Io. Gottl. Heineccii ... Elementa iuris naturae et gentium, commoda auditoribus methodo adornata

발행: 1738년

분량: 637페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

IVR. NAT. ET GENT. LIB. I.

Iusta obsequium exigendi eaussa proeci dubio est

non modo ipsa entis alicuius perfectio et bonitas, ceu visiim est tum M si AMYRALno disert. de iure Dei in res ereatas tum olim DEMOCRiTO , cuius est dictum notissmum: φυσει το αρχειν Oικηίον τωκοεισσονι. Natura euenit, ut, quod melius es, im peret: Stob. ferm. XXXXVII. p. III. verum etiam dependentia. Quis enim negauerit, eum merito ab altero exigere obsequium, qui alteri exsistentiae ac conseruationis caussa est ' Iure ergo obsequium

exigit DEus o. M , ἐν ω ζῶμεν, Mi κινουμεθα, καὶ

εσαεν In quo vivimus, movemur et sumus. M. XVII, a8. Porro et maIum nobis fraena mordenistibus repraesentare posse Deum, eius iustitia et omnipotentia nos dubitare non patitur. Elem.

ciasset vel etiamnum renunciaret huic in homines aliasque res creatas imperio: hoc indignum esset eius sapientia ac bonitate , siquidem satis nouit, tamquam ens sapientissimum, nos sine eius imis perio ac ductu fore miserrimos, ut ens vero optiis mum non potest ens a se conditum, quod se ipsum gubernare nequit, deserere, ac summae miseriae obiicere. Quod vero eius sapientia bonitateque indignum est, id nec velle, nec posse intelligitur. Renunciare ergo imperio in homines et res creatas nec velle nec posse intelligitur. Idque Obseruandum est contra illustrem Leibnitium, qui quum vir illustrissimus,sAM. a COCCEIis, singularidissertatione de principio iuris naturalis unico, vero et

adaequato. Francos. MDCCLXXXXVIIII. edita, solido demonstrasset non aliud fingi posse iuris natura lis principium, quam voluntatem Dei, anno MDCC. in Ephemeridibus Hanoueranis, quae monaillabenuszuge vocabantur, mense Iulio huic hypothesi 'inter alia obiecit OV VII. Si fingeretur, creat turam tantarum virium esse posse, ut a creatores mel producta, deinde non posset cogi d eam , hendam fore pro manumissa, uti liberi possint eo peruenire potentiae, ut a parentibin, a quib- generati

42쪽

cAP. I. DE NAT. ET CONST. IVR. NAT. 9nerati fint, cogi non possist. Id enim fingere es

set insanire, quum contradictionem inuoluat fictio rei creatae finitae tantarum virium, ut aereatore, enre infinito et Omnipotente. cogi am

plius non possit. Quales sunt et reliquae illa fictiones, quibus verissimae doctrinae absurdiis talem ostendere ibi conatur vir doctissimus, veluti, quod, s fingeretur. malum quemdam g nium summam rerum potesatem habere, non ideo

quod irre ibilis estet, desiturin ilis sit malin esse,

et iniustus, et orannus. Fingi enim non potest, ma tum aliquem genium rerum potiri, si Deum infinitae potentiae exsistere credimus. Sin Deum exsistere negamus, nec malum genium, nec res creatas exsistere, salua recta ratione, concedemus. Magnum hoc profecto veritatis argumentum est, si conuelli non possit propositio, nisi fictionibus, quae contradictionem manifestam im

uoluunt.

I. XI.

Quum ergo ex his omnibus adpareat, non Nec aliis aliud nos quaerere ivS, quam quod DeUS O. M. ter ea uniuerso generi humano, tamquam normam actionum liberarum tradidit: s. X, 13. Iq.)consequens est, Is ut illud toti generi hu- humanomano debeat innotescere. Quumque quid- innote- quid innotescit uniuerso humano generi, vel st xx per reuelationem aliquam, quam totum genus humanum pro vera ac diuina agnoscit, vel per tionem. rectam rationem ei cognitum perspectumque esse oporteat, talis vero reuelatio, quam omneS homines pro vera ac diuina agnoscant, nec exstiterit umquam, nec hodie exstet: nemo non intelligit, 16 ius naturae eas complecti leges, quae per solam rectam rationem, uniis uersb generi humano communem, Promulga-

43쪽

tae sint, ac proinde uniuerso generi humano natura innotescant. '

Hine Cicero pro Milone Cop. IV. id ius vocat non scriptum , Ied natum . quod non didicrinis , accepimus , legimus, verum e natura ipsa arripuimus,

hausim- , expresmus , ad quod non docti, sed facti , non insituri sed imbuti sumus. Immo et Ap stolus, dum Rom. II, ι . ait, genteέ legem scriptam Dei non habentes, ipsas sibi filissu legem, atque ostendisse, το ἔπον τῆ νομου , γρο Hονεν τος καρδιους αυlων, optis legis scriptum ineordibus suis, rationem redditurus , quomodo hoc ius illis innotuerit, statim subiicit: συμι-

ἀπολογουμενων : una testimonium reddente eorum eo cientia, et cogitationibus, sese mutuo accusa tibus, aut etiam excusantibus. Quod sane aliter seri non potest, quam per ratiocinationem, ade que per rectam rationem. Communis sane omnibus, haec doctrina est , qui ius naturae velinuti ex compacto pro dictamine reclae rationis habuerunr, si ab illis solis discelleris, qui iustum aliquid este natura plane negarunt, veluti Arch laus apud Laert. II, ια Aristippus apud eumdem LLρ3. Carneades apud Lactant. Insit. divin. V. ι .et /o. Pyrrho apud Sext. Empir. 'pol. III, M. immo ipse Aristoteles . quem ab hac sententia non admodum alienum fuisse, probat Menag. ad Laert. VII, /28. p.

q. XII. Defini- Itaque ivs NA Tva AE est complexio legum, hii I ipso Deo immortali generi humano per re et iurisis elam rationem promulgatarum. Si vero illud, pruden- tamquam scientiam Considerare malis, iustistiae Π - pnvDENTiA illa naturalis erit habitus practicus i dies. VQluntatem supremi legislatoris ex recta rationae. ne

44쪽

CAP. I. DE NAT. ET CONST. I . NAT. II

ne cognoscendi, adplicandique quibusvis speciebus Obuenientibus. Quae, quia in iure, a Deo immortali prosecto, enarrando adpli

TIA Divisa dici potest.

q. XIII.

Quia ergo etiam hoc ius est complexio le- DIuIsiogum: si . XII.) ap) omnia, quae in leges cadunt, in prae etiam in ius naturae cadere animaduertimus, ς'pΠ veluti vetare, permittere, puvire: i. Z. D de phini legib. Quin ex eodem colligimus, I 8 illud stuum. recte diuidi in PER Missi uvat, quod homineSuniuersos ad alios in usu iuris libertatisque suae

dem ad actiones honas edendas, malasque omittendas obligat: itemque, I9 nullam circa itu praeceptiuum libertatem relictam esse homini , quum permissiuo unusquisque, cui quidquam permittitur, recte omnino renunciet.'

I Itaque Ius PERMissivvΜ regulam constituit; Ius PRAECEPTlvum exceptionem. Omnia enim liberitati hominis permittit Deus, quae non praecepit vel prohibuit. Sic e. g. quum sola arbore scientiae boni et mali hominibus interdixisset Deus irecte omnino inferebant protoplasti licere sibi fructibus reliquis omnibus vesci. Gen. III a. 3. Cesissante enim legis obligatione, viget libertas. Nec tamen ideo negandum fuerit, obligationem con 'iunctam esse cum iure permissuo. Obligat enim uniuersum genus humanum, ne quem usu liberistatis suae prohibeat. Sic e. g. quia Deus hominibus omnibus permisit, ea, quae nullius sunt, suis usibus adplicare, et dominia rerum constituere: non possunt non iniusta ac illicita esse furta, rapinae defraudationes, cetera.

45쪽

g. XIIII.

An ius ta quandoquidem deinde ius naturae ab suiu hum ipso Deo i mortali, tamquam supremo legis- esset, si latore, proficiscitur: j XII in consequens est, non es- 2O ut, quamuis possit quis aliquando suoptesttDeust ingenio et sine lege bene agere, impellente illam obligatione interna, . VII.) idque 2i et homo, nullo religionis sensu imbutus, quandoque faciat, eo, quod actionem, praelucente ratione, bonam sibique clitem fore, Cognouerit: non tamen 12) ideo dicendum sit, atheum posse iuste agere: g. VII.) multoque minus, 23) etiamsi detur, quod sine impietate dari nequeat, non esse Deum, nec res humanaS Curare, tamen aliquod ius naturae fu

I Potius ereo iuri naturae veluti neruos incidunt, qui illud sine Deo concipiunt, et legem sibi sine legislatore fingunt. Omnes sane , qui paullo re- Iigiosius philosopliati sunt, agnouerunt, et ius mne a Deo proficisci, et, si illum exsistere neges, nihil iam amplius iustum iniustumue fore. Ipse Deus o. Μ. ad iustitiam in eitaturus Abraamum:

Ego , inquit, sum-,N Deus Hi su eiens

vel omnipotenso ambula coram me: et e so integer. Gen. XVII, /. Et Apostolus Hebr. XI, α eum, qui ad Deum accedere velit, credere debere, ait,oτι ἐH, και τοις εκγου ν αυτον μιδαποηρτης γsistas : esse Deum, et praemia largiri iis, qui ipsum requirant. Immo et Cicero de nat. Deor. I a. Haudscio, inquit, an pietate aduersus Deos sublata, fides etiam et societi humani generis, et una excellantissima virtus, iusTITIA, tollatur.

46쪽

CAP. I. DE NAT. ET CONST. IVR. NAT. I 3

Quumque hoc ius complectatur leges, per Cur directam rationem promulgatas, . XII. recta LR fvero ratio nobis sit facultas ratiocinandi, seu ςψω hu

vetitates alias ex alias per necessctriam conclu- prum '

dendi rationem eliciendi: tus. phil. I. II.

facile patet, et ) cur hanc iuris notitiam cordibus hominum esse inscriptam, dicat Apostolus. ' Rom. II, G. Tribuit enim hominibus facultatem vel potentiam de iusto iniustoque ratiocinandi: quae, quum non semperponat actum, as) cur et infantibus a quibusdam vindicetur connata quaedam iusti iniustique notitia, non obscurum est.

Eleuant huius phraseos emphasin Grol. ad Rom. II, , et loan. Clericus Art. erit. Part. II. Sin. I. Cap. IIII. q. a. qui illam nihil aliud innuere contendunt. quam quod lex facile sine magistro dilei et memoria teneri possit, atque ideo multa acis Cumulant veterum Ioca , ubi εγγραφειν δελ- Τοκ Qζενων, γραφειν φρενω/ εσω,--ἐν τηnihil aliud significet, quam quod diximus. Sed si iam satisfecit Io. Franc. Bud. Ins. Theol. mori Part. II. Cap. II. q. V. '. ubi et Io. Loerii

sententiam accuratius examinauit.

g. XUI. Ex eodem consequitur, 26 ut ius natUrae An ex derivandum non sit ex sacris litteris, nec ar) sacris ex legibus diuinis positi uis, veluti ex septem in xἰς praecepti S, quae Noactio data esse, iactant Hebraei: ' quamuis, quum idem sit reuela- deriuam tionis, ac rectae rationis auctor, facile largia- dum mur, 28 non modo multa , - quae ratio dicti

tat, in sacris litteris repeti, sed et 29 miram' esse

47쪽

tabile. I 4 IVR. NAT. ET GENT. LIB. I.

esse utriusque iuris consonantiam, nec 3o quidquam Deum in sacris pandectis vel praecipere vel prohibere, quod iuri per rectum ra

tionem promulgato aduersetur.

I Hebraei quomodo ius naturae et gentium ex se gem praeceptis, macho datis, derivent, ex insti-ituto ostendit Io. Selden. de iure nu. et gent. Foeundum disciplin. Hebraeorum. Quamuis vero illam Hebraeorum de praeceptis Noachidicis tradiationem non omni fundamento destitui existimet

laudatus Buddeus Introd. ad his. philin Hebr. p.

P . est δs. tamen nec probari hodie potest, illa vere data esse Noacho, et si quaedam eorum, quae praecepta illa inculcant vel prohibent, hodie nota sunt Noachidarum posteris: ea illis non ex traditione sed ex recta ratione innotuerunt, ac pro inde non sunt leges positivae, sed per rectam rationem promulgatae.

g. XVII.

Porro ex eodem axiomate intelligimus, 3 i) ius naturae non minus esse immutabile, quam sesam rectam rationem, quae non potest non semper eadem suique similis esse: adeoque 32 nec Deum, qui non potest, quod non vult, quicquam contra legem illam lempiternam indulgere, multoque minus 333 vllum mortalium ita illam quidquam sibi imperii adrogare polle: ')I Eleganter apud Lactant. Ins. disin. VI, 8. Cicero: Huis legi nee obrogari fas es, neque derogari ex hac aliquid licet , neque tota abrogari potest . Nec vero aut per Senatum; aut per populum. solui haelage possumus. Νeque es quaerendus explanator,

aut interpres eius aliis. Me erit alia lex Romae, alia Atbenis , alia ntine, aliaposthac; sed et omnes g utta, et omni tempore, una lex contιnebit, unus que

48쪽

' CAP. I. DE NAΤ. ET CONST. IUR. NAT. I s

que erit communis quasi magister, et imperator omnium, Deus, illa legis huius inuentis, discepimior, lator. Neque huic veritati refragatur Vlpia- .nus i. o. pr. D. de ius. et itire, quam legem alibi satis exposuisse nobis videmur.

q. XVIII.

Nee disscite iam erit, concipere IVRIS NA- Eius dis. . TvRALis et CluiLIS differentiam. Nam 3 il- ferentia lud ex recta ratione; hoc ex lege, siue viva vo- .i V. ce, siue per scripturam promulgata, innote

scit. 3s Illud tam late patet, ac ipsa recta

ratio; hoc cuique ciuitati proprium est. s. r.et a. IV. de rure uat. gent. et cis. 36 Illud adactiones natura bonaS malasque, internas ac externas ; hoc ad indifferentes et externas, quatenus saluti populi cuiusque vel reipublicae attemperandae sunt, ') pertinet.

Cicero de Inuent. LV. Omnes leges ad commodum reipublicae referre oportet, et eas ex υΤ1LITATE COMMvNI , non ex scriptione, quae in litteris es, interpretari. Ea enim virtute et sapientia maiores no ri fuerunt, ut in legibus scribendis nihiIsibi aliud , ni fAL ΕΜ atque vTiLITATEM REIPUBLl-CΛΕ proponerent, neque enim ipsi, quod obulit, seri- here volebant, et si scripsssent, quum est intelo Iectum , repudiatum iri legem, intelligebant. Nomo enim leges legum caula salum esse vult, Ied reipublicae. Magnopere ergo falluntur, qui ius, quod naturale vocatur, ab utilitate profectum eo se putant, veluti post Epicurum Horat. Serm. I, 3. cuius est πολυθρυλλητον illud: . Mn natura potes inso fecernere iniquum rSolas vTiLiTAs ivsTI prope MATER et aequi. Verum est, nihil iure naturali praecipere Deum, tamquam ens sapientissimum optimumque . nisi quod sit utile: at non ideo aliquid praecipit. quod illud utile sit, sed quod voluntati suae conueis

49쪽

Q . , .: Eius dem summa in iure

ciuili

utilitas. Bruta

iure naturae non re guntur.

I 6 IVR. NAT. ET GENT. LIB. I.

niat. Non ergo iustum aliquid est, quia utile: sed utile, quia iustum est. Nam ωφελε απρῶ-.κατα. Qυσιν, emolumentum est omnis actio, naturae consentanea, Vt eleganter obseruat Mariscus Antoninus Imp. εις εαυJov. VII, 7 . Sed hunc errorem eruditct profligarunt Grol. proleg. tum belli et pae. g. XVI. Pulandoris de iure nat. et gent. II, 3, ιο. et/s. Et illustrissimus Sam. de Coccei. de primc . iur. nat. et gent. Ferii. II. I. IX. seqv.

f. XVIIII. Quamuis vero maxime inter se haec iura di serant: nullum tamen dubium est, 37) quinius naturae incredibilem utilitatem adferat iis, qui iuri ciuili excolendo animum adpellunt, quum 38 et pleraque illius praecepta ipsum

i's ciuile adoptet, iisque acriora poenarum vincula iniiciat, I. I. g. l. D. de iust. et iur. s. vlt. Inst. eod. et 39ὶ nouas inde conclusiones elia Ciat, et qO numquam a iure ciuili et stricto seiungenda sit naturalis aequitas, ne summum ius in summam euadat iniuriam. f. XX. Porro ex eo cognoscendi principio manifestum est, ΑΙ) hoc iure non alias res creatas regi, quam homines, quos solos rectae ra Ilonis praerogatiua donauit summum Numen, ac proinde a) manifesto falsam esse definitionem Vlpiani: ivs NATvRALE esse, quod natura omnia auimantia docuerit. I. l. q. s. D. de iust. et iure. II obseruauit hoc iam Hesiodus, cuius notissimus est locus Oper. et dier. v. v . Issu.Tονδε γάρ ανΘρα ποισι νομον δεταμε Κρονίων.

50쪽

Aνθρωποι τι εAnta δικην, η πολλον αριςη. Namque hanc hominibus legem posuit Saturnius. Pisei ι quidem, et feris, et auibus volucribus,

Se mutuo ut devorent, quandoquidem IusTITIA

CARENT.

Hominibus autem dedit iustitiam, quae multo optima es. Neque rem expedivit lac. Cuiae. in Not. prior. ad Insit. p. 8. Tom. I. dum scripsit, quae bruta faciunt inritatione naturali, ea si bomines ratione faciant, rure gentium eos facere. Sic enim non ideo aliquid erit iuris naturae vel gentium, quod idem faciunt bruta animantia , sed quod homines id fa

ciunt, praelucente recta ratione.

q. XXI.

Quum praeterea ius naturae eas complecta- Quid tur leges, quae uniuerso generi humano per ius gemrectam rationem sunt promulgatae, g. XII. xivm homines autem, vel singuli seorsum, vel, prout in certas societates Coaluerunt, Considerari possint: 43 ius, quo singulorum actiones reguntur, NATVRALE; quod, quid in societatibus, et inter eas, iustum iniustumue sit, praecipit, IvS GENTIUM vocamus, adeoque - eadem iuris utriusque sunt praecepta, eaedem leges, quin immo ivs GεΝTivM est ipsum ius naturale, vitae hominis sociali negotiisque societatum atque integrarum gentium adplicatum.'

Itaque Iatius patet IVS NATURALE, quam Ius Gm TivM. Nihil enim recta ratio inter omnes gentes constituit, quod non et singuli obseruare certa ratione teneantur. At sunt quaedam iuris naturae, quae non aeque commode adplicantur integris

SEARCH

MENU NAVIGATION