Io. Gottl. Heineccii ... Elementa iuris naturae et gentium, commoda auditoribus methodo adornata

발행: 1738년

분량: 637페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Quid est.

ctio δIs 3 IVR. NAT. ET GENT. LIB. I. dent, quum his prosint, nemini vero eo ipso rim

ceant per n. 8a.

g. CCI. Ex quo colligimus merito, 83 iniustam esset

omnem DISSiΜvLATiONEM, I. CLXXXXVIIII, 7M non omnem ΥAci TvRNITATEM, per quam iritelligimus reticentiam eius, ad quod aperieridum alteri, nec perfecte nec imperlaete obligamur. I. CC,77. 8 Iniustum esse omne MENDA- civΜ, I. CLXXXXVlIII, 7s. non omne FA

esse DECEPI IONEM alterius, q. CLXXXXVIIII,

3. CC, 79 seqv. adeoque 86 haec omnia, nisi iudicio nostro decipi velimus, accurate esse distinguenda. ')

Apud Graecos quodammodo ambiguum est vocabulum ψευδος , quod et mendacium et falseloquium significare potest. Pro mendacio enim accepit Demosthenes, dicere solitus, ειναs, o, τι αν τις, ἡ ψευδη λεγων, siam esse rem, qua gravius quis laedere post, quam duendis inendaciis. Pro falsiloquio Char, esea , cuius fertur apophthegma r καλον ποτε ειν το νευδος, οταν ωφελουν, λεγοντας, μηδὸν καὶα3λαπτη τους -ουον, ς. Bonum esse aliquando falsiloquium, quμm videliere ita iuuet eo

utentes, ut interim audientes non laedat. Heliod. Aethiop. Lib. I. Cap. III. p. sa. At non ita ἐκ των με των est vocabulum mendacium, quod, quum semper turpe atque detestabile vitium no-ret, a falliloquio merito distinguitur. Quod et de reliquis, quae hic coniunximus, vocabulis est obseruandum.

s. CCII.

192쪽

β. CCII.

Idem obseruandum de VERITATE et vERACI' Quid TATE. Quum enim is vERAX dicatur, qui Ve- veritas ritatem sine dissimulatione eloquitur, quoties ex Ve qalteri eam ex nobis intelligendi perfectum im perseellamve ius est: consequens est, 87) utvERACITAs semper in laude ponenda sit; contra 88 indifferens videatur, et mala non minus, ac bona esse possit VERITAS , quippe quae in conuenientia verborum signorumque externorum cum cogitationibus mentis consistit,

Elem. philois ration. g. LXXXXIIII.) siquidem 89) is non semper facit ossicium, qui omnes

Cogitationes suas aperit. ' Notum illud Syracidis, sapienti os in eorde, stulto

cor in ore se. Vera ergo dicit diues, qui th sauros suos furi prodit, nec tamen ideo eius viris tutem et veracitatem quisquam laudauerit: quum contra illi mendacium exprobrari non possit, si exin piscante fure, tacuerit, aut sermonem alio inis

flexerit. I. CC. Hinc illa Simonidis r 1ηδεποῆι μεν ἀυF με ζαμεληκτρη σιγησανlι, φθεγξομιενοου δε πολ μις numquam se poenia tuisse silentii, sermonis saepe mero. Nec non hoc Thaletis: ου ταπολλοὶ επη φζονιρον ἀποφα - νε Θαs δοξαν non malia verba prudentis animi indicium se. Et quae sunt his similia.

q. CCIII.

Sermo, qUO nos veritatem eloqui, vel salsi nihil dicere, serio confirmamuS, dicitur AD- ratio, SERvATIO. Adseuerationem, quae fit inuoca- iusiu-to Deo, tamquam vindice, IV SlURANDvM VΟ- Camus. Denique sermo, quo alteri fausta quaevis a Deo precamur, BENEDICTio, quo Iedihio,

193쪽

Quando uti liceat

adseue xationi

dira quaevis ad precamur, MALEDICTIO, quo quis, exaestuante ira, capiti suo diras impre-Catur, EXSECRATIo solet adpellari.

s. CCIIII. Quum ergo, qui aliquid adseuerat, serio

confirmet, se verum eloqui, nec falsum diCE-re, CCIII.) id vero nemo sanus faciat, nisi qui suspicatur, pellucere mendacium, qUalis suspicio conscientiae malae indicium est: g. XXXV. 9o) nemo prudens adseuerationibus temere et praeter necessitatem , ted 9 I) tum demum utetur, si quis alter sine caussa in dubium vocat ea, quae dicit, et 92 nec aliter eum conuincere potest, et 93 eius tamen interest, sibi fidem haberi. Ex quo porro colligimuS, 9 tanto magis eum agere contra ossicium, qui multis grauissimisque ain seuerationibus ad laedendum decipiendumque

alterum utitur. '

Quum enim alterum circumuenire et decipere, in se turpe ac contra ossicium iit: q. CLXXXXVIIII, 6. quid turpius atque iniustius posset excogitari, quam decipere per adseuerationes / Et huc pertinet Romanorum formula: NTI lNTER BONOs BENE AGlER OPORTET, VTI NE PROPTER TE FIDEMVE TVAM CAPTvs FRAvDATUSVE slEM. Cic. de osse. III. ια Turpe enim est alterum capere et defraudare,

et multo turpissimum capere et fraudare per fidem suam. Vnde et famosum fuisse iudicium fiduciae. obseruat V. C. Franc. Car. Conradi de pactos c. Exere. II, 3. IHI.

194쪽

CAP. VII. DE OFFICIIS ERGA ALIOS cet. Icr

Quumque, cuius persectione et selicitate Quando desectamur, ei fausta quaevis non minus, ac be e dia nobis ipsis, contingere velimus: 9s non ini- auum sane erit, alteri benedicere, eique fau- T. a quaevis adprecari, dum id fiat serio, et ex maledi amore, non ex consuetudine, et veluti dicis ctioni- tantum caussa. Contra ea 96 quum odium hu=ςς spirent maledictiones, eas esse iniustissimas, nisi cum misericordia quis alteri denunciet, hus quae eius sursuris hominibus ipse Deus iam interminatus sit. Denique 97 exsecrationes, quippe et amori sui ipsius aduersas, et ex desperatione et ira immodica profectas, nu Inquam esse excusandas: neque hic, dum ex recta ratione rem aestimamuS, in censum venire debere exempla quaedam heroica, quorum consideratio ad aliam cathedram videtur per

tinere. Itaque pleraeque faustae acclamationes, quae ex variis caussis occini solent illustribus ac potentio

ribus viris, in adulationes abeunt. Immo aliquando sunt tamquam venenum, melle conditum, quo tim eum, cui bene precantur, periisse mallent, vel vitae eius ac fortunae struunt insidias. Haec omnia quum non ex amore, sed odio, proficisca tur, contra ius naturae esse, nemo negauerit.

Quod ad iusiuRAΝDvΜ attinet, quum per I xlv. illud intelligatur adseueratio, Deo, tamquam randi

vindice inuocato, facta, β. CCIII. et ne ipsa quidem simplice adseueratione temere et pro- 'miscue utatur vir bonus: q. CCIIII.) 98 mul

195쪽

reiurando, sed 99 tum demum, quando id vel a

superiore, veluti iudice, vel ab alio deseratur, siquidem tunc Vel ipse amor exigit, ut alterum de veritate reddamus certiorem, eique suspicionem metumque falsitatis eximamus. Id vero Ioo) locum habet in omni iureiurando, adeoque Ioi ne opus quidem est tot diuisio

Ciso RivM, ' quum eaedem ubique regulae

obtineant. Accedit, quod si rem expendamus paullo accuratius , omne iusiurandum sit promissorium. Qui

quis enim iurat, siue superiore, siue aduersario deferente, ille promittit, se veritatem eloquutu tuin bona fide. Ceterum id interesse aiunt intexPPOMlsSoulum et ADsERTORivM, quod illud supensacto futuro; hoc super praeterito praestetur, quod posterius siquidem de facto alieno iuratur, TENI NONi ALE ; si de proprio LITls DECisoRlum , et quiadem, si a iudice defertur super facto ipso, vel sum ' PLETORivΜ vel PvRGATORIUM; utrumque ver NE CEssARlvM; si super quantitate obligationis, Iusiv-RANDUM IN LITEM; si super conicientia litigat xis, vstvRANDvΜ ΜΑLITIAE vel CALvMNiAE, denique si pars parti iusiurandum extra iudicium defert voLvNTARivM, sin in iudicio, tunici ALE vi cari s let. Enimuero haec ex iuris prudentia magis Romana, quam ex naturali este, vel inde patet, quod aliae gentes, veluti Hebraei et Graeci, eas diutission Pς non agnouerunt. Vid. Codex Talmudicus

rex U Tom. IIII. edit. Surrebus. Maimonid. de Iureiurando, editus a Diethmaro Lugd. Bat. MDCCVI. Selden. de Θniar. Hebr. II, M. Iac. Lydius de iuramento. Quibus addi possunt, quae Petitus, aliique antiquitatum scriptores, de usus rensi iurisiurandi apud Graecos passim commentati sunt.

I. CCVII.

196쪽

CAP. VII. DE OFFICIIS ERGA ALIOs cet. I 63

Quumque a iurantibus Deus, tamquam Qui rivindex, invocetur; g. CCIII. consequens est

io, ut in ludibrium abeat iusiurandum athei, te d. nec leuiter peccet, qui homini eius comma- beant iis iusiurandum defert. Io3 Ut iusiurandum tum quod ad formulas, tum quod ad ritus attinet, cuiusuis religioni sit attemperandum,' adeoque ne iurisiurandi quidem nomen mereatur adseueratio per res, quarum nulla mentem

vincit religio. Io J Vt periurii merito det poenas, qui per salsos Deos peierauit, immo Ios et atheus, qui, dissimulato atheismo, per Deum peierauit, tamquam qui alios decepit,

iure puniatur.

I Modo formula huiusmodi non simul tendat In Ignois

miniam veri Dei, quippe quum actiones huiusmo di ne necessitas quidem extrema excuset. q. CLX, fio.) Hinc experientia docet, iusiurandum, Iu daeo delatum, eius religioni attemperari, quia 'formula illa nihil complectitur, quod in Dei veritatisve Christianae ignominiam vergat. Contra dubitarim ego, an excusandus sit iudex Christia. nus, qui Mahumedanum apud se iurare iubeat per Mahumedem, maximum Dei unius propbriam, maxime, quum non sit talis Mahumedanorum relliagio , ut praestito per verum Deum, caeli terraeisque conditorem, iureiurando non aeque ad elo quendam veritatem adstringantur, ae si simul impostoris istius faciant mentionem.

q. CCVIII.

Ex eo porro, quod non vltro et temere, sed, CΠλη deferente altero, iurandum est, G. CCVI, 99. I;h es colligimus, Io6 iusiurandum Praestari ingra- pretanistiam non iurantis, sed deserentis, adeoque 1 o7 dum sit L a illud tu tu

randum.

197쪽

a64 IvR. NAT. ET GENT. LIB. I. Effectus

eius et nata in

illud ex eius, non ex iurantis, mente atque intentione esse explicandum, ac proinde I OS absurdissimas esse cauillationes illas, vel rese uationeS mentales, quaS Vocant, quibus homines improbi iurisiurandi vim eludere conantur: Io9j absurdis sinas etiam interpretationes eorum, qui turpia vel absona postulant ab iis, qui ultro iurarunt, alterum repulsam a se non

alturum. ')I Quamuis enim multipliciter peccet, qui se tali tuis

reiurando obstringit, primo quod ultro ac praerernecessitatem, et nemine deferente, iurati q. CCUI, 98. 99 deinde, quod in antecessum promittit, alterum non laturum repulsam, quum nondum praescire eoist, qualia petiturus si alteri denique quod hoc ipso se sine necessitate vel periurii, vestemerarii iurisiurandi periculo exponit: non tamen huiusmodi iureiurando quisquam obstringiatur, ad id, quod iuratus promisit, praestandum,

si quid alter, quod factu impoisbile, turpe, alisque iniquum sit, petat. Quum enim sibi iste detulerit iusiurandum; illud procul dubio ex diuu

tantum mente ac consilio erit interpretandum.

q. CCVIII, to7.ὶ Nemo vero, cui sana mens est, sese ad ea, quae vel per naturam, vel per legem fieri non possunt, Obstringere velle creditur. Peccauit ergo Herodes Matth. XIIII, dum filiae saltatrici iureiurando temerario promisit, se, quidquid esset petitura, daturum, at multo grauiore se scelere obstrinxit, dum ei petenti Ioannis caput indulgere non dubitauit.

Ceterum quum iusiurandum si adseueratio, cum inuocatione Dei, tamquam vindiciS,

coniuncta: f. CCIll. consequens est, I. CXXXI. 36. ii o) ut quisque obligatus sit acliusiurandum religiose seruandum. III Vc

198쪽

CAP. VII. DE OFFICIIS ERGA ALIOS Cet. I

cauillationibus iuriiurando non satisfiat. ') Vt tamen II 23 legi cedere debeat obligatio iurisiurandi, adeoque II 3 illud nullam obligationem producat, si quis se eo ad rem turpem, legibusue prohibitam, devinxerit, quam uis, ii ) si legibus directe non refragetur iurata promissio, omnino quis teneatur, nisi dolo alterius malo deceptus, vel vi iniusta ad

actus, iurarit. g. CVII. g. CVIIII, 43.) Ex ruo denique patet, iis) quid statuendum sit

e Canonistarum axiomate: omne iusiurandum

esse seruandum, auod fine sempite e beatitu-Ziuis detrimento Ieruari mini.

I Est vero satisfactis per CAviLLATi-ΕΜ , si quis ver bis non menti deferentis satisfacit. Quod quam impium sit, facile patet. Qui per cauillationem satisfacit iuriiurando, is alterum decipit. Decipere alterum in se iniustum est q. CLXXXXVisil, 76. et multo quidem iniustius,si quis inuocato sum.

mo numine, tamquam vindice, decipiat. Hinc vere periurium admisit Hatto, archiepiscopus Moguntinus, dum Alberto Bambergenti pollicitus, se eum saluum reducturum in castellum, simulata fame, reduxit ad capiendum ientaculum, exsoluistum se eo ipso rarus iurisiurandi religione otio Frising. Chron. VI, /s. Marian. Scor. ad anu. DCCCCVIII. Miratur hanc Arcti assulis versuistiam Dilmarus Merseb. Lib. I. ineunte, et recte mirarur, quum ne Romani quidem sine censura ac nota dimiserint captiuum, qui simili iureiurando astuue hostes deceperat. Geli. Noct. Att. VILδ8. De eo recte Cic. de osse. III. 3 . Liberatum se esse iureiurando inte pretabatur. Νon recte Fraus enim adpringit. non dissoluit periurium. Fuit igntur sulta ealliditas, perae, se imitata prudentiam. Itaque decreuit Senatus, ut iste veterator' et cadidus .maus ad Annibalem duceretur.

199쪽

I66 Iun. NAT. ET GENT. LIB. I. Qui laeis

sit tene tur ad satisfa-etionem.

Quid stistisfactio,

tuplex

s. CCX.

Sic satis demonstrasse nobis videmur, neminem nec verbis, nec factis, nec ipsa cogitatione, esse laedendum. Quum vero qui Umque alterum infeliciorem reddit, LAEDERE dicatur : is vero vel maxime alterum reddat infelicem, qui, quod ei intulit, damnum non resarcit: consequens est, Irin ut, qui damnum dedit, ad illud resarciendum satisfaciendumque omnino sit obligatus. II Vt, qui satisfactionem illam alteri denegat, nouam illi iniuriam inserre, ac denuo illum laedere recte dicatur. ') 1i8 Vt si plures damnum dederint,circa satisfactionem idem obseruandum sit, quod supra de imputatione actionis a pluribus Perpetratae diximus. c. CXII. seqv.

obligationem hane ad satisfactionem AristoteIes ibic. ad Νicom. V, a. ex contraitia inuoluntario; Pufendorssius de iure nat. et gent. III, δ, z. EX EO derivat. quod frustranea futura esset lex de nemine laedendo, nisi simul vellet legislator, ut d mnum resarciretur. At nos ex ipso LAEglONis conisceptu id ossicium elicimus. Non enim magis imis Perfectiores nos atque infeliciores reddit, qui quid nobis. quod nostrum est, intercipit et aufert, quam qui, quod intercepit et abstulit, non restituit, vel 4lio modo non satisfacit. Quum ergo nemo sit Iaedendus: nec reparatio damni vel satisfactio erit deneganda.

. CCXI.

Per sΑTisPACTIONEM hic intelligimus pra stitionem eius, quod lex a laedente exigit Duo autem lex quaevis persecta exigit, I) ut, quia facto suo quis alteri damnum dedit, id resarciatur. ' II Vt, quia et ipse legislator per de

200쪽

CAP. VII. DE OFFICIIS ERGA ALIOS Cet. I 67

negatum obsequium laesus est, malum aliquod passionis ferat, quisquis alteri contra legem damnum intulit. Quamobrem I I9 satu factio semperet poenam, et reparationem damni, 1uo ambitu complectitur. Grol. de iure belli et paci II, Inaa. et lao una alteram Vel ideo non tollit, quod vitiositas actus, ob quam poena irrogatur, et damnum, quod resarciendum est, in omni delicto, semper coniuncta sunt. Sed de poENA alibi erit dicendi loCus.

Si damnum nullius facto illatum est, nemo etiam ad satisfactionem est obligatus, neque casus, a seis Ia prouidentia diuina prosemas , vlli mortalium potest imputari. q. CVI, 27. Et inde sequitur, ut, si quis in rebus suis tale damnum passus sit, eum dominus ferre teneatur. Quod enim nemini imputare possumus: id.ipsi ferre cogimur. Ca. sum ergo, qui nemini imputari potest, ipse dominus ferre cogitur.

s. CCXII.

DAMNvM porro datum aut ita comparatum est, ut res omnis in pristinum locum restitui possit, aut ut factum insectum fieri nequeat. Priore ergo casu Iai) res ipsa exigit, ut reS omnino in priorem statum restituatur, simulque Ira) damnum quod laesus hoc ipso, quod eum re sua carere Oportuit, et Iz3) quod pro recuperanda illa impensas facere coactus est, sensit, resarciatur. Posteriore, I aq) ut aequa aestimatione in tantum, quantum fieri potest, laeso praestetur indemnitas, et Irs) ea in re non modo veri pretii, sed et adfectionis ratio merito habeatur. Quod exemplis homicidii, vulnerationis, mutilationis, adulterii, stupri,

Quom do prae

standa

SEARCH

MENU NAVIGATION