Io. Gottl. Heineccii ... Elementa iuris naturae et gentium, commoda auditoribus methodo adornata

발행: 1738년

분량: 637페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3I 8 IvR. NAT. ET GENT. LIB. I. tractu turpissimo haberetur. Contra apud Aegyptios lex permittebat cadauera parentum condita oppignorare, et ei, qui, illis neglectis, non expunxerat nomen, honesta sepultura n ahatur. Dimdor. Sicul. Bibl. I oh. Contra natura inhonesta est oppignoratio uxorum , liberorumque, quod in regno Pegu permittitur, quia illa non potest non plena esse tristissimi euentus. Unde et creditorem relegatione dignum iudicabant Romani, qui sciens filiumfamilias pignori a patre acceperat. t. s. D. quae res pigm.

CAP. XIIII.

DE PACTIS.

Quae sit

pactois

Eum et Contra.

g. CCCLXXXV.

amuis inter PACTA et CONTRACTUS i re naturae nihil sit discriminis, dum

utrumque negotium UtriuSque consensu capit substantiam : dici tamen potest, CONTRACTVS ex vetere loquendi consuetudine ad rerum operarumve commercium; g. CCCXXVII, 6.) pacta ad alias res, factaue, quae in commercio esse non solent, pertinere. ' Sic e. g. quamuis homines ingenui viriusque sexus non sint in commercio: inter eos tamen conuenire solet de nuptiis, vel in futurum, vel in praesenti, CelebrandiS, isque consensus tum sponsalitius, tum nuptialis PACT

Rura nomine redie venit. I Agnouit id discrimen etiam Pulandoctus δε iuranat et gent. V, a, . Et quamui S scriptores Romani, quia alio sensu accipiunt vocabula, aliudque disin crimen pactorum et contractuum statuunt, non semper verbo contrabere viantur de rebus, quae in commercio; paci si de rebus tactisque, extra comis mercium

352쪽

CAP. XIIII. DE PACTIS. 319

mercium positis. veluti dum dicunt eontrahere nataptias, L sta 'D. de ritu nupt. pacisci ab aliquo nismoso Ual. Max. VIIII, ψ, a. nomen tamen cON TRACTus vix aliter accipiunr, quam de conuention o super rebus, quae in commercio sunt. Quod adineo verum est, ut ideo iureconsulti contra Donetl. Comm. itur. XIII, /8. negent, nuptias esIo contractum , qui ineatur de personis et indiuidua vitactCOnsuetudine, quae non sint in commercio. Nihil ergo obstat, quo minus nos hoc pactorum et contra tim discrimen admittamus.

I. CCCLXXXVI

Nimirum quum homines suauiter et com- Culpa mode vivere non possint, nis sibi inuicem cta sin praestent ossicia, quae supra i ivMANiTAT 1s et D csto

BENEFlCENTIAE diximus, g. CCXIIII, 1.) et ita 'tamen inter homines iam pridem refrixerit

amor, ut de eorum humanitate et beneficen

tia confidere non possimus, g. CCCXXVI.)denique illa ossicia sint imperfecta, et inuitis extorqueri nequeant g. CXXII. consequens

est, I) ut non alia sit ea certo Consequendi ratio , quam consensus alterius. Qui consensus duorum pluriumue in idem placitum de dando aliquo vel faciendo, quod alias vel plane non, vel tantum ex lege humanitatis et beneficentiae debetur, quum Vocetur PACI VAI: a) ea, quae nobis ab aliis dari fieri ue iure persecto cupimus, nobis PACISCI debemus.

I Exemplo esse poterunt Abra amus et Abimelechuy. Ipla sane lex humanitatis et beneficentiae umimaque iubebat benigne aduersus se inuicem agere, et maxime Abramum, virum virtutis studiosissi. mum, plurimisque ab Abimelecho beneficiis orna- tum. ipsa recta ratio ad grati animi memoriam obis ligabat: et lasnen uterque sibi ab altero amicitiam

353쪽

32 IVR. NAT. ET GENT. LIB. L

et benignitatem pactum esse, legimus Gen. XXI, I .sequ. Ita saepe vereres alios pactis obligabant ad praestandum id, ad quod hi iam antea ex legiabus humanitatis ac beneuolentiae erant obligati.

q. CCCLXXXVII. E. Aia Nec dubitari potest, 3 quin pacta seruan

tianda da sint. Quum enim, qui aliquid promittit, esse,prin mentem suam de dando aliquo faciendoue si- m ue Verbis, silue aliis signis prodat, verbis verotopria ita utendum sit, ne alter decipiatur: mo. CLXXXXVI, 67. consequens est, ut et a paciscentibus omnem staudem omneque abesse oporteat mendacium, adeoque standum sit pro

missis pactisque omnibus , deliberato animo initis, et hinc nihil debeat fide data esse sanctius, 3 nihil perfidia detestabilius. ')

Quemadmodum enim pactis quodammodo subue. . nimus indigentiae nostrae, idque agimus paciscentes cum aliis, ut nobis ossicia humanitatis et bene ficentiae, quae alias a plerisque frustra sperar mus, praestent: ita facile patet, iis solis inter se genus humanum continerti Ergo tanto per iosius est, magisque nefarium, saeem frangere, quae continet vitam. Cic. pro in Roscio comoedo Cap. VI. Hine semper generosum visum est το αψευδες τομα os verax, vel, ut rem eloquitur Euripidea in I l. in Taur. U. IOD.

CCCLXXXVIII.

Itemque Accedit et altera ratio, Cui non minus Rς-- ponderis melle, facile unusquisque largietur. Quum enim officiorum omnium, quae alteridWbemus, communis veluti sons et scaturigo

354쪽

CAP. XIIIL DE PACTIS.

sit amor iustitiae, I. CLXXIII, I. isque nos

subigere debeat, ut, . quod nobis fieri nolumus, id nec alteri faciamus, GCL.XXVII, 6.) nemo denique sit mortalium, qui pactis et promissis ab altero decipi velit: denuo sequitur, ut nec nos cuiquam pamonibus et promissis illudere, cumque propter fidem nostram destaudare de heamus, adeoque pacta omnino sint seruat da.

Non hie utimur argumento, quod nec socierasciis uilis seruari posset, nisi sancta hominibus esset reis ligio. Quamuis enim hoc argumento recte pmbeis tur pactorum fideique inter homines necessitas, eamque Cicero de ine. II, ιδ. Et inde eleganrer deis monstrarit, quod 'ne isti quidem, qui inolescio est scelere pascuntur, possint sine illa particula insitiae, id est, sine pactis, vivere: ex hac tamen.1ocialitate non esse originem obligarionis huius repetendam, iam supra ostendimus. I. LXXV. itaque binas f

has rationes, quas hoc et antecedente aphorismis exposuimus, ex principio nostro AMORIs derivare maluimus.

g. CCCLXXXVIIII.

Ceterum pacta vel ρωνοπλευροι, seu UNILATE' ouo tin ALiA sint, vel xπλευρα, seu Bi LATERALI A. Il- 1idi, lis unus tantum alteri; his ambo sibi mutuo ali pactat quid promittunt, adeoque posterioribus tacita inest conditio, unum praestiturum, quod promiserit, set alter ex sua parte pacto satisfacturus sit. Deinde utraque sunt vel OBLIGATORIA, qUibus noua obligatio vel alterutrius, vel utriusque artis, constituitur, vel LIBERATORIA, quibuS Ob-gationes, antea constitutae, tolluntur, vel ΜixΤA,quibus et obligationes priores tolluntur, et nouae pro arbitrio paciscentium constituun-X tur,

355쪽

IVR. NAT. ET GENT. LIB. I.

322tur, quales in primis NOVATIONES, et TRANs- Acrio Nps de cauisS dubiis esse, nemo non intelligit. Sed horum omnium eadem est ratio, pu

ta, s ut summa fide et quam religiosissime 1eruanda sint, 6 si vel maxime non eo consilio aliquid promiserit alteruter, ut obligari velit. '

φ) obseruandum hoc est, contra illos, qui aliam proinmissionem PERFECTAM , esiain IMPERFE Ar esse statuunt, et illam quidem definiunt, quando non soluin promittens obligari vult, sed et simul ius In alterum confert, Ut rem promissam veluti debitam . plene a se poscere queat: hanc vero, quando O ligari quidem vult, qui promisit, ut tamen alteri ius non sit ad exigendum. Quo referunt promis sionem: Ego desinaui, hoe tibi dare, et peto, ut mihi credas, itemque pollicitationes virorum potentum aut gratiosorum, quibus alicui commendationem vel 1uffragium. spondent. Grol. Iur. bes . et pac. II, 2, a. PufendorT. Ium nat. regent. III, s s.

Sed i saepe tales promissiones non sunt pacta, 1 ed dicta tantum, vel adseuerationes, quas a pactis ipsi distinguunt Grotius et Pulando us, immo aliquando non pacta sunt, ted praeparationes ad pacta, quas vulgo tractatu. adpellitant. αὶ Res est Nunc contradictoria, aliquem promittere velle, et alii tamen nolle ius ad exigendum dare. Quod

nescio, an tale sit commentum, quo omnia pacta et promisia turpiter eludi possent, exemplo Medio- Ianentium, qui increpati de periurio, respondeinbant: Iuravimus quidem, sed iuramentum attendore non promismin. Quod referens liadeuicus degesis Friderici I. Lib. II. Cop. XXV. Digna, inquit, responsio, ut moribus oratio consonaret, et, qui praue ac per e vivere et facere consueueram, aliter, ac per e et praue, loqui non potus1sent, ut viatam flagitio in sermo inlotus comitaretur. Deniisque 3 si imperfectae plerumque sunt huiusmodi potentiam promissiones ratione exactionis: non ideo illico, quod ad obligationem attinet, pro imperfectis habendae sunt.

1 CCCLXXXX.

356쪽

CAP. XIIII. DE PACTIS. 323

s CCCLXXXX.

Ex quo porro colligimus, 7 nihil iure na- Iurena. turali intercile inter pactum et 1tipulationem, tu Re et adeoque 8 falli Franc. Connanum Comment. 'μ 'A

L f qui, Romanorum commendaturus ἐλο- 'ράαν, etiam iure naturae ex promissis, quam- gant. diu stent intra terminos simplicis conuenti nis, et in non transeant, ius persectum oriri negat. Quemadmodum enim eius argumenta iam satis profligarunt Grol. de iure belli et pac. II, a, 1. et Pufend. Iur. nat. et gent. III, 1, 9. ita nOS addimus, Connanum minus

magnifice de naturali pactorum obligatione sentire, quam ipsos Romanos, quippe qui pactis nudis vim persecte obligandi numquam

detraxerunt, quamuis actionem ex iis, ob singulareS rationeS, denegarent. II Ex Romanorum sententia obligabatur, etiam qui nudo pacto aliquid promiserat, eumque, qui fidem

fefellerat, illi non minus perfidum putabanr, curam aliae gentes. Quin non imperfectam esse existimabant hanc obligationem. quae ex pactis nudis orieba tur, sed perfectam, siquidem ratione illius locus erat compensationi, I. o. D. de compens. constituto, I. o. f. pen. D. de pecvn. cons. nouationi, I. s.fv. D denouat. fideiusseribus et pignoribus, I. D. depin.

exceptioni. i. r. s. l. s. D. de pact. I. δo. I. M. La8. C. eod. Vnde et, quod a promittente per err rem fuerat solutum, condictione indebiti repeti non poterat L G. D. de cond. in . Quorum pleraque ita sunt comparata, Ut in Obligationem imperia sectam vix cadant. Solam negabant ACTIONEM , quia ciuilem inuenerant modum, quo paciscentes

uti iusserant, putastipulationem. Eam qui negligebant, perlusorie egiste videbantur. Quemadmodum ergo multis locis leges ex oppignoratione rerum immobilium non dant actionem, nisi pignus

357쪽

IVR. NAT. ET GENT. LIB. Lapud acta. sit constitutum, nec tamen ideo pignori obligationem persectam detraliunt, quippe quae aliis modis sese exserit: ita nec de Romanis statuisendum est, eos pacta noluisse perfectam obligationem producere, quia actionem inde oriri no-

. luerint.

q. CCCLXXXXI.

eis, Quum vero pactum sit duorum pluriumue in expressa idem placitum consensus, s g. CCCLXXXVI.

et tacita, corusΕΝsus vero duarum pluriumve voluntatum in eamdem rem easdemque circumstantias conspiratio: consequens est, u) ut ille Consensus tamquam internus externo aliquo signo

declarandus sit. Qualia signa, quum sint verba, siue ore prolata, siue litteris contignata, et facta, et illa consensus ex preis; haec taciti praebeant argumentum: j. CCLXXXlIII. facile patet, io) perinde esse, siue expresso, siue tacito consensu,aliqui paciscantur,dum tale sit factum, ex quo consensus in eam rem, de communi humasti generis vel gentis cuiusdam, sententia colligi soleat. 'in Immo II aliquando con sensum recte colligi ex ipsa negotii natura, si illud tale sit, ut non possit non iudicari, alte

rum non dissentire. I. CCLXXXlIII.

Hine et nutum suiscere, recte statuunt iura nostrae I. N. q. Ult. D. de obl. et M. Quinctilian. Decum. CCXXXXVII. nec non patientiam, immo et silentium, I. s . pr. D. locati, L ει. g. g. r. D. de interri in iure fac. et alibi passim. Quod admittimus omnino, nisi alia fuerit probabilis ratio, cur quis, dissentiens licet', tacere , quam dissensum verbis factisve restari, maluerit, e. g. si filius familias, trum

Ientiam patris veritus, interrogatus, an Maeuiam, a qua maxime abhorret, ducere velit 3 taceat:

non illico consensisse videbitur. Quid si enim, patre

358쪽

CAP. XIIII. DE PACTIS. 32s

dicente: Abi domum, et suspende te, prae stupore tacuisset filius 3 an ideo consentille diceretur 3

6. CCCLXXXXII.

Quumque consensus si duarum Volunta- Paei stitum in eamdem rem easdemque circumstantias quinam

conspiratio, I. CCCLXXXXI.) voluntas ve- possint, ro nihil possit vel adpetere, vel auersari, nisi ab intellectu excitata : q. XXX. sequitur, ra) ut pacisci valide nequeant, qUicumque rectae rationis usu destituuntur, adeoque nullius momenti sint pacta furiosorum, nisi dilucido interuallo distinguatur furor, nec non

bricum aetatis rem non intelligere, probabile est, Io praeterea aegrotorum, quorum animos morbi vehementia perturbat, immo Is et maxime ebriorum, licet voluntaria fuerit promittentium ebrietas, ' nec I6ὶ eorum, qui iocantes aliquid promiterunt, sibive sunt ab altero stipulati.

Quamuis enim alias tune demum agenti non imis puterur actio, ex ebrietate perpetrata, si per eum non steterit, quo minus huiusmodi quid continis geret, q. CVI, 3I. per eum autem, qui ultro . suavem illam insaniam tibi attraxit, Omnino steis terit, ne pacisceretur, quum actio ex ebrietate proinfecta inuoluntaria quidem fit in se . sed non in sua caussa: g. L. hic tamen aliud statuendum et i gradus ebrietatis distinguendi sunt. Aut enim modica fuit, aut summa hominis aliquid promitistentis ebrietas. Si modica: iron ita caliginem illa o fudit intellectui, ut nesciret, cui vel quidnam proinmitteret, adeoque huiusmodi promissio omnino obligat. Sin summa: non potuit non illa in cur rere in sensus, ac proinde alter, qui cum illo pa

359쪽

326 IVR. NAΤ. ET GENT. LIB. I.

tim imputare debet, quod cum homine vino sepulto ac semisomni rem seriam suscipere et pacisci non dubitarit. Itaque nulla est ratio, cur ei ius in debeat, promitium, discussa alterius crapula, exi.' gendi.

g. CCCLXXXXIII.

An ut Ila Ex eodem porro axiomate colligimus, ID si pa- inutile esse pactum, ex ignorantia vel errorectum ex initum, si vitium hoc intellectus sit culpabile, . .. Vincibile, ac voluntarium: 9. CVII, 33 non, oh oh. I 8) si ita Comparata sit res, ut et prudentissi- initum Z mum possit fallere, sq. CVIII 36. veluti is si de diuersis personis rebusue senserint stipulator et promittor, vel ao si alteruter errauerit cir Ca personam, vel rem ipsam, vel 2IJ circa eas circumstantias, quae non facile sciti potuerunt, et quarum si conscius fuisset promittenS, numquam ita esset pactus. '

His obseruatis regulis omnes species, quae in ipsis rerum argumentis occurrere possunt, facile expli- Cantur. Sic non valebit pactum, si quis se ductu. rum promisit virginem,quae praegnanS postea ad pareat, quia hac in re falli potuit etiam prudentissimus: Urn. ι8. nec sponsal ia vllius momenti erunt, si cui Tulliae nuptias adfectanti, nomen vero ignoranti, Afrania per errorem spondeatur, quia, quum de . diuersis personis senserint, non consenserunt in idem placitum. per n. m. et sto. Denique si deis sponsam Tulliam epilepticam esse, vel alio tetro morbo laborare, postea adpareat: ne eo quidem casu sponsus tenebirur,quia errauit circa quae a sponso tam facile explorari non potuit, et qua tamen cognita, illum has adfectaturum nuptias sutile, vix verojimile est. per. n. γε.

360쪽

CAP. XIIII. DE PACTIs. 32

g. CCCLXXXXIIII.

Multo minus ergo ar) valebit pactum ad An desoquod quis dolo alterius inductus, vel ra) in 'l' quo dolo istius malo circumscriptus laesusque est, quia consensisse non potest videri, cuius menti veluti praestigias alter obiecit, ut rem vel personam, de qua pactus est, sibi multo aliter conciperet, ac eam postea re ipsa deprehendir. ') Contra aq) nulla est ratio, cur irritum esse debeat pactum, ad quod tertius alterutrum paciscentium, altero inscio, pellexit, quamuis Is dubitari nequeat, quin is, cuius dolo factum est, ut ita paciscerentur, laesis ad resarciendum damnum sit obligatus.

Hinc nemo dixerit iure naturae ratas esse debuisse nuptias Iacobi cum Lea, quas manifesto dolo conis ciliauerat Labanus. Gene1 . XXVIIII, ρα Neque mos gentis, quo facti turpitudinem velare conis. tus est Labanus , eum a dolo excusare, vel Iaco-hum obligare potuit, ut sibi a 1bcero malitiosissimo tam proterve illudi pateretur. Nam nec obligatoria procul dubio fuit illa consuetudo , et, si pro lege habita fuisset, id praedictum esse oportebat, neque debebat Labanus Rachelem petenti Iacobo promittere, sed eum peregrinum , et consuetudi

num Syriacarum ignarum, praemonere, sororem, natu minorem ante maiorem despondere , mori

bus patriis nefas esse. Omnia ergo miris Daudiis bus hie implicata fuerunt, nec ea rata fuissent procul dubio, nisi Iacobo peregrino satius visum fuisset, concoquere iniuriam, sibi a socero illatam, quam in ambiguam litem descendere.

. CCCLXXXXV.

obstent consensui, nec imputari ulli possi, metu quod quis coactus secit, si cogenti nullum ius

X cogendi

SEARCH

MENU NAVIGATION