Justini Historiarum Philippicarum ex Trogo Pompeio libros 44 quos notis et indice illustraverunt El. Johanneau et Frid. Dubner

발행: 1833년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Antiocho et Philippo denuntient, regno AEgypti abstineant. Mittitur et M. Lepidus in aegyptum, qui tutorio nomine regnum pupilli administret. Dum haec aguntur, interim legationes Attali regis et Rhodiorum, injurias Philippi querentes, Romam Venerunt. Quae r Omnem cunctationem macedonici belli senatui exemit. Statim igitur, titulo serendi sociis auxilii, bellum adversus Philippum decernitur, legionesque cum consule in Macedoniam mittuntur. Nec multo post tempore, tota Graecia, fiducia Romanorum, adversus Philippum, spe pristinae libertatis erecta, bellum ci intulit : atque ita, quum rex undique urgeretur, pacem petere compellitur. Deinde, quum expositae conditiones pacis a Roma 'Messent, repetere Sua et Attalus, et Rhodii, ct Achaei, et aetoli coepere. Contra Philippus, adduci se posse, ut BOmanis pareat, concedebat; a ceterum indignum esse, Graecos a Philippo et Alexandro, majoribus suis victos, ct sub jugum macedonici imperii subactos, veluti victores, leges pacis sibi dicere, quibus prius sit

servitutis ratio reddenda, quam libertas Vindicanda. o Ad postremum tamen, petente eo, induciae duorum mensium datae, ut pax, quae in Macedonia non Conveniebat,

Romae a senatu peteretur.

IV. Eodem anno inter insulas Thoram et Therasiam, medio utriusque ripae et maris spatio, terrae motus suit. In quo, cum admiratione navigantium, repente ex pr fundo cum calidis aquis insula emersit. In Asia quoquo eadem die idem motus terrae Rhodum, multasque alias civitates, gravi ruinarum labe concussit : quaSdam Solidas absorbuit. Quo prodigio territis omnibus, vates Diuitigod by Coosl

52쪽

HISTORIARUΜ LIB. XXX. 4 cecinere, a Oriens Romanorum imperium, Vetus Graeco. rum ac IIacedonum voraturum .: Interim a Senatu repudiata pace, Philippus in societatem belli Nabin tyrannum sollicitat. Atque ita, quum in aciem exercitum instructis e diverso hostibus produxisset, hortari suos cc pit, reserendo, a Persas, Bactros, Indosque, et omnem

Asiam, orientis finem, a Macedonibus perdomitam; tantoque sortius hoc bellum, quam illa, sustinendum, quanto sit libertas imperio carior. v Sed et Flamininus

romanus consul, relatione rerum recentisSime gestarum,

suos stimulabat in proelium, ostendendo, a Hinc Carthaginem cum Sicilia, inde Italiam et Hispaniam romana Virtute perdomitas : nec Annibalem quidem Alexandro Magno postponendum, quo Italia pulso, Africam ipsam, tertiam partem mundi, superaverint. Sed nec Macedonas veteri fama, sed praesentibus viribus, aestimandos : quia non cum Alexandro Magno, quem invictum audierant, nec cum exercitu ejus, qui totum Orientem devicerat, bellum gerant : sed cum Philippo, puero immaturae aetatis, qui regni terminos adversus finitimos a gre defendat, et cum his Macedonibus, qui non ita pridem

praedae Dardanis fuerint. Illos majorum decora, se Suinrmi militum commemorare. Non enim alio exercitu

ignibalem et Poenos, et totum serme occidentem, sed his ipsis, quos in acie habeat, militibus subactos. n Hisadhortationibus utrinque concitati milites, proelio concurrunt, alteri orientis, alteri occidentis imperio gloriantes; serentesque in belluin, alii majorum suorum

antiquam et obsoletam gloriam, alii virentem recentibus cxperimentis virtutis florem. Sed Macedonas i O-

53쪽

sia IUSTINI HISTORIARUM LIB. XXX. mana fortuna vicit. Fractus itaque bello Philippus, paco a Flaminino consule petita, nomen quidem regium retinuit : scd omnibus Graeciae urbibus, velut regni membris, extra terminos antiquae posseSsionis, amissis, Solam Macedoniam retinuit. Os sensi tamen aetoli, quod non ex arbitrio eorum Macedonia quoque adempta regi, et

data sibi in praemium belli esset, legatos ad Antiochum

mittunt, qui eum adulatione magnitudinis, in roinana bella, spe societatis universae Graeciae, impellerent.

54쪽

LIBER XXXI.

I. Juoaruo Ptolemaeo Philopatore, rege Egypti, Contemptaque parvuli filii eius aetate, qui, in spem regni relictus, praedae etiam domesticis erat, Antiochus, rex Syriae, occupare Eguptum statuit. Itaque Phoenicen, c terasque Syriae quidem, sed juris aegyptii, civitates quum invasisset, legatos ad eum senatus mittit, qui denuntiarent ei, abstineret regno pupilli, postremis patris precibus fidei suae traditi. Quibus spretis, interjecto tempore, alia legatio supervenit, quae, OmisSa pupilli persona, civitates, jure belli sectas populi romani,

in integrum restitui jubebat. Abnuenti bellum denuntiatum : quod ille tacite susceptum infeliciter gessit. E

dem tempore et Nabis tyrannus multas Graeciae civitates occupaVerat. Igitur senatus, ne uno tempore duplici bello romanae vires distinerentur, scripsit Flaminino,

fidei videatur, sicuti Macedoniam a Philippo, ita Graeciam a Nabide liberet. Ob quam causam inrpori uin ei prorogatum est. Terribile quippe Antiochi holium Annibalis nomen iaciebat, quem aemuli ejus, occultis mandatis, cum Antiocho inisse societatem, apud Romanos criminabantur, negantes, eum aequo animo sub legibus vivere, assuetum imperio, et immoderata licentia militari; Semperque, turelio quietis urbanae, novas belli cau-Disiligod by Cooste

55쪽

sas circumspicere. Quae etsi falsa nuntiata suissent, apud timentes tamen pro veris habebantur. II. Denique senatus metu perculsus, ad speculandos actus Annibalis, legatum in Africam Cnaeum Servilium mittit : eique tacitis mandatis praecipit, Si posset, cum per aemulos ejus interficeret, metuque invisi nominis tandem populum romanum liberaret. Sed res Annibalem non diu latuit, virum ad prospicienda cavendaque pericula paratum; nec minus in secundis adversa, quam in adversis secunda cogitantem. Igitur quum tota

die in oculis principum, legatique romani, in soro Carthaginiensium obversatus in supremum fuisset, appropinquante Vespere, equum conScendit, et rus Urbanum,

quod propter litus maris habebat, ignaris servis, jussisque ad portam revertentem opperiri, contendit. Habebat ibi naves cum remigibus occulto sinu litoris absconditas; erat et grandis pecunia in eo agro praeparata, ut, quum res exegisset, nec facultas fugam, nec inopia moraretur. Lecta igitur servorum juventute, quorum copiam italicorum captivorum numeruS augebat, naVem Conscendit, Cursumque ad Antiochum dirigit. Postera die civitas principem suum, ac tum temporiS conSulem, in foro exspectabat. Quem ut prosectum nuntiatum est, non aliter quam si urbs capta esSet, omneS trepidaVere,

exitiosamque sibi fugam ejus ominati sunt. Legatus Vero romanus, quasi hellum jam illatum Italiae ab Annibale esset, tacitus Romam regreditur, trepidumque

nuntium refert.

III. Intoriin in Graecia Flamininus, juncta cum quibusdam civitat thus societato, Nabidem ivrannum dii

56쪽

bus continuis proeliis subegit; et graviter fractum, velut exsanguem, in regno reliquit. Sed libertate Graeciae restituta, deductisque ab urbibus praesidiis, quum

romanus exercitus in Italiam reportatus esset, velut vacua rurSus possessione sollicitatus, multas civitates

repentino bello invasit. Quibus rebus exterriti Achaei,

ne vicinum malum etiam ad se Serperet, bellum adve sus Nabidem decernunt, ducemque praetorem Suum Philopoemenem, insignis industriae Virum, constituunt: cujus in eo bello tanta virtus enituit, ut opinione Omnium Flaminino, romano imperatori, compararetur. ΕΟ-dem tempore Annibal, quum ad Antiochum pervenisset, velut deorum munus excipitur : tantusque ejus adventu ardor animis regis accessit, ut non tam de bello, quam de praemiis victoriae cogitarct. Sed Annibal, cui nota romana Virtus erat, negabat opprimi Romanos, nisi in Italia, posse. Ad hoc sibi centum naves, et de com millia peditum, et mille equites poscebat, promittens, hac manu non minus bellum, quam gesserit, Italiae restauraturum; et in Asiam regi sedenti aut victoriam de Romanis, aut aequas pacis conditiones relaturum : quippe et Hispanis bello flagrantibus, ducem tantum deesse; et Italiam notiorem sibi nunc, quam pridem fuisset. Sed nec Carthaginem quieturam, Sociamque

se ei sine mora praebituram. nIV. Quum regi consilia placuissent, mittitur Carthaginem unus ex comitibus Annibalis, qui in hollum cupidos hortetur, Annibalemque cum copiis assuturum nuntiet; nihil dicat partibus, nisi animos Carthaginiensium , deesse : Asiam et vires belli, et sumptum praebi-

57쪽

turam. Haec quum relata Carthagincm essent, nuntius ipse ab inimicis Annibalis comprehenditur, et perductus in senatum, quum interrogaretur ad quem missus esset, punico ingenio respondit, se ad universum senatum missum : nec enim hoc opus singulorum, sed universorum esse. Dum multis diebus deliberant, an eum Romam ad purgandam publicam conscientiam mittant, tacitus, conscensa nave, ad Annibalem revertitur : quo cognito, Curthaginienses ultro rem Romam per legatum de runt. Romani quoque ad Antiochum legatos misere, qui sub specie legationis, et regis apparatum specularentur, et Annibalem aut Romanis mitigarent, aut as- . si duo colloquio suspectum invisumque regi redderent.

Itaque legati quum Ephesi convenissent ad Antiochum ,

mandata ei senatus tradunt. Dum responsum exspectant,

omni hus dictus assidui circa Annibalem fuero, dicentes, utimido eum a patria recessisse, quum pacem Romani, non tam cum republica ejus, quam Cum eo factam, summa fide custodiant: nec hella eum Romanorum magis odio, quam patriae amore gessisse, cui ab optimo quoquo etIam spiritus ipse debeatur. Has enim publicas inter populos, non privatas inter duces, hellandi causas esse. nInde res gestas ejus laudare. Quorum sermone laetus, saepius cupidiusque cum legatis colloquebatur, ignarus, quod familiaritate romana odium sibi apud regem crearet. Quippe Antiochus tam assiduo colloquio reconciliatam ejus cum Romanis gratiam existimans, nihil ad eum, sicuti solebat, referre; expertemque totius consilii, veluti hostem proditoremque suum, odi SSe coepit. Quae res tantum apparatum belli, cessante imperatoria Diuili oti by Cooste

58쪽

ΗISTORIARUM I.IB. XXXI. 4 arte, corrupit. Senatus mandata suerant, ut contentus

torminis Asiae esset, ne ipsis ingrediendi Asiam necessitatem imponeret. Quibus spretis, non accipiendum bellum statuit, sed inferendum. V. Dicitur, quum frequenter de hello consilium habuisset, remoto Annibale, tandem eum Vocari jussisse, non ut ex sententia ejus aliquid ageret, sed ne per omnia eum sprevisse videretur; omnibusque perrogatis, postremum interrogasse. Quo ille animadverso, a intelligere Se proseSSus est, non quia egeat consilio, sed ad

supplendum numerum Sententiarum, se Vocatum; tamen et odio Romanorum, et amore regis, apud quem solum tutum sibi exsilium relictum sit, se viam gerendi helli edisserturum 2 Veniam deinde libertati praefatus, unihil se aut consiliorum, aut coeptorum PraeSentium, probare ait; neque sedem belli Graeciam sibi placore, quum Italia uberior materia sit: quippe Romanos vinci non nisi armis suis posse; nec Italiam aliter, quam italicis viribus subigi : siquidem diversum ceteris morta

libus esse illud et hominum et belli genus. Aliis bellis

plurimum momenti habere priorem aliquam cepisse Occasionem loci temporisque, agros diripuisse, urbes aliquas expugnasse : eum Romano, Seu Occupaveris prior aliqua, seu Viceris, tum etiam cum victo et jacente luctandum esse. Quamobrem si quis eos in Italia lacessat, suis eos opibus, suis viribus, Suis armiS pOSSe Vincere,

sicut ipse secerit. Sin vero quis illis Italia volui sonto virium cesserit, perinde falli, ac si quis amnes non ab ipsis sontium primordiis derivare, sed concretis jam aquarum molibus avertere, vel exsiccare velit. Haec et secreto

59쪽

48 IUSTINI se censuisse, ultroque ministerium consilii sui obtulisse: et nunc praesentibus amicis ideo repetisse, ut scirent omnes rationem cum Romanis gerendi belli; eosque

foris invictos, domi fragiles csse. Nam prius illos urbe, quam imperio ; prius Italia, quam provinciis, exui posse: quippe et a Gallis captos, et a Se prope deletos esse :neque se unquam Victum prius, quam terris eorum cesserit. Reverso Carthaginem, statim cum loco fortunamholli mutatam. DUI. Huic sentcntiae obtrectatores amici regis Orant, non utilitatem rei cogitantes, sed Verentes ne, probato consilio rius, primum apud regem locum gratiae occuparet. Et Antiocho non tam consilium, quam auctor displicebat, ne gloria victoriae Annibalis, non sua ess t. Omnia igitur variis assentantium adulationibus corrumpebantur; nihil consilio vel ratione agebatur. Rex ipse per hyemem in luxuriam lapsus, novis quotidie nuptiis luditus erat. Contra Acilius, romanus consul, qui ad hoc

bellum missus erat, copias, arma, ceteraque bello necessaria summa industria parabat: civitates socias confirma-hat ; dubias illiciebat: nec alius exitus belli quam apparatus utriusque partis suit. Itaque prima belli congression ,

quum cedentes suos rex Cerneret, non laborantibus

auxilium tulit, sed fugientibus Se ducem praebuit, Castra- quo ditia victoribus reliquit. Deinde quum in Asiam , praeda Romanis occupatis, fugiendo pervenisset, nitore neglecti consilii coepit; revocatoque in amicitiam

Annibale, omnia ex sententia ejus agere. Interim nuntiatur, aemilium, romanum ducem , cum Octoginta r Stratis navibus in hellum navale a senatu missum, ad Diqiliros by Corale

60쪽

HISTORIARUM LIB. XXXI. 49 Ventare : quae res illi spem restituendae fortunae dedit. Itaque prius, quam sociae civitates ad hostes desiicerent, decernere navali proelio statuit, sperans cladem in Graecia acceptam, nova posse victoria aboleri. Τradita igitur Annibali classe, proelium committitur : sed nec Asiani

milites Romanis, neque naves eorum pareS POStratis navibus suere; minor tamen clades ducis solertia suit. Bomam nondum opinio victoriae venerat, et idcirco in consulibus creandis suspensa Civitas erat.

VII. Sed adversus Annibalem ducem quis melior quam Asricani frater crearetur, quum vincere Poenos opus Scipionum esset y Creatur igitur consul Lucius Scipio : eique datur legatus frater Asricanus, ut intelligeret Antiochus, non majorem fiduciam se in Annibale victo, quam Romanos in victore Scipione habere. Trajicientibus in Asiam Scipionibus exercitum, jam utrobique profligatum bellum nuntiatum est; victumque Antiochum terrestri, Annibalem navali bello invenerunt. Primo igitur adventu eorum legatos pacem petentes ad eos Antiochus mittit, peculiare donum Africano serentes ipsius filium, quem rex parvo navigio trajicientem ceperat. Sed Africanus, si privata beneficia a rebus publicis secreta esse, dixit : aliaque esse patris ossicia, alia patriae jura quae non liberis tantum, verum etiam vitae ipsi

praeponantur. Proinde gratum Se munus accipere, privatoque impendio munifficentiae regis responsurum. Quod

ad bellum pacemque pertineat, nihil neque gratiae dari, neque de jure patriae decidi posse, v respondit. Nam

neque de redimendo filio unquam tractavit, nec Senatum de eo agere permisit; sed, ut dignum majestate

SEARCH

MENU NAVIGATION