tertium 'notat multa erronea & in illis praecepta duo, quorum alterum est, ut in disputatione loqua-

rio.

829쪽

79 a DE PRO IRE RIV AC FATII LOGICAE.

mur ambigue; ut potius quidquid obuenerit

animo, effutiamus, quam ut cedamus aduersario nobis. in eodem quoque censu habet, quod doceat, disputationem cum plebe instituendam esse non per syllogisimos; sed inductionem, quas homo plebeius ac rudis vim syllogismorum haud capere possit; item quod orationem, quae concludat additis detractisque quibusdam, vitiosam pronuntiet, quasienthymema sit vitiosum, cuius tamen longe frequentior sit usus, quam integri syllogismutandem ostendit, multa hisce libris contineri, quae sibi sint repugnantia & contraria, cuiusmodi censura satis est iusta& firma, quamuis ad rem ipsam probabilitatis speciatim haud spectet, nec significet, quam ieiuna & arida, etiam salia heic sint praecepta Aristotelis. g. XXXVI. Qua cura & industria a ΑΜ us& ipsus allectae locos topaeos, veluti sedes argumentorum tradiderint, satis notum &iam si1-pra a nobis obseruatum est. recentiori tem

pestate philosophi magnis quidem studiis lo

gicae artem emendare, illamque nitidiore or-Natam facie exhibere elaborarunt; sed pars haec de probabilitate aut a plerisque logicarum scriptoribus minus eXposita; aut leuiori industria nec pro Tei dignitate tradita. atqui omnino est, quod talem miremur negligentiam . probabilitas est species Veritatis, ex cuius preestantia de illius quoque excellentia debemus iudicare, praecipue quum plurium rerum, quae ad cognitionem nostram possunt venire, probabilis tantum sit notitia, adeo ut Ope eius neque homo doctus, nequς rudis lib

830쪽

terarum carere possit. sic doctrina, quae res naturales explicat, quaeue praecepta de consi

liis& prudentia vivendi tradit, probabilitate nititur, quod celeberrimi ac grauissimi phy si

cae doctores professi sunt ingenue. nec historiarum studia felicius possunt coli, aut inte Pretationes scriptorum prospere institui, nisi doctrina haec de probabilitate lucem praeserat. suam, Ut multa alia taceamus momenta, in quiabus illius utilitas maxime est insignis ac con- spicua. pauci igitur sunt, qui accurate copiosisque disputarunt de probabilitate. PETRUS GAssENDVS δ putat, in eo consistere naturam probabilitatis, quod plus habeat euidentiae, quam ob curitatis: siquidem dicit: flu-gim, suasorius, probabilis, opinabitisque talis icitur propter notitiam confusionis, quam ita persuadet, probatque, ut tamet plus euidentiae, quam obscuritatis habeat, relinquat nihilominus haesitationis aliquid'idcirco dici opinio

mereatur. opinio quippe, quatenus volunt eam

disserre a scientia, nihil aliud es, quam notitia non plane certa, sed cum quadam formidine imbecillitateve assensus. heinc etiam

graece dicitur, quas bifuspicio, ne forte Ea

mur. sed hac ratione GAssENDVS proba-

- hile quidem distinguit ab eo, quod haud pro-

habile est; minus vero a demonstrative Vero, de quo etiam dicere possumus, quod plus haheat euidentiae, quam obscuritatis. Io. LO CRivs duobus fundamentis probabilitatem niti, adfirmauit, quod alterum sit rei cuiusuis conuenientia cum cognitione, observatione s

SEARCH

MENU NAVIGATION