장음표시 사용
171쪽
I38 IvR. NAT. ET GENT. LIB. I. Homo
hominem, ut sibi ae qualem, tractare
Primo ergo omnium ponendum est, hominem homini esse natura aequalem . CLXXII. iisdem quippe cum altero partibus essentialibus constantem. Et quamuis alteri prae altero persectio aliqua veluti sortito obtigerit: cliuersos tamen persectionis gradus nihil mutare circa hominis essentiam , sed unum aeque esse hominem, ac alterum. Ex quo sequitur, s ut alter alterum, tamquam aeque hominem tractare, nec in rebus, quae pluribus iure perlaeto competunt, prae aliis praerogatiuam sine iusta caussa adfectare, adeoque o) quod si- hi fieri non vult, nec alteri facere teneatur. D
Haec regula tam est rectae rationi consentanea, ut eam nec pagani ignorarint. Saltim eam senistentiam in deliciis fuisse Alexandro Seuero Imp.
auctor est Ael. Lampridius, Cap. LI. Clamabat σDepim, quod a quibusdam , siue Iudaeis, sue Cbriasianis audierat et tenebat, idque per praeconem, quum aliquem emendaret, dici iubebat: QVOD Tigi FiERl NON vis, ALTER NE FECERis. suam sententiam usque adeo dilexit, ut et in palatio, et in publicis operibus, praeseribi iuberet. Probabile est. quod obseruauit Lampridius, Alexandrum hane sententiam a Christianis aecepisse. In sensu enim aiente totidem verbis habetur Matu. VII, δα Lue. VI, 3δ. At inde non sequitur, ut non et ratio eam veritatem perspicere potuerit. Similia
enim sunt apud Simplicium ad Epictet. Enchirid. p. XXXVII.
Quum ergo quod nobis fieri nolumus, neo alteri facere debeamus, . CLXXVII, 6. nemo vero nostrum persectione ac felicitate sua, quam
172쪽
CAP. VII. DE OFFICIIS ERGA ALlos cet. I 39
quam iam natura habet, vel iuste adquisiuit, ab alio priuari, vel res suas deteriores reddi, id est, LAEDi velit: . LXXXII. consequens est, ut et nos neminem imperfectiorem vel infeliciorem reddere, adeoque 8) et neminem laedere debeamus. Et quia ad felicitatem nostram ac perfectionem non modo Conpus, sed et MENfpraecipue, pertinet: 9 ad utramque hominis partem pertinere hoc praeceptum, quin Io Iaesionem mentis tanto esse corporis laesione grauiorem, quanto men S ipsa corpore pra
nantior est, Elem. phil. 1-. g. XIIII.) facile intelligitur. '
Hine grauiter Epictetus inuehitur In eos, qui Id tantum damnum reputant,quo corpori rebuςue suis alio quid decedit, non illud, quo mens redditur deterior.
quum detrimenta nobis eueniunt, nihilominus tamen, damnum nos accepife nusium, censemus: quandoinquidem ei, qui eorrumpit alterum aut corrumpi tur, nec caput dolet, nec oculus. nee coxa, sed nec fundum amittit, atqui aliud nibit volumus , quam is Inter nos vero disceptatio nulla es, ne mediocris quidem, utrum satius fit, voluntatem habere pudieam, et fldelem, an vero impudicam, et insidolem. Arrian. Disis. Epict. II, 10.
173쪽
g. CLXXVIIII. N. , Totius hominis persectio ac selicitas consi-
oeeidem stit in viΤA, id est, in unione mentis et Cor
du , Rui' poris , s CXXXXIII. quae quidem persemo
ta i . inter eas, quaS a natura accepit, praestantissi- corpori ma, et reliquarum veluti fulcrum ac funda-da- mentum est. Quum ergo alterum perfectio- mssum ne ac felicitate, quam a natura accepit, Pri
aues ' uare nefas sit, . CLXXVIII, 7. nec nos ab altero vita priuari velimus: per se patet, I. CLXXVIII, 6. 11 ossicii nostri esse, nec alium occidere, vel I3 eius sanitati detrimentum inferre, vel I3) mortis aut morbi Caussam dare, vel I eum citra ius, aut Occidendi animo, periculo exponere. '
Neque enim masis peccat, qui hominem, in quem sibi nihil imperii est, periculis obiicit, quam qui iure atque imperio suo ita abutitur, ut alterum, quem perire cupit, eo consilio exponat periculo. Sunt talia exempla apud Polyb. I, p. Diod. Sic. Bibl. XIIII, N. XVIIII, M. Iustin. His. XII, s. Curi. VII, a. immo in ipsis saeris litteris, II. Sam. XI, /s. ubi et sequente Cap. XII, p. ideo homietiadium Dauidi exprobratur a Nathane, quod Uriam Eo animo, ut periret, in periculosissima staticinaeollocari iussisset. Add. Pufend. de iure nat. es gens. VIII, 2, .
Nisi ne- Attamen, quum nemo teneatur alterum
Cessi β magis, quam seipsum, amare, I. LXXXXIIII, no, eri 6 . et Laepe contingat, Ut aut alicui ipsi, aut gaim, alteri, pereundum sit; Consequens est, is) viderami. eo casu, si quis nos adgrediatur, in ancipitin' - illo periculo quaelibet sit honesta ratio expe
diendae salutis, I. CLXIII, 66. adeoque Iob et
174쪽
CAP. VII. DE OFFICIIS ERGA ALIOS cet. I 4 Ii 6 et cum caede repellere adgressorem liceat, dum ne quis 17 limites iustae desensionis excedat.
Quinam vero sint iustae defensionis limites, Elu, lῖ. nemini erit obscurum,qui absolutam praecipue mites. necessitatem, id est, nullo alio modo euitabilem, q. CLVIII.) fauorem mereri, meminerit. Ex hoc enim consequitur, I 8)vitum demum moderamini inculpatae tutelae sit locus, si quis in absoluta necessitate, Vel respectiva quidem, sed in quam sua culpa non inciderit, verse- .
omni periculo, nullo amplius defensionis iure gaudeat. 2o Vt qui vel sine adgressoris laesione, vel leuiore malo adgressori repraesentato, periculum euitare potest, ei ius non sit, ad caedem temere provolandi, ' quum ex duobus malis physicis id, quod minimum est, malum eligendum esse, vel ipsa recta ratio nos doceat. Elem. Philin. mor. I.
η Homo obligatus semper est, ad eligendum id, quod est optimum. sq. LXXXXII. optimum ergo
quum sit medium, quo facillime ac tutissime finem nostrum obtinemus t obligatos nos esse oportet ad medium facillimum tutissimumque exis pediendae salutis, adeoque ad euitandam ait rius caedem, fi aliud superiit periculo nos expediendi medium. Recte Theocrit. EidiP. XXIII. λιγαν τοι εοικε κακῶ με--άν ζειν. Par es, exiguo mala munam Iitem tollere.
175쪽
Aduer- His vero obleniatis principiis euidentissi. sus quos mis, nihil facilius est, quam ad quaestiones omnes, quae de hoc moderamine inculpatae tutelae incidere possunt, respondere. Si enim quaeraS, aduersus quos eo uti liceat 3 recte respondebis, ai) aduersus omnes, per quos in periculum illud sine tua culpa adductus sis: g. LXXXI, 18.) adeoque 20 et aduersus furiosos, mente captos, itemque a 3 eos, qui alium inuadere parantes, te per errorem inu serint. Vti enim praeclare obseruauit, Grotius de iure besii et pae. II, 3,3. ius defensionis hic non nascitur ex peccato atque iniustitia eius, a quo intentatur periculum, sed a iure nostro periculum nobis intentatum propulsandi quovis modo, nec alterius vitam eo C su propriae saluti anteponendi. '
I Et hue pertinet fabula Oedipi qui patrem se adisgredientem inuadentemque tuendi sui caussa igna. rus occiderat, quod famim ita purgat apud Sophoclem in Oedipo Colon. v. PoIa.
Si quis te, virum istum, statim hic Oppri
176쪽
CAP. VII. DE OFFICIIS ERGA ALIOs cet. 143Opprimens occidere vel te quaereresne, Virum pater is set, qui te occideret, an verssatim ulcbeereris δExistimo. Aquidem vitam amares, auctorem eaedis Mesereris, neque, quid iustum, circumspiceres. In talia mala et ego incidi,
Diis impelientibns, de quibus ne quidem patris Anima, s reuiuiscat, mibi contradictura esset.
s. CLXXXIII. Nec minus inde disces, quamdiu illud ius
sese aduersus inuasorem defendendi duret pRecte enim hic distinguunt doctores inter eos, qui in statu naturali nulli magistratui, a quo defendi possent, subiecti vivunt, et qui cum aliis in ciuitatem coaluerunt. Quum enim in libertate illa naturali, nemo sit, a quo nobis de iniuria caueri possit: et ) defendundi ius non potest non incipere ab eo tempore, quo in periculo esse coepimus, et durare tamdiu, quoad extra periculi aleam simus constituti. g. CLXXXI, I 8. I9. Quandoquidem vero
periculum nostrum incipit a tempore, quo alter hostilem animum aduersus nos ostendit,
et tantisper durat, dum illum animum hostilem nondum deposuit: as tamdiu etiam durare ius defendendi, manifestum est.
Atque hoc est fundamentum, quo uniuersum ius belli nititur, ut alteri, qui hostilem aduersus nos animum manifesto prodit, omnesque aequas pacis conditiones pertinaciter respuit. mala intentare tam diu possimus, donec deposito hostili animo nobiscum redierit in gratiam. Qua de re infra suo loco plura erunt dicenda.
177쪽
Quum contra in statu ciuili, ciuis, qui hostilem animum aduersus ciuem prodit, minas sparsit, insidiasue alteri struit, a magistratu possit Coerceri: consequens. est , 26 ut Ciuis nec insidiantem sibi alterum opprimere, neCa periculo defunctus, vindictam, quam a superiore sperare potest, vi et armis petere possit, adeoque 28 tempus inculpatae defensionis expediendae angustis admodum finibus circumscriptum, cum ipso periculo incipiat, nec duret diutius, quam ipsum periculum. '
I Et ita recte iureconsulti violentam defensionem quidem permittunt, sed non nisi in continenti. Vlpianus I. 3.,o. D. de vi et vi arm. Eum igitur. qui cum armis venit, possumus armis repedere, sed ιoe confestim, non Ex INTERvALLO. Et alibi ex. pressoribus verbis concedit Paullus, ut, qui lapi.dem, quum aliter se tueri non posset, in irruem tem proiecisset, non teneretur lege Aquillia, dum id tuendi dumtaxat, non etiam ULCISCENDI
caussa,factum sit. I. M. I. . D. ad leg. Aquid.
I. CLXXXV. Praeterea ex his principiis β. CLXXXI, ao.
facile intelliges, a9ὶ non licere ei defensionem ad caedem usque adgressoris porrigere, qui de
eius impetu praemonitus, aut eumdem ingempore conspicatus, domi se Continere, aut 3o in tutiorem locum sese recipere, aut 3I vulnere, vel mutilatione aliqua eiusdem impetum
cohibere potest, in quamuis 3Σ ad sugam, ipso
iam feruente conflictu, capessendam, ob anceps illius periculum, nemo omnino obstrictus videatur, nisi forte tutum ipsi pateat perfugium. Pusen-
178쪽
CAP. VII. DE OFFICIIS ERGA ALIOS Cet. I sPusendoris de Piure nat. et gent. II, 1, V. Vbi tamen denuo monendum, 33 quum in statu ciuili tam breue sit defensionis tempus, ut in tanta animi perturbatione omnes euadendi vias
Circumspicere non liceat, merito non omnia tam amare exigenda, ac veluti ad viuum resecanda esse.
Μulto minus ergo quis ad vim et eaedem iure proriuolat, si alter ab adgressione desistit ostenditque, se cum aduersario ingratiam redire velle. Unde recte Aristides in Leucti ie. I obseruat. Thebanis adaequa omnia paratis, Lacedaemoniis vero ultro tenia dentibus , bonam causam ab his ad isios transiisse. Vid. Gror. de I. B. et P. II, δ, /S. Pufend. de iurinat. et gent. II, s, N.
9. LXXXVI. Denique inde non minus intelligi posse vi Pro quia detur, pro quibus rebus quis ad violentam ii hu
iam defensitonem sese accingere possit 8 Quum α',
enim quaedam sint calamitates, quae homini aliquando ipsa morte videntur acerbioreS, nec extrema tantum necessitas, sed et ea, quam salua vita ferre possumus, fauorem mereatur: RCLVIII, s . consequens est, 34 Vt, quae pro vita, eadem pro sanitate, nec non 3s pro integritate corporis, immo et 36) pro pudicitia tuenda, ') nec non 37 pro magistratuum, parentum, liberorum, amicorum, sed et omnium aliorum, quos in periculo constitutos esse animaduertimus, defensione sint permissa.
At hic multi dissentiunt, veluti Augustinus de inbero arbitrio L,Thomas. Iuris. diu. II, a, διψ. Bud- deus TheoL morat. Part. II. Cap. III. Sect. III. q. XX. ' ex ea ratione, quod pudicitia, tamquam Virtus animi, eripi aut vi extorqueri nemini possit.
179쪽
I46 IVR. NAT. ET GENT. LIB. I. Sed quamuis pudicitia mentis satis In tuto sier ara
tamen honestae virgini ac matronae non atrocior vlla videri potest iniuria, quam stuprum violentum , maxime quum alteri prolem ex se excitares cogatur, et castitatis etiam externae iactura lit i
reparabilis. Quare recte Quinctilian Deciam. CCCXXXXVIIII. Puellam inque in eam iniuriam traxisti, qua nihil grauius bella babent. Quis ergo
vitio vertat honestae feminae, si ram atrocem et intolerabilem iniuriam etiam cum stupratoris inisteritu a se amoliri conetur '
s. CLXXXVII. An et Paullo dissicilior quaestio est, an et is, qui
Pro bo' pro honore atque existimatione tuenda, e. g. .Hsti Pro amolienda alapa, ad caedem prouolauit, matione moderamine inculpatae tutelae usus esse videa-
tuenda 3 tur8 At quamuis nihil, si a vita discesseris,existimatione sit praestabilius, et hinc sint, qui hic quoque locum esse violentae desensioni, existiment: vid. Grol. de iure belgi et pac. II, , Io. tamen, quia solum periculum vitam aliaque, quae cum vita pari passu ambulant, amittendi ius nobis det utendi inculpatae tutelae moderamine, I. CLXXXVI.) existimatio vero et honor propter iniuriam non amittitur, immo potius in statu ciuili non desunt legitima iniu- riam vindicandi media: non possumus non 38 eorum suffiagari sententiae, qui hic cellare ius violentae defensionis prudenter censent.
N8mo Quum porro Oiscium erga alios absolutum laeden- de nemine laedendo ad MENTEM non minus,du r ' quam ad corpus, pertineat, g. CLXXVIII, Quia 9. et mentiS facul ales sint INTELLEcTus et vo-ctus. LUNTAS
180쪽
CAP. VII. DE OFFICIIS ERGA ALIOS cet. 147
Luset As: quod ad priorem attinet, nemo temere negauerit, U) eum grauiter laedere ait rum, qui iuuenem, vel alium minus acutum, mendaciis ac sophismatibus in errorem indu- Cit, o eumdem a veritate auertit, I praeiudicatisque opinionibus imbuit, immo et is, 42 qui vel taediosa docendi ratione, vel ad se Etata seueritate efficit, ut suae disciplinae traditus ab omni veritatis ac sapientiae studio abhorreat. 'ὶ
Ita grauiter omnino Maximilianum I. Imp. Iaesit Petrus, postea Nouae ciuitatis antistes, de quo Cuspinian. p. a. Vti vero babilis per aetatem ad lateras addiscendos fuit Maximiliamis magisero Petro traditus, aliquot annis eum nobilium quorumdam filiis contubernalib- Latinas didicit litteras. Sed quum eius praeceptor; Istis dialecticis argutiis doctiu sophismata isti inculcare vesiet, ad quae ea
pessenda aptus non erat: saepius atrociter verberaistus ab eo, magis ipse verberandus, quum verbera seruos deceant, non liberos, tandem esserit, ut limteras magis odio haberet, quam diligeret. Mansit etiam alta mente repostum, quantum detrimenti hoc ipso ceperit. Idem enim auctor est Cuspinianus, idemtidem de hoc fato suo grauiter conque stum esse Maximilianum, et aliquando inter prandendum, multis adstantibus, dixisse: Si hodie pra ceptor meus viveret Petrus, ouamqttam multa praeinceptoribus debeamos, efficerem, ut se insiluisse mei Poeniteret. Add. Ger. a ROo Lib. VIII. p. 288.
Quumque non minus grauis sit laesio vo- Nee ra
LUNTATlS, quae CORRUPTION is nomine venit: tione
Consequens est, M) ut contra ossicium faciant, Volunt qui alterum corrumpunt, 44 ad voluptateS,