Justini Historiarum Philippicarum ex Trogo Pompeio libros 44 quos notis et indice illustraverunt El. Johanneau et Frid. Dubner

발행: 1833년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

IUATINI ejus erat, armis se recepturum filium dixerat. Post hasteloges pacis dicuntur : a Ut Asia Romanis cederet : contentus Syriae regno esset : naves universas, captivos et transfugas traderet; sumptumque omnem belli Romanis restitueret. n Quae quum nuntiata Antiocho essent, unondum ita victum se esse respondit, ut spoliari se regno pateretur; bellique ea irritamenta, non pacis blandi

VIII. Igitur quum ab utrisque bellum pararetur, ingressique Asiam Romani Ilion venissent, mutua gratulatio Iliensium ac Romanorum fuit, Iliensibus aeneam, ceterosque cum eo duces a Se prosectos, Romanis, SQ ab his procreatos, reserentibus. Tantaque laetitia omnium fuit, quanta esse post longum tempus inter parentes ci liberos solet. Iuvabat Ilienses nepotes suoS , occidente et Africa domita, Asiam ut avitum regnum, vindicare, optabilem Trojar ruinam fuisse dicentes, ut tam feliciter renasceretur. Contra Romanos, avitos lares, et incunabula majorum, templaque ac deorum simulacra, inexplebile desiderium videndi tenebat. Profectis ab Ilio Romanis Eumenes rex cum auxiliis occurrit: nec multo post proelium cum Antiocho commissum. Quum in dexteriore cornu pulsa legio romana, majore dedecore quam periculo, ad castra sugerct, M. ASmilius, tribunus militum, ad tutelam castrorum relictus, armare se milites suos, et extra vallum progredi jubet, strictisque gladiis fugientibus minari, morituros dicens, nisi in proelium revertantur; infesti Oraque sua, quam hostium, Castra inventuros. Attonita tam ambiguo periculo legio, comitantibus commilitonibus, qui Diuili od by Cooste

62쪽

sugere cos prohibuerant, in proelium revertitur; magnaque caede edita, initium victoriae fuit. Caesa hostium quinquaginta millia, capta undecim. Antiocho pacem potenti nihil ad superiores conditiones additum, Asricano praedicante, Romanos, neque, Si Vincantur, animis minui, neque, Si Vincant, Secundis rebus insolescere. Captas civitates inter socios divisere Romani, aptiorem gloriam, quam possessiones Voluptarias, judicantes : quippe victoriae gloriam romano nomini vindicandam ; opum luxuriam sociis relinquendam.

63쪽

I. IIITOLi , qui Antiochum in bella romana impulerunt, Victo eodem, Soli adversus Romanos, et viribus impares, et omni auxilio destituti, remanserunt. Nec multo post victi, libertatem, quam illibatam adversus dominationem Atheniensium et Spartanorum, inter tot Graeciae civitates soli retinuerant, amiserunt. Quae conditio tanto amarior illis, quanto serior fuit, reputantibus tempora illa, quibus tantis Ρersarum opibus, domesticis Viribus restiterant; quibus Gallorum violentiam , Asiae Italiaeque terribilem, delphico hollo fregerant.

Quae gloriosa recordatio magis desiderium libertatis augebat. Dum haec aguntur, medio tempore inter Messenios et Achaeos de principatu primo dissensio, mox hellum ortum est. In eo nobilis Achaeorum imperator Philopoemen capitur; non quia pugnando Vitae pepercerit, sed dum suos in proelium revocat, in transitu fossae quo praecipitatus, a multitudine hOStium oppressus est. Quem jacentem Messenii, Seu metu Virtutis, Seu Verecundia dignitatis, interficere ausi non fuerunt. Itaque velut in illo omne bellum consecissent, captivum per universam civitatem, in modum triumphi circumduxerunt, effuso obviam populo, ac Si Suus, non hostium, imperator adventaret. Nec victorem Achaei avidius vidis-

64쪽

IUSTINI HISTORIARUM LIB. XXXII. 53 Seut, quam Victum hostes viderunt. Igitur eumdem in theatrum duci jusserunt, ut Omnes contuerentur, quem

potuisse capi incredibile singulis videbatur. Inde in carcerem ducto, Verecundia magnitudinis ejus, Venenum dederunt : quod ille laetus, ac si vicisset, accepit; quaesito prius, an Lycortas, praesectus Achaeorum, quem secundum a se esse scientia rei militaris sciebat, incolumis effugisset Quem ut accepit evasisse, non in totum dicens consultum male Achaeis, exspiravit. Nec multo post, reparato bello, Messenii vincuntur, poenasque intersecti Philopoemenis pependerunt. II. Interea in Syria rex Antiochus, quum gravi tributo pacis, a Romanis victus, oneratus esSel, Seu inopia pecuniae compulsus, seu avaritia sollicitatus, qua sperabat se, sub specie tributariae necessitatis, excusatius sacrilegia commissurum. adhibito exercitu, nocte

templum Elymaei Iovis aggreditur. Qua re prodita, concursu insularium, cum omni milite interficitur. Romae, quum multae Graeciae civitates, questum de injuriis Philippi, regis Maccdonum, Venissent, et disceptatio insonatu intor Dcmetrium, Philippi filium, quem pater ad satisfaciendum senatui miserat, et legatos civitatium

csset, turba querelarum confusus adolescens, repente obticuit. Tunc senatus, Verecundia ejuS motuS, quae probata etiam antea, quum ObSES Romae esset, omnibus

fuerat, causam illi donavit : atque ita modestia sua Demetrius veniam patri, non jure defensionis, sed patrocinio pudoris, obtinuit : quod ipsum decreto senatus significatum est, ut appareret, non tam absolutum regem, quam dona lum silio patrem. Quae res Demetrio

65쪽

IUSTINI 54 non gratiam legationis, sed odium obtrectationis, com- Paravit. Nam et apud Patrem Perseum aemulatio illi invidiam contraxit; et apud patrem nota absolutionis causa ossensae fuit, indignante Philippo, plus momenti apud senatum personam filii, quam auctoritatem patris, ac dignitatem regiae majestatis, habuisse. Igitur Perseus, perspecta patris aegritudine, quotidie absentem Demetrium apud eum criminari; et primo invisum, post

etiam suspectum reddere : nunc amicitiam Romanorum,

nunc proditionem ei patris objectare. Ad postremum, insidias sibi ab eo paratas confingit : ad cujus rei probationem immittit indices, testes subornat; et facinuS, quod objicit, admittit. Quibus rebus compulso ad parricidium patre, sunestam omnem regiam facit. III. Occiso Demetrio, sublatoque aemulo, non neglia gentior tantum Perseus in patrem, Verum etiam jam contumacior erat : nec heredem regni, Sed regem se gerehat. His rebus offensus Philippus impatientius in dies mortem Demetrii dolebat, tunc et insidiis se circum Ventum suspicari, testes indicesque torquere. Atque ita cognita Daude, non minus Scelere Ρersei, quam innoxii Demetrii Inorte, cruciabatur : peregisSetque ultionem, nisi morte praeventus suisset. Nam brevi post tempore, morbo ex aegritudine animi contracto, decessit, relicto magno belli apparatu adversus Romanos, quo postea Perseus usus est. Nam et Gallos Scordiscos

ad belli societatem perpulerat; fecissetque Romanis grave bellum, nisi decessisset. Namque Galli, bello advorsus Delphos insoliciter gesto, in quo majorem vim numinis,

quam hostium senserant, amisso Brenno duce, pars iu

66쪽

HISTORIARUM LIB. XXXII. 59 Asiam, pars in Thraciam extorres fugerant. Inde per eadem vestigia, qua Venerant, antiquam patriam repetivere. Ex his manus quintam in confluente Danubii et Savi consedit, Scordiscosque se appellari voluit. Τectosagi autem, quum in antiquam patriam Tolosam venissent, coinprehusique pestifera lue essent, non prius sanitatem recipera vere, quam, haruspicum responSis In niti, aurum argentumque bellis sacrilegiisque quaesitum in losensem lacum mergerent. Quod omne magno post tempore Caepio, romanus consul, abstulit. Fucro autem argenti pondo centum decem millia : auri pondo quinquies decies centum millia. Quod sacrilegium causa excidii Caepioni exercituique ejus postea fuit. Romanos quoque Cimbrici belli tumultus, velut ultor sacrae Pecuniae, insecutus est. Ex gente Tectosagorum non modi

cris populus, praedae dulcedinc, Illyricum repetivit, sp liatisque Istris, in Pannonia consedit. Istrorum gentem fama est originem a Colchis ducere, missis ab Irata rege ad Argonautas, raptoresque filiae persequendos : qui ut a Ponto intraverunt Istrum, alveo Savi fluminis ponitus

invecti, vestigia Argonautarum insequentes, naves Suas

humeris per juga montium usque ad litus Adriati ei

maris transtulerunt, cognito, quod Argonautae idem propter magnitudinem navis priores secissent : quos ut avectos Colchi non reperiunt, sive metu regis, sive taedio longae navigationis, juxta Aquileiam consedere; Istriquc ex vocabulo amnis, quo a mari concesserant, appellati. Daci quoque soboles Getarum sunt : qui quum, oro te rege, adversus Basturnas mal pugnassent, ad ultionem segnitiae, capturi somnum rapita loco pedum ponere

67쪽

56 IUSTINI jussu regis cogebantur; ministeriaque uxoribus, quae ipsis antea fieri solebant, sacere. Neque haec ante mutata sunt, quam ignominiam bello acceptam virtute

delerent.

IV. Igitur Perseus, quum imperio Philippi patris su

cessisset, Omnes has gentes adversus Bumanos in soci

latem belli sollicitabat. Interim inter Pruἔiam regem, ad quem Annibal post pacem Antiocho a Romanis datam profugerat, et Eumenem bellum ortum est, quod Prusias, Annibalis fiducia rupto foedero, prior intulit. Namque Annibal, quum ab Antiocho Romani, inter ceteras conditiones pacis , dcditionem ejus deposcerent, admonitus a rege, in fugam versus Crotam desertur. Ibi quum diu quietam vitam egisset, invidiosumque se propter nimias opes videret, amphoras plumbo repletas intemplo Dianae, quasi fortunae suae praesidia, deponit :atque ideo nihil de illo sollicita civitato, quoniam volui

pignus opes ejus tenebat, ad Prusiam contendit, auro suo in statuis, quas secum portabat, insta So, ne conspectar opes vitae nocerent. Dein quum Prusias terrestri bello ab Eumene victus esset, et proelium in mare transtulisset, Annibal novo commento auctor victoriae fuit. Quippe

omne serpentium genus in fictiles lagenas conjici jussit, medioque proelio in naves hostium mitti. Id primum Ponticis ridiculum visum, fictilibus dimicare, qui serro

nequeant. Sed ubi serpentibus repleri naves coepere, ancipiti periculo circumventi, hosti Victoriam cessere. Quae ubi Romam nuntiata sunt, mi Ssi a senatu legali sunt, qui utrumque regem in arucem cogerent, Annibalemque deposcerent. Sed Annibal, re cognita, sumpto veneno, Diuitiaco by Coosli

68쪽

HISTORI RUM LIB. XXXII.

legationem morte praevenit. Insignis hic annus trium toto orbe maximorum imperatorum mortibus suit, An nibalis, et Philopoemenis, et Scipionis Asricani. Ex quibus constat, Annibalem, nec tum, quum romano tonantem bello Italia contremuit, nec quum reversus Carthaginem summu in imperium tenuit, aut cubautem coenasse, aut plus quam sextario vini indulsisse; pudicitiamque eum tantam inter tot captivas habuisse, ut in Africa ua tum quivis negaret. Moderationis certe ejus suit, ut, quum diversarum gentium exercitus rexerit, neque insidiis suorum militum sit potitus unquam, neque fraude proditus, quuin utrumque hostes saepe tentassent.

69쪽

I. I 1 DxoRE quidem rerum motu Romani macedonicum, quam punicum bellum gesserunt; sed tanto clarius, quanto nobilitate Macedones Poenos antecesserunt:

quippe quum gloria orientis domiti, tum et auxiliis

omnium regum juvabantur. Itaque Romani et legiones plures numero conscripserunt; et auxilia a Masinissa, rege Numidarum, ceterisque sociis omnibus acciverunt;

ct Eumeni, regi Bithyniae, denuntiatum, xit bellum

summis viribus juvaret. Perseo, praeter macedonicum invictae opinionis exercitum, decennis belli sumptus, a patre paratus, in thesauris et horreis erat. Quibus rebus inflatus, oblitus fortunae paternae, veterem Alexandri gloriam considerare suos jubebat. Prima equitum Congressio fuit, qua Victor Perseus Suspensam omnium exspectationem in favorem sui traxit: misit tamen legatos ad consulem, qui pacem peterent, quam patri suo Romani etiam victo dedissent, impensas belli lege vicii suscepturus. Sed consul Sulpicius non minus graVes, quam victo, leges dixit. Dum haec aguntur, metu tam periculosi holli Romani aemilium Paulum consulem Creant, eique extra ordinem macedonicum bellum do-

70쪽

IUSTINI HISTORIARUM LIB. XXXIII.

cernunt: qui quum ad exercitum Venisset, non magnam moram pugnae fecit. Pridie quam proelium consereretur, luna nocte desecit : triste id ostentum Perseo omnibus

praesagientibus, finemque macedonici regni portendi vati

II. In ea pugna M. Cato, Catonis oratoris filius, dum inter consertissimos hostes insigniter dimicat, equo delapsus pedestre proelium aggreditur. Nam cadentem manipulus hostium cum horrido clamore, veluti jacentem

obtruncaturus, circumsteterat : at ille citius corpore collecto, magnas strages edidit. Quum ad unum opprimendum undique hostes convolarent, dum procerum quemdam petit, gladius ei e manu elapsus in mediam cohortem hostium decidit : ad quem reciperandum umbone Se protegens, inspectante utroque exercitu, inter mucrones se hostium immersit; recollectoque gladio, multis vulneribus exceptis, ad suos cum clamore hostium revertitur. Hujus audaciam ceteri imitati, victoriam peperere. Perseus rex suga cum decem millibus talentum Samothraciam desertur : quem Cnaeus Octa-Vius, ad persequendum missus a consule, cum duobus

filiis, Alexandro et Philippo, cepit; captumque ad Consulem duxit. Macedonia a Carano, qui primus in caregnaVit, usque Persen triginta reges habuit. Quorum sub regno fuit quidem annis noningentis et viginti trihus; scd rerum non nisi centum nonaginta duobus au-nis potita. Ita quum in ditioncm Romanorum cessiSSet,

SEARCH

MENU NAVIGATION