Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 954페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

841쪽

tem veritaris; sed genium aliquem mali num, eumdemque summe potentem cadidum omnem Iuam industriam in eo pubisse, ut me fulgeret: item: δ num quid es aliquis Deus, mel quocunque nomine illam vocem, qui mihi has ipsas cogitationes immittit y quare vero hoc putem, quum forsan ipsemet iliarum auctor esse possim. praecipue dubitationem iis de caussis commendauit, ut hoc medio falsis opiniones generales eiicerentur ex mente, etiam animus posset praeparari ad Puriores cogitationes & notiones concipiendas.

g. XLII. Propter hanc doctrinam de du-hitatione RENA Tvs CARTEs Ius varias

Censuras expertus est. alii ipsum adcusarunt atheismi, quod fecit LoENIvs eX ea ratione, quoniam Cartesius de omnibus dubitauexit, etiam, Ut expresse ipsius verba adhuc testentur, de existentia Dei; quum autem ipsius dubitatio nihil aliud fuerit, quam negatio, sequeretur inde, illum negasse Dei exilientiam. MARTINUS SCHOOGΚIVs, professor phi-Iosophiae Groeningensis, eandem instituit ad-cusationem, quamuis posthac coram magistr tu, se Cartesio secisse iniuriam, profiteri coactus fuerit, id quod commemorat ADRIANVS

vo ET Ius huiusmodi grauioris censurae eX-titit auctor, ex cuius discipulis quidam edidit admirandam methodum nouae philosophiae Remati des Cartes, qua Cartesium non solum O culti athei1mi accuthi; led etiam comparatio

842쪽

nem inter ipsum & Vaninum instituit. alii accusarunt ipsum scepticismi, quod omnem sensuum fidem remouerit & easdem dubitandi rationes, quibus usi sint sceptici, adtulerit, in

quibus adcusatoribus est sAM VEL PAR RER aduersus quem caussas Cartesii egit AN To- Nivs le GRAND: adde PETRUM DA UELEM HvETIvΜ. 3 alii quidem negant, Cartesium iure ac merito in atheis ac scepticis

posse numerari, squidem, si spectamus ad athei simum, existentiamDei tantum in dubium vocaverit, quum ista ex lumine naturae sit cognoscenda, & inter dubitationem ipsius ac se Pticismum hoc discrimen sit positum, quod1ceptici semper in dubitatione permaneant, id quod Cartesus minus fecerit. at Vero neceL. 1e omnino habent profiteri, quod Cartesius talia de dubitatione tradiderit, quae facile quemdam in atheismum ac scepticiunum pos

xunt ex sectatoribus CARTEs II, qui ipsius auctoritatem tueri elaborarunt, obseruantes, quod haud serio dubitauerit,Video Io.sCHO-

843쪽

8o DE PROGRESSU AC FATIS LOGICAE.Τ AN V Μ. at vero, qui alienus est a studio prauorum assectuum ac partium Cartesi, remque accurate ac solida meditatione considerat, Omnino potest cognoscere, quod Cartesii dubitatio fuerit negatio, quae nihil habet commune cum veritate, sed viam parat ad atheismum & scepticismum. g. XLIII. Variae autem doctrinae sunt, quarum historias tradere, e re esset, si id per spatii rationem ac temporis fieri posset. quapropter Vt nobis propositam breuitatem ob 1 ememus, paucis tantum de arte disputandi aemethodo ex historiarum monimentis edisseramus, praecipue quum nobis sit i ta animo, specimen modo huiusmodi historiae logicae exhibere. quod ad prius momentum adtinet, va

rii modi disputandi celebrati apud philoso

phos possimi commemorari, quorum principes recensere instituamus. non est, quod dicamus de oratione continua, quam in disputationibus adhibuerunt antiquissima aetate, Vt pluribus ostendit Io. FRIDEM. SCHNEIDER; quoniam artem logicae ex historiis illustramus adeoque artem quoque disputandi respicere, necesse habemus. apud veteres graecos celebris extitit modus disputandi per Malogos, de cuius auctore diuersa ratione disserituri etenim inuentio eius vindicatur modo ALEXAMENI TEIO; modo ZENONI Eleati, qui scripserit dialogos; modo sOCRATI, modo PLATONI, quae diuersae opiniones facile inter se possunt conciliari, si dicamus, quod post ZENONEM hoc scribendi

844쪽

ac disputandi genus maiori cura coluerint a que ornauerint SOCRATES ac PL ATO. in Primis autem obseruamus, rationem hanc disputandi praecipue adtribui a scriptoribus sOCRATI, etiam adpellari methodum Socraticam, quoniam istam Socrates praecipue contra sophistas, qui illa frequentissime usi sunt, adhibebat felici successu. hinc & alias leges praecipiebat, a a sectatores fallaciarum, squidem unicuique liberum relinquebat respondere, quidquid ipsi videretur, quin etiam iubebat alios, cum quibus disputabat, opiniones

suas eXplanare. methodi huius exempla re periuntur in PLATONI s dialogis, & in XENOPHONTE, qui plurima refert Socratis colloquia, Vere, ut videtur, habita, quum P LΑΥ o multa finxerit, ex quibus Io. CLERICUS regulas heic obseruandas collegit diligenter.

sic ante Aristotelem sine ope syllogismorum fiebat disputatio per dialogos, quod colloquia

quoque, quae Iobus cum amicis instituit, confirmant: nec non poli aetatem Aristotelis modus hic adhuc vigebat, quam in rem saltim disputationes seruatoris nostri cum iudaeis, pharisaeis & sadducaeis tollari postunt. recentissimo tempore CHRISTIANUS THOMASIvs magnum pretium modo huic disputandi statuit eumque cultoribus logicae commendauit studiose: ANDREAs RUDIGER τvero de isto hoc tulit iudicium: ut non dicam, methodum per quaestiones conclusiones solum

incere κατ ανγροπον, non κατ αλβειαν, ta

diosa ambagibus ideo est, quod alter non potes

. Eee 3 obligari.

845쪽

obligari, ut perpetuo aiat vel neget, sed ipsi utique etiam permittendum, ut se nescire quassi rationem respondeat. iam si callidus sit, tamdiu ait s nexat, donec ad quaesionem palmariam perueniat alter; ad hanc per το nescio respondet: sis noua feries quaestionum alteri erit insituenda, ad quarum principalem se proces

sum denuo fit, iterum eodem modo eludere eum solem confer CARO LUM SIGONIVM, R

q. XLIIII. Apud veteres celebris quoque

extitit modus disputandi Megaricus, cuius inventio tribuitur EvcLIDI, conditori sectae Megaricae. namque teste LAERTIO, ε phi-Iosophus hic aliorum sententias ac conclusiones Confutauit per conclusiones, quae Varia continebant absurda & incommoda, prout iam supra I verba LAERTII sumus interpretati.

xo ratio disputandi per Hlgogi mos longo temporis tradita in scholis celebrata fuit, Cui Astriss TOTELES praecipue multam dedit operam. etenim quod ad illius inuentionem adtinet, discrepant auctores sententiis suis, cui haec laus debeatur, siquidem alii hac in caussa fauent Aristoteli; alii vero obseruant, quod non so-

. I De dialogo. 1 Hat . de Ut . vererum exempL ratione tra. danda per dialogos. 3 de processibin disputanda diuersis. 4 de antiquo interroganssi modo. da vaniq argumentandi me

846쪽

lum vox Pogismi more Aristotelico adhibita deprehendatur in Platone; sed& res ipsa, Prout ALCI No us perfectas syllogismorum

NUM SCHNEIDER v M.' quidquid sit; modus hic disputandi usum multorum seculorum obtinuit, adeo ut & nostra aetate, qua philoso- Phia per operam atque industriam clarissimorum virorum a sordibus purgata est, consuetudo ista per syllogismos disputandi, praese tim in acaciemiis, sit stabilita & confirmata. atrui multi persuadent sibi, eam vim arti huicisputandi inesse, ut nulla alia ratione veritas inuestigari atque in lucem proferri possit, etiam aegro serunt animo, si quis a more isto discedere atque alio modo addisceptationem adgredi velit. recte iudicat de methodo haci ANDREAS RV DIGER: 3 DPusica methodus eshoc non laboret, laborat tamen grauiorae incommodo. opponenti enim licet argumentaria baculo ad angulum s respondentem fi noupondere , saltem copia inanium argumentorum tamdiu lacessere, donec tempus praestitutum sit elapsium. respondenti conceditur ad maiorem mel nihilrespondere, saerae modo suam profare, vel ineptis distinctiunculis vim argumentorum tamdiu eludere, donec iure suo excipere queat, animum iam esse in patinis,'difrendam adeo huius rei dissceptationem in aliud tempus esse. adhuc ex antiquioribus commemorare debemus DIOGENEM Onicum, qui ad-

847쪽

versariis sibi non ratiocinatione quadam; sed actione ipsa. qua ipsos deducebat ad sensionem, obuiam ire solitus est. quapropter D I O-GENEs LAERTIVs y de eo tradit, quod ratiocinanti cuidam & concludenti, illum habere Cornua, manu frontem palpans dixerit, equidem idia non video: & dicente quodam,

non esse motum, eXsurgens ambulauerit. Cuiusmodi ratio disputandi in illis rebus, quae ipsa nituntur sensione, potest adhiberi, si modo cum illis agendum est, qui certitudinem sensium admittunt, qua remota, ne hoc quidem disputandi genus pondus quoddam habere potest. XLV. Ceterum plerique veterum philosophorum studio altercandi aliisque sali

cias struendi tenebantur. seque tradebant contentionibus non in gratiam veritatis, sed pravorum adfectuum libidinem. sic in seliola Eleatica ZENO auctor disciplinae eris leae a uibusdam habetur, quamuis etiam artemialogorum coluerit. PROTAGORAs scripsit artem contentionis & libros contradictionum& ipse adhibuit sophismata. Megarici dicebantur ἐρι ιοἰ siue contentiosi, & inter discipulos EveLIDIS erat EVRVLI DE s, qui varia argumenta captiosa produxit, supra a nobis commemorata atque illustrata: cuius auditor ALEXIN vs Eliensis dicebatur ele inus a contradicendi studio, teste L AERTIO. 3 auctor scholae Eretriacae MENEDEΜVS Vehemens adeo fuit disputator, ut liuida saepe facie discederet, quod obseruat THOMAS STAN-

848쪽

LEius; STOICI autem fallaciarum plenis

clisputationibus fuerunt addictissimi. duplex illis erat genus disputationis: alterum breue, subtile, spinosum, ipsisque proprium; alterum vero vulgare,quod Vel continua oratione, vel interrogando vel respondendo absoluatur,

quod de hoc argumento disseramus, quoniam id superioribus satis est expositum ac dignis testimoniis confirmatum. g. XLVI. Recentiori aetate plerique scriptorum logicorum operi huic satis fecisse sibi videntur, quando demonstrant, quomodo ars

disputandi per syllogismos possit institui at-

sue eXerceri. Suapropter pauca iunt, quae in gratiam historiae huius a nobis obseruari debent. Io. CLERICus edidit dissertationem philosophicam de argumento theologico ab in sidia ducto, qua hanc argumentationem, quum ad aduersariorum sententias non solide respondeant; sed id agant, ut erga illos excitentinuidiam eoque imperitos ab inquisitione re-Tum controuersiarum auocent & ad assensum perducant; elegantissime exposuit. recenset varios modos, quibus emcitur inuidia, quandosententia, quae oppugnatur, male explicatur: nominibus inuidiosis infamatur: cum inuisorum hominum dogmatibus confertur: exaggeratur momentum quasionis: ivus redduntur boni, quod vocibus nonnubis a theologis inuentiae Ottnolint: studiose occultantur rationes, quibus refutanda sententia nititur: tacentur incommoda, quibus premitur sententia defendenda : praetermittuntur ea, qua inuidiam amoliri

Lee , possent:

849쪽

gro DE PROGRESSU AC PATII LOGICAE.

possent: invidiosa consectaria deducuntur eae sententia eorum, qui oppugnantur; malignis fuspicionibuου premuntur: novitra iliis obiicitur, quasi crimen: consensu hominum potentiorum opprimuntur: mrsentur in disceptationibus. quae cum iis habentur, multa, quae ad rem nihil faciunt ,sed quae inuidia creandae apta sunt: in deteriorem partem accipiuntur indisserentia: prouocatio fit a peritis iudicibus ad imperitos raduersarii denique quas immorigeri magi

tibuae infamantur. ANDREAS RV DIGER

Praecipue Commendauit modum disputandi per enthlymemata, Ubi sic dicta minor propositio omittitur. tandem huc quoque reserenda est ars illa disputandi, quam nonnulli ex doctoribus ecclesiae romanae in praesidium malae caussae adhibent, quippe quae tribus praecipue momentis absoluitur. primum solas scripturas sacras a nobis & illis, qui ecclesiae reformatae se addicunt. veluti unicum probandi fundamentum postulant, nec permittunt, Vt Consequentiis utamur; sed iisdem verbis propositiones nostras, quibus istas pronuntiemus, ex diuinis oraculis demonstremus. deinde ossicium probandi tantum ad aduersarios, cum quibus disputant, pertinere asserunt; sibi vero esse integrum, de rebus religionis assirmare, nec assirmationis ullam vel ex scripturis, vel antiquitate ecclesiastica adferre probationem. tandem adtribuunt sibi quoddam priuilegium. quod sint in possessione opinionis suae, qua de re legi possunt GEORGIvs CALIX TVS, R

r Da sensis veri or falsilib. IV. cap s.

850쪽

3. XLVII. Scriptores, qui artem disputandi

eXPosuerunt, suiu Vel orerales, quo 1 pectant illi, qui logicae praecepta recentiori aetate tradiderunt, quorum notitiam ex superioribus

possiimus haurire; vel speriales, qui ex insti

tuto argumentum hoc perlecuti runt, modo

peculiaribus libris; modo disputationibus

academicis. prioris generis sunt ANDREAsκEsLERus methodo disputandi, quam I. P. PELwiNGER edidit; CONR. HoRNEIVS libro de processu disputandi; FRID. DEDE-κ 1 ω o v s artificio disputandi contracto; I o. CONRAD DANN ΗΑvERvs Mea boni di putatoris ; IACOBUS THOΜAsIVs processu dis

n v s succincta manu mone ad methodum dis

putandi s conscribendi disputationes iuridi

cas ; IO. FRID. HEI NE methodo disputandi

hodierna: quibus etiam adiungimus regulas bene disputandi praeparantes atque in ipso conflictu adiuuantes IV. tabulis expositas cura

theses de ratione errores oppugnandi s veritatem defendendi, quarum auctor est C A R o L v s

mus. posterioris generis sunt varii scriptores disputationum huc spectantium, ex quibus

G A N D i de detraclione disputationum nonnum

quam

SEARCH

MENU NAVIGATION