Justini Historiarum Philippicarum ex Trogo Pompeio libros 44 quos notis et indice illustraverunt El. Johanneau et Frid. Dubner

발행: 1833년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

GO IUSΤIXI HISTORIARUM LIB. XXXIII. magistratibus per Singulas civitates constitutis, libera facta est; legcsque, quibus adhuc utitur, R Paulo accepit. aetolorum universarum urbium Senatus, Cum conjugibus et liberis, qui dubia side suerant, Romam missus; ibique, ne tu patria aliquid novaret, diu detentus; aegreque, per multos annos legationibus civitatium senatu satigato, in patriam quisque suam remissus est. Diuiligod by Cooste

72쪽

LIBER XXXIV.

I. IL OENIs ac Macedonibus subactis, aetolorumque viribus principum captivitate debilitatis, soli adhuc ex Graecia universa Achaei nimis potentes tunc temporis Romanis videbantur; non propter singularum civitalium nimias opes, Sed propter ConSpirationem universarum. Namque Achaei, licet per civitates, veluti por

membra, divisi sint, unum tamen corpus et unum imperium habent; singularumque urbium pericula mutuis viribus propulsant. Quaerentibus igitur Romanis causas belli, tempestive sortuna querelas Spartanorum obtulit, quorum agros Achaei propter mutuum odium populabantur. Spartanis a senatu responsum est, legatosso ad inspiciendas res sociorum, et ad injuriam demondam in Graeciam missuros : sed legatis occulta mandata data sunt, ut corpus Achaeorum dissolverent, singulasque urbes proprii juris facerent, quo facilius ad obsequia cogerentur : et, Si quae Urbes contumaces essent, frangerentur. Igitur legati, omnium civitatium principibus Corinthum evocatis, decretum senatus rccitant; quid consilii habeant, aperiunt : expedire omni-hus dicunt, ut singulae civitates sua jura et suas leges habeant. Quod ubi omnibus innotuit, velut in surorem versi, universum peregrinum populum trucidant; legatos

. Diuitiasti Goouis

73쪽

IUSTINI

quoque ipsos Romanorum violassent, nisi, audito lu- multu, trepidi sugissent. ΙΙ. Haec ubi Romae nuntiata sunt, statim Senatus Mummio consuli hellum achaicum decernit : qui, extemplo exercitu deportato, et omnibus strenue proVisis, pugnandi copiam hostibus secit. Sed Achaei velut nihil negotii romano bello suscepissent, ita apud eos

neglecta omnia et soluta suere. Itaque praedam, non proelium cogitantes, et vehicula, ad spolia hostium reportanda, duxerunt, et conjuges liberosque suos, ad spectaculum certaminis, in montibus posuerunt. Sed proelio commisso, ante oculos suorum caesi, lugubre his spectaculum, et graVem luctus memoriam reliquerunt.

Conjuges quoque liberique eorum, de spectatoribus captivi facti, praeda hostium sucre. Urbs ipsa Corinthus

diruitur; populus omnis sub corona venditur : ut hoc exemplo ceteris civitatibus metus noVarum rerum incuteretur. Dum haec aguntur, rex Syriae Antiochus Ρlolemaeo, majoris sororis suae filio, regi AEgypti, bellum inseri, scgni admodum, et quotidiana luxuria ita marcenti, ut non solum regiae majestatis officia intermitterct, verum etiam sensu hominis nimia sagina careret. Pulsus igitur regno, ad fratrem minorem Ptolemaeum Alexandriani confugit : participatoque cum eo regno, legatos Romam ad senatum mittunt; auxilia petunt; fidem soci tatis implorant. Μovere senatum preces fratrum.

III. Mittitur itaque legatus Popilius ad Antiochum, qui abstinere illuni A gypto, aut, si jam incessisset,

excedere juberet. Quum in aegypto eum invenisset, osculumque ei rex obtulisset s nam coluerat inter cete-

74쪽

HISTORI RUII LIB. XXXIV. 63

ros Popilium Antiochus, quum Romae obses esset); tunc Popilius lacessero interim privatam amicitiam jubet, quum mandata patriae intercedant : prolatoque senatus decreto, et tradito, quum cunctari eum videret, Consultationemque ad am cos referre, ibi Popilius virga, quam in manu gerebat, amplo circulo inclusum, ut et amicos caperet, consulere jubet; nec prius inde exire, quam responsum Senatui daret, aut pacem, aut hellum cum Romanis habiturum. Adeoque haec asperitas animum regis fregit, ut pariturum se senatui responderet. Reversus in regnum Antiochus, decedit, relicto parvulo admodum silio : cui quum tutores dati a populo essent, patruus ejus Demetrius, qui obses Romae crat, cognita morte Antiochi fratris, sonatum adiit, u Obsideinque se vivo fratre Venisse, quo mortuo, cujuSOhses sit, se ignorare. Dimitti igitur se ad regnum petendum aequum esse, quod sicuti jure gentium majori fratri cesserit, ita nunc sibi, qui pupillum aetate ante edat, deberi. n Quum se non dimitti animadverteret a

senatu, tacito judicio, tutius apud pupillum, quam

apud eum, regnum suturum arbitrante, specie Venandi ab urbe prosectus, Hostiae tacitus cum sugae comitibus navem conscendit. Delatus in Syriam, secundo favore omnium excipitur : regnumque ei, Occiso pupillo, ututoribus traditur. IV. Eodem sere tempore Prusias, rox Bithyniae, consilium cepit interficiendi Nicomedis filii, dum consulere

studet minoribus filiis, quos ex noVcrca ejus SuSCeperat, et Romae habebat. Sed ros adolescenti ab his, qui fac nus Susceperant, proditur; hortatique sunt, aut crude-

75쪽

64 JUSTINI HISTORIARUM LIB. XXXIV. litate patris provocatus, occupet insidias, et in auctorem retorqueat scelus. n Nec dissicilis persuasio fuit. Igitur, quum accitus in patris regnum Venisset, Stati in rex appellatur. Prusias regno spoliatus a filio, privatusque redditus, etiam a servis deseritur. Quum in latebris ageret, non minori scelere, quam salium occidi jusserat, asilio interficitur. Diuili oti by Cooste

76쪽

LIBER XXXV.

I. DEMETnius, occupato Syriae regno, novitati suae oliuin periculosum ratus, ampliare fines regni, et opes augero finitimorum bellis statuit. Itaque Ariarathi, regi Cappadociae, propter fastiditas sororis nuptias infestus, fratrem ejus oropliernem, per injuriam regno pulsum, supplicem recepit; datumque si hi honestum belli titulum gratulatus, restituem cum in regnum statuit. Sed Orophernes ingrato animo, inita cum Antiochensibus pactione, os sensis tunc Demetrio, pellere ipsum regno, a quo restituebatur, consilium cepit. Quo cognito, Demetrius vitae quidem ejus, no Ariarathes metu fraterni belli liberaretur, poporcit: ipsum autona comprehen Sum,

vinctum Seleuciae custodiri jubet. Ne Antiochensos indicio torriti, a desectione destiterunt i quo adjuvantibus et Ptolemaeo rve Tepti, et Attalo rege Asiae, et Ariarathe Cappadocite, bello a Demetrio lacessiti, subornant Balam quemdam, sortis extremae juvenem, qui SJriae regnum, velut paternum, armis repeteret; et, ne quid contumeliae deesset, nomen Oi Alexandri inditur, genitusque ab Antiocho rege dicitur. Tantum odium Demetrii apud omnes erat, ut aemulo ejus non Vires regiae lanium, verum etiam generis nobilitas consensu omnium tribueretur. Igitur Alexander, admirabili re

77쪽

66 IUSTINI HISTORIARUM LIB. XXXV. rum varietate pristinarum sordium oblitus, totius scrino Orientis viribus succinctus, bellum Demetrio inseri, victumque vita pariter ac regno Spoliat. Quanquam neCDemetrio animus in propulsando bello defuit. Nam et primo proelio hostem fugavit, et regibus bellum res li- tuentibus, multa millia in acie cecidit. Ad postremum

lamen invicto animo inter consertissimos sortissime dimicans cecidit.

II. Initio belli Demetrius, duos filios apud Gnidium,

hospitem suum, cum magno auri pondere commendaverat, ut belli periculis eximerentur, et, si ita sors tulisset, paternae ultioni servarentur. Ex his major Demetrius, annos pubertatis egressus, audita Alexandri luxuria, quem insperatae opes, et alienae felicitatis ornamenta, velut captum inter scortorum greges desidem in regia tenebant, auxiliantibus Cretensibus, Securum,oc nihil hostile metuentem aggreditu P. Antiochenses quoque, Veterem patris offensam noVis meritis correcturi, se ei tradunt: sed et milites paterni, favore juvenisuccensi, prioris Sacramenti religionem novi regis superbiae praeserentes, s a ad Demetrium transserunt: atque ita Alexander non minori impotin fortunae destructus , quam elatus, primo proelio victus, interficitur, deditque poenas et Demetrio, quem occiderat, et Antiocho, cujus monti lus originem suerat.

78쪽

LIBER XXXVI.

l. I ECiPΕΒΑΤo paterno regno Demetrius, et ipse rerum SuccesSu Corruptus, Viliis adolescentiae in segnitiam labitur; tantumque contemptum apud oInnes inertiae, quantum odium ex superbia pater habuerat, contraxit. Itaque quum ab imperio ejus passim civitates deficerent, ad abolendam segnitiae maculam bellum Parthis inferre statuit : cujus adventum non inviti orientis

populi videre, et propter Arsacidae, regis Parthorum, crudelitatem, et quod, veteri Macedonum imperio assueti , novi populi superbiam indigne serebant. Itaque quum et Persarum, et Elymεeorum, Bactrianorumque auxiliis juvaretur, multis proeliis Parthos fudit. Ad postremum tamen, pacis simulatione decuplus, capitur; traductusque per ora ciVitatium, populis, qui descivcrant, in ludibrium favoris ostenditur. Missus deinde in Hyrcaniam, benigne et juxta cultum pristinae sortunae habetur. Dum haec aguntur, interim in Syria Τrypho, qui se tutorem Antiocho, Demetrii privigno, substitui a populo laboraverat, occiso pupillo, regnum Syriae invadit. Quo diu potitus, tandem exolescente favore recentis imperii, ab Antiocho puero admodum, Demetrii fratre, qui in Asia educabatur, hello vincitur : rursusque regnum Syriae in sobolem Demetrii revertitur. Igitur

79쪽

Antiochus, memor, quod et pater propter superbiam invisus, ct frater propter scgnitium contem plus suisset, ne in eadem vitia incideret, recepta in matrimonium Cleopatra, uxore fratris, civitates, quae vitio fraterni imperii defecerant, summa industria persequitur, domitasque rursus regni terminis adjicit. Judaeos quoque, qui in macedonico imperio sub Demetrio patre armisse in libertatem vindicaverant, subigit. Quorum vires tantae suere, ut post hunc nullum Macedonum regem tulerint, domesticisque imperiis usi, Syriam magnis bellis in sustaverint. II. Namque Judaris origo Damascena, Syriae nobilissima civitas : unde Et Assyriis regibus genus, ex regina Semiramide suit. Nomen urbi a Damasco rege inditum :in cujus honorem Syrii sepulcrum Arathis, uxoris ejus, pro templo coluere; deamque exinde sanctissimae religionis habent. Post Damascum Arelus, mox Adores, et Abraham, et Israhel rogos suere. Sed Israhelem solix decem filiorum pro volitus majoribus suis clariorem fecit.

Itaque populum, in decem regna divisum, filiis tradidit;

omnesque ex nomine Judae, qui post divisionem decesserat, Iudaeos appellavit : colique ejus memoriam ab omnibus jussit, cujus portio omnibus accesserat. Minimus anato inter fratres Ioseph suit : cujus excellens ingenium verili fratres, clam interceptum, peregrinis mercatoribus vendiderunt. A quibus deportatus in aegyptum, quum magicas ibi artes solerti ingenio percepisset. brevi ipsi rogi percarus suit. Nam et prodigiorum saga

cissimus erat, et Somniorum primus intelligentiam condidit; nihil quo divini iuris humanique ci incognitum

80쪽

HISTORIARUM LIB. XXXVI. 69 videbatur : adeo ut etiam sterilitatcin agrorum ante multos annos providerit; perissctque omnis AEgV plus sanae, nisi monitu ejus rex edicto servari per mullos annos fruges jussisset : tantaque experimenta ejus sue runt. ut non ab homine, sed a deo responsa dari viderentur. Filius ejus Moses fuit, quem praeter paternae scientiae hereditatem, etiam sormae pulchritudo commendabat. Sed AEgyptii, quum scabiem et vitiliginem

Paterentur, responSO moniti, eum cum aegris, ne pesti Sad plures serperet, terminis aegypti pellunt. Dux igitur

exSulum factus, sacra Egyptiorum furto abstulit : quae repetentus armis AEgyptii, domum redire tempestatibus compulsi sunt. Itaque Moses, Damascoria antiqua patria repetita, montem Sinae occupat: quo, septem dierum jejunio, per deserta Arabiae cum populo suo satigatus, quum tandem Venisset , septimum diem, more gentis sabbatum appcllatum, in omne aevum jejunio sacravit; quoniam illa dies famem illis error quo finierat. Et quoniam metu contagionis pulsos se ab AEgypto meminerant, ne eadem

causa invisi apud incolas forent, caverunt, ne cum peregrinis communicarent : quod ex causa factum paulatim in disciplinam religionem quo convertit. Post MOsenotiam filius ejus Aruas, sacerdos sacris aegyptiiS, mox rex creatur; Semperque exinde hic mos apud Iudaeos fuit, ut eosdem reges et sacerdotes haberent: quorum

justitia religione pormixta, incredibile quantum coaluere. III. Opes genti ex vectigalibus opobalsami crevere, quod in his tantum regionibus gignitur. Est namque

vallis, quae continuis montibus, Velut muro quodam,

ad instar castrorum clauditur. Spatium loci ducenta ju-

SEARCH

MENU NAVIGATION