장음표시 사용
171쪽
Virere Persas. Ut, mortuo Dario, filius eius Xerxes bellum Graeciae intulit : ac repetitae origines Thessaliae; expulsoque Graeci a Xerxe, hellum ah Atheniensibus translatum in Asiam, usque ad Xerxis tuteritum.
Τertio volumine continentur haec : Ut mortuo Xerxe, filius Artaxerxes, ultus interfectorem patris Artabanum, hellum cum desectore aegypti habuit : primoque dux ejus Achaemones victus est; iterum per Λgaba Zum aegyptus recepta. Ut, Graecis cum rege pacificatis, bella inter ipsos orta sint. Inde repetitae Peloponnensium origines :ut ab Herculis posteris, Dorico populo, Sit occupata. Doindo hella Argolica et Messeniam : coalitique Sicyoniae ot Corinthii tyranni. Bellum Criseum; et quod Athenienses primo cum Boeotis, dein cuin Peloponnesiis
Quarto Volumine continentur res Siculae, ab ultima origine, usque ad deletam Syracusis Atheniensium clas
Quinto volumine continentur haec : Bellum inter Athenienses et Lacedaemonios, quod Decelei cum vocatur, usque ad captas Athenas. Ut expulsi sunt Athenis triginta tyranni. Bellum quod Laccdaemonii in Asia cuin Αr-la Xerxe gesserunt, propter Cyrum initum. Hinc repetitum in excessu Cyri cum fratre bellum; et Graecorum, qui sub eo militaverunt. Disit iam by Gooste
172쪽
Sexto volumine continentur haec : Bellum Lacedaemoniorum gestum in Asia cum Persicis praesectis, duci-hus belli Dercyllide et Agesilao, usque ad proelium navale factum Cnido : quo, victis illis, Athenienses repetiere imperium. Dein bellum Corinthiacum, et bellum Boeotium, quo Leuctris et Mantineae victi Spartani amisere imperium. In Τhessalia deinde Iasonis, et post illum Alexandri Pheraei coalitum atque exstinctum imperium. Tum Sociale bellum gestum adversus Athenienses ab Achaeis, et Rhodiis, et Bygantiis. Τransitus
Septimo volumine continentur origines Macedonicae, regesque a conditore gentis Carano, usque ad Magnum
Philippum : ipsius Philippi res gestae usque ad captam urbem Μethonam. Additae in excessu Illyriorum et Paeo
Octavo volumine continentur res gestae Philippi Magni, post captam urbem Methonam, a principio helli Phocensis, quod Sacrum Vocant, usque ad finem ejus :interiectumque huic bellum, quod Philippus cum Chalcidicis urbibus gessit, quarum clarissimam delevit olynthon. Ut Illyrici reges ab eo victi sunt; et Τhracia atque Τhessalia ab eo subactae : ct rex Epiro datus Alexander, ejecto Arryba : et frustra Perinthos oppugnata.
173쪽
Nono volumino continentur haec : Ut Philippus a Perintho submotus. Byzantii origines, a cujus obsidione
submotus Philippus, Scythiae bellum intulit. Repetitae inde Scythicae res, ab his temporibus, in quibus illa prius finierant, usque ad Philippi bellum, quod cum
Athea, Scythiae rege, gessit. Unde reversus Graeciae hellum intulit : victorque Chaeroneae, quum bella Persica moliretur, praemissa classe eum ducibus, a Pausania occupatis angustiis, nuptiarum filiae die, occisus est, priusquam bella Persica inchoaret. Bepetitae res inde Persicae a Dario Notho, cui successit filius Artaxerxes cognomine Mnemon; qui post fratrem Cyrum Victum, pulsaque Cnido per Conoua Classe Lacedaemoniorum, hellum cum Evagora, rege Cyprio, gessit : originesque pri repetitae.
Decimo volumine continentur Persicae res : ut Ar
taxerxes Mnemon pacificatus cum EVagora, rege Cyprio, hellum iEg3ptium in urbe Αce compararit : ipso in Cadusiis victor : desectores in Asia purpuratos suos Perae quutus, primum Datamem, praesectum Papti lagonum :origo repetita : dein praesectum Hellesponti Ariobareta-nem : deinde in Syria praesectum Armeniae Orontem, Omnibusque victis decesserit, filio successore Ocho. Is deinde, Occisis optimatibus, Sidona accepit; AEgypto bellum ter intulit. Ut post mortem Ochi regnarit ArSes. Diqitigoo by Corale
174쪽
PHILIPPICARUM TROGI. 363 Dein Darius, qui cum Alexandro, Macedonum rege, bello conflixit.
Undecimo volumine continentur res gestae Alexandri Magni, usque ad interitum regis Persarum Darii. Dictaeque in excessu origines et reges Cariae.
Duodecimo volumine continentur Alexandri Magni hella Bactriana et Indica usque ad interitum ejus. Dictaeque in exceSSu res a praesecto ejus Antipatro in Graecia gestae, et ab Archidamo, rege Lacedaemoniorum, Molossoque Alexandro in Italia, quorum ibi est uterque eum exercitu deletus. Additae his origines Italicae Apulorum , Samnitum, Sabinorum; et ut Zopyrion in Ponto Cum exercitu periit.
Τertio decimo volumine continentur haec : Ut mortuo Alexandro optimates castrorum ejus ProVinciarum imperia sint partiti : ut veterani, qui ab eodem lecti erant in colonias, moliti, relictis illis, in Graeciam redire, a Pythone sint deleti. Bellum Lamiacum, quod Antipater
in Graecia gessit. Bellum, quo Perdiccas regem Ariarathem occidit, et occisus est. Bellum, quo Eumenes Neoptolemum et Craterum occidit. Additae in excessu origines regesque Cyrenarum.
Quarto decimo volumine continentur haec : Bellum
175쪽
PROLOGI HISTORIAR 64 inter Antigonum et Eumenem gestum : quem ut Cappadocia expulit Antigonus, sic Phrygia minore Midaeum : ut Clitus victus in Hellesponto navali bello. Repetitum rursus bellum ab Eumene per Argyraspidas: quo victus ab Antigono interiit. Ut in Macedonia Cassander, Victo Polyperchonte, receptaque a desector rMunychia, matrem Alexandri Olympiadem, Pydnae ob-SeSSam, interfecit.
Quinto decimo volumine continentur haec : Ut Demetrius, Antigoni filius, Garae victus est a Ptolemaeo. Ut Cassander in Macedonia filium Alexandri regis intors,cit : ac alterum Polyperchontes. Ut Ptolomaeum vicit classe Demetrius : idemque ab obsidione Rhodi submotus est. Repetita in excessu Origo Rhodiorum : unde digressus Demetrius liberavit a Cassandro Graeciam. Dein paterrius Antigonus hellum cum Lysimacho et Seleuco habuit. Repetitae Seleuci res, et regis Indiae Sandrocotti . Ut victus bello Antigonus interiit; reliquiaeque impcrii sunt a filio ejus collectae : et Leonidae inde Spartani res gestae Corcyrae, et in Illyrico, et in Italia : cui ablata Corcyra,
Sexto decimo volumine continentur haec : Ut mortuo Cassandro, ortisque inter filios ejus certaminibus, Demetrius adjutor alteri adhibitus, occiso eo, Macedoniae regnum tenuit : quo mox eiectus a Pyrrho, Epiri rege,
176쪽
PHILIPPICARUM TROGI. 165 translatis in Asiam bellis, captus a Seleuco decessit. Ptolemaeus, nuncupato successore filio Philadelpho, decessit. Ut Lysimachus in Ponto captus ac missus a Dromtehaete, rursus in Asia civitates, quae sub Demetrio fuerant, et in Ponto Heracleam occuparit. Repetitae inde Bithyniae et Heracleaticae origines; tyrannique Heracleae Clearchus,
et Satyrus, et Dionysius, quorum filiis insectis, Lysimachus Occupavit Urbem.
Septimo decimo volumine continentur haec : Ut Lysia machus , occiso filio Agathocle per novercam Arsinoen, bellum cum rege Seleuco habuit, quo victus interiit :ultimumque certamen commilitonum Alexandri fuit. Ut Seleucus, amissis in Cappadocia cum Diodoro copiis, interfectus est a Ptolemaeo, fratre Arsinoes uxoris Lysimachi, in cujus vicem Ptolemaeus cognomine Ceraunus, Creatus ab exercitu rex, Macedoniam occupavit; bella cum Antiocho et Pyrrho composuit, datis Pyrrho auxiliis, quibus iret contra Romanos, defenSUm. Tarentum. Inde repetitae origines regum Epiroticorum, Usque ad
Pyrrhum : ipsiusque Pyrrhi res gestae, priusquam in Italiam trajecit.
Octavo decimo volumine continentur res a Pyrrho Epirota in Italia gestae contra Romanos : Postque id bellum, transitus ejus in Siciliam adversus Carthaginienses. Indo origines Phoenicum, et Sidonis, et Veliae; Carthaginiensiumque res gestae in excessu dictae.
177쪽
Undevicesimo volumine continentur res Carthaginiensium in Africa per rubellum annorum gestae : et in Sicilia, quum Selinuntem, et Agrigentum, et Camarinam, et Gelam ceperunt : quo bello Dionysius Syracusanus Siciliae regnum occupavit. Bellum, quod cum eo Poeni per Himilconem gesserunt, qua obsidione Syracusarum exemcitum et classem amisit. PROLOGUS LIBRI XX.
Vicesimo volumine continentur res gestae Dionysii Siculi patris. Ut, pulsis Poenis, Italica bella sit molitus. Inde repetitae origines Venetorum, et Graecorum, et Gallorum, qui Italiam incolunt. Deductisque Dionysii rebus ad interitum ejus, dictae quas Hanno magnus in Africa gessit.
Uno et vicesimo volumine continentur haec : Ut in Sicilia Dionysius filius, patre amisso, tractavit imp rium. Ut, per Dionem ejectus, bellum cum Siculis gessit; donec, amissis liberis et fratribus, Corinthum s cessit : ut, a Timoleonte Carthaginiensium bello sit liberata Sicilia : mortuoque Sosistrato iterum tacta seditione, arcessiti ad bellum Carthaginienses obsederunt Syracusas : quo hello Agathocles nactus imperium est.
Secundo et vicesimo volumine continentur haec : Res Diuitiam by Corale
178쪽
cum ipsis gessit, primum in Sicilia; dehinc victus, tru-jecit in Africam, ubi, possessa provincia, Ophellam,
regem Cyrenarum, interfecit. Ut rursus in Siciliam re-Versus, occupata totius insulae dominatione, quum revertisset in Africam, amissis copiis, solus inde profugit in Siciliam : belloque ibi repetitus, et cum Poenis pacem composuit, et dissidentes a se Siculos subjecit.
Tertio et vicesimo volumine continentur haec : Ut Ag thocles, domita Sicilia, bellum in Italia Bruttiis intulerit. Repetitae inde Bruttiorum origines. Omnibus Subactis, rex, seditione filii exheredati ac nepotis oppressus, interiit. Inter peregrinos deinde milites ejus et Siculos bellum motum : quae causa Pyrrhum, regem Epiri, in Siciliam adduxit: hella, quae Pyrrhus cum Poenis et Mamertinis ibi gessit : et a Sicilia reversus in Italiam, victusque proelio a Romanis, revertit in Epirum.
Quarto et vicesimo volumine continetur bellum, quod inter Antigonum Gonatam, et Antiochum Seleuci filium, in Asia gestum est. Bellum, quod Ptolemaeus Ceraunus in Macedonia cum Monio Illyrio et Ptolemaeo, Lysimachi filio, habuit : utque Arsinoen, Sororem Suam, imperio Macedonicarum urbium exuit. Ipse, cum Belgio, Gallorum duce, congressus, interiit. Repetitae inde Gallorum origines, qui Illyricum occuparant; atque ut
179쪽
PROLOGI HISTORIARUM ingressi Graeciam, Brenno duce, Delphis victi deletique
Quinto et vicesimo volumine continentur haec : Ut Antigonus Gallos delevit : deinde cum Apollodoro, Cassandreae tyranno, bellum habuit. Ut Galli transierint in Asiam, bellumque cum rege Antiocho et Bithynio gesserunt : quas regiones Felini occuparunt. Ut Pyrrhus ex Italia reversus, regno Macedoniae Antigonum exuerit, Lacedaemonem obsederit; Argis interierit: filiusque eius Alexander Illyricum cum Mytilo hellum habuerit.
Sexto et vicesimo volumine continentur haec : Quibus in urbibus Graeciae dominationem Antigonus Gonatas constituerit. Ut desectores Gallos Megaris delevit; r gemque Lacedaemoniorum Area Corinthi intersecit. Dehinc cum fratris sui Crateri filio Alexandro bellum habuerit. Ut princeps Achaiae Aratus Sicyonem, et Corinthum, et Megara occuparit. Ut in Syria rex Antiochus, cognomine Soter, altero filio occiso, altero rege nuticupato Antiocho, decesserit. Ut in Asia filius Ptolemaei regis, socio Τimarcho, desciverit a patre. Ut frater Antigoni Demetrius, occupato Cyrenis regno, interiit. Ut, mortuo rege Antiocho, filius eius Seleucus Callini-
CUS regnum acceperit. PROLOGUS LIBRI XXVII.
Septimo et vicesimo volumine continentur haec : Se-
180쪽
PHILIPPI RUM TROGI. I 69leuci bellum in Syria adversus Ptolemaeum. Item tu Asia adversus fratrem suum Hieracem : quo bello Ancyrae victus est a Gallis. Utque Galli, Pergamo victi ab Attalo, elam Bithynium occiderint. Ut Ptolemaeus eum denuo captum interfecerit: et Antigonum Andro proelio navali Oprona vicerit : et a Callinico susus, in Μesopotamia Antiochus insidiantem sibi effugit Ariamnem. Dein postea custodes Tryphonis, quo a Gallis occiso, Seleucus quoque frater ejus decesserit, majoremque filiorum ejus Apaturius occiderit.
Octavo et vicesimo volumine continentur haec : Ut mortuo rege Epiri Alexandro, Laodamiam Epirotae occiderint. Dictique in excessu Bastarnici motus. Ut ex Μacedonia Demetrius sit a Dardanis fusus; quo mortuo
tutelam filii rius Philippi suscepit Antigonus, qui Τhessaliam, Moesiam, Dardaniam subjecit: et alutis Achaeis
contra regem Spartanum Cleomenem, cepit Lacedaemona : amissoque regno Cleomenes Spartanus confugit
Alexandriani, atque ibi interiit. Dictum in excessu hellum Illyricum, quod Romani gessere cum Τeuta.
Undetricesimo volumine continentur haec : Bes gestae Philippi regis adversus Dardanos et aetolos. Repetitaeque inde Creticae origines : Post cujus insulae societatem,
Philippus cum Illyriis, et Dardanis, et rursus aetolis bello congressus est, adjuvantibus aetolos Romanis. Quo fimilo, intulit aetolis bellum.