Io. Gottl. Heineccii ... Elementa iuris naturae et gentium, commoda auditoribus methodo adornata

발행: 1738년

분량: 637페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Parent, hus tri

buit ius iubendi, prohibendi, castiganin 398 IVR. NAT. ET GENT. LIB. II. na aliquem in potestate habere non poterat. Sed

nos adoptiones non ex dominio aliquo vel patris, vel utriusque parentis, sed ex officio liberos educandi, eorumque actiones ad hunc finem dirigendi derivamus. Quod os scium quum aliquando alii extranei rectius, vel saltim aeque commodis extequantur, ac ipsi parentes: nihil obstat, quo. minus hi illud aliis volentibus concedere , ad eoque liberos iis in adoptionem dare possint. Nee quidquam refert, masculus adopter, an femina, nupta an innupta, quia haec adoptio non imitatue naturam, sed parentum tantum officia. Et exstat sane huiusmodi adoptionis exemplum non modo apud Aegyptios Exod. II, ro. vetrum etiam apud Romanos, apud quos Valeriam Angustam non insolatium liberorum amissorum, sed ob sterilit rem, adoptasse Candidianum , refert Lactant. δε Iori. Perressu. Cap. L.

q. LVI.

Quemadmodum porro haec parentum PO- testas consistit in iure ea omnia agendi, sine quibus liberorum actiones ad obtinendum societatis huius finem dirigi non possitnt: g. LIII, 1 t. ita facile est ad existimandum, a I parentibus licere et praescribere liberis, quae agere eos oporteat, et 22 prohibere, quae ab iis fieri nolint, et 23) immorigeros non modo obiurgare, sed et, et ) prout res exigit, Cast, gare, et acrioribus remediis in ordinem cogere: modo as) id prudenter fiat, statusque non modo et dignitatis familiae, sed et 26 aet tis, reliquarumque circumstantiarum ratio

habeatur. I Recte Grol. de iure belli reme. II, r, a. et Pulandorae

Iur. nat. et gent. VI, 2, 7. seqv. obseruant, maiorem esse huius potetratis vim in primae aetatis liberis, quam in adulcioridus. inum enim tantum PQ

432쪽

cAP. III. DE OFFICIIS IN SOC. PARENT. cet. 399 sit pater, quantum requirit finis huius societatis, puta liberorum educatio, g. LUI, II. liberi autem imperfecti iudicii vix umquam, quid factu optimum sit, perspiciant: ipsa res exigit, ut parentes omnes eorum actiones dirigant, eos ad certam addiscendam artem, nec non ad amplectendam religionem, quam ipsi probant, compellant, imis modestosque et immorigeros etiam virga scuticaisque castigent. Id vero bonus pater non seia cerit filio ad ultiori , quem, maturiore iudicio praeditum, auctoritate magis et rationum pondere, quam seueritate ac rigidiore imperio, ad quaevis honesta pertrahere studebit, nec temere quidquam, quod ad futurae vitae rationes pertinet, inuito illi per modum imperii iniunget. Sic e. g. Pue

xum parentes recte adigent etiam inuitum, ut schois Iam frequentet, at non recte adultum cogent adducendam uxorem, ad certum vitae genus, a quo

abhorret, eligendum, cetera. Id quod obseruandum contra Casp.Zieglerum,qui hanc distinctionem non putat admittendam in Notis ad or. II, s. a.

s. LVII.

Ex eodem patet, an finem huius societatis

non exigere ius vitae et necis in liberos, 28 nisi forte in statu naturali parentes diffusae familiae, tamquam capita, praefuerint: quamuis tunc magis ut principes vel imperantes, quam tamquam parentes, id ius exercuisse videantur. ') Hinc denuo colligimus, 29 non probare ius naturae rigidum illud ius veterum Romanorum , quod ipsis postea Romanis displi-Cuit, adeoque 3o vere docuisse Iustinianum, nudos esse alios homines, qui tali in liberos potestate viantur , qua in fini Romani. g. a. Insi

An et ius vita.

et necis

433쪽

goo IVR. NAT. ET GENT. LIB. II.Anius

venum

dandi

noxaeue

dedendi

di. Id vero vel inde patet, quod ius illud vitae et neis

cis magis patri proprium, quam utrique parenti commune fuisse, quin sele in ipsas uxores, et nurus etiam viduas porrexisse videtur. Exemplum sane posterioris obstritationis praebuit Iudas, qui, quum intellexisset, scortatam esse Thamarem nurum: Ducite eam, inquit, ut comburatur. Genes XXXVIII, r . Ita et hodie Reges, quia in statu naturali vivunt, hoc ius vitae et necis exercent in uxores, liberos, uniuersamque familiam, idque et olim semper exercuerunt, non tamquam patres, sed tamquam supremi imperantes. Sic inter Perisseum et Demerrium filios iudex sedit Philippus Macedo apud Liu. XXXX, 8. Sic a Ualeria Messalina, uxore adultera, supplicium sumsit Claudius Caesar apud Sueton. in Claud. Cap. XXVI.ut iam non dicam de exemplis recentioribus, quae iam alii cum cura expenderunt. Add. Bubeyrae ad P fend. de iure nat. et gent. VI, 2, δο.

I. LVIII.

Multo minus ergo 3I illa parentum potestas iure naturae coniuncta est cum iure liberos venumdandi, 33 delinquentes noxae dandi, 33 omniaque, quae liberis aliunde obueniunt, adquirendi, quamuis haec omnia antiqua laltim Romanorum iurisprudentia probarit. Nihil enim horum ita comparatum est, ut sine eo obtineri nequeat finis huius societatis. s. LIII, II. Attamen, quum haec potestas in facultate dirigendi liberorum actiones consistat: 3. LlII, 7. 3 parentibus non deneganda videtur facultas, liberis pro conditione sua certaS imperandi operas, ex iisque lucrum capiendi, immo et 33 administrandi ea, quae liberis siue fortunae, siue hominum beneficio obuenerunt. D' Nam

434쪽

CAP. III. DE OFFICIIS IN SOC. PARENT. Cet. ψOII Nam quum ipsi liberi, quImdiu immaturum imis

perfectiimque est eorum iudicium, directioni parentum lubsint: quidni et eorum res ab iis adminiis' strentur' An vero et frumiaria est haec adminiis stratio' Non dubito. Quibuscumque rebus indi ingent liberi, eas a parentibus iure quodam suo extingunt, veluti cibum, potum, vestes, habitatio- .nein, sumtus di lciplinae. Non ergo indigent fructibus., quibus maxime plerumque indigent pare tes ad alendos educandosque liberos. Et qua fronte fructus a parentibus repeterent liberi, quibus vicem numquam reddere possunt, si se suaque Omnia redderent Τ Ismene apud Sophoclem in O dipo Colou. v. suis Φυλασσε παἶεζα τονδε. πῶς τεκνῶσι γά ζώ πονῶ τις , πονου μν ιην εχει Patrem cura o nam parentum eatis. Etsi quis laborat, laborum tamen non meminisse debet.

q. LVIHI. Sed haec de potestate parentum dicta sussi- ossies

ciant. Qu6d ad OFFICIA eorumdem attinet: Tum pan

ea intellectu facillima vide r. Etenim ex fi entum ne huius societatis prono alveo fluunt. Est ille

COMMODA LIBERORVΜ EDUCATIO, ac proinde land

nemo non intelligit, obligatos esse parenteS, memad ea omnia agenda, sine quibus finis huius so tum cietatis obtineri non pytest, et ad ea omittenda, quae cum fine illo pugnant. I. XXV, 76. seqv. Itaque operae pretium fuerit, educationis notionem euoluere paullo accuratius, ut ex ea ossicia, tum parentum, tum luberorum , tanto faciliuS certiuSque eruantur.

435쪽

ψO IVR. NAT. ET GENT. LlB. II. Quid e ducatio et in quo illa

stat 3

Parenae tum est libero. rum viri tam , se nitatem

Obligationem ad educandos liberos parentibus ipsum amorem, quem illis natura inse-uit, inculcare, iam supra monuimus. g. XXVII. Quumque parentes liberos non alio AMORE, quam BENEVOLENTiAE,complecti possint, Lib. I. g. L.XXXV.) hic vero in eo consistat, ut entis inferioris atque imperfectioris felicitate delectemur, eamque seruare, et, quantum in ens illud cadit, amplificare Budeamus:

sibid. q. LXXXVI. consequens est, 36) ut et

parentes liberos non modo conseruare, sed et a ) felicitatem eorum amplificare teneantur: et 38 in hoc ipso consistat commoda EDUCA

TIO, per quam adeo 39 nihil aliud intelligi

muS, quam Curam parentum, qua liberos suos et Conteruare, et felicitatem perfectionemque eorum amplificare, omni ope nituntur.

Quid eni in adeo magnum est, procreasse liberos, nisi et conteruentur et quid conseruasse, niti et ita instituantur, ut verae felicitatis participes esse possint 3 Ad be. vivendum, ait Seneca, de BenefIII, as. minima portio est viqere. Et paucis interisiectis: Vis scire, quam non fit magnum beneficium, vitam sis dare ' expuuisses nempe iniuria erat, gemitse. Ouo quidem codigo, minimum ese hen scium patris matrisque concubitum, nisi accestia Wint alia, quae proloquerentur boc initium muneris, et aliis umiis ratum facerent. .

f. LXI. Quum ergo parentum sit, operam dare , ut conlexuentur liberi: q. LX, 39. consequens est, qo) ut non modo iis alimenta commoda,' id est, victum, amictumque, pro conditione sua

436쪽

sua praebere, sed et AI eorum Valetudinem Et Indi Curare, q2 corpus membraque, quantum in gestatems e est, integra praestare, quin et q3 QOS a luxu, mem ingluvie, lasciuia, omnibusque vitiiS, quae sanitatem ac vires corporiS animique proster . nunt, auertere, ac proinde q4) non temere

solos et sine custode relinquere, tenedntUr. I Ad quae alimenta praecipue etiam pertiner primi

lactis instillatio. Ad hanc enim ipsam matrem obia. Iigatam esse, vel hoc ipse eas natura admonet, . . quod illico a partu, ubera illius lacte rurgescere incipiunt, et inexhaustus ille sons tamdiu plerumque hoc nectar sufficit, donee solidiorem cibum ferat infantuli stomachus. Vere ergo negIecti of- sicii materni reas esse, quae vel commoditatis suae, vel formae seruandae caussa, eam operam nurri culis et scortillis delegant, ipsi pagani, ductu so. lius rationis, viderunt, mulriSque probarunt a gumentis. Pertinent huc Plutarch. de liber edue. p. 3. Geli. Νoct. Att. XII, . At, sicuti necessitas facile unumquemque soluit lege adfirmatiqa: Lib. I. g. CX illi, sq.) ita nec vitio vertendum fuerit matri delicatiori, infirmae, lacte destitutae, si nutria ei commendet infantem. Qualis vero deligenda sit a proba et prudente matre, elegante epistola

g. LXII. . Huic ergo ossicio omnino aduersantur 43 uisu procuratio abortus, 46) expositio insantum, huieoia 4 ) eorumdem, nihil tale meritorum, abdica cio ad-

tio vel exheredatio, ') 48 alimentorum ne-

cessariorum denegatio, et similia, quae fini huius societatis repugnant, vitia. In primis G . reprehensione dignissimi, indignique parentum nomine sunt, qui vel derelinquunt liberos, . CC a vel

437쪽

Libero rum per ficiendus est intelle ct a

vel so incuria sua essiciunt, ut vita, sanitas, sensu S, membraque eorum aliquid capiant detrimenti. Quin s I tanto detestabilior est haec parentum impietas, quo magis sensus, sanitas, integritaSque membrorum non solum ad . lconseruationem, sed et ad felicitatem liberorum, pertinent. Patuin enim interest, siue quis occidat liberos. stiuo iisdem alimenta deneget. l. q. D. de agnosc. et alend. lib. Alimenta autem liberis subtrahunt patentes, qui illos abdicant vel deserunt, innocenteSuct . exheredes scribunt: immo ne ipsae quidem leget reprehensione vacant, quae parentibus tantum inisdulgent, ut liberos suo arbitrio tractare possint, vel saltim maiorem patriae potestatis, quam aequitatis natura .is, habent rationem. Quis enim non reprehendat Tarquiniensium leges, stare passas testamentum Damarati, qui ignorans, nurum Uen trem fore, humemor in testamento nepotis decesserat, puero pos aut morte vi in nullamjorrem honorum mago, et postea ob inopiam figerii nomen ferente. Liu. L;ή. Quis non laudet Augustum, qui C. Tettium, infantem, a patre exheredatum, in bona paterna ire deereto suo iusti, putris patriae nomine usus, quoniam Tettius in proprio iure procreato 'io summa cum iniquitate patvruum nomen abrogaureat' Valer. Max. VII, p.

g. LXIII. '

Quum vero praeterea ad parentum ossicium pertineat, ut liberorum suorum perfectionem felicitatemque pro virili amplificare .studeant, β LX, 39. ad persectionem vero eorum vel maxime pertineat intellectus exculoes, et vi- Ua veri bonique cognitione probe imbutus: Lib. l. β. CXXXXV l. sane parentum erit, 32 liberis praecepta sapientiae rerumque diuina-

438쪽

CAP. III. DE OFFICIIS IN SOC. PARENT. Cet. 6OSrum et humanarum scientiam a teneris unguiculis instillare, vel sa) eos idoneis magistris perpoliendos dare, sin) nullisque sumtibus parcere, Ut et ingenia eorum acuantur, et ss) ipsi ad omnes honestas artes, pro Conditione sa- cultatibusque suis, instituantur. Ex quo porro colligimus, s6 parentes obligatos este ad explorandam liberorum indolem, honestumque Vitae genus, qRod indoli, conditioni, aliisque circumstantiis conueniat, eligendum, eo vero semel electo, s7 nihil eos reliqui facere debere, ut liberi personam, sibi impositam, in hoc mundi theatro aliquando cum plausu agere possint. ')I Quumque unus homo plores plerumque personas sustineat, ut singulari dissertatione luculenter Ontendit Hertius: educatio ita attemperanda est, Vt Iiberi non modo ad vitae genus, quod electum est, apti sint, sed et reliquas personas decore agant. Idine quia liberi aliquando non solum boni mercatores, artifices, opifices, sed et boni ciues, est e de

bent: Educationem liberorum accommodandam etiam e1se statui ae formae reipublicae patriaeὲ recte monet Aristoteles Polit. V, p. addita ratione:

πολεως. Nullum enim emolumentum capitur ex

et tilissimis legibus, et quae probatae sunt iudico et mctorum , qui dant operram reip. ni fuerint o sicli et instituti, sile es finipopulares, populari/er ; sin oli garchicae, oligarebise. Si enim es in reo mortali imcontinentia , es etiam in ciuitate.

439쪽

danda

volun

g. LXIIII.

Quumque voluntas sit vera illa amoris, quo cum bono, adeoque et cum seli Citate coniungi- mur,sedes: 38 nihil agere videbuntur parentes, qui de perficiendo liberorum intellectu solliciti, nullam voluntatis rationem habent: nec non s9 qui non id agunt, ut liberorum suorum animos ad pietatis virtutisque amorem inflammem, sed 6o) ut eos vel manifestis vitiis, vel ci) calliditati, auaritiae, ambitioni, Voluptati, squibus ipsi prudentiae, frugalitatis, erectioris animi elegantiaeque velum praetendunt, adsuefaciant, qui denique liberis ad omne 1 celus profligatis, 62) praeeunt exemplo, et sic aegrotos animos perpetuis vitiorum spemculis turpiter corrumpunt. .

I Sunt haec praecipua errata, quibus et optimam Itaberorum indolem la praecipitia abripi, animaduer timus. Quemadmodum enim nemo est tam exiis stimationis suae incuriosus, ut manifestis vitiis pollutus videri velit, ac proinde unusquisque sceleribus suis aliquod virtutis ac prudentiae velum praetexit: ita et liberos suos ita instituere solent Parentes, ut non tam honeste ac sapienter vivere, qu'm alios aliqua virtutum specie decipere dii cant,

id ostri Curios simulent, et bacchanaliuI vivant. Ad hoc eos praeceptis, ad hoc exemplis suis instituunt. Quin si hi quadam naturae bonitate ad veram laudem contendunt: eum impetum parentes turpi exemplo reprimupt. Quemadmodum enim, qui nocte illuni iter faciunt, facile a recto trami. re aberrant, si praeter facem passim oberrantigrins fatui 1 ira et praeclara ingenia plerumque ri transuersum aguntur, si oculis quotidie obueriinitur prava parentum facinora, hique seipsos liberis praebent inutilis disciplinae exempla,

440쪽

CAP. III. DE OFFICIIs IN Soc. PARENT. Cet. Αο7 parum memores incomparabilis illius sententiae Iuia uenalis Sat. XIIII. v. φ . I dictu foedum visuque haec limina tangat, Intra quae puer es, procul hinc, proeul inda puellae

Lenonum, et cantus pernoctantis parasti. Maxima debetur puero reuerentia. Si quid , Turpe paras, nec tu pueri contemseris annos

Sed peceaturo obsistit tibi Alius infans.

Quum vero puerorum atque adolescentium lapsu indoli nihil magis ad blandiatur, quam otium mis aet Voluptas: parentes operam dabunt, Q)ne Volup nimis delicatam rationem in educandis liberis rh ' ζ' teneant, 64 neque eOS Otio obtorpescere pa- animus. tiantur, aut nimis exquisito victu nutriant, sed 66 solem, frigusque ferre, ciboque para-hili contentos esse, doceant. Ita enim dum educantur rusticorum liberi, dumque hi inter Operas rusticas, pressumque lac, et Cibos parabiles adolescunt, eos et sanitate et robore ipsis plerumque nobilibus adolescentibus antecellere, docet experientia. '

Exstat hanc in rem incomparabilis epistola Theanus, Pythagoreae sapientiae filiae, ad Eubulen apud . Thomam Gale opusc. miboI. Obic. et V. p. 7s . ' qua ex instituto demonstrat, διατροφήν ςλυ-

σεως μναι, ἴτω τα παισια φιληδονα μιν τως. φυχως η δυπαθη σε τοῖς σωαασι γένωνlcti. Corruptionem et moersionem naturae esse, non educationem, quum animi ad voluptatis aviorem, corpora ad libidinem transferantur. Nec minus grauiter haec praecepta passim inculcat Plutarchus toto illo aureo libello de insitutione liberorum.

SEARCH

MENU NAVIGATION