장음표시 사용
91쪽
sua experimenta moVeant, audire se, a Pyrrho, rege Epiri, non amplius quam quinque millibus Macedonum instructo, susos tribus proeliis Romanos. Audire, Annibalem sexdecim annis Italiae victorem immoratum : et quin ipsam caperet urbem, non Romanorum illi viros obstilisse, sed domesticae aemulationis atque invidiae studium. Audire, populos Transalpinae Galliae, Italiam ingressos, maximis eam plurimisque urbibus possidere; et latius aliquanto solum sinium, quam in Asia, quae dicatur imbellis, eosdem Gallos occupasse : nec viciani solum dici Bomam a Gallis, sed etiam captam; ita ut unius illis montis tantum cacumen relinqueretur; nec bello hostem, sed pretio remotum. Gallorum autem nomen, quod semper Romanos torruerit, in parte virium suarum ipsum numerare. Nam hos, qui Asiam incolunt, Gallos ab illis, qui Italiam occupaverant, sedibus tantum distare; Originem quidem ac Virtutem, genusque pugnae idem habere; tantoque his sagaciora esse, quam
illis ingenia, quanto longiori ac difficiliori spatio per
Illyricum Thraciamque prodierint, paene operosius transitis illorum finibus, quam ubi Consederint, possessi S. Iam ipsam Italiam audire Se nunquam, ut BOma condita s i, satis illi pacatam, Sed assidue per Omnes annos. pro libertate alios, quosdam etiam pro jure imperii, hellis Continuis perseverasse; et a multis civitatibus Italiae deletos Romanorum exercitus ferro, a quibusdam
novo contumeliae more sub j Ugum missos. Ac ne veteribus immoretur exemplis, hoc ipso tempore universam Italiam bello marsico consurrexisse, non jam libertatem,sod consortium impcrii civitatisque poscentem. Nec gra-
92쪽
vius vicinae Italiae bello, quam domesticis principum sectionibus urbem premi, multoque periculosius accessisse Italico civile bellum. Simul et a Germania Cim-hros, immensa millia serorum atque immitium populorum, more procellae in undasse Italiam : quorum tametsi singula hella sustinere Romani possent, universis
lamen Obruantur, ut ne Vacaturos quidem bello suo putet. V. a Utendum igitur Occasione, et rapienda incrementa virium, ne, Si illis Occupatis quieverint, mox adversus Vacuos et quietos, majus negotium haheant. Non enim quaeri, an capienda sint arma, sed utrum sua
potius occasione, an illorum. Nam hellum equidem jam tunc secum ab illis geri coeptum, quum sibi pupillo majorem Phrygiam ademerint, quam patri suo praemium dati adversus Aristonicum auxilii ConceSSerant, gentem quam et proaVo suo Mithridati Seleucus Callinicus in
dotem dedisset. Quid, quum Paphlagonia se decedere jusserint, non alterum illud genus belli suisse λ quae
non vi, non armiS, Sed adoptione testamenti, et rogum domesticorum interitu, hereditaria patri suo obvenisset :quum inter hanc decretorum amaritudinem parendo, non tamen eos mitigarit, quin acerbius se in dies gerant, non obtinuisse. Quod enim a se non praebitum illis
obsequium Θ non Phrygiam Paphlagoniamque dimissas, non Cappadocia filium eductum, quam jure gentium
victor occupavisset Baptam tamen sibi esse victoriam ejus ab illis, quorum nihil sit nisi bello quaesitum. Non regem Bithyniae Chreston, in quem senatus arma decrevisset , a se in gratiam illorum occisum p tamen nihilo-
93쪽
IUSTINI minus imputari sibi, si qua Gordius aut Τigranes iaciat :libertatem etiam in contumeliam sui a senatu ultro delatam Cappadociae, quam reliquis gentibus abstulerint :deinde populos Cappadocum, pro libertate oblata, Gordium regem orantes, ideo tantum, quoniam amicus suus esset, non obtinuisse. Nicomedem praecepto illorum hellum sibi intulisse : quia ultum ierit se, ab ipsis ventum Obviam, et nunc eam secum bellandi illis causam fore, quod non impune se Nicomedi lacerandum, saltatricis filio, praebuerit. VI. u Quippe non delicta regum illos, sed viros ac majestatem insequi : neque in se uno, scd in aliis quoque omnibus, hac semper arte grassatos. Sic et avum suum Pharnacem, per cognationum arbitria, succedaneum regi Pergameno Eumeni datum : sic rursus Eumenem, cujus classibus primum in Asiam suerint transvecti, cujus exercitu, magis quam Suo, et Magnum
Antiochum, et Gallos in Asia, et mox in Macedonia regem Persen domuissent, et ipsum pro hoste habitum, eique interdictum Italia : et quod cum ipso deforme sibi putavissent, cum filio ejus Aristonico bellum gessisse. Nullius apud eos majora, quam Masinissae, regis Numidarum, haberi merita. Huic imputari victum Annibalem, huic captum Syphacem, huic Carthaginem deletam : hunc inter duos illos Africanos tertium servatorem urbis referri : tamen cum hujus nepote bellum modo in Africa gestum adeo inexpiabile, ut ne victum quidem memoriae avi donarent, quin Carcerem ac triumphi spectaculum experiretur. Hanc illos regibus omnibus legem odiorum dixisse, scilicet quia ipsi tales reges habuerint,
94쪽
HISTORIARUM LIB. XXXVIII. 83t Iliorum etiam nominibus erubescant, aut pastores Aboriginum, aut aruspices Sabinorum, aut exsules Corinthiorum, aut servos vernasque ΤhuScorum, aut, quod
honoratissimum nomen suit inter haec, Superbos; atque, ut ipsi serunt, conditores suos lupae uberibus alios : sic omnem illum populum luporum animos, inexplebiles sanguinis atque imperii, divitiarumque avidos ac jejunos
VII. a Se autom, seu nobilitate illis comparetur, clariorem illa colluvie convenarum esse, qui paternos majores suos a Cyro Darioque, conditoribus persici regni, maternos a Magno Alexandro, ac Nicatore Seleuco, conditoribus imperii macedonici, reserat : seu populus ill
rum Conseratur suo, carum se gentium esse, quae non
modo romano imperio sint pares, sed macedonico quoque obstiterint. Nullam subjectarum sibi gentium Qxpem tam peregrina imperia : nullis unquam, nisi domesticis, regibus paruisse : Cappadociam Velint, an Paphlagoniam, recensere; rursus Pontum, an Bithyniam, itemque Armeniam majorem minoremque : quarum gentium nullam neque Alexander ille, qui totam pacaverit Asiam, nec quispiam Successorum ejus, aut posterorum, attigisset. Scythiam duos unquam ante Se regeS, non Pacare, sed tantum intrare ausos, Darium et Philippum, aegre inde fugam sibi expedisse, unde ipse magnam partem adversus Romanos virium haberct. Multoque se timidius ac dissidentius bolla pontica ingressum, quum ipse rudis ac tiro esset. Scyllias Praeter arma, Virtutemquc animi, locorum quoque solitudinibus, vel frigoribus instructos, per quae denuntiaretur ingens militiae labor ac pericu-
95쪽
JUSTINI 84lum. Inter quas dissicultates ne spes quidem praemii ret ex hoste vago, nec tantum pecuniae, sed etiam sedis inope. Nunc se diversam belli conditionem ingredi: nam neque coelo Asiae esse temperatius aliud, nec solo fertilius, nec urbium multitudine amoenius; magnamque temporis partem, non ut militiam, sed ut sestum diem acturos, bello dubium facili magis an uberi : si modo aut proximas regni Attalici opes, aut veteres Lydiae Ioniaeque audierint, quas non expugnatum eant, sed possessum; tantumque Se avida exspectet Asia, ut etiam vocibus vocet : adeo illis odium Romanorum incusserit rapacitas proconSulum, Sectio publicanorum, calumniae litium t Sequantur se modo sortiter; et colligant, quid se duce possit ellicere tantus exercitus, quem sine cujusquam militum auxilio, suamet unius opera, viderint Cappadociam, caeso rege, cepisse; qui Solus mortalium Pontum omnem Scythiamque pacaVerit, quam nemo ante transire tuto atque adire potuerit. Nam justitiae atque liberalitatis suae nec ipsos milites, qui experiantur. testes refugere; et illa indicia habere, quod solus rogum
omnium non paterna solum, Verum etiam externa regna,
hereditatibus propter munificentiam acquisita possideat, Colchos, Paphlagoniam, Bosphorum. DVIII. Sic excitatis militibus, post annos tres et viginti sumpti regiii, in romana bella descendit. At in aegypto,
mortuo rege Ptolemaeo, ei, qui Cyrenis regnabat, Ptolemaeo, per legatos regnum et uxor Cleopatra regina, soror ipsius, desertur. Laetus igitur hoc solo Ptolemaeus, quod sine certamine fraternum regnum recepisset, in quod subornari et a matre Cleopatra, et favore princi-
96쪽
HISTORIARUM LIB. XXXVIII. 85pum, fratris filium cognoverat, ceterum infestus omnibus, statim ubi Alexandriam ingressus est, lautores
pueri trucidari jussit. Ipsum quoque die nuptiarum.
quibus matrem ejus in matrimonium recipiebat, inter apparatus epularum et solennia religionum, in complexu matris interficit : atque ita torum sororis, caede
filii ejus cruentus, ascendit. Post quod non mitior in Populares, qui eum in regnum Vocaverant, suit : siquidem peregrinis militibus licentia caedis data, omnia sanguine quotidie manabant : ipsam quoque sororem, filiarius Virgine per vim stuprata, et in matrimonium adscita, repudiat. Quibus rebus torritus populus in diversa labitur, patriamque metu mortis exsul relinquit. Solus igitur in tanta urbe cum suis relictus Ptolemaeus, quUm
regem se non hominum, sed Vacuarum aedium videret,
edicto peregrinos sollicitat. Quibus confluentibus, obvius legatis Romanorum, Scipioni Asricano et Spurio Mummio, et L. Metello, qui ad inspicienda sociorum regna
veniebant, procedit. Sed quam cruentus civibus, tam ridiculus Romanis fuit. Erat enim et Vultu deformis, cistatura brevis, et sagina ventris non homini, sed helluae similis. Quam foeditatem nimia subtilitas perlucidae vestis augebat, prorsus quasi astu inspicienda praeherentur, quae omni studio occultanda pudibundo viro crant. Post
discessum deinde legatorum quorum Asricanus, dum inspicit urbem, spectaculo Alexandrinis fuit), jam etiam
populo peregrino invisus, eum filio, quem ex Sorore Susceperat, et eum uxore, matris pellice, metu insidiarum, tacitus in exsilium proficiscitur; contractoque mercenario exercitu, bellum sorori pariter ac patriae inscrt.
97쪽
IUSTINI Arcessitum maximum deinde a Cyrenis filium, ne eum Alexandrini contra se regem crearent, interficit. Τunc populus statuas et imagines ejus detrahit. Quod iactum studio sororis existimans, filium, quem ex ea susceperat. interficit, corpusque in membra divisum, et in cista compositum, matri die natali ejus inter epulas offerri
curat. Quae res non reginae tantum, verum etiam universae civitati acerba et luctuosa suit; tantumque moerorem stativissimo convivio intulit, ut regia omnis repentino luctu incenderetur. Verso igitur studio principum ab epulis in exsequias, membra lacera populo ostendunt; et quid sperare de rege suo debeant, filii
IX. Finito luctu orbitatis, Cleopatra, quum urgeri se spaterno bello videret, auxilium a Demetrio, rege Syriae, per legatos petit : cujus ipsius varii et memorabiles casus fuere. Namque Demetrius, ut supra dictum est, quum bellum Parthis intulisset, et multis congressionibus victor fuisset, repente insidiis circumventus, amisso exercitu, capitur. Cui Arsacides Parthorum rex, magno et regio animo, misso in Hyrcaniam, non Cultum tantum regium praestitit; sed et filiam in matrimonium dedit, regnumque Syriae, quod per absentiam ejus Trypho occupaverat, restituturum promittit. Post hujus mortem desperato reditu, non serens captivitatem D metrius , privatam, etsi opulentam, Vitam pertaeSuS., tacitus in regnum fugam meditatur. Hortator illi et comes Callimander amicus crat : qui post captivitatem ejus a Syria per Arabiae deserta, ducibus pecunia comparatis , parthico habitu Babylonem pervenerat. Sed Diuitigod by Gorale
98쪽
HISTORIARUM 1 I B. XXXVIII. 8 fugientem Phrahates, qui Arsacidae successerat, equitum celeritate, per compendi os tramites occupatum retrahit. Ut est deductus ad regem, Callimandro quidem
non tantum venia, verum etiam praemium fidei datum :Demetrium autem et graviter castigatum ad conjugem in Hyrcaniam remittit, arctioribusque custodiis obse
vari jubet. Interjecto deinde tempore, quum fidem illi etiam suscepti liberi sacerent, eodem amico comite repetita fuga est : sed pari infelicitate prope fines regni sui reprehenditur; ac denuo perductus ad regem, ut invi-Sus a conspectu submovetur. Τunc quoque uxori et liberis donatus, in Hyrcaniam, poenalem sibi civitatem, remittitur, talisque aureis ad exprobrationem puerilis levitatis donatur. Sed hanc Parthorum tam mitem in Demetrium clementiam non misericordia gentis faciebat, nec respectus cognationis : sed quod Syriae regnum affectabant, usuri Demetrio adversus Antiochum fratrem, prout res, Vel tempus, vel fortuna belli exegisset. X. His auditis, Antiochus occupandum bellum ratus, exercitum, quem multis finitimorum bellis induraverat, adversus Parthos ducit. Sed luxuriae non minor apparatus , quam militiae, fuit : quippe Lxxx millia armatorum secuta sunt CCC millia lixarum; ex quibus coquorum , Pistorum, Scenicorumque major numerus suit. Argenti certo auriquc tantum, ut etiam gregarii milites caligas auro figerent, proculcarentque materiam, cujus amore populi serro dimicant. Culinarum quoque argentea instrumenta suere, prorsus quasi ad epulas, non ad bella pergerent. Advcnienti Antiocho multi orientales
99쪽
88 IUSTINI HISTORIARUΜ LIB. XXXVIII.
regeS OCCUPrere, tradentes Se, regnaque Sua, cum eXSe
cratione superbiae parthicae. Nec mora congressioni suit. Antiochus, tribus proeliis victor, quum Babyloniam occupasset, Magnus haberi coepit. Itaque omnibus ad eum
populis deficientibus, nihil Parthis reliqui praeter patrios fines suit. Tunc Phrahates Demetrium in Syriam ad
Occupandum regnum cum parthico praesidio mittit, ut eo pacto Antiochus ad sua tuenda a Parthia revocaretur. Interim, quoniam Viribus non poterat, insidiis Antiochum ubique tentabat. Propter multitudinem hominum, exercitum suum Antiochus per civitates in hyberna diviserat: quae res exitii causa fuit. Nam quum gravari se copiarum praebitione, et injuriis militum civitates viderent, ad Parthos deficiunt; et die statuta, omnes apud se divisum exercitum per insidias, ne invicem ferre auxilia possent, aggrediuntur. Quae quum nuntiata Antiocho essent, auxilium proximis laturus, cum ea manu, quae Secum hyemabat, progreditur. In itinere obvium regem Parthorum habuit, adversus quem sortius , quam exercitus ejus, dimicavit. Ad postremum
tamen quum virtute hostes vincerent, metu suorum desertus occiditur : cui Phrahates exsequias regio moresecit, filiamque Demetrii, quam secum Antiochus adduxerat, captus amore Virginis, uxorem duxit. Poenitere deinde dimissi Demetrii coepit : ad quem retrahendum quum turmas equitum festinato misisset, Dem trium hoc ipsum metuentem jam in regno missi invenerunt; frustraque omnia conati, ad regem suum reVersi
100쪽
I. ANT1ocuo in Parthia cum exercitu deleto, frater ejus Demetrius, obsidione Parthorum liberatus, ac restitutus in regnum, quum omnis Syria in luctu propter amissum exercitum esset, quasi parthica ipsius ac fratris bella, quibus alter captus, alter occisus erat, prospere cessissent, ita aegypto hellum inferre statuit, regnum AEgypti Cleopatra socru, pretium auxilii advorsus fratrem suum, pollicente. Sed dum aliena assectat, ut assolet fieri, propria per desectionum Syriae amisit: siquidem Antiochenses primi, duce Tryphone, exSecrantes Superbiam regis, quae conversatione parthicae crudelitatis intolerabilis iacta erat, mox Apamenti, ceteraeque civitates exemplum secutae, per absentiam ejus a Demetrio desecere. Ptolemaeus quoque, rex AEgypti, bello ab eodem
petitus, quum cognoViSSet Cleopatram sororem suam,
opibus AEgypti navibus impositis, ad filiam et Demetrium generum in Syriam profugisse, immittit juvenem quemdam aegyptium, Protarchi negotiatoris filium, qui
regnum Syriae armis peteret, composita sabula, quasi per adoptionem Antiochi regis receptus in familiam regiam esset, nec Syriis quemlibet regem aspernantibus, ne Demetrii paterentur superbiam : nomen juveni Alexandri imponitur, auxiliaque ab Egypto ingentia