Justini Historiarum Philippicarum ex Trogo Pompeio libros 44 quos notis et indice illustraverunt El. Johanneau et Frid. Dubner

발행: 1833년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

JUSTINI

gera, nomine Hierichus dicitur. In ea valle sylva est, et ubertate et amoenitate insignis; siquidem palmeto et opobalsameto distinguitur. Arbores opobalsami sormam similem piceis arboribus habent, nisi quod sunt humiles magis, et in Vinearum morem excoluntur. Hae certo anni tempore balsamum sudant. Sed non minor loci rius apricitatis, quam ubertatis, admiratio est; quippe quum toto orbe regionis ejus ardentissimus sol sit, ibi tepidi aeris naturalis quaedam ac perpetua apricitas inest. In ea regione lacus est Asphaltites, qui propter magnitudinem et aquae immobilitatem, Mortuum mare dicitur. Namo neque Ventis movetur, resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis Stagnatur; neque navigationis patiens est, quoniam omnia Vita carentia in proindum merguntur; nec materiam ullam sustinet, nisi quae alumine illinatur. Primum Xerxes, rex Persarum, Iudaeos domuit : postea cum ipsis Persis in ditionem Alexandri Magni Venere, diuque in potestate inacedonici imperii subjecti Syriae regno fuere. A Demetrio quum descivissent, amicitia Romanorum petita, primi omnium ex Orionialibus libertatem receperunt, lacile tunc Romanis de alieno largientibus. IV. Per eadem tempora quibus in Syria regni mutatio inter novos reges alternabatur, in Asia rex Attalus florentissimum ab Eumene patruo acceptum regnum, caedibus amicorum, et cognatorum suppliciis scedabat,

nunc matrem unum, nunc Berenicen sponsam maleficiis eorum necatas confingens. Post hanc scelestam violentiae

rabiem, Squalidam Vestem sumit; barbam capilluinque in modum reorum submittit; non in publicum prodire,

82쪽

uISTORIARUM LIB. XXXVI.

non populo se ostendere, non domi laetiora convivia inire, aut aliquod signum sani hominis habere, prorsus ut poenas pendere manibus intersectorum videretur. Omissa deinde regni administratione, hortos sodiebat, gramina seminabat, et noxia innoxiis permiscebat, eaquc omnia veneni succo insecta, velut peculiare munus. amicis mittebat. Ab hoc studio, aerariae artis fabricae se tradit, curisque fingendis, et aere fundendo procudendoque oblectabatur. Matri deinde sepulcrum facere instituit : cui operi intentus, morbum ex solis servore contraxit, et scptima die decessit. Hujus testamento heres populus romanus tunc instituitur. Sed erat ex Eumenc

Aristonicus, non justo matrimonio, sed ex pellice Ephcsia, citharistae cujusdam filia, genitus, qui post mortem Attali, velut paternum regnum, Asiam invasit. Quum

multa secunda proelia adversus Civitates, quae metu Romanorum tradere se ei nolebant, secisset, justusque rex jam videretur, Asia Licinio Crasso consuli decernitur :qui intentior Attalicae praedae, quam bello, quum extremo anni tempore inordinata acie proelium conseruisSet, ViC-tus poenas inconsultae avaritiae sanguino dedit. In hujus locum missus penna consul, prima congrcSsione Aristonicum Superatum in potestatem suam redegit; Attalicasque gazas, hereditarias populi Romani, navibus impositas, Romam deportavit. Quod aegre serens successordus Μ. Aquilius consul, ad eripiendum Aristonicum Perpennae, veluti sui potius triumphi munus esse de- heret, sestinata velocitate contendit. Sed contentionem consulum mors Perpennae diremit. Sic Asia Romanorum facta cum opibus suis. itia quoque Romam transmisit.

83쪽

I. R APTO Aristonico, Massilienses pro Phocaeensibus conditoribus suis, quorum urbem Senatus et omne nomen, quod et tunc, ct antea Antiochi bello, inses laCOntra populum romanuin arma tulerant, deleri jusserat, legatos Romam deprecatum misere, Veniamque his a senatu obtinuere. Post haec regibus, qui adversus Aristonicum auxilia tulerant, praemia persoluta : Mithridati Pontico Phrygia major; sin iis Ariarathis, regis Cappadociae, qui eodem hello occiderat, Lycaonia et Cilicia datae; fideliorque populus romanus in socii filios, quam mater in liberos fuit: quippe hinc parvulis auctum

regnum, inde vita adempta. Namque Laodice ex numero sex filiorum, quos virilis sexus ex Ariarathe rege Susceperat, timens, ne non diutina adultis quibusdam, potiretur, cneno necavit : unum parvulum sceleri matris cognatorum custodia eripuit; qui post necem Laodices nam propter crudelitatem eam populus exstinxerat) solus regno potitus est. Mithridates quoque repentina morte interceptus, filium, qui et ipso Mithridates dictus est, reliquit. Cujus ea postea magnitudo fuit, ut non sui

tantum temporis, Vcrum etiam superioris aetatis omnes reges majestate Superaverit, bellaque cum Romanis per regu

i primi

inistratione,

84쪽

IUSTINI HISTORIARUM LIB. XXXVII. bXLVI annos Varia Victoria gesserit, quum eum summi

imperatores, Sylla, Lucullus, ceterique, in summa Cnaeus Pompeius, ita Vicerint, ut major clariorque in restaurando bello resurgeret, damnisque suis terribilior redderetur. Denique ad postremum, non vi hostili, sed voluntaria morte, in avito regno, senex, herede filio,

decessit.

II. Isui iis suturam magnitudinem etiam coelestia OS- tenta praedixerant. Nam et eo quo genituS eSt anno, et e quo regnare primum coepit, Stella cometes per utrumque tempus septuaginta dichus ita luxit, ut coelum omne flagrare videretur. Nam et magnitudine sui quartam partem coeli occupaverat, et sulgore sui solis nil rem Vicerat; et quum oriretur occumberetque, quatuor spatium horarum consumebat. Puer tutorum insidias passus est, qui cum sero equo impositum equitare jacularique cogebant : qui conatus quum eos sesellissent, supra aetatem regente equum Mithridate, veneno eum appetivere. Quod metuens, antidota saepius bibit, et ita se adversus insidias exquisitioribus remediis Stagnavit, ut ne volens quidem senex veneno mori potuerit. Timens deinde, ne inimici, quod Veneno non potuerant, ferro peragerent, Venandi studium sinxit : quo per septem annoS neque Urbis, neque ruris tecto usus est : sed per sylvas Vagatus, divorsis montium regionibus pernoctabat, ignaris omnibus, quibus eSSet lociS, assuetus seras cursu

aut sugere, aut persequi, cum quibusdam etiam viribus congredi. Quibus rebus, et insidias vitavit, et corpus ad omnem patientiam duravit. III. Ad regni deinde administrationem quum acceS-

85쪽

IUSTINI74sisset, statim ii On de regondo, sed de augendo regno cogitavit. Itaque Scyllias, invictos antea, qui Zopyriona, Alexandri Magni ducem, cum triginta millibus armatorum deleverant; qui Cyrum, Persarum regem, cum ducentis millibus trucidaverant; qui Philippum, Macedonum regem, fugaverant, ingenti felicitate perdomuit. Auctus igitur viribus Pontum quoque, ac deinceps Cappadociam occupavit. Quum de Asia tractaret,

tacitus cuin quibusdam amicis regno prosectus, uni Versam , nemine sciente, pervagatus est; omniumque urbium silum ac regiones cognovit. Inde Bithyniam transcendit, et, quasi dominus Asiae, opportuna quaequo victoriae suae metatus est. Post haec in regnum, quum jam perisse Crederetur, reversus est, invento parvulo filio, quem per abscutiam eius Laodice soror uxorque nixa suerat. Sed inter gratulationem adventus sui, et

filii geniti, veneno periclitatus est : siquidem Laodice

soror, quum perisSe eum crederet, in concubitus amicorum projecta, quasi admissum facinus majore sceleri tegere posset, Vcnenum advenienti paravit. Quod quum ex ancilla Mithridates cognovisset, facinus in auctores vindicavit. IV. Hyeme deinde appetente, non in convivio, sod in campo, non in vacationibus, sed in exercitationibus, nec inter sodales, sed inter aequales, aut equo, aut cursu, aut viribus contendebat. Exercitum quoque suum ad parem laboris patientiam quotidiana cxercitatione durahat; atque ita invictus ipse inexpugnabilem exercitum secerat. Inita deinde cum Nicomede societate, Paphlagoniam invadit, victamque cum socio dividit. Quam quum teneri Dissiliam by Cooste

86쪽

HISTORIARUM LIB. XXXVII. 75n regibus senatui nuntiatum esset, legatos ad utrumque misit, qui gentem restitui in pristinum statum juberent. Mithridates, quum se jam parem magnitudini Romanorum Crederet, Superbo responso, hereditarium patri suo regnum obvenisse, respondit: mirarique Se, quod, quae ei relata controversia non fuerit, si hi reseratur. Nec territus minis, Galatiam quoque occupat. Nicomedes, quoniam se tueri jure non potuerat, si justo regi redditurum s respondit. Atque ita filium suum, mutato nomine, Pylaemenem Paphlagonum regum nomine appellat, et quasi stirpi regiae reddidissolregnum, salso nomine tenci. Sic ludibrio habili legati

Romam reVertuntur.

87쪽

I. I 1 ia lini DATEs , parricidia u nece uxoris auspicatus, sororis alterius Laodices filios, cujus viruin Ariarathem, regem Cappadociae, per Gordiu in insidiis occiderat, tollendos statuit, nihil actum morte patris existimanS, si adolescentes paternum regnum, cujus ille cupiditate flagrabat, occupassent. Igitur dum in his cogitationibus versatur, interim Nicomedes, rex Bithyniae, Vacuam

morte regis Cappadociam invadit. Quod quum nuntiatum Mithridati suisset, per simulationem pietatis auxilia sorori ad expellendum Cappadocia Nicomedem mittit. Sed jam Laodice per pactionem se Nicomedi in matrimonium tradiderat. Quod aegre serens Mithridates, praesidia Nicomedis Cappadocia expellit, regnumque Sororis

fissio restituit : egregium prorsus factum, ni subSeculas ratis esset : siquidem, interjectis mensibus, simulat, se Gordium, quo ministro usus in Ariarathe interficiendosuerat, restituere in patriam Velle, sperans, si obsisteret adolescens, causas belli suturas : aut, Si permitteret,

per eumdem filium tolli posse, per quem interfecerat patrem. Quod ubi Ariarathes junior moliri cognovit,

graviter serens intersectorem patris per avunculum pOtissimum ab exsilio revocari, ingentem exercitum Contrahit. Igitur quum in aciem eduxisset Mithridatos pedi-

88쪽

JUSTINI HISTORIARUM LIB. XXXVIII. tum octoginta millia, Pquitum decem millia, currus sal calos DC, nec Ariarathi. auxiliantibus finitimis regibus, minores copiae essent, incertum belli timens, consilia ad insidias transfert; sollicitatoquo juvene ad collinquium , quum serrum occultatum inter fascias gereret, scrutatori ab Ariarathe regio more misso, curiosius imum Ventrem pertractanti, ait, recaveret ne aliud telum inveniret quam quaereret. n Atque ita risu protectis insidiis, sevocatum ab amicis, velut ad secretum sermonem, inspectante utroque exercitu, interscit, regnum Cappadociae octo annorum filio, imposito Ariarathis nomine, additoque ei rectore Gordio, tradidit. II. Sed Cappadoces, crudelitato ac libidine pi se torum vexati, a Mithridate deficiunt; fratremquc regis, et ipsum Ariarathem nomine, ab Asia, ubi educabatur, revocant. Cum quo Mithridates proelium renovat, victuinque Cappadociae regno expellit. Nec multo post adolescens, ex aegritudine collccta infirmitate, decedit. Post hujus mortem Nicomedes timens, ne Mithridates accessione Cappadociae etiam Bithyniam finitimam invaderet, Subornat puerum eximiae pulchritudinis, quasi Ariarathes tres, non duos filios genuisset, qui a senatu

romano paternum regnum peteret. Uxorem quoque

Laodicen Romam mittit, ad testimonium trium ex Ariarathe susceptorum filiorum. Quod ubi Mithridates cognovit, et ipse pari impudentia Gordium Romam mil-tit, qui senatui assereret, puerum, cui Cappadociae regnum tradiderat, ex eo Ariarathe genitum, qui bello Aristonici auxilia Romanis serens cecidisset. Sed senatus, studio rogum intellecto, aliena regna salsis nomini-

89쪽

IUSTINI 8 lius surantium, et Mithridati Cappadociam, et Nicona di ad solati uin ejus, Paphlagoniam ademit. Ac ne contumelia regum foret ademptum illis, quod daretur aliis uterque populus libertate donatus est. Sed Cappadoces

munus libertatis abnuentes, negant vivere gentem sine rege posse. Atque ila rex illis a senatu AriobarZanes constituitur. III. Erui co tempore Tigranos, rex Armeniae, Obses Parthis ante multum temporis datus, sed olitia ab iisdem in regnum paternum remissus. Hunc Mithridates

inire ad societatem romani belli, quod oli in meditabatur, pellicere cupiebat. Nihil igitur de offensa Romanorum sentientem, per Gordium impellit, ut Ariobargani, segni admodum, bellum inserat: ot, ne quis dolus subesse videretur, filiam suam ei Cleopatram in matrimonium tradit. Primo igitur advolatu Τigranis Ariobarganes sublatis rebus suis, Romam contendit : atque ita per Tigranem rursus Cappadocia juris esse Mithridatis coepit. Eodem tempore mortuo Nicomede, etiam filius ejus et ipse Nicomedes regno a Mithridato pellitur; qui

quum supplex Romam venisset, decernitur in Senatu, ut uterque in regnum restituantur : in quod tum missi

Aquilius et Manlius Maltinus legati. II is cognitis, Mithridates societatem cum Tigrane, bellum adversus B Omanos gesturus, jungit : pactique inter se sunt, ut urbes agrique Mithridati, homines vero et quaecunque auferri possunt, Tigrani codcrent. Post haec Mithridates, intelligens quantum bellum suscitaret, legatos ad Cimhros, alios ad Gallo-Graecos et Sarmatas, Bastarnasque, auxilium politum mittit. Nam omnes has gentes, romanum Diuitiaco by Goosl

90쪽

HISTORIARUM LIB. XXXVIII. I9 meditabundus bellum, variis honeficiorum muneribus jam ante illexerat. Ab Scythia quoque exercitum Venire

jubet, omnemque Orientem adversus Romanos armat.

Noli magno igitur labore Aquilium et Maltinum Asiano exercitu instructos vincit; quibus simul cum Nicomedepulsis, ingenti favore civitatium excipitur : multum ibi auri argentique, studio Veterum regum, magnumque belli apparatum invenit: quibus instructus, debita civitatibus publica privataque remittit, et vacationem quinquennii concedit. Tunc ad concionem milites vocat, eosque variis exhortationi hus ad romana bella, sive asiana, incitat. Quam orationem dignam duxi, cujus exemplum brevitati hujus operis insererem, quam obliquam Pompeius Trogus cxposuit, quoniam in Livio et in Sallustio reprehendit, quod, conciones directas pro

sua oratione operi suo inserendo, historiae modum exces

serint.

IV. u optandum sibi fuisse ait, ut de eo liceret consulere, bellumne sit cum Romanis, an pax habenda :quin vero sit resistondum impugnantibus, nec cos quidem dubitare, qui spe victoriae careant. Quippe adversus latronom, si nequeant pro salute, pro ultione tamen Sua, Omnes serrum stringere. Celerum quia non id agatur, an liceat quiescere, non tantum animo hostiliter, sed etiam proelio congreSSis, Consulendum, qua ratione ac spe coepta hella sustineant. Esse autem sibi victoriae fiduciam, si sil illis animus : Romanosque Vinci

posse, cognitum non sibi magis quam ipsis militibus qui et in Bithynia Aquilium. et Maltinum in Cappadocia suderint. At si quem aliena magis exempla, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION