장음표시 사용
871쪽
Dicendorum summa. f. I. de fortuna pro periori logicae tempore vetustiori. *. II. III. tempore reiscentiori, ubi ostenditur, quid baire felicitatem reformatio doctrinae sacrae per Lucterum contu- .j Ierit. g. IIII. felicitas logicae, quum a nugis
scholasticorum fuerit purgata. q. U. illius fodi suna per philosiophiam eriecticam. f. VI. VII. g. I. Uod non omni tempore eadem fata sue- rint artis logicae, ex dictis colligi potest haud obscure: quam fatorum diuersitatem iam breuiter exponamus, ει simul in caussam illius inquiramus. disputabimus igitur de varia logicae fortuna, quae fuit modo prosperior, modo aduersa, quod ut fiat distincte atque accurate, necesse est, breuibus interpretari, quid per hanc duplicem fortunam intelligamus. prospera logicae fortuna haud dependet tantum a cultu illius ac magno illorum numero, qui tradunt se eius culturae, ac scripta logica inrublicam emittunt lucem, quod H ita esset, ars aec tempore scholasticorum in summum felicitatis fastigium fuisset euecta. quapro ter
872쪽
felix Potius pronuntianda est disciplina quaedam, si secuncium suam indolem ita colatur, ut utilitatem, quae inde debet proficisci, cultoribus possit praebere. quod si ita est, sicuti est,
prosperiorem logicae fortunam a modo istam. tradendi & colendi merito derivamus, qui naturae atque indoli eius consentaneus esse debet. dantur autem gradus huius felicitatis aprospera quidem fruitur logica fortuna, si viri negotio huic sese consecrant, qui & iudici & animo veritatis studiosissimo valent; prosperior tamen ista erit, si per rationem status ciuilis & ecclesiastici ista, quae acutissimus philosophus excogitauit bene, possint feliciori propagari successis. quod si haec a se velimus distinguere, positamus priorem adpellare fortunam priuatam; posteriorem Vero publicam, quam Vtramque respiciamus. g. II. Tempore vetustiori interdum logicae erat fortuna prosperior priuata; minus autem publica. nam quamuis multi ex philosophis graecis e lecticam philosophiam tractandi rationem sequebantur, quod eXempla SD CRA
TIS, PLATONIS, ARISTOTELIS, EPI-
cvRI & aliorum confirmant; ipsi tamen hoc philosophiae genus discipulis suis haud commendabant, sed ut isti in verba sua superstitioso cultu iurarent, elaborabant. quapropter primus omnino fuit POTAMON ille ADY-andrinus, qui scholam eclecticam constituit. quam differentiam si obseruamus, facile pos-runt conciliari diuer1ae sententiae, quod nonnulli originem philosophiae eclecticae, quam L Ipsius & vos sius electivam dicunt, nOminato POTAMON a vindicent; alii autem
873쪽
istam a vetustiori aetate repetendam esse censeant. nam quamuis ARISTOTELES, EPI-cvstus a doctrinis suorum magistrorum discesserint; ipsi tamen haud scholas eclect icas constituerunt, id quod secit P O Τ A M o N, quam in rem pluribus legi possunt WEsEN-
β. III. Prosperior igitur sortuna logicae multum debet primum SOCRATI, qui quamuis nihil scripserit; studio tamen Veritatis occupatus sophistis atque auctoribus fallaciarum sese opposuit, & acuta iudicii facultate praeditus, Viam monstrauit ad Veritatem eruendam cognoscendamque. cui addimus ARIsTOTELEM, quippe qui de meliori artis huius facie multum meritus, ac primus operi huic manus admouit, ut illud ad certam formam reia digeret, etiam Praecepta non penitus Contemnenda dedit, si modo eius sectatores atque assectae pari fide. eruditione atque industria salutem huius disciplinae promouere atque augere voluistent. tertius est E P I C V R v s , cuius canones, quamuis sint breuiores, superioribus iure ac merito multa adfecimus laude, quoniam solida atque utilia contineant praecepta, a multis aliis philosophis haud cognita, multo minus tradita. atqui hi sunt, quos ex antiqua aetate nominare possumus. plures
quidem adhuc logica praecepta scripserunt
874쪽
aliosque docuerunt, quorum & supra copiosum fecimus indicem; illis tamen prosperior disciplinae fortuna non multum debet, quoniam plerumque sequebantur magistros, atque accessiones, quibus nonnulli istam auxerunt, leuioris erant momenti.
g. IIII. Tempore medio fortuna logicae erat durior; quam autem felicius sidus ortum sequebatur; quum caelestibus auspiciis LVTHE-nvs noster doctrinas diuinas purgare ac pri-1tinam lucem restituere nobis institueret, quo factum est, ut non solum religio christiana; sed& bonae litterae, & in his musae philosophicae priorem dignitatem, puritatem ac splendorem reciperent: ab hoc tempore sanae libertatis Cogitandi, per tot secula penitus oppressie&in perniciosissimam seruitutem immutatae fundamentum ponebatur, quae posthac sensim ac sensim redire coepit, in quo maXimum fortunae logicae momentum positum esse, iudicamus. ipse LVTHERus alienus fuit a studio sectarum, ac praecipue philosophiae Aristotelicae. iam anno ΜDXVI. Io loco Isenacensi epistola quadam multas dubitandi rationes adversus Aristotelem & Porphyrium significaverat; & anno MDXVII. ipso praeside dispu
tatio quaedam a M. FRANCISCO GVNTHE
R o habita, qua Lutherus de Aristotele ita sentit: tota fere Aristotelis ethica pessima es
gratiae inimica. error est, Aristotelis sententiam de felicitate non repugnare doctrinae catholicae. error es, dicere, sine Arsotele non
875쪽
336 DE VARIA LOGICAE FORTUNA.st theologus. immo theologus non At, ns id aisne Arsotele. nul forma γPogistica te
net in terminis diurnis. non tamen. adeo siequitur, veritatem articuli trinitatis repugnare for
mis figogisicis. si forma disio istica tenet iu
diuinis, articulus triuitatis erit situs s noucreditus. breuiter, totus Arsoteles ad theoloeiam es tenebrae ad lucem. bonum erat ecclesiae, si theologis natus non fulset Porphyrius cum suis iueryalibus. Utatiores de itiones Aristotelis videntur petere principium, ut de aliis testimoniis taceamus, eX quibus patet haud obscure, quod Lutherus Aristotelis logicam, ethicam de physicam minus probauerit. nec deerant, qui hac in caussa ad Lutheri senten
g. V. Non negamus, quod Lufferus inter dum iusto vehementior fuerit erga Aristot lem; qua in re autem facile per temporis illius rationem & nimia ac bona studia in puriorem doctrinam debet eXcusari. Ceterum quamquam Aristoteles non penitus de sede auctoritatis ac dignitatis deuiciebatur,praecipue quum
esset addictus; philosophia tamen scholastica magnum capiebat detrimentum ac noua illius facies oriebatur, eX quo logica quoque multa hona liberali spe sibi poterat polliceri. alii operam studiumque collocabant in humanioribus litteris resuscitandis & barbarie scholasticorum profliganda, Io. LUDOVICUS UD
876쪽
NIZOLIus; alii reiecta scholastica philoso-Dhia, Aristotelem ipsum eligebant, in quibus
Itali inprimis eminuerunt. ac quamuiS PHILIPPUS MELAN CHTHON compendia philosophica ex Aristotele ita componeret, Vt interdum ornamenta quaedam ex elegantioricloctrina adferret & a magistro ac duce discederet, quae multorum adplausum nacta sunt; fuerunt tamen alii ex germanis, qui exemplis
Italorum purum Aristotelem reuocare volue-Tunt, quales sunt PHILIPPUS SCHERBIUS,
MICHAEL PICCARTV S, ERNESTVS SONNERVS, CHRISTI ANVS DRE IERUS, MELCHIOR ZE ID LERVS, IO. ZEIS OL-
Dvs. equidem seculo sexto & decimo PE-ΥRvs RAMus ab Aristotele magno strepitu discessit, suoque exemplo praeclare demonstrauit, ab unius auctoritate haud Veram pendere philosophiam; minus tamen de Aristo telis sectatoribus potuit triumphare. g. VI. Hac ratione logica a nugis scholasti- eorum liberata fuit, quae felicitas non exigua
quidem; nondum autem Consummata erat,
quum disciplina haec neutiquam ea ratione
Coleretur, Ut munus de cognoscenda Veritate
potuisset praestare. quapropter seculo decimo septimo feliciora adhuc tempora oriebantur, quibus accessiones maximi momenti logicae fiebant, haecque ars nobilissima noua induebatur facie: scilicet FRANCISCUS BACode v E R V L A M I O in philosophia naturali viam monstrabat ad eiusmodi illius culturam, quae non aliorum auctoritate; sed propria observatione & meditatione absoluebatur, quem
877쪽
alii & ex Germanis praecipue DANIEL S E N-NERΥvs N qui ipsius caustam egit IO. SPERLINGIVs, secuti sunt. accedebant opera magnorum Virorum PETRI GAssENDI &RENATI CARTES II, quippe qui in philosophiam Aristotelis magnos impetus institue. bant multaque adserebant ad stabiliendam eclecticam rationem philosophiae, quamuis G Α S s E N D I merita adhuc ampliora esse, quam C ARTE fi I censeamus. Praeter hos, iuris naturae doctores multas operas ac labores in libertatem philosophicam, libertatem cogitandi e exilio reuocandam contulerunt, hocque ipso solidum ac verum fundamentum prosperioris logicae posuerunt. HVGO GRΟ-TIus magni quidem fecit Aristotelem, ac varias doctrinas scholasticorum retinuit; ita tamen ut simul libertatem cogitandi usurpaue rit; hinc dicit: nobis propositum es, Arbiote- em ma vi cere , sed cum ea libertate, quam
ipse sibi inibos magistros veri studio indulsit.
quid multa Θ GRoΥius tempori in1eruiebat,& ut operi suo multorum fauorem conciliaret , disserebat varia ex mente scholasticorum, quamuis animo suo ista nullius esse momenti, nulloque niti fundamento cognosceret. huius exemplo incitati THOMAS HOBBESIVS,
nvDDEvs in eo studia collocabant, Vt veram cogitandi libertatem ab omni vi vindicarent.
g. VII. Sic propulsata 1eruitus philosophica fuit: sicque genuina ars cogitandi sensim &sentim coli, scriptis monimentis tradi, inaca-
878쪽
DE VARIA LOGICAE FORTUNA. 839demiis explicari, adeoque sortuna prosperiori eaque publica frui coepit. sectatores CAR-TEs I I elaborabant, praecepta logicae litteris Consignare, quumve C ARTEs I vs sibi effecissetuctam quandam, haud deerant, qui ab omni partium studio cum Aristotelis, tum Cartesii alieni ad opus hoc adgrediebantur a solam rationem secuti logicae disciplinam explicare ac perpolire connitebantur. quo ii
GER, qui & viribus ingenii & fortitudine animi, quod utrumque hac in caussa necessarium est, operi huic satisfecerunt. illustris THOMAs II merita , quae in veram philosophiae rationem Contulit, numquam satis possumus laudare, quippe qui primus ex gente nostra de saniori logica cogitare coepit di per varios Casus, permulta rerum discrimina effecit, ut in academiis Saxoniae eclectica philosophia
fuerit culta. ANDREAs autem RV DIGER
diligentius errores Aristotelicorum & Carte sanorum emendauit, ac noua multa, studio loveritatis maXime necessaria atque Utilia excO-gitauit.
879쪽
Σ Υ N Ο Ψ Ι Σ. Varia genera fortunae aduerse logieae generatim recenissentur. I. de illis, qui logicam coluerunt, faeperversa ratione, generatim diseritur, II. quo spectant primum, qui verum logicae Hem haud cognouerunt. III. deinde qui Mens quidem
vere cognouerunt, minus tamen genuino modo
istam coluerunt propter prat- assectus, quo pedisinent sectarii & cultores syncretismi philosophici. f. IIII. de illis, qui Agicae sudiumst eiecerunt, Cum fundamentum eius euertendo, ut sceptici. V. tum philo labiam omnem damnando , quo pertinent Daniel Uomann θeius assectae. ,. VI. omnes cultores philosophiae theosophicae. S. VII.
g. I. QVid per fortunam logicae adversem intel--ligamus, facile illis, quae paullo ante di-Σimus, potest colligi. aduer1a illi sunt fata, quando ipsi non debita dignitas habetur,quod duplici ratione fieri solet, quando illius cultura aut peruersa ratione instituatur, aut plane reiiciatur ac negligatur, id quod ex historiarum
880쪽
xum monimentis illustrabimus, rationem hahentes fortunae huius aduersae cum Privatae, tum publicae. ,
g. II. Quod ad prius fortunae adueriae genus adtinet, quod logicae cultura peruersa ra- tione instituta fuerit, ista peruersa culturae ra
tio in eo consistit, quod quamuis disciplinae huic operam dederint; proprium tamen ipsius sinem, id est sensum veri & falsi haud potuerint assequi, id quod duplici ratione euenit. alii enim proprii logicae sinis nullam habuerunt cognitionem, Vt adeo haud mirum sit, quod eiusmodi tradiderint praecepta, quae
eum vera ac solida cogitandi arte nihil habebant commune; alii Vero, quamuis ipsis esset .cognitum & pers*ςctum, quod logicae munus in eo sit pontum, ut intellectum nostrum ad snsum veritatis reddat aptum; minus tamen genuinam rationem, ista mentem excolendi , Obseruarunt, de quo Vtroque genere iam disseramus distincte. III. Prioris generis sunt, qui verum logicae sinem haud cognitum habuerunt, quorum iterum duas nominare postumus species. alii enim peruerso sensu existimabant,logicam respiceresacultatem disserendi, quumve sophistae veteres id imprimis agerent, Vt de quacunque re dissererent in Utramque partem, hunc
quoque finem logicum sibi propositum habe
re, censebant. atqui haec opinio uniuersiam fere graeciam oppleuerat,quo euenit, ut logica publica fatorum acerbitate adflicta iaceret, id quod breuiter atque eleganter IO. FRAN-