Io. Gottl. Heineccii ... Elementa iuris naturae et gentium, commoda auditoribus methodo adornata

발행: 1738년

분량: 637페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

378 Io. NAT. ET GENT. LIB. II.

que enim I huiusmodi coniugium vel pr creationem sobolis impedit, vel ΙΙ essicit, ut

proles incerta videatur. Praeterea III) multae gentes, ipseque Dei populus, et probarunt hanc cum pluribus uxoribus societatem, et si- hi non infelices visi sunt, dum plures seminas domum duxerunt; ut iam non dicamus, IIII)Turcarum, aliorumque populorum orient lium, exempla argumento esse, non peius se habere liberorum procreationem atque educationem, si unus plures, quam si unam quisque domum ducat: itemque V saepe vel mariti vigorem, vel uxoris intolerabiles mores, vel eiusdem sterilitatem, vel ipsius reipublicae salutem, aliasque iustas caussas videri suadere, ut polygamia simultanea monogamiae praeseratur. '

I Eo redeunt praecipua, quibus polygamiae patroni

utuntur, argumenta, ex sola ratione depromta. Quae enim ex scriptura sacra addunt, ea huc non pertinent. Magno argumentorum utriusque generis adparatu caussam hanc egerunt Hulderiiscus Neobulus, de cuius libro de digamia videndus Sechend. IBs. Giberan. III o. Addit. III. fili. x. p. 28r. Bemardinus Ochinus, ex instituto refutatus a Theod. Beeta libro de pol amia et Io. Gerardo de eoniv. q. CCVII. de quo videndus Petr. Bael. Di I. Dis. et crit sub Ocbinm. Io.Lysexus, qui sub fictis Theophili Alethaei, Vinc. Athanalii, Gotti. Walirmundi nominibus latitans, plures libellos ea de re sparsit in vulgus, de quibus

fusius egit Uinc. Placcius Theor. pseudoum. n. st .' 77.28ο . Aduersus eum calamum strinxerunt Io. Brunsmannus , Io. Musaeus, Diehmannus, Fellis mannus, Gelanius, at in Pufendormum iniurius, Io. Μeyerus, et alii. Denique polygamiae patrocinium suscepit vir, quem studia sua, melioribus litteris consecrata, hoc ingenii foetu interrumpere

412쪽

CAP. II. DE OFRCIIS IN SOC. CONI. OBSERv. 379 non decebat, Daphnaeus Arcua ires, in libro Getis

mantee scripto, et on Geinaehen: ut iam non dicaiamus de nouissima controuersia, quae nuper a iureis consulto Dantiscano, maiore fortassis ecclesiae da-l mno , quam fructu, excitata, plures libellos eristicos peperit, quos, utpote ubivis obuios, recenissere hic nihil attinet.

I. XXXVIII.

Enimuero quum Coniugum sit, ea omnia, Ea re quae coniugii fini aduersantur, Omittere, s. mera-XXVIlI, 9. fini vero illi, quia coniugium est xi Disocietas, vel maxime aduersetur discordia cir ca finem et media, ibid.)denique illa discor 'dia eo minus evitetur, quo maior est soci

tas g. XVIIII, 37. merito colligimus, 43

πολυγυνίαν quoque rectae rationi minus con-Uenire, quam VniuS Cum Vna matrimonium,

et proinde 44 quum natura nos obliget, ut ex pluribus bonis id, quod optimum est, eligamus, Rib. I. I. LXXXXII. in potius nos ad monogamiam , quam ad Polygam iam cligendam esse obligatOS.

I Hoe tam eertum est, quam quod certissimum. Plures unius viri uxores inuidia, Zelotypia, a mulatio , et mille aliae caussae quotidie collidunt. Iam enim mulier mulieri venustiori, iuuenculae, foecundiori, magisque amabili; iam plures earum marito, unam vel alteram sibi praeferenti; iam eaedem alterius liberis erectioris ingenii, vel patri paullo carioribus, succensent. In hoc vero intestiis no bello quae posset Iocum habere concordia quis consensus in educationem tam dissortium liberorum 8 Uiderunt tam tristia exempla familias Abraami et Iacobi, quum in iis floreret virtus et

pietas. Genes. XVI, XVI, p. se . XXVIIII, 3ο. Iequ. XXX, t. seq. Quid non euenire posse credimus

413쪽

38o IVR. NAT. ξT GENT. LIB. II. dimus aliis, qui pro mulieribus probis et mode. stis Medeas vel furias aliquot domi alerent f

Responis Nec tanti sunt rationes, paullo ante recensio ad Mae, ut earum caussa deserere velimus vadi-φ gv monium. Ponamus, I. procreationem sobolis

primum, non Impediri πολυγνια; at tanto magis Impe-Leuna ' ditur finis alter, puta, commoda liberorum dum et educatio, . XXXVIII, ') quae a procreatio-xζxtium, ne non est seiungenda. h. XXVII. II. Quamuis proles etiam in πολυγυνια Certa sit: hahc tamen certitudo non impedit , quo minus quaelibet mater suis tantum liberis faueat, reliquarum prolem odio plus quam Vatiniano prosequatur, vel eam saltim nouercalibus instigationibus patri exosam reddere studeat. III. Populis orientalibus, quibus Clima feruentius, ipsaque naturalis lasciuia πολυγυνων Persuasit, facile opponi possunt tot gentes humaniores, quibus eadem displicuit. Nec mos Iudaeorum pro norma est, quum ipse Seruatorea omnia, quae a primaeva Dei institutione discrepent, ' in Iudaeis tolerata magis, quam

adprobata a Deo esse, doceat, arζος την σκληρο-

καμιαν ἀυlων' propter duritiem cordis eorum. Matth. XVHIM.

Nulla autem ostendi potest ratio, cur in quae stione de diuortiorum licentia magis ad primaeuam matrimonii institutionem respiciendum sit, quam ubi do πολυγυνία disputatur. Immo ab ipso diuortio , quod Seruator. primaevae institutioni refragari, ae proinde παρεκlος λογουillieitum esse docet, recte ducimus arguo mentum ad prohibitionem πολυγυνίας. Si enim

is Diuiti by Coosl

414쪽

cAP. II. DE OFFICIIS IN SUC. CONI. OBSERV. 38 Iis, qui, repudiata iniuste priore uxore, aliam

ducit, adulterii reus est: multo magis adulterii reus erit: qui constante matrimonio uxore aliam superinducit, quia ratio, a Christo ait ducta, quod nempe Deus, instituens matrimonium, voluerit, ut duo sint caro una, Matib. RVIIII s. non minus polygamiae, quam diuortio, obstat.

g. XXXX.

Eiusdem commatis et reliqua sunt argumen' Nee notita, in quibus polygamiae adsertoreS caussae ad quae suae praesidium quaerunt. Nam IIII. quae de tum et Turcarum aliorumque populorum orientalium quin felicitate, tranquillitateque domestica iactant, 'partim annalibus eorum, ipsique experientiae repugnant, partim iis mediis obtinentur, quae naturae atque indoli societatis matrimonialis plane repugnant. ') Et quid, quaeso, V. incredibilius est, quam uni non sis ilicere unamyquid incertius, quam eum, cui in uerecunda vel immodesta obtigit uxor, alteram, quam illi superinducit, vorecundiorem modestioremque; vel cui iam in saecunda domi est, ait ram faecundiorem habiturum Z Quid si pro una furia duas tresue inueniat Z Immo totum hoc argumentum non nisi iis alicuius ponderis esse

videbitur, quibus Sola est utilitaό iusi prope mater et aequi. id est, qui falsum iuris naturae et gentium principium pro vero adoptant. Lib. I. S.

LXXVIII, '

Notum est, orientales populos, qui plures v

res alunt, easdem gynaeceo, tamquam carceripe petuo inclusas habere, nec meliorem Cartim, quam ancillarum, pati esse conditionem. Hinc Aristotel. Di isti zod by Cooste

415쪽

38a IVR. NAT. ET GENT. LIB. II. An Ius

naturae certos

bai baros autem femina et ferum eumdem ordinem habent. Adde de Persis insignem locum Plutarchi in Themissos. p. ιas. Praesto iis est eunuchus aliquis, qui illas custodiat, et ab omni aliorum hominum consuetudine plane auertat. Liberi etiam, maxime dignioris sexus , raro matris, Plerumque autem eunuchi alicuius, vel serui, disciplinae traduntur. Quae omnia an naturae huius societatis conueniant facile intelliget, quisquisVxorem virae fortunaeque sociam , non captiuam, non ancillam, esse debere, cogitaueris.

g. XXXXI. Non minus dissicilis est quaestio, an ex iu

riS naturae praescripto et sanguini habendus sit honor, adeoque nuptias et cognatio, et adfi- 'nitas impediat Θ Enimuero quum matrimonii fini aduersari non videatur huiusmodi coniunctio: g. XXVIII, 8. 9 satis constare arbitror, ) eam ex hac caussa iuri naturae haud aduersari. Attamen quia nuptiae, inter adsce dentes et descendentes Contractae, Cum maxuma turpissimaque respectuum, qui inter has Personas intercedunt, confusione coniunctae lunt: 46) ipsa recta ratio, illas omnino inhonestas esse, agnoscit, et 7 eatenus ΙCti Romani non maiestatuerunt, hunc esse incestum iuris gentium. I. II. g. a. D. adleg. Iul. de adult. quin

et 48 in linea collaterali nuptiis inter proxi

mos cognatos CognataSque pudorem impe- .dimento esse, existimarunt. l. G. D. de ritu

ctoria , tales vero verae sint obligationes uxoris et matris, Diui: ipso by Corale

416쪽

CAP. II. DE OFFICIIS IN SOC. CONI. OBSERV. 383

matris , patris et fratris, matris et sororis, quae in una persona vix consistere line summa confusiono possunt: nec possunt hae nuptiae consistere, quibus hi respectus in una eademque persona manifesto confunduntur, veluti in nuptiis Hersiliet Marullae, de quibus vetus epigramma :Hersilm bis iaceo, meeum Maralia quiescit stiae soror, et genitrix, quae inibi sponsa fuit. Me pater e nata genuito mihi iungitur illa Sie soror et reninae, se fuit illa parens.

Sunt haec sane ita comparata, ut et paganis turpia viderentur, ex quorum numero ossicii Metam. X. v. o. Μyrrham ita loquentem inducite Tune soror nati. genitrixque vocaberestatrisyMo, quod eonfundas et iura et nomina, sentis pInter collaterales confusio tanta non metuenda, at confusio tamen quaedam respectuum et obligationum euitari non potest, si eadem soror, e dem uxor sit. Hinc honestius putamus, has quo que nuptias non permitti, nisi eas absoluta excuisset necessitas. Et sic facile reddideris nationem, cur Adami liberi sine incestus crimine inter se contraxerint nuptias, quum incestiuosi procul dubio hodie dicendi sint, qui eorum exempIum imitari non dubitarent. Pertinet enim haec grais duum prohibitio ad ossicia erga alios, quorum eae est natura et indoles, ut, si necessitas ab ipsis Deo obiiciatur, quaelibet sit honesta ratio expediendae lalutis. Lib. I. CLXII, ε

g. XXXXII.

Quum porro omnes Commixtiones extra An ritus matrimonium, quippe ad solam explendam et sol- libidinem comparatae, rectae rationi aduersen lemnitatur, nec aliud legitimum fit genus humanum propagandi medium, quam societas Con- probet iugalis: I. XXXV. consequens est, q9 ut et ipsorum coniugum, et liberorum inde natorum intersit, animum hanc societatem contrahen

417쪽

IVR. NΑΤ. ET GENT. LIB. II.

di signo quodam externo testatum fieri, iu

stamque uxorem a Concubina, maritum a stupratore vel concubinario, liberos legitimos ab

illegitimis discerni. Quod quum commodius fieri non possit, quam si nuptiae sublice et

sollemniter contrahantur: facile reddideris rationem, so Cur omnes paene gentes, Certos

ritus nuptiales, arbitrarios illos quidem, ast ad declarandum consensum nuptialem, ossiciaque coniugum significanda idoneos, adhibendos existimarint.

h Nulla paene fuit gens tam barbara, quae non es. tus quosdam adhibuerit in contrahendis nuptiis, multoque magis gentes humaniores, veluti Hebraei, Graeci, Romani huiusmodi sollemnitatibus uten. dum putarunt, de quibus tanto adparatu agunt viri docti, qui antiquitates Hebraeorum, Graec xum, Romanorum, aliarumque gentium ex inis stituto descripserunt, ut propositi immemor es. viderer, si de ritibus illis vel verbum addendum putarem. Id tantum moneo, Romanos, oblanis guescente paullatim vetere illa disciplina, eo de. mum deuenisse, ut nullum paene ritum amplius adhiberent, eoque factum esse,ut saepenumero dubiistaretur, iustaene uxoris, an concubinae locum in aedibus teneat femina , idque aliquando ex instruia mentis dotalibus, g. vis. Ins. de nupt. aliquando ex ipsa foeminarum conditione qualitateque adisfectionis emet diiudicandum. I. a . D de ritu nupt. L pr. D. de donat. Quam facile vero superseis diment his quaestionibus, si more maiorum certa ritu contraxissent nuptias l

Riν De ossiciis utriusque coniugis omnia sunt rara, certa et perspicua. umenim natura huius

quae ex societatis requirat coaeensum, b. XXAiu, 700- R is vero sine amore ac concordia sperari nequeat

fluunt. Disitirso by Coos e

418쪽

CAP. II. DE OFFICIIS IN SOC. CONI. OBSERV. 38s 'consequens est, SI Ut coniugeS mutuo amo re sese complecti, 32 et non modo Communem rem familiarem 'ὶ communi consito administrare et curare, sed et s3 alter alteri pro virili adiumento esse, immo et sq) communem utramque fortunam habere, in primis vero so in liberorum educatione ope et consi lio se inuicem iuuare debeant.

Equidem an eommunIo illa bonorum, mortuo alis terutro coniuge, effectum habere, et quanta pars substantiae communis superstiti, quanta defunctiberedibus, obuenire debeat, vel pactis, vel legibus, definiendum est. Constante tamen matrimonio communia omnia habere coniugesi etiam recta ratio agnoscit. Quum enim socii ob unitatem voluntatis sint una persona. q. XX, 6o. ac proinde res et iura, quae ad societatem pertinent, com

munia habeant: I. XXI, 63. manifestum est,

idem etiam inter coniuges obseruandum esse, ad eo , ut et Romani , quamuis , exciescente in manum conuentione , ab usu recederet illa

Omnium bonorum et Iacν orum communio, quam in ter coniuges esse voluerat Romulus, tesse Dionysio Halicam. Antiqv. Rom. Lib. II. p. st . tamenes Communem utrique coniugi bonorum usum esse statuerenr. I. r. D. νer. amot. I. s. C. de erim. expil. hereae Ex quo facile patet, cur Modestinus, reis tenta vetere definitione, nuptias, quales et sua aetate erant, dixerit coniunctionem maris et semianae , colortium omnis vitae, diu inique et bumani ruris communicationem. I. δ. D. de ritu nupt.

g. XXXXIIII.

Et haec quidem communia sunt viriuSque Item coniugis ossicia, quae ex consensus ac socie- que, ratiS natura prono alveo fluunt. Ex fine por- Τμδς φηxo matrimonii I. XXVII, 6. colligimus, s6

419쪽

rito in

uxorem

aliquod imperium sit. 386 IvR. NAT. ET GENT. LIB. II.

coniuges merito cohabitare, sibique solis ue in

uicem Corpori S Vsuin praebere, adeoque s8 ab adulteriis, aliisque furtiuiSimpurisque amoribus, abstinere, ' 39 liberos pari amore complecti, nec 6o alterum alterius Curam et sollicitudinem, qua liberos commode eduCare Cupit, inutilem atque infructuosam reddere debere. Sunt, qui hoe ossicium tantum ad uxorem, nota item ad maritum pertinere existimant, ex ea ratio ne,quod eo neglecto, incertitudo prolis uxori non sit metuenda. Enimuero ni omnino vetita est cominmixtio, qua lir, ut incerta sit origo sobolis: ira non sequitur, ut licitus sit congressus, ex quo illa incertitudo non sit metuenda. q. XXXVIIII, II. Vid. Gundtingit dis. an maior a feminis, quam a viris, castitas requiratur. Nos ox regula principali iustitiae naturalis hoc argumentum ducimus zQuod sibi quisque non vult fieri, id nec alteri facere debet. Lib. I. q. CLXXVlI, 6. Ar maritus

nGn vult, ut uxor alterum maiore amore, quan

tumuis innoxio, quam se complectatur, vel ulli alii, quam sibi, corporis usuram praebeat: Hinc ad idem ossicium obstrictus est maritus. Itecte itaque Chrysostom. bo=nit. XVIIII. in I Cor. VII. Maliis si praerogativa viri , non in pudicitia. Et Greg. Nazianzenus: a r lως, ωι άνl. suo iure exigis, quod non rependis p Add. Lactant. IV. diu. VI, 3. Hieronym. ad Ocean. et can. IO. Cati s XXXII. quas. V. Quamuis uxoris impudicitiam sint matrimonii magis, quam viri incastitatem, repugnare, facile largiamur.

Satis porro manifestum est, impersectam admodum sore hanc societatem, sit tam ellet aequaliS, Vt penes neutrum Coniugem aliqua negotia communia dirigendi facultas relinquatur,

quia

420쪽

CAP. II. DE OFFICIIS IN SOC. CONI. OBSERv. 387

quia in plerisque contingere posset, ut in eligendis mediis quam maxime dissentirent, adeoque, quum inter duos ne numerus quidem suffragiorum vincere possit, res non habeat exitum. Quamuis vero tunc prudentiu S co silium praeferendum videatur: Lib. I. g. LXXXXII. ') tamen quia aeque incertum suturum ellet, uter coniugum magis altero sapiat, merito ad id, quod plerumque fit, attendendum, adeoque 6i) marito aliqua praerogatiua concedenda erit circa negotia, quae ad 1ocietatis communis salutem utilitatemque per

tinent. I. XXVIII, 8.

I Quum enim ad ea omnia obstricti sint coniuges, si ne quibus procreatio commodaque educatio sob sis obtineri nequit: q. XXVII l, 8 obstricti etiam

erunt ad alterutrius praerogatiuam ferendam, sino qua sperandus non esset in eadem media conse sus. Quia vero in societate inter pares praeroga tiua illa merito debetur prudentiori, eique, cui plus oneris incumbit, is vero in societate coniugali, ut plurimum est maritus: uxor obstricta erit, ad prae rogatiuam mariti ferendam . Martiat. Epigr. VIII. u. Inferior matrona Do fit, Prisce, marito dNon aliter fuerint femina virque pares. Et Plutarch. coniugiat precaept. p. 6ρ. si τερ ἀν

tur duae consonae voces, cantus graurori adscribiatur: ita in familia recte insituta omnes res quidem geruntur consensu coniugum, viri tamen via iMpE- RivM vel CONsILIvΜ elucet.

SEARCH

MENU NAVIGATION